Cornelius a Lapide (Cornelius Cornelissen van den Steen, 1567–1637)
(Jacob benedictionem obtinet)
Synopsis Capitis
Jacob fratri dolo praeripit benedictionem patris; ei ergo mortem minatur Esau: quare mater Jacobo suadet fugam in Haran. Hinc disce firmum esse Dei propositum, promissionem, electionem qua dixerat cap. XXV, vers. 23: Major serviet minori, quodque illam nulla humana consilia possint evertere.
Textus Vulgatae
1. Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei: Fili mi! Qui respondit: Adsum. 2. Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meae. 3. Sume arma tua, pharetram et arcum, et egredere foras: cumque venatu aliquid apprehenderis, 4. fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam, et benedicat tibi anima mea antequam moriar. 5. Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret, 6. dixit filio suo Jacob: Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei: 7. Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar. 8. Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis: 9. et pergens ad gregem, affer mihi duos haedos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur: 10. quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur. 11. Cui ille respondit: Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis: 12. si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione. 13. Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledictio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens affer quae dixi. 14. Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius. 15. Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum: 16. pelliculasque haedorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit. 17. Deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit. 18. Quibus illatis, dixit: Pater mi! At ille respondet: Audio. Quis es tu, fili mi? 19. Dixitque Jacob: Ego sum primogenitus tuus Esau: feci sicut praecepisti mihi: Surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua. 20. Rursumque Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam. 21. Dixitque Isaac: Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non. 22. Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Jacob est; sed manus, manus sunt Esau. 23. Et non cognovit eum, quia pilosae manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi, 24. ait: Tu es filius meus Esau? Respondit: Ego sum. 25. At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum; quo hausto, 26. dixit ad eum: Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi. 27. Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. 28. Det tibi Deus de rore coeli, et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini; 29. et serviant tibi populi, et adorent te tribus: esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuae. Qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur. 30. Vix Isaac sermonem impleverat: et egresso Jacob foras, venit Esau. 31. Coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens: Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua. 32. Dixitque illi Isaac: Quis enim es tu? Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus Esau. 33. Expavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest, admirans, ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires? benedixique ei, et erit benedictus. 34. Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno, et consternatus, ait: Benedic etiam et mihi, pater mi. 35. Qui ait: Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam. 36. At ille subjunxit: Juste vocatum est nomen ejus Jacob: supplantavit enim me in altera vice: primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem: Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem? 37. Respondit Isaac: Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi: frumento et vino stabilivi eum, et tibi post haec, fili mi, ultra quid faciam? 38. Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret, 39. motus Isaac, dixit ad eum: In pinguedine terrae, et in rore caeli desuper 40. erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies; tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis. 41. Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione, qua benedixerat ei pater, dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum. 42. Nuntiata sunt haec Rebeccae: quae mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te. 43. Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran; 44. habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui, 45. et cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum quae fecisti in eum: postea mittam, et adducam te inde huc; cur utroque orbabor filio in uno die? 46. Dixitque Rebecca ad Isaac: Taedet me vitae meae propter filias Heth; si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terrae, nolo vivere.
Versus 1
SENUIT AUTEM ISAAC. Isaac hoc anno quo Jacob ejus benedictionem fratri surripuit, erat annorum 137, Esau vero et Jacob 77. Nam hoc anno 77 Jacob mox a surrepta benedictione fratris, timens ejus iram, monitu matris fugit in Mesopotamiam. Id patet ex eo quod Joseph natus sit anno Jacobi 91. Joseph autem natus est annis 14 post fugam patris in Mesopotamiam, puta postquam Jacob ibidem servierat 14 annis Laban, pro Rachele et Lia, uti demonstrabo cap. XXX, vers. 25. Ergo haec fuga Jacobi contigit anno vitae Jacobi 77; ab hoc enim anno 77 usque ad annum 91, quo natus est Joseph, intercurrunt praecise 14 anni jam dicti. Ita Eusebius, lib. IX De Praep. cap. IV. Vide Abulensem hic Quaest. I, et Pererium in praefatione capitis. Vixit post haec Isaac adhuc annis 43; mortuus est enim anno aetatis 180.
ET CALIGAVERUNT, tum senio, tum crebris morbis, inquit S. Augustinus, lib. XVI De Civitate Dei, cap. XXX.
Nota hic longam patientiam Isaac; tulit enim ipse caecitatem per 44 annos, scilicet ab anno aetatis 137 (ut dixi ante) usque ad annum 180, quo mortuus est. Praeclare dixit S. Syncletica in Vitis Patrum: « Si infirmitas nobis supervenit, non contristemur, quia ad destruenda desideria corporis nobis proficit. Si amittamus oculos, non feramus graviter, quia extollentiae instrumentum amisimus. Si surdi facti sumus, non doleamus, quia auditum vanum amisimus. »
Hinc ibidem alius sanctus Anachoreta dixit: « Summa religio est, ut in infirmitate quis Deo gratias agat: sicut enim magno et forti medicamine aegritudo corporis curatur, sic aegritudine corporis cordis vitia retunduntur. Si ferrum es, aeruginem per ignem tribulationis amittis; si aurum, splendidior et purior efficeris: quapropter sancti Patres desiderabant semper esse in infirmitate. »
Ibidem Polemon, socius B. Pachomii, cum doloribus splenis graviter affligeretur, et rogaretur a fratribus, ut pateretur aliquid remedii impendi, respondit: « Si martyres Christi alii per frusta lacerati, alii capite plexi, alii ignibus cremati sunt, et tamen usque in finem fortiter pro fide toleraverunt: cur ego patientiae praemia parvis cedens doloribus impatienter abjiciam, et desiderio vitae praesentis afflictiones momentaneas inaniter expavescam? »
Ibidem legitur de Didymo (qui caecus fuit per octoginta annos, et tamen in S. Scriptura versatissimus, unde S. Hieronymus eum vocat suum videntem), quod rogatus a S. Antonio an tristaretur de eo quod oculis careret, et ille non abnueret, audierit ab Antonio: « Miror prudentem virum ejus rei dolere damno, quam formicae et pulices habent, et non potius laetari illius possessione, quam soli Sancti et Apostoli meruerunt: multo enim melius est spiritu videre quam carne, et illos oculos possidere, in quos festuca peccati non possit incidere, quam illos qui solo visu, per concupiscentiam possunt homines in interitum gehennae mittere. »
Hinc B. Petrus Abbas Claravallensis, cum ex vi morbi unum oculum amisisset, monoculus dixit: « Unum de inimicis evasi, et plus a residuo quam a perdito formido. » Hinc et nonnulli Philosophi sibi oculos eruerunt, ne mens detraheretur, sed collecta tota contemplationi vacaret; fideles vero, ut S. Audomarum, Aquilinum et alios, caecitatem a Deo petiisse et impetrasse legimus. S. Pigmenius Romanus presbyter caecus occurrens Juliano Apostatae, cum ab eo audiret: « Gratias ago diis, o Pigmeni, quod te video; » respondit: « Gratias ago Deo meo quod te non video. » Tam igitur forti animo caecitatem pertulit, quam tyrannum contempsit. Dehinc martyrii corona donatus videre coepit quae oculus non vidit; et audire, quae auris non audivit; et intelligere, quae in cor hominis non ascenderunt.
Versus 2
VIDES QUOD SENUERIM, ET IGNOREM DIEM MORTIS MEAE. Vide quam mature per 43 annos, Isaac hic praemeditetur suam mortem, eam, utpote incertam, in dies exspectet, ad eamque se suaque omnia comparet. Facto ergo suo docet nos vitam nostram non aliud esse debere, quam meditationem mortis, uti aiebat Plato. Mors enim certa est, certoque nobis obventura; sed dies et hora ejus incerta est.
Versus 3
CUMQUE VENATU ALIQUID APPREHENDERIS, FAC MIHI INDE PULMENTUM. Hebraice fac mihi matammim, id est, gustamenta, puta delicatioris cibi fercula, quae gustum oblectant; erat enim haec dies benedictionis filii fausta, laeta et solemnis, et proinde laeto et jucundo epulo celebranda. Ita Lipomanus.
Quaeres: Cur Isaac petiit ab Esau carnem ferinam ex venatione, potius quam pullorum, vel agnorum, cum ea domi ad manum haberet, antequam vellet ei benedicere? Respondeo primo, quia Isaac assueverat esui ferinae, quam ei ex venatione afferebat Esau, ut patet capite XXV, vers. 28, ac consequenter ea magis pascebatur et delectabatur; secundo, quia volebat ut Esau se disponeret ad benedictionem recipiendam, per hanc obedientiam et obsequium venationis: ita Thomas Anglicus; tertio, quia Isaac nescius movebatur a Deo, ad emittendum Esau foras venatum, ut interim Jacob posset praevenire Esau, eique benedictionem praeriperet: decreverat enim Deus in primogenitura Jacobum praeferre Esau.
Tropologice, docuit hic Isaac dantes spiritualia posse exigere temporalia, nimirum sacerdotes et pastores qui docent, orant et benedicunt populo, a populo ali debere.
Versus 7
CORAM DOMINO, vidente, audiente, invocato, annuente et aspirante Domino. Ita Oleaster, Pererius et alii. Vide hic quam mirabilis sit Deus in operibus et promissis suis implendis: nihil minus sperare poterat Jacob, quam se benedicendum, cum pater decrevisset benedicere Esau, et tamen benedictio ipsi Jacob contigit. E contrario nunquam Esau certior fuit de benedictione accipienda, quam dum pater ei sic loqueretur; et tamen tunc maxime perdidit eam. Disce ergo Deo fidere, etiamsi adversa omnia eveniant: disce contra spem in spem credere.
Versus 11
EGO LENIS, glaber, non pilosus ut Esau.
Versus 12
IN ME SIT ISTA MALEDICTIO, non quod Rebecca vere pro filio voluerit excipere patris maledictionem et punitionem, ut vult S. Chrysostomus; sed ita loquitur, quia secura erat de felici eventu: sciebat enim Deum ita promisisse, cap. XXV, vers. 23, q. d. Frustra times iram patris, illius nullum est periculum; ego spondeo, imo si haeres et dubitas, ego omnem iram in me excipiam. Ita Theodoretus.
Ubi nota primo, in Rebecca fidem inconcussam in verbum Dei dicentis: « Major serviet minori; » secundo, ipsa filium instruit ad benedictionem petendam, felicem futurum rata, si benediceretur a patre, eoque sancto: aliae matres educant filios ad vanitates et peccata; tertio, licet sciret maritum errare in eo, quod contra voluntatem Domini majorem filium benedicere volebat, non tamen cum eo jurgatur, non vi obsistit, sed latenter curat ut benedictio ei obtingat, quem Deus destinaverat; quarto, omnibus modis curat ne senex pater deceptionem sentiat, itaque turbetur; quinto, officiosa est erga maritum senem, cibos ei parando, quibus libenter vescebatur; sexto, prudenter Jacobum emendat, ut Esau iram leniat.
Tropologice, quomodo parentes aequaliter filios diligere, nec unum praeferre alteri, aut si praeferant, id alio modo compensare debeant, docet ex hoc Isaaci erga Esau, et Rebeccae erga Jacob affectu, S. Ambrosius, lib. II De Jacob, cap. II: « Accipe, ait, bonum certamen inter parentes. Mater deferat affectum, pater judicium: mater circa juniorem tenera pietate propendeat, pater circa seniorem naturae honorificentiam servet; hic magis honoret, illa plus diligat; compenset alter, quod alter imminuit. »
Versus 14
ATTULIT duos haedos quos mater postularat: non quod pater tam robustus esset, tantique cibi, ut duos haedos absumeret, ut vult Procopius, sed quia ex duobus haedis delicatiores partes abscindere, easque patri offerre destinabat. Ita Diodorus et Abulensis.
Moraliter S. Ambrosius, lib. II De Jacob, cap. II: « Vicit, inquit, ille qui praeferebatur oraculo; vicit impigritia tarditatem, mansuetudo duritiam, dum alter venatu aspero praedam quaerit agrestem, hic mitium cibos morum. »
Versus 15
VALDE BONIS. Hebraice chamudot, id est, desiderabilibus; Septuaginta, pulchris: unde in arca inter odoramenta asservabat eas mater. Odoratas enim fuisse patet vers. 27.
Allegorice, stola Esau, id est prophetia, sacerdotium et scriptura veteris Testamenti a Judaeis translata est ad Jacob, id est, ad Christianos. Ita S. Ambrosius.
Versus 16
PELLICULASQUE HAEDORUM, ut Jacob videretur esse Esau, qui erat hirsutus.
CIRCUMDEDIT MANIBUS, in modum chirothecarum: nam alioqui manibus uti debebat Jacob, iisque cibos inferre ad patrem, eique ministrare cogebatur.
Allegorice, Jacob est Christus, qui induit pelles haedinas, id est, nostra peccata in se assumpsit, ut ea lueret. Ita S. Augustinus, lib. Contra mendacium, cap. X, et Prosper, I part. Praedicat. cap. XXI.
COLLI NUDA, mollitiem et glabritiem colli. Ita Hebraea.
Versus 19
QUIS ES TU? Vox enim Jacob movebat dubium et scrupulum Isaaco, ut ambigeret, an qui loquebatur esset Jacob, an Esau, ideoque rogat: Quis es tu?
Disce hic quod Deus subinde justos sinit aliqualiter ignorare, falli, cadere, decipi, ut se agnoscant. Sic Isaac sanctus putabat benedictionem Dei in Esau implendam esse, sed fallebatur; secundo, quod Deus aliquando parvulis revelat, quae magnis abscondit: sic Rebeccae revelatur, quod Isaac ignorabat. Idem confitetur Christus, Matth. XI, 25.
EGO SUM PRIMOGENITUS TUUS ESAU. Quaeres, an Jacob hic mentitus sit, et an peccaverit? Primo, Origenes, Cassianus et Chrysostomus, Platonem secuti, censent Jacob mentitum esse, sed licite et sine peccato; licere enim subinde uti mendacio, quasi helleboro, vel sicuti utimur rebus venenatis in pharmacis. Sed hic est error jam ab Ecclesia declaratus et reprobatus, adversus quem scripsit S. Augustinus, lib. Contra mendacia.
Secundo, Gabriel in III, dist. 38, et Aliaco in I, Quaest. XII, in fine, censent non licere quidem mentiri per se, licere tamen mentiri dispensante Deo. Sed communis Doctorum cum S. Augustino sententia est, mendacium natura sua esse malum, ac consequenter in eo a Deo dispensari non posse. Est enim mendacium per se contra naturam et virtutem veritatis. Unde S. Scriptura omne omnino prohibet mendacium, Ecclesiastici cap. VII, vers. 14.
Tertio, melius S. Augustinus, lib. Contra mendacium, cap. X, censet hic esse figuratam locutionem. Sicut enim, Matth. XI, 14, Joannes Baptista vocatur Elias, non quoad personam, sed quoad spiritum; et Tobiae V, 18, Raphael se dicit esse Azariam, id est adjutorem Dei, Ananiae, id est gratiae Dei, filium: sic Jacob dicit se esse Esau, non quoad nomen et personam, sed quoad jus et primogenituram, sibi a Deo collatam cap. XXV, vers. 23. Unde ait: « Feci sicut praecepisti mihi; » intendisti enim primario, praecipere primogenito tuo adferre cibos, et excipere paternam benedictionem: primogenitus autem sum ego. « Comede ergo de venatione mea, » quam non in agro, sed in stabulo venatus sum.
Verum dico, videtur Jacob matris impulsu et veste, et factis, et verbis mentiri, non tantum jus, sed et personam Esau: vult enim patri diligenti personam Esau omnibus modis persuadere se esse ipsummet Esau; unde mentitur dicens: « Feci sicut praecepisti mihi; » et, « Comede de venatione mea, » q. d. Sumpsi arma et arcum, venatus sum, en fera quam apprehendi et coxi: comede ex ea; ita S. Chrysostomus, Lyranus, Cajetanus, Lipomanus, Pererius et alii.
Adde, licet haec verba amphibologica et subtili aliqua subintelligentia excusari et verificari possent, tamen eam non videtur habuisse Jacob, qui non tam subtilis erat, nec talia tantaque versabat animo: sed simplex erat, rectus et candidus; atque in hoc negotio praeripendi fratri benedictionem per dolum et fraudem, matri simpliciter obedivit, fecitque quidquid illa suggessit; unde et a patre vocatur fraudulentus, vers. 35.
Dico secundo, mendacium hoc Jacob, non perniciosum, nec injurium alicui, sed officiosum fuit, ac consequenter veniale tantum peccatum. Erant enim ei ex Dei dono debita jura primogeniturae, ac proinde ea praeripiendo Esau per dolum, nullam ei faciebat injuriam, sed rem suam sibi vindicabat. Ita Tostatus, Lipomanus, Cajetanus. Adde, forte ex ignorantia invincibili putabat, tam mater, quam Jacob, id quod putavit Origenes, Cassianus et S. Chrysostomus, scilicet, licere sibi tali casu et necessitate mentiri.
Dices: Mysterium fuit hic, ergo non mendacium. Antecedens patet, quia Jacob induens vestes et personam Esau, significabat Christum, qui nostra peccata et poenas in se suscepit. Rursum significabat Gentes surrogandas esse Judaeis in filiatione et benedictione Abrahae, puta in gratia, justitia et salute, uti explicat Apostolus, Rom. IX et X.
Respondeo: Mysterium hoc fuit ex parte Dei et Spiritus Sancti, qui intendebat allegorice hoc significare; sed mendacium fuit ex parte Jacobi; ipse enim litterali sensu intendebat patri persuadere se esse Esau in persona. Unde mysterium Dei jam dictum eum non excusat, praesertim cum ipse illud tunc ignorasse videatur. Adde, mysterium hoc et hunc mysticum sensum non esse situm in mendacio Jacobi: nec enim veritas falsitate niti potest; sed situm esse in facto Jacob, quo se patri exhibuit, itaque gessit, ac si ipse esset Esau: facta enim saepe a mendacio excusari possunt, ubi verba non possunt. Verba enim definite et determinate rem et mentem loquentis significant: facta autem confuse tantum et indeterminate; unde a mente facientis huc illucve flecti, determinari, et ad hoc illudve significandum dirigi possunt. Sic comoedi in comoediis sine mendacio alias personas regum et principum repraesentant, agendo ea quae ipsi egerunt, perinde ac si ipsimet essent reges et principes.
SURGE, SEDE ET COMEDE. Jacebat ergo Isaac prae senio et debilitate in lectulo, ex quo ut surgat ad comedendum rogat eum Jacob.
Mystice S. Ambrosius, lib. De Isaac, cap. V: « Lectus, ait, sanctorum Christus est, in quo universorum fessa saecularibus praeliis corda requiescunt. In hoc lecto requievit Isaac, et benedixit filium juniorem. »
Versus 22
VOX QUIDEM, VOX JACOB EST; SED MANUS, MANUS SUNT ESAU. Sic allegorice Christi vox, vox fuit Filii Dei, sed manus et species externa, quam viderunt et tetigerunt homines, fuit hominis communis, mortalis et miseri. Unde S. Bernardus, serm. 28 in Cantica: « Suum, inquit, est quod auditur in Christo: quod videtur, nostrum: quod loquitur, spiritus et vita est: quod apparet, mortale est et mors: aliud cernitur, et aliud creditur. »
Hinc ibidem docet quod notitia veritatis magis per auditum, quam per visum accipitur. « Caligant, inquit, oculi patriarchae, palatum seducitur, fallitur manus, non fallitur auris. Quid mirum, si auris percipit veritatem cum fides ex auditu, auditus per verbum Dei, verbum Dei veritas sit? Vox, inquit, vox Jacobi; nihil verius: manus autem, manus sunt Esau; nihil falsius. Falleris, manus similitudo decipit te. Nec in gustu veritas, etsi suavitas: nam quomodo habet veritatem, qui se putat edere venationem, cum domesticis vescatur haedorum carnibus? Multo minus oculus, qui nihil videt. Non est veritas in oculo, non sapientia; solus habet auditus verum, qui percipit verbum. »
Idem clarum est in Eucharistia: in ea enim manus, gustus et tactus falluntur, dum sapiunt, gustant et judicant esse panem; sed sola vox non fallit: haec enim vox Filii Dei, qui falli aut fallere nequit, dicens: « Hoc est corpus meum. »
Versus 23
BENEDICENS ERGO. Destinans et parans se ad benedicendum: to enim benedicens significat hic actum, non perfectum, sed inchoatum et destinatum, puta ipsam destinationem et praeparationem ad benedicendum: non enim hic, sed in sequentibus benedicit Isaac Jacobo.
Versus 27
UT SENSIT. Odoris fragrantia, quam vestibus suis spargebat Jacob, cerebrum boni senis Isaac ita recreavit et exhilaravit, ut laetitia perfusus, et amore filii inardescens, in ejus benedictionem prorumperet.
Ex hoc loco patet antiquissimum esse, ut principum virorum et nobilium vestes pretiosis unguentis, vel odoribus condirentur. Idem patet Cant. IV, 11: Odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris, Et Psalm. XLIV, 9: Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis.
ECCE ODOR FILII MEI. Pro ecce hebraice est vide, q. d. Video, id est sentio, percipio, odoror miram fragrantiam filii mei; visus enim pro quovis sensu ponitur, uti alias dixi.
SICUT ODOR AGRI PLENI, floribus et fructibus vernantis: hi enim suavem et odoratum sui halitum exspirant, quo mire homines recreantur. Vox pleni non est in Hebraeo, nec in Chaldaeo, sed in Graeco.
Tropologice, de odore virtutum vide Rupertum hic, et S. Augustinum, lib. XVI De Civitate Dei, XXXVII, et S. Gregorium, hom. 6 in Ezech., qui ait: « Aliter namque olet flos uvae; quia magna est praedicatorum virtus et opinio, qui inebriant mentes audientium. Aliter flos olivae; quia suave est opus misericordiae; quia more olei fovet et lucet. Aliter flos rosae; quia candida vita carnis est de incorruptione virginitatis. Aliter flos violae; quia magna est virtus humilium, qui ex desiderio ultima loca tenentes, se per humilitatem a terra in altum non sublevant, et coelestis regni purpuram in mente servant. Aliter redolet spica, cum ad maturitatem perducitur; quia bonorum operum perfectio ad satietatem eorum qui justitiam esuriunt, praeparatur. »
CUI BENEDIXIT DEUS. Haec agri a Deo benedictio sita est in tribus, uti hic explicat Isaac: primo, in odore suavi et fragranti, de quo hic dicit: Sicut odor agri pleni; secundo, in rore coeli. Dicit potius in rore, quam in pluvia, quia in Palaestina bis tantum in anno pluit, nimirum in octobri cum seminant, ut semen germinet, qui proinde in Scriptura vocatur imber temporaneus; secundo, in aprili, ut fruges maturescant, qui vocatur imber serotinus. Hinc intermedio tempore agri continuo rore indigent, ut sata et segetes non exarescant, sed vegetentur, alantur et crescant. Tertio, in pinguedine terrae, ut scilicet terra sit non sabulosa, non aquosa, non senescens, sed pinguis, moderate sicca, et quasi juvenescens, ut uberes foetus et fructus proferat.
Allegorice, istae benedictiones impletae sunt in Christo, ut docet S. Augustinus, lib. XVI De Civitate Dei, XXXVII. Tropologice, in anima cujusque justi, ut docet S. Gregorius, hom. 6 in Ezech. Anagogice, in Beatis, ut docet S. Irenaeus, lib. V, cap. XXXIII.
Versus 29
SERVIANT TIBI POPULI, q. d. Posteris tuis, Davidi, Salomoni et Machabaeis subjicientur Idumaei, Philistini, Arabes, Ammonitae et alii populi.
Nota quatuor partes hujus benedictionis. Prima duplex benedictio Jacobi: ad opes pertinet, cum ait: Det tibi Deus de rore coeli, etc.; secunda haec ad imperium, cum ait: Serviant tibi populi; tertia, ad principatum inter fratres, cum ait: Esto dominus fratrum tuorum; quibus verbis Jacob accepit jus et dominium in Esau; sed executionem hujus juris et dominii non in se, sed in suis posteris accepit, cum eis posteri Esau, puta Idumaei, sub Davide servierunt; quarta, cum ait: Qui tibi maledixerit, sit ille maledictus; et qui tibi benedixerit, benedictionibus repleatur. Haec ad Dei favorem pertinet, q. d. Deus tuas tuorumque partes et causam aget; qui tui sunt amici vel inimici, suos censebit: his maledicendo, id est malefaciendo, illis benedicendo, id est benefaciendo.
Nota: Hae benedictiones partim benedictiones, partim prophetiae sunt. Isaac enim spiritu prophetico hisce verbis imprecatur, et simul praenuntiat ea, quae Jacobo et Jacobaeis ex Deo Deique favore sunt obventura.
Versus 33
EXPAVIT ISAAC STUPORE VEHEMENTI. Septuaginta: Raptus est Isaac in exstasin magnam vehementer. In hoc ergo pavore et admiratione Isaac raptus in exstasin, inquit S. Augustinus, Quaest. LXXX, vidit et dixit ea quae sequuntur, ita ut mentem mutaret, et Jacobo, qui fraude benedictionem fratri surripuerat, non irasceretur, sed eam confirmaret: nimirum in hoc raptu Deus indicavit Isaaco factum hoc Jacobi, quoad facti substantiam, puta quoad surreptionem, praeventionem et suppositionem sui in primogenitura (licet non quoad modum, puta mendacium), suo nutu et instinctu gestum esse: Jacobum enim a se designatum esse primogenitum et haeredem promissionum suarum Abrahae et Isaaco factarum, non Esau; velle ergo se, ut Isaac haec ipsa rata habeat; unde Isaac statim Deo obediens, mentemque ex Esau in Jacob commutans, ait: Et erit benedictus. Ita S. Hieronymus, Alcuinus et S. Augustinus, lib. XVI De Civitate Dei, cap. XXXVII.
Versus 34
IRRUGIIT, quasi leo, suam non tantum tristitiam, sed ferociam et furorem, valido clamore quasi rugitu ostendens.
Philo et Eusebius censent Esau ita irrugiisse, non tam ex dolore amissae benedictionis (quanquam et hic eum pupugit), quam ex invidentia fraterni incrementi, praesertim quod illum sibi praetulerat, seque illi subjecerat pater.
BENEDIC ETIAM ET MIHI. Hebraea majus habent pathos, Benedic mihi etiam; ego, pater mi, subaudi, filius tuus sum, isque vere primogenitus, tibique hactenus carior, et cui paulo ante benedictionem hanc promisisti, qui nunc dolo fratris praeventus sum, quique hanc jacturam feci, eo quod tuae jussioni obediverim discedens venatum, ut pararem quae optabas; par ergo est, ut mihi quoque benedicas.
DUDUM. Haec vox non est in Hebraeo, nec Chaldaeo, nec Graeco. Dudum ergo idem est, quod ante; sic enim vulgo dicimus de homine vigili, sedulo et acri: Jamdudum, jampridem ille te praevenit, uti Jacob hic praevenerat Esau; vix enim egressus erat a patre Jacob, cum supervenit Esau, ut patet vers. 30. Ubi S. Chrysostomus, hom. 53, miratur Dei erga suos sibique obedientes providentiam: ea enim fecit ut Esau non rediret, nisi post Jacobi, benedictione accepta, egressum. « Hinc discamus, ait, quando quis juxta voluntatem Domini sua dispensare vult, tanto superno subsidio adjuvatur, ut hoc plane reipsa experiatur. »
Posset secundo, to dudum non ad egressum Jacobi, sed ad captam venationem, cibosque ab eo ad patrem illatos referri: plusculum enim morae in comedendo et colloquendo Jacobo impendit pater.
ET ERIT BENEDICTUS. Dices: Error personae irritat humanos contractus, maxime matrimonia; ergo et hanc Isaaci benedictionem: ipse enim errans benedicens Jacobo, non illi, sed Esau se benedicere putabat et intendebat. Rursum, Jacob dolo irrepsit et surrepsit; dolus autem nemini debet patrocinari, ut habet regula Juris.
Respondet Pererius, negando consequentiam; quia Isaac non errabat in persona quoad primariam suam intentionem, quae erat benedicere ei qui erat primogenitus, seu quem Deus vellet esse primogenitum: is autem erat Jacob, non Esau; errabat tamen quoad secundariam intentionem, qua intendebat benedicere Esau, putans eum esse primogenitum; unde Dei instinctu errorem hunc agnoscens, intentionemque suam corrigens ait: Et erit benedictus, scilicet Jacob, cui ante benedixi. Dolus autem Jacobi non malus, sed bonus fuit: illo enim sibi vindicavit jus et rem suam, puta primogenituram, quam aliter ab injusto et violento possessore Esau obtinere non potuisset.
Adde, hanc non tam esse benedictionem, quam prophetiam, et linguam Isaaci non tam ab Isaaco, quam a Deo motam fuisse ad benedicendum Jacobo.
Quaeres, cur Esau tam avide et instanter expetiit benedictionem patris? Respondeo primo, quia longo usu didicerant illo tempore homines benedictionem patris benedictionem, vel maledictionem plurimum valere, saepeque esse efficacem in filiis, uti etiamnum non raro fit. Benedictio patris, inquit Sapiens Eccli. III, vers. 11, firmat domos filiorum, maledictio autem matris eradicat fundamenta. Ita Sem et Japhet benedicti a Noe: Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus, dilatet Deus Japhet, etc. Gen. IX, 26, idipsum a Deo consecuti sunt. Ita Jacobi benedictio data Ephraim et Manasse Gen. XLVIII, 20, et alia data duodecim filiis Gen. XLIX; item Mosis data 12 tribubus, Deut. XXXIII, fuit efficax, et reipsa completa. Ita benedictio Tobiae data filio cap. V, 21: Bene ambuletis, et sit Deus in itinere vestro, et angelus ejus comitetur vobiscum; item benedictio Raguelis soceri data Tobiae, ejusque uxori Sarae, cap. X, vers. 1, fuit efficax. Hinc S. Ambrosius, lib. I De Benedictionibus Patriarcharum, cap. 1: « Quantam quoque, inquit, debemus parentibus reverentiam, cum legimus (Gen. XXVII) quoniam qui benedicebatur a patre, benedictus erat; ideo parentibus hanc Deus donat gratiam, ut filiorum pietas provocetur: praerogativa ergo parentum, disciplina est filiorum. » Ita Mathathiae patris benedictione Machabaei fortes et invicti in bellis evaserunt, I Machab. cap. II, 69 et seqq.
E contrario Cham a patre Noe maledictus, talis in omni sua Chananaeorum posteritate evasit. Sic et Ruben a Jacobo ob incestum maledictus, talis extitit: idem contigit Levi et Simeoni, Gen. cap. XLIX, vers. 4 et 5. Unde infert S. Ambrosius supra: « Honoret pius patrem propter gratiam, ingratus propter timorem. »
Exemplum memorabile habet S. Augustinus, lib. XXII De Civitate Dei, VIII, de decem prolibus a matre maledictis, qui mox horribili membrorum tremore percussi sunt, ideoque toto pene orbe Romano vagabantur: e quibus duo ad reliquias S. Stephani curati sunt.
Secundo, quia per hanc patris morientis benedictionem, declarabantur primogeniti, et haeredes promissionis Abrahae factae, uti Jacob hic declaratus est. Ita Rupertus.
Versus 36
JUSTE (recte, vere, apte: ita Hebraea) VOCATUM EST NOMEN EJUS JACOB: SUPPLANTAVIT ENIM ME IN ALTERA VICE. Jacob idem est quod plantam tenens et supplantans. Ita dictus est ex eo quod nascens tenuit plantam fratris. Quo significabatur quod supplantaret fratrem, uti de facto fecit; primo, astute emendo primogenituram Esau, cap. XXV, vers. 21; secundo, hic praeripiendo illi benedictionem patris. Arabicus emphatice vertit, quia jacobavit me in altera vice. Jacobare est verbum frequens Arabibus significans supplantare, et aliquid usque ad faecem et extremum extenuare, sumptum ab Hebraeo aqab et iaacob, id est supplantare et supplantator.
BENEDICTIONEM TUAM, — tibi jure naturae debitam, tibique a me destinatam, sed illam Deus in fratrem tuum transtulit.
Versus 37
OMNES FRATRES. — Omnes cognatos et consanguineos, vel ex te, o Esau, vel ex Ismaele, aliisque fratribus meis, filii Ceturae, nascituros: horum enim uti caput et princeps sum ego, ita erit et Jacob.
QUID FACIAM? — Esau benedictionem similem Jacobi, et primogenito debitam poscebat: hanc dare non poterat Isaac; unde Apostolus Hebr. XII, Esau cum lacrymis eam requisiisse, sed frustra, nec enim eam impetrasse, asserit; aliam ergo talem qualem dedit ei Isaac.
Versus 39–40
IN PINGUEDINE TERRAE, ET IN RORE COELI DESUPER ERIT BENEDICTIO TUA. — Hebraice est, erit sessio, vel habitatio tua, q. d. Habitabis in terra pingui et fertili, quam Deus foecundabit immissione roris et pluviae.
Vides hic benedictionem Isaaci esse prophetiam, quae impleta est cap. XXXIII, vers. 9. Rursum, haec est minima benedictionum Jacobo datarum, scilicet opulentia vini et tritici; nimirum talis, non alia, homini terreno et carnali debebatur.
VIVES IN GLADIO. — Uberem terram occupabis; attamen non tam ex agricolatione, quam ex rapina et praedatione vives, non tam tu, quam tua posteritas. Quam rapaces et bellicosi fuerint Idumaei, docet Josephus lib. IV De Bello Judaico.
ET FRATRI TUO SERVIES (sub Davide), TEMPUSQUE VENIET, CUM EXCUTIAS ET SOLVAS JUGUM. — Puta tempore Joram, filii Josaphat, Idumaei rebellarunt Judaeis, IV Reg. VIII, et a Judaeorum jugo liberi manserunt per 800 annos, usque ad Hyrcanum, qui eos rursum subegit; ac rursum Herodes, Antipatri Idumaei filius, regnum Judaeae fuit adeptus, tenuitque in se et suis posteris usque ad excidium Hierosolymae, per annos 150. Hinc factum est, ut tempore Titi et Vespasiani, Idumaei cum Romanis Hierosolymam expugnarint et vastarint. Vide Josephum, lib. XIV Antiquitatum, initio, et lib. I De Bello Judaico.
Moraliter S. Ambrosius, lib. II De Jacob, cap. III: « Bonus pater, ait, cum duos haberet filios, unum intemperantem, sobrium alterum, quo utrique consuleret, intemperanti praefecit sobrium, et insipientem prudenti statuit obedire, ut regentis imperio suum melioraret affectum. »
Versus 41
ODERAT ERGO SEMPER ESAU JACOB. — Nota hic: Post acceptam patris benedictionem statim tentatur Jacob, persecutionem patitur, denique fugatur e domo patris, ut cogitare posset quis, nihil illi profuisse benedictionem, imo obfuisse: sed eventus docuit illam ipsi profuisse.
Nota secundo, impietatem et stultitiam Esau: nam primo, irascitur, imo odit fratrem; secundo, modum vindicandi quaerit; tertio, non cogitat Dei providentia sic factum esse, nec se id commeruisse, sed tantum quid frater fecerit considerat; quarto, cum jure benedictionem retrahere non posset, ad vim se accingit; quinto, fratrem non tantum persequi, sed et occidere destinat; sexto, patris mortem desiderat; Venient, inquit, dies luctus patris mei, et occidam fratrem. Ubi jure S. Chrysostomus, hom. 53: « Nonne, inquit, et irascens insanientibus ipsis non minus insanus est? » Septimo, omnia haec celat, donec occasio ea perficiendi se offerat. Quam stultus fuit, qui benedictionem malis mediis, imo peccata peccatis addendo, recuperare tentavit, cum per haec magis incurratur maledictio: benefactis enim benedictio Dei accersenda est.
Versus 42
MINATUR. — Hebraice mitnachem, id est consolatur se — quod te interficiet.
Versus 45
CUR UTROQUE ORBABOR FILIO IN UNO DIE? — Si enim hic maneas, pugnandum erit cum fratre, et vel mutuis concidetis vulneribus, vel uno caeso, alter profugus erit, itaque utriusque praesentia et solatio orbabor.
Versus 46
SI ACCEPERIT JACOB UXOREM DE STIRPE HUJUS TERRAE (Chananeam, aut Hetheam, quales accepit Esau, quae sua improbitate et contumacia mihi tibique molestae et invisae sunt), NOLO VIVERE. — Hebraice, ad quid mihi vita? q. d. Tristis et acerba mihi erit vita, ut mori potius optem quam vivere.
Nota prudentiam Rebeccae: ut enim fratricidium impediat, fratrem alterum ablegat; neve alterius crimen et machinationem patri prodat, itaque patri tristitiam, filio patris indignationem conciliet, aliam praetexit ablegandi filii causam, eamque veram, scilicet nolle se Jacobum ducere immorigeram et improbam aliquam Hethaeam, sed cupere ut ducat cognatam aliquam ex Haran, in qua bene morata erat domus patris sui. Quae ratio movit Isaacum, eique persuasit, ut mox cap. seq. Jacobum ablegaret in Haran.
Unde S. Ambrosius, lib. II De Jacob, cap. III: « Discamus, inquit, a Rebecca, quam providendum sit ne invidia iracundiam excitet, iracundia in parricidium proruat. Veniat Rebecca, hoc est patientia, bona custos innocentiae; suadeat ut irae locum demus. Concedamus aliquo longius, donec tempore indignatio molliatur, offensionis subrepat oblivio. »
Hoc Rebeccae et Jacobi prudens et sanctum consilium secutus est S. Gregorius Nazianzenus; cum enim in Concilio Constantinopolitano simultates quorumdam Episcoporum, et dissidia essent exorta, eo quod Nazianzenus, ipsis inconsultis, ab aliis esset consecratus Episcopus, Nazianzenus loco suo et gradu sponte cessit, atque ita eos allocutus est: « Suppliciter vos per Trinitatem ipsam oro, ut inter vos omnia recte pacificeque constituatis: quod si ego dissensionis inter vos causa sum, nequaquam Jona vate venerabilior videri debeo; abjicite me in mare, ac turbarum tempestas haec inter vos sedabitur. Lubens equidem patiar quidquid volueritis, quanquam innocens, vestrae concordiae causa; ejicite me solio, ab orbe pellite, tantum veritatem et pacem diligite. Valete, pastores sacri, meorumque laborum perpetuo recordamini. » His dictis, abiit ad Theodosium imperatorem dimissionem petens: « Supplex, inquit, oro, ut laboribus hisce liberer, esto finis invidiae, pacem colant Antistites, idque tua opera: hoc ego munus a te flagito, hoc mihi postremum beneficium largire. » Admiratus virtutem viri Theodosius, vix tandem acquievit, ac Nectarium ei substitui passus est. Ita Gregorius presbyter in Vita Nazianzeni.
Allegorice, Rebecca mittens Jacob in Mesopotamiam, ubi genuit 12 Patriarchas, significat Deum Patrem mittentem Filium in terram, ubi procreavit duodecim Apostolos. Et sicut Jacob missus est solus cum baculo, ita Christus venit solus, pauper et humilis, ac tales voluit esse Apostolos, itaque evangelizare per totum orbem, ut essent instar angelorum nullius indigentes, quasi dii quidam terrestres. Ita S. Irenaeus, lib. IV, cap. XXXVIII, et S. Augustinus, serm. 79 De Tempore.