Cornelius a Lapide

Genesis XXVIII

(Scala Jacob apud Bethel)


Index


Synopsis Capitis

Jacob fugiens Esau, vadit in Mesopotamiam, ac in via dormiens videt Deum innixum scalae, per quam angeli ascendebant et descendebant, se consolantem, indeque locum vocavit Bethel; ac tandem vers. 20 votum vovet Deo.

Nota: Haec omnia contigerunt anno aetatis Jacobi 77, uti ostendi cap. XXVII, initio.


Textus Vulgatae: Genesis 28:1-22

1. Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, praecepitque ei dicens: Noli accipere conjugem de genere Chanaan; 2. sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriae, ad domum Bathuel patris matris tuae, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui. 3. Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet: ut sis in turbas populorum. 4. Et det tibi benedictiones Abrahae et semini tuo post te: ut possideas terram peregrinationis tuae, quam pollicitus est avo tuo. 5. Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriae ad Laban, filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccae matris suae. 6. Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriae, ut inde uxorem duceret, et quod post benedictionem praecepisset dicens: Non accipies uxorem de filiabus Chanaan; 7. quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam: 8. probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus, 9. ivit ad Ismaelem, et duxit uxorem absque iis quas prius habebat, Maheleth, filiam Ismael filii Abraham, sororem Nabaioth. 10. Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran. 11. Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo dormivit in eodem loco. 12. Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens coelum: angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam, 13. et Dominum innixum scalae dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac. Terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo. 14. Eritque semen tuum quasi pulvis terrae: dilataberis ad Occidentem, et Orientem, et Septentrionem, et Meridiem: benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae. 15. Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc: nec dimittam nisi complevero universa quae dixi. 16. Cumque evigilasset Jacob de somno, ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. 17. Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta coeli. 18. Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper. 19. Appellavitque nomen urbis Bethel, quae prius Luza vocabatur. 20. Vovit etiam votum, dicens: Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum, 21. reversusque fuero prospere ad domum patris mei: erit mihi Dominus in Deum, 22. et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei: cunctorumque quae dederis mihi, decimas offeram tibi.


Versus 1: Benedixit eum

1. BENEDIXIT EUM, — datam paulo ante benedictionem confirmavit. Ita S. Augustinus.


Versus 2: In Mesopotamiam

2. IN MESOPOTAMIAM, — in Haran, sive Carrhas, urbem Mesopotamiae, quae distabat a Bersabee, ubi habitabant Isaac et Jacob, itinere circiter octo dierum.

DOMUM BATHUEL, — quae fuerat Bathuel, sed eo mortuo, jam erat filii, puta Laban avunculi sui.


Versus 3: Crescere te faciat atque multiplicet

3. CRESCERE TE FACIAT ATQUE MULTIPLICET, UT SIS IN TURBAS POPULORUM, — crescere te faciat multa prole et familia, ut multae tribus et turbae populorum ex te nascantur. Ita reipsa populosae fuerunt tribus duodecim, descendentes ex Jacob.


Versus 4: Semini tuo post te

4. SEMINI TUO POST TE. — Hinc S. Augustinus, lib. XVI De Civitate Dei, cap. XXXVIII, et Rupertus colligunt promissiones Dei de terra Chanaan possidenda, de numerosa prole et opibus, de Christo ex se nascituro, etc., Abrahae et Isaaco factas, appropriatas esse Jacobo ejusque posteris: atque hac ratione Esau, quasi ex semine et familia Abrahae et Isaaci exclusum externumque censeri, et externae gentis, puta Idumaeorum, patrem et conditorem effectum esse; unde consequenter conditione et onere in pacto et benedictione Abrahae incluso, puta, lege circumcisionis obligati non fuerunt Esau et Idumaei; licet sponte et libere eam acceptarint, ut patet Jeremiae IX, 25 et 26.


Versus 5: Venit in Mesopotamiam

5. VENIT IN MESOPOTAMIAM, — eo itinere, quod fusius enarratur vers. 10. Est ergo prolepsis; voluit enim Moses simul quasi in synopsi hic ob oculos ponere et opponere gesta, tam Esau quam Jacob, ejusque a fratre fugam et fugae terminum, ut eam deinde in sequentibus resumat et enarret fusius. Intendit enim Moses gesta Jacobi, utpote patris duodecim Patriarcharum, omniumque Israelitarum ad longum recensere; unde ut totus iis incumbere possit, obiter gesta Esau, quae sub idem tempus contigerunt, praemittit et perstringit.

Moraliter S. Ambrosius, lib. II De Jacob et vita beata, docet Jacobum etiam in fuga et exilio fuisse beatum. «An non beatus Jacob, inquit, etiam cum patriam relinqueret? Imo plane beatus, qui dura exilii suscipit, ut fratris mitigaret iracundiam. Nam si beatus est qui peccatum declinat, utique negari beatus esse non potest, qui alterius culpam levat, crimen avertit. Paratum itaque parricidium declinavit exilio voluntario, eoque facto sibi salutem quaesivit, fratri innocentiam donavit. Merito itaque eum divina ubique comitata est gratia, ut et cum dormiret, beatae vitae munus acquireret; videbat enim futurorum mysteria, et divina audiebat oracula.»

Nam in somnis magnificas Dei consolationes, visiones, benedictiones et promissiones accepit, juxta illud Cant. cap. V, 2: «Ego dormio, et cor meum vigilat.» Unde Clemens Alexandrinus, lib. II Paedagogi, cap. IX, ita sobrie dormientes exaequat angelis semper vigilantibus, dum vitae aeternitatem ex meditatione vigiliae suscipiunt. Ubi significat animam quasi mori, si cesset a meditatione, vivere vero et aeternare, si in continua meditatione exerceat.


Versus 8: Syri

8. SYRI, — Mesopotamii. Vide dicta cap. XXV, vers. 20.

PROBANS QUOQUE, — animadvertens et videns. Ita Hebraea. «Probans» ergo hic, non est idem quod explorans, sed q. d. Cum probatione et experientia didicisset et comperisset. Videtur Esau voluisse accipere tertiam hanc uxorem, quae parentibus placeret, vel certe minus displiceret, quam duae priores, quae erant Chananaeae. Noluit vero accipere ex domo Nachor, licet sciret id fore gratius parentibus suis: idque ex quadam animositate, quia scilicet eo concesserat Jacob, ne videretur fratrem sequi et imitari, praesertim cum ipse illo esset senior.


Versus 9: Ivit ad Ismaelem

9. IVIT AD ISMAELEM, — ad Ismaelitas: jam enim quatuordecim annis mortuus erat Ismael; haec enim, uti dixi initio cap. XXVII, contigerunt anno Jacobi 77; Ismael autem mortuus est anno aetatis 137, qui fuit Isaaci 123, Jacobi vero 63. Ita Tostatus.


Versus 11: Tulit de lapidibus

11. TULIT DE LAPIDIBUS. — Ex hisce verbis R. Nehemias, in Midras Tehillim, ad illud Psal. XC: «Angelis suis Deus mandavit de te,» et liber Rabboth hoc loco, putant Jacobum tres lapides accepisse, eosque conversos esse in unum, de quo dicitur vers. 18: «Tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum;» ut eo significaretur mysterium S. Trinitatis, in qua tres personae coeunt in unam essentiam, ideoque Jacobum vers. 17 exclamasse: «Quam mirabilis est locus iste!» Verum hoc videtur Rabbinicum commentum et fabella; nil enim tale habet S. Hieronymus aut ullus veterum, vel novorum Interpretum. Quod ergo dicitur: «Tulit de lapidibus,» subaudi unum grandiorem aptioremque, uti se explicat vers. 18, dicens: «Tulit lapidem quem supposuerat capiti suo.»


Versus 11: Supponens capiti suo (Moraliter)

SUPPONENS CAPITI SUO. — Moraliter: Nota hic Jacobum durum sibi sternere lectum et pulvinar, scilicet lapidem; quia coeli aulicos durus lectus, durus victus, omnia dura decent. «Vide, ait S. Chrysostomus, pueri robur, qui lapidibus pro pulvinari utitur; vide masculum spiritum: super pavimentum dormit.» Sed hoc lapide (qui typus fuit Christi) refrigeratur et firmatur. Unde S. Hieronymus in Psal. CXXXIII, lapidem istum Jacob vocat lapidem adjutorii: Qui talem, inquit, habebat pulvillum, in quo refrigerabat aestum persecutionis, videt scalam, qua si opus foret, in coelum reciperetur. Christus ergo est pulvinar laborantium, in quo suaviter conquiescunt ac coeli refrigeria capiunt. Ex adverso lecti aurei et molles, sunt quasi sepulcra somni, mollitiei, torporis et acediae, cum duri et lapidei sint gymnasia et palaestrae roboris et virtutis. Quocirca S. Ambrosius, lib. II De Jacob: «Jacob, ait, in somno bonus operarius, quoniam plus negotii cum Deo peregit dormiendo, quam vigilando.»


Versus 12: Viditque in somnis

12. VIDITQUE IN SOMNIS. — Fuit ergo haec visio imaginaria et symbolica.

SCALAM STANTEM. — Septuaginta, «Scalam firmatam.» Censet Alcazar in Apoc. cap. IV, vers. 1, Deum ad scalam hanc, non in coelo, sed in terra, ad imos scalae gradus constitisse, ut eam teneret et firmaret; quia ipse cum Jacobo, in terra, ad scalam dormiente, locutus est; erat ergo ei vicinus. Verum aptius Josephus et Cajetanus censent Deum in coelo constitisse, summisque scalae gradibus innixum fuisse. Nam ad Deum per scalam hanc ascendebant angeli, ut ejus jussa in terram perferrent; nec mirum est Deum e coelo locutum esse Jacobo in terra existenti, quia locutio haec, uti et visio, non fuit sensibilis, sed imaginaria vel intellectualis, quae inter remotissimos fieri potest, saepeque fit, non tantum a Deo, sed etiam ab angelis.


Quid scala Jacob ad litteram significet?

Quaeres primo, quid ad litteram haec scala Jacob significet?

Respondet Philo et Origenes apud S. Hieronymum, epist. 161, scalam hanc esse μετεμψύκωσιν, sive migrationem animae hominis, ex corpore in corpus. Censent enim ipsi, animam cujusque hominis ante corpus exstitisse, et quoties tunc peccavit, atque e coelo quasi in terram descendit, toties illam nunc corpora mutare, ex uno in aliud migrando, donec per illa, quasi per quosdam poenitentiae (instar scalae) gradus in coelum rursum ascendat.

Rursum in descensu hoc animae hos gradus assignat Origenes. Primo, inquit, anima in subtiliora corpora demittitur; deinde, si peccare pergat, in crassiora; ac tandem in terrena corpora detruditur. Porro Philo, lib. De Plantatione Noe, scribit, per hanc scalam animarum in corpora, dum nascuntur, descensum significari, vel reipsa fieri.

Explicans enim haec Origenes verba, Vidit Jacob scalam, ait: «Aer instar populosae civitatis, cives immortales habet, scilicet animas, quae stellis numero sunt pares; harum aliae descendunt illigandae corporibus mortalibus,» etc. Hinc et Origenes finxit animas hominum fuisse angelos, qui ob peccata in coelo commissa detrusi, per hanc scalam descenderunt gradatim in alia et alia corpora, magis semper vilia.

Audi S. Hieronymum ad Pammachium contra errores Joannis Hierosolymitani: «Docet Origenes per scalam Jacob paulatim rationabiles creaturas ad ultimum gradum, id est ad carnem et sanguinem descendere, nec fieri posse ut de centenario numero subito quis ad unum numerum praecipitetur, nisi per singulos numeros, quasi per scalae gradus ad ultimum usque perveniat, et tot mutare corpora, quot de coelo ad terram mutaverint mansiones.» Dat exemplum: «Finge aliquem tribunitiae potestatis suo vitio regradatum, per singula militiae equestris officia ad tironis vocabulum devolutum, numquid ex tribuno statim fit tiro? Non, sed ante primicerius, deinde senator, ducenarius, biarchus, circitor, eques, deinde tiro.» Sed haec Pythagorae et Origenis sunt deliria.


Scala symbolum providentiae divinae

Dico ergo cum Theodoreto, Aben Ezra, Hebraeis et Pererio, scalam hanc, primo, symbolum esse providentiae et gubernationis divinae; unde Deus illi innititur, quasi prima causa et primum movens omnium, qui tempus ab aevo ire jubet, stabilisque manens dat cuncta moveri.

Secundo, angeli ascendunt et descendunt, quasi ministri et executores providentiae Dei, quibus Deus sigillatim sua munia cuique distribuit.

Tertio, haec scala a coelo in terram pertingit, quia Deus inferiora per superiora, homines per angelos gubernat.

Quarto, duo scalae latera sunt suavitas et fortitudo; Deus enim sua sapientia mundum gubernans, attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.

Quinto, varii scalae gradus sunt varii modi providentiae Dei, et variae rerum species et perfectiones inde manantes.

Sic Homerus Iliad. lib. IX, Dei providentiam describit et repraesentat per catenam auream, a Jove e coelo demissam in terras, qua Jupiter omnia comprehendit, constringit et ad se retrahit.


Tres consolationes Dei pro Jacob

Secundo, magis proprie et particulatim Diodorus Tarsensis, per angelos descendentes felicem abitum Jacobi in Mesopotamiam, per ascendentes vero felicem ejusdem reditum in Palaestinam, significari docet. Voluit enim Deus hac visione consolari et animare Jacobum, qui parentes derelinquens, et fratri exosus, profugus, exul et solitarius, moestus et sollicitus, dure hic cubabat in saxo, q. d. Noli tristari, noli timere, o Jacob. Scio, tria te gravant et angunt: patria, parentes, frater; hisce tria quae te consolentur, oppono — scalam, Deum, angelos.

Primo, patriam deseruisti, peregrinus in terram alienam tendis: at vide scalam, quae tibi coelum reserat, quae viam tibi in coelum paratam ostendit; secundo, parentes dereliquisti, et profugus ad incognitos pergis in Mesopotamiam: at scito Deum iter hoc tuum dirigere, tibi adesse, te ducere, protegere, qui pariter sua ope te benedicet et locupletabit; tertio, fratri es exosus, et solus peregrinaris: at scito angelos tibi esse comites et duces, qui te salvum ducent in Mesopotamiam, et incolumem reducent ad parentes in Chanaan. Hunc esse sensum litteralem patet ex sequentibus, quae haec ita ad amussim evenisse Jacobo enarrant.


Moraliter: Cura Dei erga suos

Moraliter: Nota hic Deum suos, praesertim virtute insignes et heroes, qualis erat Jacob, tanta cura per se et per angelos curare, ac si iis totus incumberet, nec quidquam aliud curaret in toto mundo, juxta illud Cant. II, 16: «Dilectus meus mihi, et ego illi.» Ubi S. Bernardus, serm. 68 in Cant.: «Itane, ait, huic intenta est illa majestas, cui gubernatio universitatis incumbit, et cura saeculorum ad sola transfertur negotia, imo otia amoris? ita plane. Omnia enim propter electos.» Ergo providentiam caeteris creaturis non negamus, curam Dei sola sponsa vindicat sibi.

Talis fuit B. Virgo, quae in hac scala est summus gradus, cui Deus incumbit, uti mox dicam. Unde S. Thomas, II II, Quaest. CIII, art. 4, ad 2, docet eam prae aliis Sanctis hyperdulia coli, quia sua, ait, operatione fines divinitatis propinquius attigit; in incarnatione enim Christi fecit omne id, ad quod extendere se potest vis naturae, qua deficiente, successit divinitas, ut ipsam substantiam operis deinde sola perficeret.


Quid scala significet allegorice?

Quaeres secundo, quid allegorice haec scala Jacob significet?

Respondet Eustachius hanc scalam significare crucem Christi. Sic et S. Augustinus, serm. 79: Dominus, ait, scalae incumbens est Christus in cruce pendens; inde uxorem accepit, id est Ecclesiam sibi sociavit. Apte; crux enim est scala et via, per quam Christus omnesque Christiani in coelum conscenderunt et indies conscendunt.

Ita legimus in martyrio S. Perpetuae et Felicitatis, 7 martii, quarum fortitudinem S. Augustinus in Psal. XLVII, et alibi saepe celebrat, illas omen et indicium martyrii a Deo accepisse per scalam. Cum enim in carcere captivae tenerentur, vidit S. Perpetua per visionem, scalam auream e terra in coelum se porrigentem, ad cujus gradus affixi erant multi gladii, iique acutissimi, ita ut videretur nemo posse conscendere, sine gravi sui laesione. Inferne erat draco horribilis, volens impedire, ne quis ascenderet. Vidit deinde Satyrum (qui unus erat e quatuor ejus sociis, qui omnes simul anno Domini 205, martyrio cum ea laureati sunt) magno animo scalam conscendentem, hortantemque alios ut intrepide sese sequerentur, nec timerent draconem, eo quod eos impedire nequiret. Evigilavit deinde, et hanc visionem sociis enarravit; qui omnes gratias Deo egerunt. Intellexerunt enim se vocari ad martyrium; hoc enim esse scalam illam tot cultris et gladiis acuminatam, per quam Deus illos in coelum gloriose deducere volebat, nec posse draconem infernalem hoc eorum iter et ascensum impedire.


Scala incarnationis

Verum aptius et germanius Diodorus, Vatablus et Rupertus putant Spiritum Sanctum per scalam hanc repraesentasse incarnationem Verbi, puta generationem Christi, ex Jacob nascituri et descensuri per varios gradus, id est generationes et genitores, quorum ultimus est Joseph cum beata Virgine, summus est Adam, qui proxime et immediate a Deo creatus est.

Secundo, duo scalae latera sunt misericordia et veritas, sive fidelitas Dei de promisso Messia; haec enim duo fecerunt Verbum ad nos descendere, nostramque carnem suscipere.

Tertio, haec scala tangit terram, quia Verbum est incarnatum in terra, eamque suo incarnationis tactu benedixit; tangit et coelum, quia Christus, qui incarnatus est, est Filius Dei, sive Deus homo: Christus enim coelestia terrenis, ima summis, atque adeo Deum homini in se conjunxit. Unde ipse ait: «Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo;» ipse ergo est scala nostra, per quam ad Deum ascendimus: nemo enim venit ad Patrem, nisi per Christum.

Quarto, descendunt angeli, ut hoc incarnationis mysterium hominibus annuntient; iidem ascendunt, ut ardentia Patriarcharum desideria et orationes sursum ferant ad Deum. Hinc B. Petrus Chrysologus, serm. 3 De Annuntiatione, incarnationem vocat negotium omnium saeculorum, nimirum quia in eo omnibus aetatibus insudatum est, ac per angelos acriter actum cum Deo de communi hoc mundi remedio, donec intra Virginis domum negotium coeleste compleretur.

Quinto, gradus hujus scalae sunt variae Christi virtutes, ac praesertim quatuor, scilicet 1. humilitas in nativitate; 2. paupertas in praesepio; 3. charitas in progressu vitae; 4. obedientia in passione: haec est via in coelum, ambulate in ea.

Denique B. Virgo vocatur scala Jacob in Litaniis suis; itaque eam vocat S. Bernardus (vel quisquis est auctor) serm. De B. Maria, pag. 394: «Haec, inquit, est scala, rubus, area, sidus, virga, vellus, thalamus, porta, hortus, aurora. Haec enim est scala Jacob, quae duodecim gradus habet, inter duo latera. Dextrum latus est contemptus sui, usque ad amorem Dei; sinistrum, contemptus mundi usque ad amorem regni. Ascensiones hujus duodecim humilitatis sunt gradus. Primus est odium peccati; secundus, fuga delicti; tertius, metus odii; quartus, in omnibus his subesse Creatori; quintus, obedire meliori; sextus, obedire compari; septimus, obsequi inferiori; octavus, subesse sibi; nonus, finem suum jugiter meditari; decimus, opera sua semper vereri; undecimus, cogitationes suas humiliter confiteri; duodecimus, per omnia ad manum, ad nutum, ad libitum Domini moveri. Per hos gradus ascendunt angeli, et sublimant homines. Sic disponuntur in corde ascensiones, sensim proficiendo et pedetentim ascendendo. Sic in domo Patris lucidas percipiunt mansiones. Hi sunt duodecim Apostoli, qui sequuntur in eremo vestigia Jesu Christi.»


Scala perfectionis

Hinc secundo, S. Basilius in Psalm. I: Scala, inquit, est ascensus ad perfectionem; culmen, est charitas; gradus, sunt decem gradus abrenuntiationis, quorum primus est, abdicare terrena, ut cum Apostolis dicat: «Ecce nos reliquimus omnia;» secundus, eadem oblivisci, Psalm. XLIV: «Audi, filia, etc., et obliviscere populum tuum;» tertius, eadem ut stercora odisse et aversari; quartus, parentum et cognatorum amorem exuere; quintus, odisse animam suam propter Christum, ut ne de vita quidem sua quidquam affectus sit omnino, etiamsi mortis habeat responsum, ait S. Basilius; sextus, abnegare suum judicium et voluntatem; septimus, semper mortificare suas cupiditates, ut impleat illud Christi: «Abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie;» octavus, sequi Christum, et discere ab eo, quia mitis est et humilis corde; nonus, amare constanter et efficaciter proximos, etiam inimicos; decimus, in quo Dominus visus est, est adhaerere Deo, eique in uno spiritu uniri. Ita Pererius.


Quid scala significet symbolice?

Quaeres tertio, quid haec scala significet symbolice?

Respondet Philo lib. De Somniis: Scala, inquit, est anima; basis, est sensus et appetitus terrenorum; caput, est mens purissima, quae per gradus contemplationis ad Deum ascendit, sicuti e contrario basis jam dicta, per gradus cupiditatum descendit ad terram et terrena. Videat ergo homo ne basim sequens descendat, sed potius ut caput suum intuens ascendat.

Secundo, idem Philo: Scala, inquit, est hujus vitae inconstantia, in qua alii ex summo dejiciuntur in imum, alii ex imo evehuntur in summum, idque ad Dei nutum et voluntatem, qui scalae huic incumbens, eam regit et dirigit. Sic Pittacus apud Aelianum, lib. II, scalam fecit imaginem fortunae ac vicissitudinis, felicitatis et infelicitatis; felices enim ascendunt in rota fortunae, infelices descendunt. Verum haec philosophica sunt, nec ad mentem Spiritus Sancti hoc loco pertinent.


Quid scala significet tropologice?

Quaeres quarto, quid haec scala Jacob significet tropologice?

Respondet Tertullianus in fine libri tertii Contra Marcionem: Scala, inquit, haec est via qua justi ascensiones in corde suo disponunt in coelum. Idem insinuat Spiritus Sanctus, Sap. X, 10, ubi de Jacobo hoc nostro, et visione scalae hujus coelestis loquens, sic ait: «Haec (sapientia) profugum irae fratris justum deduxit per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei.» Hinc Barlaam ad Josaphat ait: «Virtutes quasi scalae quaedam coeli sunt,» teste Damasceno in Histor. cap. XX. Duo latera hujus scalae, sunt fides et opera; vel verbum Dei et sacramenta; vel «sustine et abstine;» quae duo verba si quis observet, vitam vivet sine peccato tranquillissimam et sanctissimam, ut dicere solet Epictetus.

Gradus sunt variarum legum et virtutum ascensus; rursum hi gradus sunt incipientium, proficientium et perfectorum, quibus Deus in vertice se unit, in iisque deliciatur et inhabitat. Angeli ascendentes ad Deum, ait S. Gregorius, lib. V Moralium, et ex eo S. Thomas, II II, Quaest. CLXXXI, art. ult., significant vitam contemplativam; descendentes vero ad humana, significant vitam activam.

Unde apte Alcazar supra, per hos angelos accipit Apostolos aliosque praedicatores Evangelii, qui sapientiam, quam a Deo in meditatione hauserunt, in homines praedicando effundunt. Ut ergo concionator rite concionetur, prius meditando ad Deum in coelum conscendat, ut ab eo hauriat, quae dicat. Vidit itaque Jacob in hisce angelis praesignari suas proles et posteros, puta praecones Evangelii, ex Christo filio suo nascituros, qui homines docturi erant scientiam Sanctorum, quam proinde Deus Jacobo dedisse et revelasse dicitur, Sapient. X, 10.


Scala est regula vitae religiosae

Huc pertinet et illa Zenonis Episcopi Veronensis explicatio, qua censet scalam hanc significare duo testamenta, quae per quosdam observantiae gradus hominem a terris ad Deum perducunt. Angeli descendentes, sunt homines qui a spiritualibus ad saecularia decidunt, et nutriti olim in croceis, nunc stercora amplectuntur; ascendentes vero, sunt homines justi, qui in corde suo disponunt ascensiones, quaerentes quae in coelis sunt, et non quae in terra.

Sed cur nemo hic subsistit? Respondet S. Bernardus, epist. 253, quia in hac via, inter profectum et defectum, nihil est medium; uti in rota quae volvitur, is qui insidet, subsistere nequit, sed vel ascendat, vel descendat necesse est. O monache, satis te laborasse putas, proficere non vis: deficias oportet; quod hic negligis, per totam aeternitatem recuperare non poteris. Instar formicae ergo congere merita in hac vita, ut iis vivas et gloriose vivas in aeterna, quae te exspectat; «quodcumque facere potest manus tua, instanter operare;» quam in aeternitate gaudebis de modico hoc tempore bene transacto!

Denique S. Bernardus, serm. in illud, Ecce nos reliquimus omnia: Scala, ait, haec est disciplina Religiosa, vel regula Ordinis, v. g. qua dilectus Dei Benedictus ascendit ad coelum; duo latera sunt mentis humilitas et vitae asperitas; gradus sunt variae regulae et virtutum actus. Scala enim arcta arctam disciplinae viam, quae ducit ad coelum, significat. Nam, ut ait S. Augustinus in Sententiis, Sent. 19: «Angusta est via quae ducit ad vitam, et tamen per ipsam, nisi dilatato corde non curritur; quia iter virtutum quo gradiuntur pauperes Christi, amplum est fidelium spei, etsi arctum sit infidelium vanitati.» S. Antoninus in Summa Theologica, part. III, tit. 26, cap. x, § 11: Bonum, inquit, Religionis significatum est nobili illa scala Jacob, cujus gradus nulli sunt alii, quam lectionis, meditationis, mortificationis aliarumque similium exercitationum, quibus Religio constat. In hac ascendunt angeli, ad haec opera Deo offerenda; ac descendunt, ad deferenda vicissim ad religiosas animas varia sponsi munera ac beneficia. Ei porro incumbit Deus, quia ejus gratia et auxilio omnia nostra studia nituntur, quae, eo tenente, cadere non possunt; ipseque est ascendentibus firmamentum, et pervenientibus in fine est praemium. Unde de ea vere dicitur: «Non est hic aliud nisi domus Dei et porta coeli.»

Sic S. Romualdus, ut habetur in ejus Vita, visu scalae, ex ima terra in coelum vertice pertingentis, per quam ascendentes intuebatur, descendentesque monachos albenti veste, Religionis perfectionem, ejusque habitum designari mirabiliter agnovit. Quocirca eumdem locum a nobili viro, ejus domino, cui nomen erat Maldulo, petiit et impetravit, ibique monasterium sui Ordinis primarium aedificavit, anno Domini 1009, quod exinde Camaldulum, quasi campus Malduli, est nuncupatum; situm est juxta Florentiam in monte Apennino, jam a sexcentis annis sanctorum Eremitarum, angelorum inquam terrestrium, copia florens.

Sic S. Antoninus agens de morte S. Dominici: Prior, ait, Brixiensis eadem hora, qua S. Dominicus obiit, vidit hiatum in coelo, per quem submittebantur duae candidissimae scalae: unam tenebat B. Virgo, alteram Christus; angeli vero ascendebant et descendebant; et in fine utriusque scalae sedes posita erat, et unus ei insidens similis fratri Praedicatori (is erat S. Dominicus), habens faciem velatam, quasi vadens versus coelum; scalas autem Christus et mater ejus sursum, cum sede et sedente trahebant, et tunc hiatus clausus est. Hac visione significata est via, qua S. Dominicus ad superos transivit, nimirum certum praedestinationis signum, certaque in coelum via est, tum regula et vita Religiosa, quam S. Dominicus aliique fundatores Ordinum Dei instinctu instituerunt; tum hujus vitae radix et matrix, puta seria imitatio, cultus, et consequenter auxilium et patrocinium B. Virginis. Hinc B. Virgo a Patribus, et in Litaniis Lauretanis vocatur janua et scala coeli.


Quid scala significet anagogice?

Quaeres quinto, quid significet haec scala anagogice? Respondeo: Scala haec, sunt variae sedes, gradus et chori Sanctorum et angelorum in coelis. Angeli descendunt, quando ad hominum custodiam mittuntur; ascendunt quando redeunt, et justorum animas collocant in gradibus hujus scalae, id est in sedilibus angelorum, qui ceciderunt, et facti sunt daemones. Huc quoque alludit Sapiens, cap. x, vers. 10, ut supra dixi.

Hinc saepius Sanctis in hac vita certantibus suus in coelis locus, sua corona ostensa est, uti S. Stephano, quadraginta Martyribus quorum memoria recolitur 9 martii, S. Nicolao Tolentinati, S. Francisco, S. Vitali. Vitalis enim cum a persequentibus cogeretur, ut Christum negaret, audacius eum confitebatur; quare omni tormentorum genere excarnificatus est, ut non esset in ejus corpore sine vulnere locus. Forti autem animo cruciatus perferens Martyr, preces fundens ardentissimas dixit: «Domine Jesu Christe, servator meus et Deus meus, jube suscipi spiritum meum; quia jam desidero accipere coronam, quam angelus tuus sanctus mihi ostendit.» His dictis evolavit in coelum; testes sunt S. Ambrosius et S. Hieronymus, Exhort. ad Virgines. Recte ergo idem Hieronymus, epist. ad Julian. tom. I: «Vidit, ait, Jacob scalam, et desuper innitentem Dominum, ut lassis manum porrigeret, ut ascendentes suo ad laborem provocaret aspectu.»


Versus 13: Terram in Qua Dormis

13. TERRAM IN QUA DORMIS, -- totam Chananaean. TIBI DABO ET SEMINI TUO. -- "Tibi," id est semini tuo: nam to et hic est exegeticum, sive explicationis nota, significatque id est.


Versus 14: In Te Benedicentur Cunctae Tribus

14. BENEDICENTUR IN TE ET IN SEMINE TUO CUNCTAE TRIBUS TERRAE. -- "In te," quasi in origine et parente; sed "in semine tuo," puta per Christum ex te nasciturum, proxime et immediate benedicentur, id est justitia, gratia et salute donabuntur cunctae tribus terrae, quae videlicet Christum recipient, illi credent et obedient.


Versus 15: Sex Bona Jacobo Promissa

15. Nisi complevero, -- donec compleam. Nota hic sex ingentia bona, quae Deus suo servo Jacob moesto et afflicto pollicetur. Primum est, "Terram in qua dormis, tibi dabo;" secundum, "Erit semen tuum innumerabile, quasi pulvis terrae;" tertium, "Benedicentur in te cunctae tribus terrae;" quartum, "Ero custos tuus quocumque perrexeris;" quintum, "Reducam te in terram hanc;" sextum, "Nec dimittam, nisi complevero universa quae dixi."


Versus 17: Quam Terribilis Est Locus Iste

17. PAVENSQUE -- sacro timore, horrore, et reverentia perfusus. QUAM TERRIBILIS! -- quam religiosus, quanta reverentia, tremore, humilitate colendus est locus iste, ob Dei et angelorum per scalam ascendentium et descendentium praesentiam!

NON EST HIC ALIUD NISI DOMUS DEI, -- ubi scilicet Deus scalae incumbens, cum angelis suis ascendentibus et descendentibus inhabitat. Chaldaeus vertit, Quam terribilis est locus iste! non est locus communis, sed locus in quo beneplacitum est coram Deo, et e regione loci hujus est porta coeli.

Vide hic quam, a tempore Jacobi et Abrahae, Deus certa loca sui apparitione, beneficiis, miraculis illustrarit, ibique coli et invocari voluerit. Quid ergo Novantes obstrepunt beatae Virgini Lauretanae, Hallensi, Aspericoliensi?

Tertullianus, lib. De Fuga, putat Jacobum in hac visione vidisse Christum, qui est domus Dei et simul porta, per quam intramus in coelum, idque hisce suis verbis intelligere et significare.

ET PORTA COELI, -- quia scilicet illinc vidi angelos egredientes, cum per scalam descendunt; et ingredientes, cum per eam ad Deum ascendunt.

Allegorice, Ecclesia est Bethel, id est domus Dei et porta coeli: quia in ea quasi domo sua Deus habitat per praesentiam, tum spiritualem, tum realem et corporalem in Eucharistia; et quia in Ecclesia sunt merita Christi (cujus parens et typus fuit Jacob), quibus porta coeli non reserata est.

Ita Rupertus. Vide Cajetanum. Si ergo tam angustus et terribilis fuit locus et lapis hic, quid erit Ecclesia Christianorum, in qua non umbra, id est arca testamenti, asservatur, uti fiebat in tabernaculo Mosis, sed omnipotens ipse rerum omnium conditor sub augustissimi Sacramenti candido velamine, ac velut nebula vere habitat? Vere S. Chrysostomus, hom. 36 in I ad Corinth.: "Ecclesia, ait, est locus Angelorum, locus Archangelorum, regnum Dei, ipsum coelum; quod si non credis, aspice ad hanc mensam," id est altare.


Versus 18: Erexit in Titulum

18. EREXIT IN TITULUM, -- lapidem illum, sive saxum in quo dormierat, elevavit Jacob, rectumque statuit, ut esset monumentum visionis et apparitionis sibi factae.

Nota: Titulus dicitur quadrupliciter, quatuorque res significat. Primo, titulus est inscriptio rei, ut titulus libri, titulus crucis; secundo, titulus est columna aut pyramis in trophaeum victoriae, aut insignis facinoris erecta; tertio, titulus est statua, imago vel idolum erectum ad cultum et adorationem, qualis titulus prohibetur Levit. xxvi, 1; quarto, titulus est lignum, lapis, vel res alia, posita vel erecta in memoriam et indicium rei alicujus, verbi gratia visionis angelicae Jacobo hic factae. Erexit enim Jacob hunc lapidem in titulum, ut in reditu ex Haran in patriam, eodem loco hoc Dei beneficium recoleret et veneraretur, uti eum fecisse constat cap. xxxv, vers. 5.

Hinc etiam eumdem lapidem in altare consecravit, ut patebit vers. ult.; unde titulus hic non tantum monumentum, sed etiam altare significat. Atque hinc primi Christiani ad exemplum Jacobi, ecclesias suas vocarunt titulos, a titulo, id est signo crucis, et a titulo, id est nomine alicujus Sancti, in cujus honorem intitulabantur, id est nominabantur, consecrabantur et distinguebantur ecclesiae, ut titulus S. Praxedis, est ecclesia S. Praxedis; titulus S. Laurentii, est ecclesia S. Laurentii. Quae phrasis crebra est in Vitis primorum Pontificum. Ita Jacobus Gretserus, lib. II De Cruce, cap. VII. Atque ex hisce titulis Cardinales suos titulos et cognomina sumpserunt, uti docet Hieronymus Platus, lib. De Cardinalis dignitate, cap. II.


Versus 18: Fundens Oleum Desuper

Fundens oleum desuper, -- in signum consecrationis, ait Abulensis, quia res consecratae oleo unguntur. Non ergo haec olei fusio fuit libatio aut sacrificium; nusquam enim solum oleum Deo libatum aut sacrificatum legimus. Itaque Jacob ex hac visione divina mane evigilans, ex urbe vicina Luza, quae postea ab eo Bethel est dicta, oleum attulit, inquit Abulensis, eoque lapidem, in quo sibi dormienti tam mira visio contigerat, inunxit, eumque inungendo Deo quasi consecravit. Unde et postea eodem, quasi altari consecrato usus est, in eoque sacrificavit, ut patet cap. xxxv, 7.

Sic ad Jacobi exemplum, Ecclesia altaria et templa sacra unctione Deo dicat et consecrat, cujus unctionis moralem significationem vide apud S. Bernardum, serm. De Dedic. Ecclesiae. Rursum simili unctione, ait Theodoretus, solent piae mulieres ungere thecas Martyrum, ut tum eorum sanctitatem, tum suam erga eos devotionem testar. Unde et daemon, quasi Dei et Sanctorum simia, hanc unctionem in suis sacris imitatus est, quando suis persuasit lapides Termino inungere et consecrare. Ita S. Augustinus, lib. XVI De Civit. cap. xxxviii.

Allegorice, S. Augustinus ibidem putat hic significari Christum et Chrisma Christianorum: Christus enim est lapis Ecclesiae angularis, Ephes. II, 20, ungens et unctus oleo exultationis, prae consortibus suis.


Significatio Tropologica Olei

Tropologice, oleum est symbolum gratiarum et virtutum, ob octo quas habet proprietates, analogias et similitudines. Nam primo, oleum habet virtutem illuminandi: est enim pabulum et alimentum lucis et lucernarum; secundo, oleum habet vim condiendi cibos, et ad sanitatem utiliter, et jucunde ad gustatum; tertia olei vis est, supernatandi aliis liquoribus; quarta est fovendi vulnera doloresque mitigandi: hinc enim apud Lucam cap. x, ei quem latrones gravissimis plagis impositis semivivum reliquerant, Samaritanus ille obligavit vulnera, oleum infundens et vinum; quinta est exhilarandi faciem, lassaque et languida membra recreandi: unde illud Psal. cm: "Ut exhilaret faciem in oleo;" sexta est levandi labores, minuendique molestias, quo spectat illud Isaiae x: "Computrescet jugum a facie olei;" septima est, vegetandi roborandique corpus, et habile reddendi ad luctam et certamen, ut in athletis fieri solebat; octava est, molliendi et impinguandi, juxta illud Psalm. xxii: "Impinguasti in oleo caput meum;" ex quo propter mollitiem et pinguedinem, oleum solet esse symbolum misericordiae. Haec omnia facile est adaptare gratiae et virtutibus.


Versus 19: Appellavit Bethel

19. APPELLAVITQUE NOMEN URBIS BETHEL, QUAE PRIUS LUZA VOCABATUR. -- Urbs quae prius Luz vel Luza, a nucum vel amygdalorum copia (luz enim hebraice nucem significat), dicebatur, inquit S. Hieronymus in Quaestion. Hebr., a Jacobo dicta est Bethel, id est, domus Dei, eo quod juxta illam dormiens, vidisset Deum innitentem scalae.

Bethel haec non est Jerusalem, nec mons Moria, uti volunt Hebraei, Lyranus et Cajetanus; sed, ut recte Abulensis, Adrichomius et alii, est urbs a Jerusalem distans plus octodecim milliaribus, in sorte tribus Ephraim sita, juxta Sichem, in qua, uti et in Dan, quasi in extremis sui regni limitibus, Jeroboam suos vitulos aureos populo adorandos proposuit, abusus ad hoc persuadendum exemplo Jacobi, qui ibidem lapidem hunc in titulum erexit; unde a Prophetis haec Bethel per antiphrasim vocatur Bethaven, id est Domus idoli, vel iniquitatis, ut vertit Theodotion, Osee IV, 5 et 10.

Putant aliqui duas fuisse Bethel, unam hanc in tribu Ephraim, alteram in tribu Benjamin, juxta Hai, de qua Josue XVIII, vers. 22. Verum id refutat Andreas Masius, probatque unam et eamdem fuisse Bethel, quae sita fuerit in agro Luzae, ita ut ab ipsa Luza dissita fuerit, a qua tamen ipsa Luza subinde dicebatur Bethel. Utrum horum sit verius, discutiemus Josue XVIII, et Judicum I.


Versus 21: Erit Mihi Dominus in Deum

21. ERIT MIHI DOMINUS IN DEUM. -- Jam erat et fuerat ipsi Jacobo ab ortu Dominus in Deum. Sensus ergo est, q. d. Si Deus mihi dederit victum, vestitum, ac felicem reditum in patriam; ego ipsi voveo ac promitto quod deinceps eum colam speciali et majori cultu, quam ante eum coluerim, nimirum quod dabo ei decimas, tum ad sacrificia, tum ad alium quemlibet ejus cultum; quodque post meum ex Mesopotamia reditum locum hunc Deo quasi aram et templum aut sacellum dicabo: ita enim hoc votum suum in sequentibus explicat ipse Jacob, ut recte advertit Cajetanus.

Moraliter Rupertus urget Jacobi verba, Si fuerit Deus mecum, et dederit mihi panem, aitque: "Hoc tanquam pauper, et vere Dei mendicus dixit. Nec mirum, cum rex maximus David dicat: Ego autem mendicus sum et pauper. Bonum ergo ex patribus exemplum nobis filiis provisum est, ut, quantumcumque divites simus, dicamus tamen, mendici omnes ante fores divinae gratiae: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, etc., ut illum ex dono ejus (Dei) fateamur nobis esse, qui solus potuit creare non minus regi in solio fulgenti, quam viduae ad molam sedenti, necessarium panis alimentum." Rursus Jacob panem petit, non carnem, non perdices. Nam, ut docet Nyssenus, lib. De Oratione: "Quaerere jubemur id quod satis est ad naturam corporis conservandam: Panem da, ad Deum dicentes, non luxum, non delicias, non ornamenta aurea, non lapidum fulgores, non agros, non gentium praefecturas, non pannos sericos, non musica acroamata, nec quidquam quo anima a divina ac potiori cura abstrahatur; sed panem." Et infra: "Exiguum est quod naturae debes; cur adversus temetipsum multiplicas tributa? Est autem venter perpetuus tributorum exactor, etc. Dic ei qui educit panem de terra, dic corvos pascenti, qui omni carni cibum dat, qui manum aperit et implet omne animal benedictione: A te mihi vita est, a te quoque mihi vitae subsidium contingat. Tu da panem, id est, ut ex justis laboribus cibum adipiscar. Nam si Deus justitia est, non habet a Deo panem, qui ex re fraudulenter et injuste parta cibum habet."

Denique ponderat S. Chrysostomus, homil. 54, "et dederit mihi panem." Praevenit enim reipsa Jacob orationem, quam postea docuit sanxitque Christus, dicens: "Panem nostrum quotidianum da nobis hodie;" diei alimentum, inquit: ne igitur temporale aliquid ab eo petamus. Indignum enim valde est, a tam liberali et tanta virtute praestanti hujusmodi petere, quae in praesenti vita dissolvuntur, et magnam habent vicissitudinem. Id genus sunt humana omnia, sive divitias dixeris, sive potentiam, sive humanam gloriam. Sed petamus semper manentia, sufficientia, vicissitudinis nescia.


Versus 22: Lapis Iste Vocabitur Domus Dei

22. LAPIS ISTE QUEM EREXI, VOCABITUR DOMUS DEI. -- Est metonymia: locatum enim ponitur pro loco, q. d. Locus in quo est lapis hic, mea applicatione, destinatione, et quasi consecratione, erit et vocabitur sanctus, ac domus sive habitaculum Dei, atque super lapide hoc, quasi super altari Deo sacrificabo. Ita Chaldaeus, Cajetanus, Lipomanus et alii. Hunc esse sensum patet ex cap. xxxv, 7; ibi enim votum hoc suum explet Jacob, redux ex Haran, atque super hoc lapide, quasi ara, Deo sacrificium offert.

DECIMAS OFFERAM TIBI. -- Hinc patet contra Calvinum, pie et religiose voveri posse opus, etiam quod non est praeceptum a Deo; tale enim est dare decimas, quod vovet hic Jacob.