Cornelius a Lapide
(De Jacobo, Rachele et Labano)
Index
Synopsis Capitis
Jacob pervenit in Haran ad Laban. Secundo, vers. 18, pro Rachele et Lia servit ei 14 annis. Tertio, vers. 32, Lia parit Ruben, Simeon, Levi et Judam.
Textus Vulgatae: Genesis 29:1-35
1. Profectus ergo Jacob venit in terram Orientalem. 2. Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum: nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur. 3. Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent. 4. Dixitque ad pastores: Fratres, unde estis? Qui responderunt: De Haran. 5. Quos interrogans: Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? Dixerunt: Novimus. 6. Sanus est? inquit. Valet, inquiunt: et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo. 7. Dixitque Jacob: Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges: date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite. 8. Qui responderunt: Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges. 9. Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui: nam gregem ipsa pascebat. 10. Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui: amovit lapidem quo puteus claudebatur. 11. Et adaquato grege, osculatus est eam: et elevata voce flevit, 12. et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccae; at illa festinans nuntiavit patri suo. 13. Qui cum audisset venisse Jacob, filium sororis suae, cucurrit obviam ei: complexusque eum, et in oscula ruens duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris, 14. respondit: Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius, 15. dixit ei: Num quia frater meus es, gratis servies mihi? Dic quid mercedis accipias. 16. Habebat vero duas filias, nomen majoris Lia: minor vero appellabatur Rachel. 17. Sed Lia lippis erat oculis. Rachel decora facie, et venusto aspectu. 18. Quam diligens Jacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis. 19. Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem, quam alteri viro, mane apud me. 20. Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis; et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine. 21. Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam, quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam. 22. Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias. 23. Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum, 24. dans ancillam filiae, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam: 25. et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi? 26. Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias. 27. Imple hebdomadam dierum hujus copulae: et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis. 28. Acquievit placito: et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem, 29. cui pater servam Balam tradiderat. 30. Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori praetulit, serviens apud eum septem annis aliis. 31. Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente. 32. Quae conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam, nunc amabit me vir meus. 33. Rursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi, vocavitque nomen ejus Simeon. 34. Concepitque tertio, et genuit alium filium; dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios: et idcirco appellavit nomen ejus Levi. 35. Quarto concepit, et peperit filium, et ait: Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam, cessavitque parere.
Versus 1: Profectus Ergo
1. PROFECTUS ERGO. — Hebraice, levavit pedes suos, q. d. Jacob visione Dei scalae incumbentis, votoque suo roboratus, excitatus et alacer perrexit in Haran, non dubius Deum juxta promissa sibi viae, uti ducem, ita et reducem fore.
Josephus hic et alibi subinde, non satis fideliter sacram historiam enarrat; ait enim Jacob multos habuisse viae comites, cum ipse Jacob asserat se, non sociis, sed uni baculo suo innixum iter hoc confecisse, Gen. XXXII, 10.
IN TERRAM ORIENTALEM, — in Mesopotamiam, quae Palaestinae est Orientalis.
Versus 3: Moris Erat
3. MORIS ERAT. — Causa claudendi hujus putei, erat raritas aquae in illis locis, inquit Abulensis, et ne quis aquam inficeret aut sordidaret; simul ergo pastores cum gregibus ad eum convenientes, amovebant lapidem grandem, quo claudebatur, itaque greges simul adaquabant, et mox rursum lapidem advolventes, eo os putei obturabant.
Versus 4: Fratres
4. FRATRES, — socii, amici: ut pastor pastores alloquitur.
Versus 5: Filium Nachor
5. FILIUM NACHOR, — nepotem Nachor; erat enim Laban filius Bathuelis, filii Nachor. Nominatur ergo hic Nachor, quia is familiae erat caput et patriarcha. Unde et Haran vocatur urbs Nachor, cap. XXIV, vers. 10.
Versus 9: Ecce Rachel
9. ECCE RACHEL. — Nota prisci illius aevi pudicitiam et simplicitatem: en Rachel puella speciosa, opulenta et nubilis, sine castitatis periculo et sinistra suspicione inter pastores versatur, pascitque oves (Rachel enim hebraice ovem significat).
Versus 10: Amovit Lapidem
10. ET SCIRET, — ex verbis pastorum, vers. 6. AMOVIT LAPIDEM. — Quod multi pastores simul non poterant, solus efficit Jacob; unde apparet eum ingenti fuisse naturae robore, quod ipse auxit continua temperantia et castitate. Fecit hoc Jacob amore Rachelis, suae consobrinae et futurae conjugis.
Versus 11: Osculatus Est Eam
11. OSCULATUS EST. — Fuit hoc osculum amicitiae, quo fratres et cognati abeuntes aut redeuntes invicem solent osculari, osculoque salutare aut valedicere. Ita S. Augustinus, Quaest. LXXXVII.
FLEVIT, — uti solent cognati flere ex laetitia, dum occurrunt cognatis, quos tenere diligunt, quosque multo tempore non viderunt.
Hebraei et Lyranus putant Jacob flevisse, eo quod non haberet aurum et argentum, quod offerret Racheli: illo enim, inquiunt, spoliaverat Jacobum Eliphaz, filius Esau, qui ob praereptam patri primogenituram Jacobo infensus, eum in itinere insecutus comprehendit. Sed hae sunt fabulae judaicae.
Versus 12: Frater Patris Sui
12. QUOD FRATER ESSET PATRIS. — «Frater,» id est nepos; erat enim Jacob filius Rebeccae, quae erat soror Laban, qui erat pater Rachelis. Laban ergo erat avunculus Jacobi, et consequenter Jacob nepos erat Labani ex sorore: Rachel vero et Jacob erant consobrini.
AUDITIS AUTEM CAUSIS ITINERIS. — Hebraea habent, et narravit Jacob Labano omnia verba haec, scilicet, quomodo ipse fugiens Esau fratrem suum, missus sit a parentibus suis ad Laban, ut inde peteret uxorem, et quomodo ad puteum inciderit in Rachelem.
Versus 14: Os Meum Es, et Caro Mea
14. OS MEUM ES, ET CARO MEA, — mihi nepos es et consanguineus. Vide cap. II, vers. 23. Cum ad me, quasi avunculum, tum tutelae, tum conjugii causa confugeris, tibi, utpote nepoti, nihil negare possum: pone ergo metum, o nepos! apud me mane, ut securus sis, et ex familia mea uxorem delige, domus mea domus tua esto. Putant aliqui Labanum hac phrasi respexisse ad id, quod plerique veteres philosophi tradiderunt, nimirum ossa ex virili semine in embryone gigni, ex materna vero genitura virili circumfusa carnem ipsam fieri.
POSTQUAM IMPLETI SUNT, — post evolutum mensem, quo Jacob gratis servierat Labano: nolebat enim Jacob in domo avunculi otiosus degere, et panem gratis comedere; itaque statim ad opera domestica, curamque ovium se accinxit. Unde Laban mox cunctis ovibus eum praefecit, inquit Josephus.
Versus 15: Frater
15. FRATER, — cognatus.
Versus 17: Lia Lippis Erat Oculis
17. LIPPIS ERAT OCULIS. — Hebraice est, oculi Liae erant raccot, id est, teneri, debiles et infirmi, ut vertunt Septuaginta. Male ergo Chaldaeus teneros interpretatur elegantes, quasi Lia solis oculis fuerit pulchra et elegans, Rachel vero tota facie.
Secundo, alii addunt aleph, et pro raccot, legunt aruchot, id est longos, quasi Lia longos, ideoque deformes habuerit oculos; sed hi textum immutant et vitiant, addendo litteram.
Tertio, alii putant Liam lippitudine proprie dicta laborasse: hoc enim videtur velle noster Interpres. Quarto et optime, lippitudo Liae videtur fuisse sola debilitas, mollities et teneritudo oculorum, qua fit ut non possint diu in rem aliquam defigi, sed volubiles sint pronique in lacrymas, ita ut pupillae suis orbibus quasi innatare videantur; hoc enim significat Hebraeum raccot.
Tropologice S. Gregorius, I part. Pastor. cap. XI: Lippus, inquit, est cujus oculum, id est, ingenii aciem, humor, id est, affectus et opera terrena obscurant.
Nota, licet in uxore quaerenda primo spectanda sit virtus et mores, secundario tamen spectari in uxore posse pulchritudinem, tum ut in ea sistat conjugalis tam amor quam concupiscentia, ne ad alias deflectat; tum ut ex pulchra vegetiores et pulchriores proles procreentur. Ita Abulensis. Et hoc est quod vult S. Thomas, cum docet non licere ducere uxorem causa pulchritudinis, ut scilicet sola pulchritudo te a caelibatu avocet ad conjugium; sed tamen posito quod velis uxorem ducere, licere pulchram eligere prae turpi, idque ob suaviorem convictum, et constantiorem amorem.
Versus 18: Serviam Tibi
18. SERVIAM TIBI. — Nota: Jacob hac servitute tam longa et dura, more prisco, emit sibi uxorem tam Liam quam Rachelem. Moris enim fuit apud Graecos, Romanos et Hebraeos, ut viri dato pretio emerent sibi uxorem. Ita David coemit Michol centum praeputiis Philistinorum, I Reg. XVIII, 25, et II Reg. III, 14. De hac uxorum coemptione plura dicam Exodi IV, 25.
Versus 20: Videbantur Illi Pauci Dies
20. VIDEBANTUR ILLI PAUCI DIES PRAE AMORIS MAGNITUDINE. — Dices: Amor est morae impatiens, et paucos dies aestimat plurimos.
Respondeo id verum esse effective, non appretiative: quoad affectum enim et desiderium potiundi Rachele videbantur Jacobo dies servitutis esse plurimi; verum appretiative, id est, pro re tam pulchra, pretium servitutis hujus ei videbatur exiguum, diesque laboris tam longi videbantur esse pauci et parvi, id est, labor suus sibi videbatur esse parvus, comparatus cum tanto praemio. Dies ergo hic ponuntur pro dierum illorum labore, per metonymiam. Ita S. Hieronymus et S. Augustinus.
Versus 22: Fecit Nuptias
22. FECIT NUPTIAS, — nuptiale convivium. Hoc enim est Hebraeum mishte. Ex tunc ergo in nuptiis celebrabantur convivia, sed a piis cum timore Dei, ut patet de Tobia, cap. IX. Causam dat Athenaeus, lib. V: «Moribus, ait, et legibus scitum est, ut in nuptiis epulum fiat: tum nuptiales deos ut veneremur, tum ut pro testimonio id sit,» convivis scilicet, quod nuptis placeant suae nuptiae; verum haec convivia sensim in magnum luxum et abusum excreverunt, uti fuse hic ostendit S. Chrysostomus.
Versus 23: Et Vespere
23. ET VESPERE. — Virgines enim dum nubebant, verecundiae causa, in tenebris viri thalamum adibant, idque apud Spartanos lege lata sanxit Lycurgus, teste Plutarcho.
Versus 24: Mane Vidit Liam
24. MANE VIDIT LIAM. — Peccavit Lia obtemperando parenti; consensit enim in stuprum, imo adulterium et incestum: sciebat enim Jacobum non suum, sed Rachelis sororis esse maritum. Gravius tamen peccavit Laban, qui eam sua auctoritate et consilio ad facinus induxit. Jacobum excusat ignorantia, qua bona fide putabat esse Rachelem, non Liam.
Symbolice: Rachel et Lia ut Contemplatio et Actio
Symbolice, Richardus de S. Victore, lib. De Duodecim Patriarchis, sic haec explicat: «Quomodo autem Lia supponitur, dum Rachel speratur, facile cognoscunt, qui hoc quam saepe contingat, non tam audiendo quam experiendo didicerunt. Quid enim aliud Scripturam sacram, nisi Rachelis cubiculum dicimus: in qua sapientiam divinam sub decenti allegoriarum velamine latitare, non dubitamus? In tali cubiculo Rachel toties quaeritur, quoties in lectione sacra spiritualis intelligentia indagatur. Sed quamdiu adhuc ad sublimia penetranda minime sufficimus, diu cupidam, diligenter quaesitam Rachel nondum invenimus: incipimus ergo gemere, suspirare, nostram caecitatem non solum plangere, sed et erubescere; et tum in cubiculo Rachel, non ipsam, sed Liam nos invenisse non dubitemus. Nam sicut Rachelis est intelligere, meditari, contemplari: sic profecto pertinet ad Liam flere, gemere, suspirare.»
Versus 27: Imple Hebdomadam
27. IMPLE HEBDOMADAM DIERUM HUJUS COPULAE, — quibus Liae matrimonio et affectu maritali copularis: nam prima copula adulterina fuit, non maritalis. Voluit ergo Laban ut Jacob, cognito errore, Liam quam cognoverat, duceret uxorem; idque fecit Jacob, ut pudori et honori Liae consuleret.
Sensus ergo est, q. d. Laban: Transeant, o Jacob, septem dies festi hujus Liae, quibus de more ejus nuptiae celebrantur: iis exactis, tradam tibi quoque Rachelem, ea tamen lege, ut pro ea servias mihi alios septem annos: turpe enim esset et probrosum Liae, si intra dies ejus nuptiales, sororem ejus superinduceres conjugem. Hinc apparet festum et convivium nuptiale illo tempore agitari solitum per septem dies, ut jam agitur per tres. Idem insinuatur Judic. XIV, 12.
Versus 28: Rachel Duxit Uxorem
28. HEBDOMADA TRANSACTA, RACHEL DUXIT UXOREM. — Errat ergo Josephus, dum asserit quod Jacob Rachelem duxerit post secundum septennium servitutis, scilicet post quatuordecim annos a Jacobi fuga, et adventu in Haran, quibus servivit Laban; nam ex hoc loco et sequentibus patet, quod Jacob duxerit Rachelem post exactos septem dies a matrimonio Liae, ac postea pro eadem servivisse alios septem annos. Idem patet ex contentione Rachelis sterilis cum Lia foecunda et pariente, vers. 31. Ita S. Hieronymus, Augustinus, Alcuinus et alii.
Tropologice: Rachel et Lia ut Vita Contemplativa et Activa
Tropologice, Rachel et Lia sorores significant duplicem vitam, scilicet contemplativam et activam. Primo, ducenda est Lia, id est laboriosa (hoc enim hebraice significat Lia) et lippa: quia terrenis intenta et sollicita ac varie distracta, vita activa; deinde Rachel, id est ovis, scilicet quies contemplationis, quam utpote pulchram tanto amore prosequi debemus, quanto Jacob amavit Rachelem. Vide S. Gregorium, lib. VI Moral. cap. XXVIII, et S. Augustinum, lib. XXII Contra Faustum, cap. LII.
Et S. Bernardus, lib. De Modo bene vivendi ad sororem, cap. LIII: Activa, ait, vita in laboribus hujus mundi Deo servit, dum pauperes pascit, recipit, vestit, visitat, consolatur, sepelit, et caetera opera misericordiae eis impendit. Et tamen Lia est foecunda in filiis, quia multi sunt activi, et pauci contemplativi. Rachel vero ovis, vel videns principium (ut Rachel dicatur quasi raa chel, id est, vidit principium) interpretatur, quia contemplativi simplices et innocentes sunt sicut oves, et ab omni tumultu saeculi alieni, ut soli divinae contemplationi adhaerentes, videant illum qui ait: Ego sum principium, qui et loquor vobis.
Et paulo ante: Ita ut jam nihil agere libeat, sed despectis omnibus curis saeculi, ad videndam faciem sui Creatoris animus inardescat: ita ut jam noverit carnis corruptibilis pondus cum maerore portare, totisque desideriis optare hymnidicis angelorum choris interesse, appetere admisceri caelestibus civibus, de aeterna incorruptione in conspectu Dei gaudere.
Et inferius: Sicut activa vita est sepulcrum saecularis vitae, ita contemplativa vita est monumentum activae vitae. Ad eam enim ascendentes sepeliuntur in quiete contemplationis. Hanc elegit Magdalena, cui proinde dictum est a Christo: Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea. Ergo tanquam mortua ab amore praesentis vitae te separa, sicut sepulta in monumento, non habeas curam de saeculo.
Et S. Thomas, II II, Quaest. CLXXXII, art. 1, docet Rachelem Liae, id est contemplationem actioni praecellere, idque probat octo rationibus. Prima est, quia vita contemplativa convenit homini secundum id quod in ipso est optimum, id est, secundum intellectum, et respectu propriorum objectorum intelligibilium. Secunda, quia potest esse magis continua, quam activa. Tertia, quia plus sanctae delectationis adfert. Nam, ut ait S. Augustinus, serm. 26 De Verbis Domini: Martha turbabatur, Maria epulabatur. Quarta, quia in vita contemplativa homo est magis sufficiens, quoniam paucioribus indiget. Quinta, quia contemplativa propter se diligitur, activa ad aliud ordinatur. Sexta, quia consistit in quiete. Septima, quia contemplativa in divinis rebus versatur, activa in humanis. Octava, quia est secundum id quod est magis proprium homini, scilicet secundum intellectum.
Satius ergo est contemplantem vitam amplecti, dum per obedientiam licet, et charitatem, quam agentem sectari. Id quod docuit S. Augustinus, lib. XIX De Civit. Dei, cap. XIX: Otium sanctum quaerit charitas veritatis: negotium justum suscipit necessitas charitatis; quam sarcinam si nullus imponit, percipiendae atque intuendae vacandum est veritati. Felix domus, ait S. Bernardus, serm. 3 De Assump., et beata semper congregatio, ubi de Maria Martha conqueritur, hoc est, ubi rerum divinarum contemplatio ita praevalet ac dominatur, ut de illa actio externa veluti conqueratur. Congregatio infelix est, in qua Maria de Martha conqueritur: eo quod nullum tempus Mariae, id est contemplationi, totum rebus externis impendatur.
Symbolice, Richardus de S. Victore, lib. II De Duodecim Patriarchis, qui inscribitur Benjamin minor: Rachel, inquit, est studium sapientiae, Lia desiderium justitiae; sed scimus Jacob septem annis pro Rachele servivisse, et videbantur ei dies pauci prae amoris magnitudine. Quid miraris? secundum magnitudinem pulchritudinis erat magnitudo dilectionis. Quid enim sapientia dulcius possidetur, ardentius diligitur? ejus decor omnem superat pulchritudinem, ejus dulcor excedit omnem suavitatem. Est enim speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum luci comparata, invenitur prior. Hinc quaerendum est cur omnes conjugia Liae tantopere exhorreant, qui in amplexu Rachel tantum suspirant. Perfecta justitia jubet inimicos diligere, parentes, propria quaeque relinquere, illata mala patienter ferre, oblatam gloriam ubique declinare. Sed ab hujus mundi amatoribus quid stultius, quid laboriosius esse reputatur? Hinc est quod ab eis Lia et lippa creditur, et laboriosa reputatur.
Secundo, idem inferius aliter has duas Jacobi uxores symbolice explicat: Omni, inquit, spiritui rationali, id est Jacob, gemina quaedam vis data est: una est ratio, altera est affectio: ratio qua discernamus, affectio qua diligamus. Hae sunt spiritus rationalis geminae uxores, ex quibus oritur generosa proles. Ex ratione spirituales sensus; ex ista affectus ordinati. Sciendum itaque est quod affectio veraciter Lia esse incipit, quando satagit seipsam ad normam justitiae componere; et ratio indubitanter Rachel asseritur, quando verae sapientiae luce illustratur. Sed quis ignorat quam illud laboriosum sit, istud jucundum? utique non sine labore magno, animi affectio ab illicitis ad licita restringitur, et recte talis uxor Lia, id est laboriosa, nuncupatur. Quid vero jucundius, quam oculum mentis ad summae sapientiae contemplationem erigere? ad quam contemplandam cum ratio dilatatur, merito Rachelis nomine honoratur; Rachel enim, videns principium interpretatur.
Pari modo Pineda noster, lib. I in Salom. cap. IV: Jacob et Rachel, inquit, sapientis et sapientiae symbola sunt; hinc sicut Jacob Rachelem, sic Salomon amavit sapientiam: quod pulchre per novemdecim parallela ostendit et deducit.
Versus 31: Quod Despiceret Liam
31. QUOD DESPICERET LIAM. — Hebraea, Chaldaea et Graeca habent, quod odio haberet Liam, id est, quod minus amaret Liam, quam Rachelem, ita ut Jacob Liam prae Rachele videretur odisse. Odium ergo hoc non fuit positivum, sed negativum, puta defectus amoris, ex eo ortus, quod Lia esset lippa et deformis, quodque per fraudem se pro Rachele Jacobo substituisset. Similes hebraismi et auxeses sunt, Matth. X, 37; Joann. XII, 25, et alibi.
APERUIT VULVAM EJUS, — foecundam reddidit dando ei proles: e contrario vulvam claudere, vel concludere, est sterilem efficere.
Nota hic quomodo Deus dona sua distribuat, ut omnibus quidem det aliqua, sed nulli omnia. Sic Racheli dedit pulchritudinem, sed non foecunditatem: Liae negavit pulchritudinem, sed dedit quod majus est, scilicet foecunditatem, et quod ex ipsius stirpe, puta ex Juda, natus sit Christus. Rursum nota hic foecunditatem esse peculiare Dei donum.
Versus 32: Ruben
32. RUBEN. — Hebraice reuben, id est, videte filium, quem scilicet dedit mihi Deus, oculis suae misericordiae aspiciens me, cum a marito despicerer. Hoc est enim quod subdit Lia: Vidit Dominus humilitatem meam, hebr. onii, id est, abjectionem et afflictionem meam. Huc respexit B. Virgo canens: Respexit humilitatem (tapeinosin, id est, exiguitatem, vilitatem, abjectionem) ancillae suae; quia dedit mihi filium, non Ruben, sed Jesum Christum. Non ergo praedicat virtutem suae humilitatis: hoc enim fuisset superbiae; sed agnoscit et confitetur suam vilitatem: quod reipsa erat actus humilitatis, quem adamat, respicit et exaltat Deus.
Unde: «Diabolus nil pejus colit, quam humilem et Dei amantem,» ait S. Antonius apud Athanasium. Idem per visum vidit mundum plenum laqueis daemonum, et rogavit: «Quis eos evadet, Domine?» respondit Dominus: «Humilitas.»
Notent matres, et imitentur pietatem ac gratitudinem Liae, quae perennem memoriam beneficii sibi a Deo dati, puta prolis, in nomine ipsius prolis constituit, ut quoties prolem videret et nominaret, toties recordaretur et gratias ageret divinae erga se beneficentiae; idem ageret et proles, compos rationis effecta. Ita Anna suum Samuelem Deo retulit et obtulit, vocavitque Samuelem, id est postulatum et impetratum a Deo, I Reg. I, 26. Ita B. Virgo suum filium obtulit, vocavitque Jesum. Ita mater S. Bernardi eum recens natum obtulit, et deposuit in altari templi. Idem facere solebat singulis suis prolibus recens natis S. Elisabeth, filia regis Hungariae: quae proinde omnes piae et sanctae evaserunt, ut habet ejus Vita. Ita B. Virgo, S. Joannes Baptista, S. Gregorius Nazianzenus, S. Dominicus, S. Bonaventura, S. Bernardinus, S. Nicolaus Tolentinas, S. Elzearius Comes, S. Franciscus de Paula et alii, Deo in ipso ortu a parentibus oblati, sanctitate et miraculis fuerunt illustres.
Versus 33: Simeon
33. HABERI CONTEMPTUI. — Hebraea, Chaldaea et Septuaginta habent, me odio haberi, id est minus diligi, ut dixi vers. 31.
SIMEON. — «Simeon» idem est quod auditio, vel exauditio, a radice shama, id est audivit, exaudivit, scilicet Deus afflictionem et orationem meam.
Versus 34: Levi
34. LEVI. — Hic est parens omnium Levitarum. Nota, «Levi» idem est quod copula, cohaesio, additio, adjunctio, q. d. Addidi jam pariendo tres filios marito; igitur deinceps ipse majori amore mihi adjungetur et agglutinabitur.
Versus 35: Juda
35. JUDAM. — «Juda» hebraice idem est quod confessio, sive laus.
Chronologia Annorum Jacobi
Nota hic seriem annorum Jacobi: Jacob fugiens Esau venit in Haran ad Laban, anno aetatis suae 77, ut dixi cap. XXVII; initio post septem annos quibus servivit Laban, ducit Liam et Rachelem, puta anno aetatis suae 84, inde mox ex Lia foecunda, anno primo a nuptiis, ut videtur, puta anno Jacobi 85, nascitur ei Ruben, deinde Simeon anno 86, mox Levi anno 87, denique Judas anno 88. Ubi observa insigne exemplum castitatis in Jacob, qui usque ad annum aetatis 84, caelebs vixit, eoque primum uxorem duxit.
Allegorice: Duodecim Patriarchae ut Duodecim Apostoli
Allegorice, duodecim Patriarchae figurae fuerunt duodecim Apostolorum. Secundo, Jacob multos habuit filios, sed non ex una uxore; sic et Christus multos filios habuit, sed non ex uno populo aut regione. Tertio, Jacob uxores, et liberas et ancillas habet, e quibus filios suscipit; sic et Christus habet veros pastores et mercenarios: utrosque tolerat, ut filios sibi generent. Quarto, uxores Jacob inter se certabant, quae plures filios Jacobo pareret: sic et pastores certatim filios Christo generare student. Quinto, Bala et Zelpha filios Jacobo pariunt, sed ipsae manent ancillae: sic mercenarii aliis quidem bona praedicant, sed ipsi manent mercenarii, et saepe improbi. Sexto, Jacob ad haereditatem suam admisit etiam ex ancillis genitos: et Christus omnes ad se conversos suscipit, qualiscumque vita praecesserit, Joan. vi: Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum qui venit ad me, non ejiciam foras. Et Matth. viii: Multi venient ab Oriente, etc., et recumbent cum Abraham, etc. Septimo, Jacob duas habuit uxores, unam pulchram, alteram deformem: et Christi sponsa interne quidem pulchra est ut Rachel, propter gratiam et dona Spiritus Sancti, sed externe deformis est, propter crucem et adversitates. Octavo, Liae nihil obfuit deformitas, sed eo fuit foecundior: sic Ecclesiae prodest adversitas, et tunc vel maxime fructificat, cum maxime premitur.