Cornelius a Lapide

Genesis XXX

(Filii Jacob et Virgae Decorticatae)


Index


Synopsis Capitis

Septem aliae proles nascuntur Jacobo: unde ipse, vers. 25, patriam cogitat; sed novo pacto et mercede a socero retinetur, in quo dolosum socerum, vers. 37, justo dolo per decorticationem virgarum decipit: itaque se ditat.


Textus Vulgatae: Genesis 30:1-43

1. Cernens autem Rachel quod infœcunda esset, invidit sorori suae, et ait marito suo: Da mihi liberos, alioquin moriar. 2. Cui iratus respondit Jacob: Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui? 3. At illa: Habeo, inquit, famulam Balam: ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios. 4. Deditque illi Balam in conjugium: quae, 5. ingresso ad se viro, concepit et peperit filium. 6. Dixitque Rachel: Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus, Dan. 7. Rursumque Bala concipiens, peperit alterum, 8. pro quo ait Rachel: Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui: vocavitque eum Nephtali. 9. Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit. 10. Qua post conceptum edente filium, 11. dixit: Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus, Gad. 12. Peperit quoque Zelpha alterum. 13. Dixitque Lia: Hoc pro beatitudine mea: beatam quippe me dicent mulieres; propterea appellavit eum Aser. 14. Egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liae detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui. 15. Illa respondit: Parumne tibi videtur, quod praeripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui. 16. Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia. Et ad me, inquit, intrabis: quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa. 17. Et exaudivit Deus preces ejus: concepitque et peperit filium quintum, 18. et ait: Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo, appellavitque nomen ejus, Issachar. 19. Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium, 20. et ait: Dotavit me Deus dote bona: etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios: et idcirco appellavit nomen ejus, Zabulon. 21. Post quem peperit filiam, nomine Dinam. 22. Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus. 23. Quae concepit et peperit filium, dicens: Abstulit Deus opprobrium meum. 24. Et vocavit nomen ejus, Joseph, dicens: Addat mihi Dominus filium alterum. 25. Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo: Dimitte me ut revertar in patriam et ad terram meam. 26. Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam: tu nosti servitutem qua servivi tibi. 27. Ait illi Laban: Inveniam gratiam in conspectu tuo: experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te: 28. constitue mercedem tuam quam dem tibi. 29. At ille respondit: Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua. 30. Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es: benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meae. 31. Dixitque Laban: Quid tibi dabo? At ille ait: Nihil volo; sed si feceris quod postulo, iterum pascam et custodiam pecora tua. 32. Gyra omnes greges tuos, separa cunctas oves varias et sparso vellere: et quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit tam in ovibus quam in capris, erit merces mea. 33. Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te: et omnia quae non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent. 34. Dixitque Laban: Gratum habeo quod petis. 35. Et separavit in die illa, capras et oves, hircos et arietes, varios atque maculosos: cunctum autem gregem unicolorem, id est, albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum. 36. Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges ejus. 37. Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas: detractisque corticibus, in his quae spoliata fuerant candor apparuit: illa vero quae integra fuerant, viridia permanserunt: atque in hunc modum color effectus est varius. 38. Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua: ut, cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent. 39. Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa. 40. Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum: erant autem alba et nigra quaeque, Laban: caetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus. 41. Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent. 42. Quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quae erant serotina, Laban, et quae primi temporis, Jacob. 43. Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.


Versus 1: Invidit Sorori Suae

1. INVIDIT SORORI SUAE. — Inter fratres et sorores, si unus praeferatur vel excellat alium, facile oritur invidia. Adde, Rachel necdum erat sancta, imo necdum fidelis; colebat enim adhuc idola, ut dicam cap. xxxi, vers. 19.

DA MIHI LIBEROS. — Putant Hebraei Rachel alludere ad Rebeccam et Isaac, Genes. cap. xxv, vers. 21, q. d. Effice, o Jacob, et impetra precibus tuis ut foecunda fiam, sicut pater tuus Rebeccae matri tuae orando impetravit proles, scilicet te et Esau.


Versus 2: Num pro Deo Ego Sum?

2. NUM PRO DEO EGO SUM? — Numquid Deus ego sum, aut vice et parte Dei fungor? q. d. Non a me, sed a Deo pete proles. Ita Chaldaea. Pulchre Symbolice Richardus de S. Victore, lib. qui dicitur Benjamin minor, has ancillas sic explicat: « Accepit, ait, utraque ancillam suam, Lia Zelpham, Rachel Balam, id est affectio sensualitatem, ratio imaginationem. Obsequitur sensualitas affectioni, imaginatio famulatur rationi. Et in tantum unaquaeque illarum dominae suae necessaria esse cognoscitur, ut sine illis totus mundus nil eis posse conferre videatur. Nam sine imaginatione ratio nil sciret, sine sensualitate affectio nil saperet. Discurrit ergo imaginatio (utpote ancilla) inter dominam et servum, inter rationem et sensum: et quidquid exterius hausit per sensum carnis, intus repraesentat ad obsequium rationis. Sed et sensualitas satagit, et sollicita est circa frequens ministerium, et ipsa utique semper et ubique ad dominae suae Liae parata obsequium. Haec est quae illi solet carnalium delectationum cibos condire et apponere, et ad earum usum ante horam invitare, et ultra mensuram provocare, » etc.

Quatuor claves sibi reservasse Deum docent Rabbini. Primo, clavem pluviarum, ut eas ad libitum emittat et effundat ex suis thesauris, Deut. xxviii, 12. Secundo, clavem vitae, id est generationis, ut patet hoc loco. Tertio, clavem alimoniae ad famem depellendam, Psalm. cxlv, 16. Quarto, clavem sepulcrorum, id est resurrectionis, Ezech. xxxvii, 12.


Versus 3: Ut Pariat super Genua Mea

3. UT PARIAT SUPER GENUA MEA, — ut ego filium ex ea, utpote ancilla mea, natum excipiam pro meo, ut solent matres in genibus filios suos statuere, Isaiae lxvi, 12. Hinc patet, nec Jacob accipiendo ancillas in conjuges, nec uxores ejus illas ipsi offerendo et tradendo, peccasse libidine; sed id fecisse desiderio copiosae prolis, quae illius temporis erat benedictio, Abrahae et posteris ejus promissa. Unam ergo uxorem, puta Rachelem, poposcit et accepit Jacob: sed cum pro ea supposita esset Lia, hanc quoque ducere coactus est: tertiam, puta ancillam suam, ei hic addit Rachel, utpote sterilis, ut ex ea saltem filios sibi adoptet; pari modo quartam ei addit Lia, jam parere cessans, vers. 9. Ita S. Augustinus.


Versus 6: Judicavit Mihi Dominus (Dan)

6. JUDICAVIT MIHI DOMINUS, — q. d. Ego cum sorore, quasi in lite et contentione versabar: contendi enim cum ea de prole et foecunditate, atque hactenus, quia sterilis, ea fui inferior, nunc vero superior evasi, causamque mihi adjudicavit Deus, ut scilicet non amplius sterilis, sed foecunda ac prolifica, aeque ac soror mea habear et celebrer. Unde filium vocavit Dan, id est judicium, sive lis, scilicet, mihi adjudicata est a Deo.


Versus 8: Comparavit Me Deus cum Sorore Mea (Nephtali)

8. COMPARAVIT ME DEUS CUM SORORE MEA. — Hebraice est נפתורי אלהים נפתלתי naphtule Elohim niphtalti, quod Chaldaeus vertit, comparavit me Deus, et comparata sum; Septuaginta, suscepit me Deus, et comparata sum. Sed plane ad verbum vertas, colluctationibus Dei (id est magnis et difficilibus: quae enim magna sunt, dicuntur esse Dei) callide colluctata sum, et praevalui. Est metaphora sumpta a luctatoribus, qui membrorum complicatione, nunc in hanc, nunc in illam partem alius alium distorquet, quo eum subvertat et dejiciat; quod est calliditatis et versutiae magis, quam roboris et virtutis. Radix enim patal, significat distorquere, idque callide, uti luctantes astute et dolose facere solent: inde enim petil vocatur filum retortum, et niphtal vocatur fraudulentus ac dolosus. Dicit ergo Rachel: Ego cum Lia pro foecunditate et prolis gloria quasi contendi, et colluctata sum, jamque callide eam amplius non parientem vici, dum pro me sterili ingeniose et astute ancillam meam foecundam marito meo surrogavi: inde filium vocavit Nephtali, quasi dicas, colluctantem, concertantem, idque astute et callide. Unde Josephus Nephtali interpretatur artificiosum, id est vafrum et callidum; Oleaster vero vertit, involutum, quod eodem redit: solent enim callidi suas artes involvere et tegere.


Versus 11: Feliciter (Gad)

11. FELICITER. — Hebraice est, בגד bagad, quod dupliciter legi et verti potest: Primo, divisim בא גד ba gad, id est, venit turma vel exercitus, q. d. Tot jam genui filios, ut ex eis aciem possim instruere: ita Chaldaeus et Aquila. Secundo, conjunctim, uti passim legunt Hebraei codices: בגד begad, id est fortuna, fortunate, feliciter. Ita Septuaginta et Noster. Unde et R. Salomon vertit, venit sidus bonum, seu planeta bonus, q. d. Affulsit mihi benignius astrum, et, ut Seneca loquitur, Fortunae influentis donum.

Nota: Hebraeum Gad proprie significat accinctum, sive procinctum, scilicet militem vel exercitum: inde significat Martem, militiae deum et praesidem; hinc rursum significat fortunam. Nam Gentes credebant Martem praebere bonam fortunam, victoriam et spolia militibus: et ita pro Gad, quod est in Hebraeo, noster Interpres, Pagninus et Hebraei, fortunam vertunt, Isaiae lxv, 11. Unde et Arabes, teste Aben Ezra, Gad vocant Deum: perinde ut Cimbri et Germani Deum vocarunt God, ab Hebraeo Gad, ut videtur (licet Goropius God, quasi goet, id est bonum, dictum putet): erant enim ipsi bellicosi; ac proinde Mars et fortuna Deum colebant Gad, id est Martem ac fortunam. Sic ergo Lia vocavit hunc filium Gad, id est bonam fortunam, inquit Theodoretus et S. Augustinus, forte ex eo, quod in domo Laban patris sui gentilis et idololatrae, saepe Gad, id est fortunam, nominari, et forte coli vidisset. Multi enim Gentiles fortunam pro Deo coluerunt.


Versus 13: Hoc pro Beatitudine Mea (Aser)

13. HOC PRO BEATITUDINE MEA. — Jam enim beor sexto filio, jam non tantum ex me, sed et ex ancilla mea Zelpha, aeque ac Rachel soror mea ex Bala, proles do marito; ac proinde ab omnibus multa prole beata praedicabor: inde filium vocavit Aser, id est beatum. Huc allusit B. Virgo Deipara, cum cecinit: « Beatam me dicent omnes generationes. » Quod enim cecinit Poeta de Livia, uxore Caesaris Augusti, quae fuit mater Drusi et Tiberii Caesaris:

Nec genitrice tua felicior ulla parentum est, Tot bona per partus quae dedit una duos;

hoc longe verius uni partui B. Virginis competit.


Versus 14: Ruben Invenit Mandragoras

14. EGRESSUS AUTEM RUBEN. — Quinquennis erat tunc Ruben: omnes enim hae proles duodecim, excepto Benjamin, ex quatuor uxoribus natae sunt Jacobo, secundo septennio servitutis, puta septem annis a conjugio Rachelis et Liae. Ultimus enim Joseph natus est finito hoc septennio, vers. 25. Quare, cum Lia primis quatuor annis hujus septennii pepererit quatuor filios Jacobo, puta primum Ruben, secundum Simeon, tertium Levi, quartum Judam, post quem parere desiit: necesse est Ruben jam fuisse quinquennem. Nam post haec Lia rursum sexto anno peperit Issachar, et septimo ultimoque anno partus peperit Zabulon.

MANDRAGORAS. — Hebraice est דודים dodim, id est ubera, per quae recentiores intelligunt lilia. Verum longe melius et verius Noster vertit mandragoras; habent enim mandragorae speciem uberum. Secundo, sunt odoratae et pulchrae. Tertio, conciliant somnum; unde dantur iis, qui a chirurgis secandi sunt, ne dolorem sectionis sentiant. Quarto, a multis dicuntur vim philtri habere, inquit Dioscorides et Theophrastus. Quinto, juvant foecunditatem: cient enim menstrua, itaque matricem purgant et praeparant ad conceptum, ait Aristoteles, lib. II De Gener. animalium, et Epiphanius in Philologo, cap. iv.

Dices: Mandragora est frigidissima; ergo obest conceptui. Ita S. Augustinus, lib. XXII Contra Faustum, cap. lvi, ubi putat mandragoras a Rachele expetitas, non ad conceptum, sed ob pomi raritatem et odoris jucunditatem. Respondet Luvinus Lemnius, lib. De Herbis S. Script. cap. 11, mandragoram, quia frigidissima est, in frigidis regionibus et uteris, sterilitatem causare; sed in calidis et torridis, qualis est Judaea et Mesopotamia, in qua habitabat Jacob et Rachel, efficere foecunditatem, quia aestum et siccitatem uteri temperat et humectat. Plura vide apud Dioscoridem, lib. VI, cap. vi, et Mathiolum ibidem.

Hisce ergo de causis expetit mandragoram hanc Rachel, eamque a Lia coemit, sed frustra et casso eventu: nam, ut ex seq. patet, mansit adhuc tres annos sterilis, post quos non mandragorae, sed Dei virtute, sive naturali, sive supernaturali, foecundata est, peperitque Joseph.

Tropologice S. Cyrillus, lib. XI: Mandragora, inquit, id est sopore, et morte crucis, Christus recreavit, sanavit et foecundavit Ecclesiam. Rursum, mandragora odorata symbolum est bonae famae, ait S. Augustinus supra; haec enim cuilibet expetenda et procuranda est.

Philo ait mandragoram radices agere sub terra, humano similes cadaveri: unde a Pythagora anthropomorphon, a Columella semi-homo vocatur haec radix. Forte etiam tempore Rachelis erant impostores similes nostris, qui ex radice mandragorae (quanquam Mathiolus non ex mandragora, sed ex brionia id eos facere putet), quae speciem femorum et pedum hominis habet, icunculas exscindunt, in quibus per milii semen in tenuissimas secturas insertum, faciunt radiculas instar pilorum hominis excrescere, easque mox divendunt, quasi ipsae sub terris animatum quid fuerint, quod ipsi cum vitae periculo sub patibulo extraxerint, quodque raras et occultas habeat virtutes, v. g. foecundandi sterilem; ut ex hac persuasione eas tantopere expetierit Rachel.


Versus 16: Ad Me Intrabis (Issachar)

16. AD ME INTRABIS. — Solebat Jacob pacis et aequitatis causa, noctes distribuere singulis uxoribus, et cum ista nox esset Rachelis, ipsa jus suum cedit Liae pretio mandragorarum: hoc enim pretio Lia a sorore, more prisco, de quo dixi cap. xxix, vers. 18, videtur sibi coemere maritum pro ista nocte. Ita S. Augustinus. Indeque prolem vocavit Issachar, quasi יש שכר ies sachar, id est, est merces, scilicet mandragorarum mearum, quas vendidi Racheli, vel potius merces meae charitatis et liberalitatis, qua ancillam meam tradidi viro meo, uti ait ipsamet Lia. Adde, proprie et simpliciter Issachar idem est, quod sachar, id est merces. Jod enim additum et praefixum nominibus propriis, solet esse heemanticum, sive formativum nominis, ut patet in Ismael, Isaac, Jacob, Jehova, etc. Ita Septuaginta, S. Hieronymus, Josephus.


Versus 20: Zabulon

20. ZABULON. — Zabulon idem est quod habitaculum, vel cohabitans, q. d. Ob tot proles meas amabit me, et hilariter firmiterque cohabitabit mihi maritus meus.


Versus 23: Abstulit Deus Opprobrium Meum

23. OPPROBRIUM MEUM, — sterilitatem meam, quae tunc erat probrum et dedecus.


Versus 24: Addat Mihi Dominus (Joseph)

24. ADDAT MIHI DOMINUS. — Optat Rachel sibi addi secundum filium; inde ex hoc suo voto et desiderio vocat filium Joseph; Joseph ergo idem est quod addens, vel accrescens, ut patet cap. xlix, vers. 22.

Allegoriam horum undecim nominum Patriarcharum habet S. Cyrillus, lib. XI. Totius vero capitis hujus allegoriam vide apud S. Augustinum, lib. XXII Contra Faustum, cap. xlvi et seq.


Allegoria et Symbolum Duodecim Nominum

Symbolice Richardus de S. Victore, lib. De Duodecim Patriarchis, per eos duodecim pios animi affectus et virtutes accipit. Audi eum:

« Timor, qui est initium sapientiae, prima virtutum est proles. Qui talem filium habere desiderat, mala quae fecit, non solum diligenter, sed et frequenter attendat. Ex tali consideratione timor nascitur, scilicet filius ille, qui jure Ruben, id est filius visionis, vocatur. Quare eo nato recte mater ejus exclamat: Vidit Deus humilitatem meam; eo quod tunc veraciter incipiat videre et videri: videre Deum per intuitum formidinis, videri a Deo per conspectum pietatis.

» Primo filio nato secundus subsequitur, quia magnum timorem necesse est ut dolor subsequatur. Verum cor contritum et humiliatum Deus non despiciet, sed pro benignitate sua exaudiet; ideoque talis filius Simeon, id est exauditio, vocatur.

» Sed quae, quaeso, consolatio potest esse paenitentibus et vere lugentibus, nisi una spes veniae? Hic est ille tertius filiorum Jacob, qui idcirco Levi, id est additus, vocatur. Non datum, sed additum, sermo divinus hunc filium nominat, ne ante timorem et condignum poenitentiae dolorem, quis de spe veniae praesumat.

» At quemadmodum post crescentem quotidie timorem, necessario subortus est dolor, sic utique post spem natam, oritur amor. Hic itaque est ille filius, qui quarto loco nascitur, et Judas, id est confitens, in S. Scriptura nominatur. Quia quod amamus, et ore laudamus, et corde confitemur.

» Hos subsequuntur Dan et Nephtali, filii ex ancilla Rachel; et quia per officium Dan, illecebrosas cogitationes arguimus, damnamus, castigamus, recte eum Dan, id est judicium, vocamus. Unde scriptum est: Dan judicabit populum suum. Si ergo populum hunc suum directe custodiat, si judicium suum diligenter exerceat, fiet ut in caeteris tribubus raro inveniatur quod damnari debeat.

» Nephtali autem aeternorum bonorum imaginem ante oculos mentis adducit; et quia cognitam quamlibet rerum visibilium naturam, convertere ad spiritalem solet intelligentiam, recte Nephtali, id est conversio, nominatur.

» Videns itaque Lia sororem suam Rachel de adoptiva prole gaudere, provocatur et ipsa ancillam suam viro tradere; ex qua Gad et Aser prognati, rigor videlicet abstinentiae et vigor disciplinae. Gad itaque nascitur prior, quia prius est ut temperantes simus ad bona propria, postea etiam fortes ad toleranda mala aliena. Per Gad reprimuntur mala intus exurgentia, per Aser repelluntur mala exterius insurgentia, unde dicitur: Gad accinctus praeliabitur ante eum.

» Isti sunt Gad et Aser, qui excludunt gaudium falsum et introducunt gaudium verum, ideoque istis natis succedit Issachar, qui merces interpretatur. Quam enim aliam tot tantisque laboribus mercedem quaerimus, quam verum gaudium?

» Post Issachar Zabulon gignitur, qui habitaculum fortitudinis interpretatur; quia per gaudii interni degustationem, odium vitiorum generatur, et verae fortitudinis robur acquiritur. Iste est Zabulon, qui irascendo Dei iram placare consuevit, qui pie in hominum vitia saeviendo, eis quasi non parcendo, melius parcit. » Probat deinde hoc exemplo Mosis, Phinees et Eliae.

At quam difficile est has omnes Jacob proles, virtutes, inquam, animae, sine discretione conservare! id ex eo conjectari licet, « quod sine ea nec bona animi acquirere, nec acquisita conservare possumus. Hic est igitur ille Joseph, qui sero quidem nascitur, sed a patre plus caeteris diligitur: qui novit non solum cum crescentibus virtutibus crescere, cum proficientibus proficere; verum etiam ex fratrum defectu ad profectum tendere, et ex aliorum detrimentis prudentiae lucra acquirere. Quare merito Joseph, id est augmentum, et filius accrescens, a patre vocatur; hunc adorant sol, luna, stellae, id est pater, mater, fratres, quia omnes virtutes discretionem, quasi dominam et rectricem colunt. »

Agmen fratrum claudit Benjamin, matri verus Benoni, id est, filius doloris: quia eo nascente ipsa denascitur, ob quotidiani partus anxietatem, et doloris in pariendo immensitatem. Quid vero est Rachelis interitus? nisi mentis in contemplatione defectus. Nonne Rachel mortua tunc erat, et omnis humanae rationis sensus in Apostolo defecerat, cum dicebat: Sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit. Nemo igitur existimet se ad illius divini luminis claritatem argumentando posse penetrare, nemo se credat humana ratiocinatione posse comprehendere. Necesse est Rachel moriatur, ut exstaticus Benjamin oriatur. »


Versus 25: Dimitte Me

25. NATO AUTEM JOSEPH, DIXIT JACOB SOCERO SUO: DIMITTE ME, — jam enim explevi quatuordecim annos servitutis, quibus tibi me obligavi pro Rachele et Lia, cap. xxix, vers. 18 et 27.

Hinc patet Joseph natum esse in fine secundi septennii, puta finito anno decimo quarto adventus et servitutis Jacob in Mesopotamia, puta in domo Laban. Nam cum se Labano ad 14 annos servitutis obligasset, non poterat petere libertatem et demissionem, nisi iis expletis; cum ergo hic nato Joseph, mox petat dimissionem, sequitur nato Joseph annos 14 jam fuisse expletos; mansit tamen Jacob adhuc sex annos apud Laban. Nam, ut sequitur, novum mox pactum init cum Laban, ut scilicet sicut hactenus 14 annos servierat pro Rachele et Lia, ita deinceps pro certa gregis parte eidem serviret: itaque nato Joseph servivit Labano adhuc sex annos, hoc est universim 20 annos, ut patet cap. xxxi, vers. 41.

Rursum, Joseph natus est anno 91 Jacobi patris sui. Id patet ex eo quod, cum Jacob descendit in Aegyptum, stetitque coram Pharaone annum agens 130, Genes. xlvii, 9, tunc Joseph erat 39 annorum; nam Joseph, cum a Pharaone factus est princeps Aegypti, erat 30 annorum, Genes. cap. xli, vers. 46; a quo tempore mox secuti sunt septem anni ubertatis, praedicti a Joseph; et deinde septem anni sterilitatis, cujus secundo anno Jacob descendit in Aegyptum, cap. xlv, vers. 6 et sequent. Jacob ergo descendit in Aegyptum, anno 9 a principatu Joseph, puta cum Joseph esset 39 annorum, eratque Jacob tunc 130 annorum. Jam subduc et subtrahe 39 annos vitae Joseph a 130 annis vitae Jacobi, habebis 91 annum Jacobi, quo natus est Joseph. Ex utroque jam dicto et probato manifeste sequitur Jacob praeripuisse benedictionem Esau, ideoque fugisse in Mesopotamiam, anno aetatis 77 (uti dixi cap. xxvii, initio), nam post 14 annos adventus et servitutis in domo Laban, puta anno 91, natus est ei Joseph.


Versus 27: Experimento Didici

27. EXPERIMENTO DIDICI, QUIA (QUOD) BENEDIXERIT MIHI DEUS PROPTER TE, — q. d. Tu es fortunatus, et ego propter te; tu bonam fortunam tuam tecum in meam domum induxisti.

Nota: Experientia docet alios homines esse fortunatos, ita ut quæcumque agunt prospere eveniant, imo domos subinde ac domesticos fortunatos efficiant: unde « boni pedis, » et a Pœnis « Namphaniones » appellantur, ait S. Augustinus, Epist. 44; alios esse infortunatos, ita ut omnia fere eis infeliciter cedant, etiamsi prudentissime ab eis fuerint præcogitata, et disposita. Hinc in bello et duce belli deligendo maxime examinatur an deligendus felix sit, an infelix.

Ita in bellis felix fuit Alexander, qui duodecim annis orbem subegit. Ita felix fuit Polycrates Samiorum tyrannus. Ita felix fuit Julius Cæsar, etiam cum summa temeritate res maximas aggrederetur, adeoque ipse huic suæ fortunæ confidens, omnia pericula superabat; hinc e Macedonia Brundusium navigans periculosissimo anni tempore, timenti navarcho: « Noli, ait, timere, Cæsarem fortunatum vehis. »

Ita hoc sæculo felix fuit Carolus V Imperator, et hoc nomine Turcis formidabilis, adeoque milites sub Carolo invicti, postea a Francisco rege Galliæ conducti, cum principe fortunam mutarunt, ait Paulus Jovius. Ita felix fuit Henricus IV, Galliæ rex, in regno adipiscendo et gubernando, usque ad mortem. Denique Plutarchus, lib. De Fortuna Rom., docet fortunam æque ac virtutem Romanos ad tantum imperii fastigium provexisse.

Quæres, quæ hujus disparitatis sit causa? Gentiles cæci causam censuerunt esse fortunam deam cæcam, quæ non pro merito, sed fortuito, etiam impiis et indignis felicitatem, piis vero et dignis sæpe infelicitatem afflaret; Genethliaci hominis cujusque fato id tribuerunt. Astrologi stellis et horoscopo id assignant. Vulgus casu hæc evenire putat. Seponimus enim hic industriam et prudentiam humanam, quæ sæpe felicis eventus est causa.

Verum dico Deum esse causam, cur hi sint fortunati, illi infortunati. Deus enim omnium est dominus, qui singulis sua prout vult dispensat. Itaque sicut huic ingenium, opes, sanitatem, formam, robur aliaque dona naturæ impertit; alterum vero facit stupidum, pauperem, morbidum, deformem, infirmum: ita pariter speciali sua providentia hunc facit fortunatum, illum infortunatum; ad illudque causas secundas flectit et contemperat. Hoc est quod ait Psaltes, Ps. xxx, 26: « In manibus tuis sortes meæ. » Et Sapiens, Proverb. xvi, 33: « Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur. » Et Eccli. xxxiii, 11: Dominus « separavit eos (homines) et immutavit vias eorum; ex ipsis benedixit, et exaltavit: et ex ipsis sanctificavit, et ad se applicavit: et ex ipsis maledixit, et humiliavit, quasi lutum figuli in manu ipsius, plasmare illud et disponere: omnes viæ ejus secundum dispositionem ejus. » Licet ergo hi effectus sæpe casuales sint et fortuiti respectu causarum secundarum, a quibus non sunt provisi, sed præter earum mentem et causalitatem, quasi per accidens et fortuito eveniunt: tamen respectu Dei non sunt fortuiti, sed prævisi, provisi et ordinati in se. Unde S. Augustinus, lib. I Retract. cap. 1, a Christiano ore rejiciendum censuit nomen fortunæ, scilicet juxta sensum Gentilium: nam alioqui Deus, sicut est natura naturans (ut ita cum aliquibus philosophis loquar), ita est et fortuna fortunans, puta ipse auctor est omnis fortunæ, æque ac naturæ; unde ex hisce eventibus colligimus et cognoscimus esse mentem omnibus præsidentem, omnia hæc regentem, esse providentiam, esse Deum. Quomodo enim alii constanter in omnibus suis essent fortunati, alii infortunati, nisi quia Deus constanter illis felicitatem, his infelicitatem afflat? uti recte demonstrat Albertus Hero, lib. IV De Providentia, cap. vii.

Causa, cur Deus ita dispares hac in re homines efficiat, prima est, ut se absolutum esse omnium dominum ostendat. Secunda, ut in universo dispares sint hominum gradus et eventus: hoc enim ad universi varietatem et decorem pertinet. Tertia, ut homines ex hisce Deum agnoscant, eaque non ab alio, quam a Deo postulent. Unde Deus Judæis, si legem servarent, hanc felicitatem in bonis terrenis promisit, ut populus rudis hac spe ad Dei legem et cultum induceretur: rursum Patriarchas fecit felices, ut Gentiles spe hujus felicitatis allecti eumdem Deum agnoscerent et colerent. Quarta, ut qui felices sunt, sua felicitate ad Dei gloriam, et aliorum auxilium utantur: infelices in sua infelicitate habeant materiam virtutis, modestiæ et patientiæ. Atque hac de causa Deus majorem hominum partem facit non plane fortunatam, nec plane infortunatam, sed in aliquibus fortunatam, in aliis infortunatam; atque eorum vitam ex felicitate et infelicitate, mirabili varietate contexit et contemperat. Quinta, ut fideles videntes pios subinde esse infelices, impios felices, sciant omnia terrena esse adiaphora, discantque hanc terrenam felicitatem contemnere, atque aspirare ad veram, coelestem et æternam, ad quam Christus nos deducit verbo et exemplo. Nam, ut ait S. Augustinus, De Vera religione, cap. x: « Tota vita Christi morum disciplina fuit. » Christus enim omnia bona mundi, quæ contempsit, contemnenda docuit; omnia mala, quæ sustinuit, sustinenda demonstravit: ut nec in illis quæreretur felicitas, nec in his timeretur infelicitas.

Ubi nota, licet apud Christianos multi viri boni et pii sint infelices naturaliter, omnes tamen felices sunt, et erunt supernaturaliter, quia Deus per hanc infelicitatem eos dirigit ad contemptum mundi, ad veram sapientiam, ad decus patientiæ et fortitudinis, ac denique ad felicitatem æternam. Sic ergo « a diligentibus Deum omnia, » etiam adversa, « cooperantur in bonum; » et: « Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, etc. Omnia quæcumque faciet prosperabuntur. » Ideoque in rebus piis et supernaturalibus experimur viros sanctos, præsertim eos qui se totos Deo committunt, et identidem ab eo dirigi postulant, in suis operibus, præter meritum virtutis et laboris, plerumque felices habere successus.

Quare prudens consilium est, ut docturi, concionaturi, confessiones audituri, animas conversuri, etc., nos Deo in omnibus jungamus, oremusque ut ipse dirigat mentem, manum, pedes, omnesque vias et actus nostros, dicamusque: « Respice in servos tuos, Domine, et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos. » Sic Deus direxit et prosperavit Abrahamum, Isaacum et Jacobum hic.


Versus 30: Ad Introitum Meum

30. AD INTROITUM MEUM, — ad præsentiam meam, puta propter me, ut vertit Chaldæus. Vide quantam viri justi et sancti prosperitatem domibus herorum, etiam impiorum inferant.


Versus 32: Gyra — Separa Cunctas Oves

32. GYRA. — Coge in gyrum oves et capras tuas, ut simul omnes lustremus et separemus unicolores a diversicoloribus: unde hebr. est אעבור eebor, id est transibo, et lustrabo tecum omnes greges.

SEPARA CUNCTAS OVES. — Nota, ab hoc loco usque ad finem capitis Hebræa sunt intricata et prolixa, quæ proinde Noster clare et breviter, quasi compendio perstrinxit, non tam verbum verbo quam sensum reddens. Unde nota secundo, non duo, ut aliqui volunt, sed unum tantum pactum Jacobi cum Labano hic usque ad finem capitis recenseri; hoc enim exigit connexio pacti et eventus, ipsaque historica series totius capitis. Pactum itaque hoc fuit, ut omnes fœtus ovium et caprarum Labani, quas Jacob pacta pascebat, deinceps nascituri, si essent unicolores, puta toti albi, vel toti nigri, cederent Labano: sin vero nascerentur sparsi et varii coloris, vel furvi, id est subnigri, puta partim albi, partim nigri, cederent Jacobo. Ita S. Hieronymus, Lipomanus, Pererius. Atque hac de causa Laban solas oves et capras unicolores, tradidit pascendas Jacobo, putans ex eis similes fœtus unicolores nascituros, itaque omnes sibi cessuros, Jacobo autem nihil vel parum, idque nonnisi casu et per accidens. Reliquas vero oves et capras diversicolores a Jacobo abstulit ac separavit, sibique tam illas, quam omnes earum fœtus, sive unicolores sive diversicolores nascerentur, reservavit.

FURVUM, MACULOSUM ET VARIUM. — Furvum est fuscum sive subnigrum, in quo albedo nigrori mixta est, ut partim album, partim nigrum videatur; « maculosum, » hebraice טלוא talu, est quod magnas habet maculas albas vel nigras; « varium, » sive sparso vellere, hebraice נקוד nakud, id est punctatum, est quod parvis maculis albis vel nigris, quasi punctis distinctum et punctatum est.

TAM IN OVIBUS QUAM IN CAPRIS. — Putant aliqui ex Hebræo, Laban inter oves et capras distinxisse hoc modo, ut in ovibus sola pure alba Labano cederent, furva vero et varia Jacobo; in capris vero varia et maculosa essent Jacobi, furva vero et alba Labani. Sed contrarium exigit noster Interpres, scilicet tam in ovibus, quam in capris unicolores cessisse Labano, diversicolores Jacobo; eadem enim caprarum et ovium erat ratio.


Versus 33: Respondebit Mihi Justitia Mea

33. RESPONDEBITQUE MIHI CRAS JUSTITIA MEA, — q. d. Tecum facit natura pecorum, ut alba ex albis, nigra ex nigris nascantur; mecum vero erit justitia mea, mihi respondens, id est me remunerans; cum Deus, uti certo confido, humilitatem meam respiciet, laboremque meum justa mercede, quam tu iniqua pactione a me avertere conaris, remunerabit et compensabit, efficiendo videlicet ut ex unicoloribus tuis mihi diversicolores nascantur. Ita S. Hieronymus.

Sic dicitur Isaiæ LIX, 12: « Peccata nostra responderunt nobis, » q. d. Peccata nostra interrogata quasi a Deo judice, veritatem professa sunt, scilicet nos ea fecisse, ea proinde testificata sunt nos esse reos supplicii, nosque ad id condemnarunt; ideoque illud nobis irrogatum est, ac clamat nos esse peccatores; et Osee V, 5: « Respondebit (testificabitur, clamabit, accusabit) arrogantia Israel in facie ejus, » id est publice, palam, nihil reverita suum auctorem. Hinc patet tam bonas quam malas actiones hominum, esse testes sanctitatis vel improbitatis eorum, et aperte dicere testimonium suum coram Deo judice, imo si enormia sint, in cœlum clamare. Hæc est ergo consolatio justi, hæc Martyris, ut cum S. Laurentio dicat: « Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas; » atque hinc nascitur incredibilis animi lætitia et magnitudo, ut omnia gravia et tormenta despiciat et rideat.

Audi animos nostri Martyris Ogilbei, qui hoc anno 1615 in Scotia primus pro fide orthodoxa mortem subiit. Cum octo integros dies stylis, aciculis et acubus eum assidue pungendo, jugiter vigilare carnifices coegissent, ac ocreas crurifragiales et acerbissima quæque minarentur, athleta Christi respondit: « Egregii carnifices, ego vos omnes in hac causa nihili facio; agite pro hæretica vestra malitia: vos non curo; rogavi neminem, rogabo nunquam, sprevi semper; possum et volo pro hac causa plura libenter pati, quam vos una cum omnibus inferre potestis. Desinite mihi talia objicere, hæc lymphatis feminis obtrudite. Me ista accendunt, non consternant: ista non aliter rideo, quam crepitus tot anserum. » Dixit et fecit, imo ursit, exegitque ab eis promissum, ut scilicet tormenta quæ minabantur inferrent. Mirantibus dixit: « Ego glorior causa, et triumpho pœna tali; omnia possumus in eo qui nos confortat. »

CRAS, — tempore futuro. QUANDO PLACITI TEMPUS ADVENERIT, — quando juxta tuum placitum et condictum in fine anni fœtus dividendi erunt, ut mihi cedant diversicolores, tibi unicolores.

FURTI ME ARGUENT, — si videlicet unicolores fœtus, aliosque quam diversicolores apud me, in grege mihi proprio, contra pactum tecum initum, repereris, q. d. Fideliter tibi unicolores tradam, diversicolores mihi servabo, nihil ex unicoloribus occulte suffurabor vel abscondam.


Versus 35: Et Separavit

35. ET SEPARAVIT. — Putant aliqui ex verbis proxime sequentibus, hoc aliud et secundum esse pactum Labani cum Jacob: cum enim vidisset primum pactum feliciter cessisse Jacobo, fœtusque omnes natos esse diversicolores, hac de causa putant eum jam mutasse pactum, voluisseque contrarium, ut scilicet sibi cederent diversicolores, Jacobo vero unicolores. Verum hoc non est verisimile: ipse enim contextus historiæ significat hic tantum enarrari executionem pacti primi.

CUNCTUM AUTEM GREGEM UNICOLOREM TRADIDIT IN MANU FILIORUM SUORUM. — Abulensis, Lyranus, Lipomanus et Cajetanus putant hic nostrum textum esse mendosum, emendandumque esse addita negatione, non; quasi Laban non unicolores, id est diversicolores, tradiderit filiis suis pascendos, unicolores vero Jacobo, ut ex iis pariter unicolores, qui non Jacobo, sed sibi cedere debebant, nascerentur: hoc enim significare videntur Hebræa. Verum illa implexa sunt, et contrarie verti possunt, adeoque ea cum Nostro recte sic vertas, « omne in quo fuit albedo, et omne nigrum in agnis (id est, omnes agnos unicolores) tradidit in manus filiorum suorum. »

Secundo, Pererius nostrum Interpretem excusat, dicens esse hic hysterologiam, q. d. Tradidit Laban suis filiis unicolores, non jam, sed post partum ovium, qui narratur in fine capitis. Sed et hoc videtur esse durum et distortum.

Dico ergo, Laban tradidisse oves unicolores pascendas filiis suis, quibus scilicet aderat et præerat Jacob. Jacobo enim vers. præced. totum gregem suum crediderat, cui addidit et filios suos de more pastores et custodes, ne Jacob dolo contra pactum oves unicolores clanculum subduceret: sic cap. sequenti, vers. 43, idem Laban familiam Jacob suam vocat. Laban ergo Jacobo cum reliquis suis filiis tradidit oves et capras unicolores, sperans inde sibi nascituras pariter unicolores: oves vero diversicolores separavit, sibique cum famulis pascendas reservavit, ne Jacob eas pascens, inde sibi omnes fœtus diversicolores, ut videbatur, nascituros ex pacto deposceret.

NIGRI VELLERIS. — Hebræum חום chum hic significat nigrum; opponitur enim לבן laban, id est albo. Sed vers. 32, chum significat fuscum, sive subnigrum, quia jungitur cum maculoso et variegato.


Versus 36: Spatium Itineris Trium Dierum

Vers. 36. SPATIUM ITINERIS TRIUM DIERUM, — ne oves suæ diversicolores misceri possent vel aspectu, vel coitu cum unicoloribus, quas pascebat Jacob, itaque gignerentur fœtus diversicolores, qui non sibi, sed Jacobo cedere debebant. Ita Lipomanus.


Versus 37: Tollens Ergo Jacob Virgas Populeas Virides

37. TOLLENS ERGO JACOB VIRGAS POPULEAS VIRIDES. — Nota industriam et stropham Jacobi, quam ipse ab angelis in somnis edoctus, ut colligitur cap. sequenti, vers. 11, Labani violentiæ et prudentiæ humanæ opposuit.

Dices: Jacob hac arte, quasi fraude, contractum cum Labano initum vitiavit; itaque dolose et injuste rem alienam Labani acquisivit. Contractus enim, ut unicolores nascituri cederent Labano, diversicolores Jacobo, ex communi mente contrahentium, intelligebatur de iis quæ talia naturaliter et casu, non autem per artem et fraudem nascerentur.

Respondeo: Verum est contractum hunc communiter ita intelligi solere et debere, itaque a Jacobo et Labano intellectum esse. Jacob ergo alio titulo hac stropha usus est, nimirum primo, titulo compensationis: ipse enim a Labano, homine avaro et iniquo, violenter opprimebatur, et justam laborum suorum mercedem aliter extorquere nequibat, nisi hac arte; imprimis enim Laban gravem injuriam fecerat Jacobo, pro Rachele ei promissa surrogando Liam deformem, et invisam Jacobo, atque cogendo Jacobum ut septem alios annos sibi pro ea serviret. Deinde injuste post pactum cum Jacobo pro gregibus initum, separavit, vers. 35, oves unicolores a diversicoloribus, solas unicolores tradens Jacobo, ex quibus naturaliter fœtus unicolores omnes sibi et nulli diversicolores Jacobo nascerentur. Jacob ergo cum non haberet judicem ad quem recurreret; ipse sibi ex necessitate jus dixit, suumque hac arte repetiit, ut mercedem sibi debitam hac arte consequeretur.

Secundo, fecit hoc Jacob Dei (per angelum) monitu, ut dixi; ergo Deus dedit illi has pecudes Labani hac arte nascituras: sicuti Deus jubens Hebræis spoliare Ægyptum, hoc ipso dedit eis bona Ægyptiorum, Exodi XII.

Quæres, an hæc ars et stropha naturalis fuerit, an vero effectum suum habuerit ex supernaturali Dei cooperatione? Respondeo, naturalem fuisse; in coitu enim phantasiæ vis solet esse maxima, quia tunc anima omnem suam vim exerit, adeo ut aliquæ matres albæ ex imagine et imaginatione æthiopis, æthiopem genuerint. Audi Plinium lib. VII, cap. XII: « Similitudinum, inquit, in mente reputatio est, in qua creduntur multa fortuita pollere, visus, auditus, memoria, haustæque imagines sub ipso conceptu. Cogitatio etiam utriuslibet animum subito transvolans, effingere similitudinem, aut miscere existimatur; ideoque plures in homine, quam in cæteris animantibus differentiæ, quoniam velocitas cogitationum, animique celeritas, et ingenii varietas multiformes notas imprimit: cum cæteris animalibus immobiles sint animi, et similes omnibus, singulisque in suo cuique genere. »

Galenus, in libro quem scripsit De Theriaca ad Pisonem, narrat mulierem quamdam intuitu picturæ pulcherrimæ, pulchrum infantem ex deformi marito concepisse, « visu, inquit, opinor, naturæ imaginem transmittente. » S. Hieronymus hic in Tradit. Hebr.: « Quintilianus, inquit, in ea controversia, in qua accusabatur matrona, quod æthiopem peperisset, pro defensione illius argumentatur, hanc conceptus esse naturam, quam diximus. Et scriptum reperitur in libris Hippocratis, fuisse feminam quamdam suspicione adulterii puniendam, quod pulcherrimum infantem peperisset, utrique parenti generique dissimilem: nisi memoratus medicus solvisset quæstionem, admonens ut quærerent, si forte talis pictura fuisset in ejus mulieris cubiculo: qua inventa, mulier a supplicio et suspicione liberata est. »

Idem refert S. Augustinus hic Quæst. XCIII, qui et lib. XVIII De Civitate, cap. V, scribit simile fecisse dæmonem in Api bove, quem Ægyptii adorabant, efformando; debebat enim is priori mortuo esse similis, albisque maculis insigniri. Isidorus quoque lib. XII Etymolog. cap. 1, sub finem: « Hoc ipsum, ait, in equarum grege fieri dicitur, ut generosos objiciant equos visibus concipientium, quo similes eorum concipere et creare possint. Nam et columbarum dilectores ponunt pulcherrimas columbas iisdem locis, quibus illæ versantur, quo videlicet rapiente visu, similes generent. Inde est, quod quidam gravidas mulieres vetant intueri turpissimos animalium vultus, ut cynocephalos et simias, ne visibus occurrentes, similes fœtus parere faciant. Etenim anima in usu venereo formas intrinsecas intus transmittit, earumque satiata typis, rapit species earum in propriam qualitatem. »

Dum ergo biberent hæ oves Jacobi, simulque mares in femellas salirent, species directa virgarum decorticatarum et diversicolorum in aquis jacentium, reflexæ speciei, sive umbræ marium ineuntium in aquis mixta, unam quasi speciem variegatam femellis ingerebat, quasi cernerent suos mares pulchre viridibus maculis et albis variegatos: unde vi phantasiæ eosdem colores suo fœtui, quem tunc concipiebant, imprimebant. Idem faciebant mares, nimirum similem vim et formam diversicolorem suo semini imprimebant, ex simili virgarum cum umbra femellarum permixta specie, visione et imaginatione. Ita S. Hieronymus, Augustinus, Quæst. XCIII, Abulensis, et optime Franciscus Valesius Sacra Philosophia cap. XI.

Posset secundo, quis suspicari, virgis populi, amygdali et platani, si in aquis ponantur, vim aliquam inesse ad nigrorem, et nigras maculas gignendum; talem enim vim multis aquis tribuunt Aristoteles, lib. III Histor. animal. cap. XII, Ovidius, lib. ult. Metamorph., Solinus et alii.

Denique sanctitas et preces Jacobi plurimum hanc rem adjuverunt; angeli enim faventes Jacobo, phantasiam ovium vehementissime applicabant, et incitabant ad hanc diversicolorem virgarum imaginationem, uti colligitur capite sequenti, vers. 12. Deus etiam volens benedicere et ditare Jacobum, per hanc imaginationem, peculiari suo concursu, diversos colores valide et multipliciter fœtibus in ipso eorum conceptu imprimebat; unde S. Cyrillus, Chrysostomus et Theodoretus putant hæc non tam naturaliter, quam Dei dono et providentia obvenisse Jacobo, idque fatetur ipse Jacob cap. seq., vers. 7, 8, 9.

Dices: Cur ex virgis viridibus nulli fœtus facti et nati sunt virides? Respondeo, quia in nullo quadrupede est ea humorum proportio et temperies quæ ad viriditatem est necessaria: loco ergo viridis coloris pingebatur in fœtibus subniger, sive furvus, ait Tostatus, ad quod non parum juvabat umbra et nigredo aquarum, quæ viriditatem inumbrabat et fuscabat, ut non virides, sed fuscæ et subnigræ esse viderentur.

Tropologice, hæ virgæ variegatæ sunt S. Scripturæ et Sanctorum variorum varia exempla, quæ dum intuemur, iis similes virtutum et heroicorum operum proles edimus et efficimus. Ita S. Ambrosius, lib. II De Jacob, cap. IV et VI; Gregorius, lib. XXI Moral. cap. I.

EX PARTE. — Pars enim virgæ, suo cortice vestita, viridis, pars vero decorticata et nudata alba apparuit.


Versus 39: Ut in Ipso Calore

39. UT IN IPSO CALORE, — quia calore maxime excitatur, viget et operatur imaginatio. Hinc Physici docent, quod cerebrum requirat, primo, siccitatem, ob ingenium: anima enim sicca est sapientissima; secundo, humiditatem, ob memoriam: humor enim facile recipit speciem impressam; unde juvenes, quia humido sunt cerebro, facile quidlibet ediscunt, mandantque memoriæ; tertio, calorem ob imaginationem, unde experimur in studiis, capite et corpore calente conceptus phantasiæ vigere et fluere; capite vero frigente, eosdem retundi, torpere et hebetari. E contrario prudentia, sincerumque judicium consistit in frigore, uti docet Aristoteles, sect. 14, prob. 8, eaque de causa senes valent prudentia et judicio.


Versus 41: Primo Tempore

41. PRIMO TEMPORE. — Sicut in Lombardia, ita et in Mesopotamia ac Syria, oves bis quotannis pariunt: aut certe quædam in vere, quædam in autumno concipiebant. Primum ergo tempus est vernum, serotinum est autumnale. Jacob ergo in vere, cum et aura et animalia vigent, ponebat virgas diversicolores, ut diversicolores fœtus sibi nascerentur, iique, quia verni, erant meliores, uberiores et robustiores; in autumno vero non ponebat: unde tunc unicolores, iique debiliores, nascebantur Labano; partem enim hanc illi concessit Jacob, tum ne Laban suspicaretur fraudem et artem deprehenderet; tum ex æquitate et humanitate sua. Valesius ambas has admissuras, tam primas quam serotinas, in eumdem diem conjicit. Verum longe melius et verius S. Hieronymus, aliique Latini, æque ac Hebræi, eas in ver et autumnum dividunt et distribuunt.