Cornelius a Lapide

Genesis XXXI

(Fuga Jacobi a Labano)


Index


Synopsis Capitis

Fugit clam Jacob cum tota familia ex Haran in Chanaan, insequitur eum Laban: hinc, vers. 26, jurgantur utrimque; ac tandem, vers. 44, cum Jacobo foedus init in Galaad.


Textus Vulgatae: Genesis 31:1-55

1. Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Jacob omnia quae fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus: 2. animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius, 3. maxime dicente sibi Domino: Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum. 4. Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges, 5. dixitque eis: Video faciem patris vestri, quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius: Deus autem patris mei fuit mecum. 6. Et ipsae nostis, quod totis viribus meis servierim patri vestro. 7. Sed et pater vester circumvenit me, et mutavit mercedem meam decem vicibus: et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi. 8. Si quando dixit: Variae erunt mercedes tuae: pariebant omnes oves varios foetus. Quando vero e contrario ait: Alba quaeque accipies pro mercede; omnes greges alba peperunt. 9. Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi. 10. Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum. 11. Dixitque angelus Dei ad me in somnis: Jacob! Et ego respondi: Adsum. 12. Qui ait: Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos atque respersos. Vidi enim omnia quae fecit tibi Laban. 13. Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuae. 14. Responderuntque Rachel et Lia: Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et haereditate domus patris nostri? 15. Nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum? 16. Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris: unde omnia quae praecepit tibi Deus, fac. 17. Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis ac conjugibus suis super camelos, abiit. 18. Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan. 19. Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui. 20. Noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret. 21. Cumque abiisset tam ipse, quam omnia quae juris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad, 22. nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob. 23. Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem, et comprehendit eum in monte Galaad. 24. Viditque in somnis dicentem sibi Deum: Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob. 25. Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum: cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium, 26. et dixit ad Jacob: Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio? 27. Cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et citharis? 28. Non es passus ut oscularer filios meos et filias: stulte operatus es; et nunc quidem 29. valet manus mea reddere tibi malum; sed Deus patris vestri heri dixit mihi: Cave ne loquaris contra Jacob quidquam durius. 30. Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui: cur furatus es deos meos? 31. Respondit Jacob: Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferas filias tuas. 32. Quod autem furti me arguis, apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris. Scrutare quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Haec dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola. 33. Ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob et Liae, et utriusque famulae, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis, 34. illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper: scrutantique omne tentorium et nihil invenienti 35. ait: Ne irascatur dominus meus, quod coram te assurgere nequeo, quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi. Sic delusa sollicitudo quaerentis est. 36. Tumensque Jacob, cum jurgio ait: Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me, 37. et scrutatus es omnem supellectilem meam? Quid invenisti de cuncta substantia domus tuae? pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis, et judicent inter me et te. 38. Idcirco viginti annis fui tecum? oves tuae et caprae steriles non fuerunt: arietes gregis tui non comedi: 39. nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam: quidquid furto peribat, a me exigebas: 40. die noctuque aestu urebar et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis. 41. Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis; immutasti quoque mercedem meam decem vicibus. 42. Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac, affuisset mihi, forsitan modo nudum me dimisisses: afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri. 43. Respondit ei Laban: Filiae meae et filii, et greges tui, et omnia quae cernis, mea sunt: quid possum facere filiis et nepotibus meis? 44. Veni ergo, et ineamus foedus ut sit in testimonium inter me et te. 45. Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum. 46. Dixitque fratribus suis: Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum: 47. quem vocavit Laban, Tumulum testis; et Jacob, Acervum testimonii, uterque juxta proprietatem linguae suae. 48. Dixitque Laban: Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad, id est, Tumulus testis. 49. Intueatur et judicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis, 50. Si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas; nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui praesens respicit. 51. Dixitque rursus ad Jacob: En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te, 52. testis erit: tumulus, inquam, iste, et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illam pergens ad te, aut tu praeterieris, malum mihi cogitans. 53. Deus Abraham, et Deus Nachor, judicet inter nos, Deus patris eorum. Juravit ergo Jacob per timorem patris sui Isaac. 54. Immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi. 55. Laban vero, de nocte consurgens, osculatus est filios et filias suas, et benedixit illis, reversusque est in locum suum.


Versus 1: Tulit

1. TULIT. — Hebraice לקח lacach, id est accepit, furatus est. Est calumnia: per invidiam enim Jacob furti arguit, furtumque vocat justam mercedem opesque ipsi a Deo datas.


Versus 3: Eroque Tecum

3. EROQUE TECUM. — «Quid illi deesse queat, inquit S. Ambrosius, cui adest rerum omnium plenitudo,» imo oceanus, puta Deus?


Versus 7: Mutavit Mercedem Meam Decem Vicibus

7. MUTAVIT MERCEDEM MEAM DECEM VICIBUS. — «Decem,» id est multis, ut ponatur numerus certus pro incerto; denarius enim significat multitudinem et perfectionem. Ita Origenes, Eusebius, Diodorus et Procopius. Sic saepe divites agunt cum pauperibus, ut neque pacta, neque promissa servent, nisi quantum in rem ipsorum sit; hinc Terentius: «Novi, inquit, ego vestra illa verba: Volo nolo, nolo volo: quod modo ratum erat irritum sit.»

Secundo, proprie et praecise, mutavit Laban pactum et mercedem Jacobi decem vicibus; idem enim improperat Jacob Labano vers. 41. Nam, ut patet vers. 41, Jacob 20 annis servivit Labano, puta 14 annis pro uxore utraque, et 6 annis pro gregibus et ovibus; bis autem in anno pariebant oves, et qualibet vice ex pacto, per singularem Dei providentiam, ditabatur Jacob. Hoc videns Laban, qualibet vice rescindebat et mutabat pactum, quinque ergo annis decies mutavit pactum; unde anno sexto hujus mutationis pertaesus Jacob aufugit. Septuaginta, pro decem vicibus, vertunt, deka amnon, decem agnis, id est, decem temporibus quibus agnae nascebantur, inquiunt nonnulli; sic enim ait Virgilius: Post aliquot mea regna videns mirabor aristas: per aristas messes, per messes annos significans. Ita S. Augustinus, Quaest. XCV.

Verum verius est corruptos esse hic Septuaginta et pro deka amnon, restituendum esse deka mnon, id est, decem mnas vel minas; videntur enim Septuaginta Hebraeum monim voluisse retinere, et explicare per minas. Ita Eugubinus, q. d. Decem, id est multis, minis auri, multo pretio fraudavit me pater vester, immutando et invertendo mercedem meam.

Tropologice, Laban est mundus; hic Jacob, id est fideles, affligit, quos ante spe sui commodi adamaverat et provexerat; quia ea spe se postea frustrari videt.


Versus 8: Oves Variae

8. In Hebraeo עקדים, oves quibus punctatum totum corpus, opponi videntur נקדים, ovibus scilicet quarum crura, imo malleola pedum tantum pungebantur.


Versus 12: Vide Universos Masculos Varios

12. VIDE UNIVERSOS MASCULOS VARIOS. — Hac visione et symbolo significabat angelus diversicolores nascituros Jacobo, simulque, ut videtur, modum id faciendi per virgas decorticatas eum docuit, licet id non exprimat hic Scriptura, contenta narratione totius rei, quam dedit cap. praecedenti.

VIDI ENIM OMNIA QUAE FECIT TIBI LABAN. — «Hic discimus, ait S. Chrysostomus, homil. 57, quod quando injuria nobis fit, nosque mansueti, mites et tolerantes fuerimus, majori et largiori auxilio divino fruimur. Ne ergo obluctemur his qui nos premunt, et calumniari volunt; sed feramus generose, scientes quod nos omnium Dominus non despiciet, tantum nos ejus benevolentiam agnoscamus. Mihi enim, inquit, vindicta, et ego retribuam.»


Versus 13: Deus Bethel

13. DEUS BETHEL, — qui tibi apparui innixus scalae in Bethel, cap. XXVIII.

ET VOTUM VOVISTI. — Meminit Deus voti Jacobi, ut illud sibi gratum fuisse, seque propter illud Jacobo benedixisse, eumque ditasse significet; utque eum voti sui prosequendi et perficiendi memorem reddat.


Versus 14: Numquid Habemus?

14. NUMQUID HABEMUS? — Nonne pater nos quasi exhaeredes fecit? Primo, dum nos indotatas tibi uxores tradidit. Secundo, dum pretium nostrum, quo nos scilicet tibi coemisti uxores, puta laborem 14 annorum servitutis tuae, totum sibi usurpavit, ut non tam quasi pater nos in matrimonio, consignata dote collocasse, quam quasi mango vendidisse videatur.


Versus 17: Impositis Liberis

17. IMPOSITIS LIBERIS. — Erant enim teneri: nam maximus Ruben erat 13 annorum, minimus Joseph erat sexennis.

Tropologice hinc disce, oborta invidia, justo illam esse declinandam: melius est enim ei sine lite abire, quam cum jurgio residere, inquit Ambrosius, lib. II De Jacob, cap. v. Rursum, Deus hic suos adversis, calumniis, exiliis agitari permittit, ut ad patriam coelestem anhelent, inquit Rupertus: nam mala quae nos hic premunt, ad Deum ire compellunt.


Versus 18: Pergens ad Isaac Patrem Suum

18. PERGENS AD ISAAC PATREM SUUM. — Eo tendebat Jacob, sed in itinere ferme decennium posuit, habitando in Sichem, et in Bethel. Ita Abulensis.


Versus 19: Furata Est Idola

19. FURATA EST IDOLA. — Quaeres, cur id fecerit Rachel? Respondet primo Aben Ezra, eam furatam esse idola patris, ne pater illa consulendo, vel eorum inspectione augurando, cognoscere posset per quod iter Jacob cum suis abiisset et fugisset, ut scilicet eos insequi non posset.

Secundo, S. Basilius, initio in Proverb.; Nazianzenus, orat. 2 De Pasch.; Theodoretus et Pererius, putant eam id fecisse, ut occasionem idololatriae patri tolleret.

Tertio, verisimilius S. Chrysostomus, hom. 57, Gennadius, Rupertus, Cajetanus et Oleaster putant eam idola non tam patris quam sua quasi deos penates secum abstulisse, eo quod iis dedita esset, ab iisque felix iter omneque bonum speraret; nam pater Laban, ejusque domus, ac consequenter et Rachel, cum Deo vero etiam idola, more gentis suae, colebat, ut patet cap. xxxv, vers. 2, ubi demum haec idola abolevit Jacob.

Quarto, furata est Rachel haec idola, quia erant pretiosa, puta ex auro: itaque aurum furata est, id est, clanculum accepit; sed juste, quasi dotem suam, et quasi mercedem marito suo debitam. Ita Pererius.

IDOLA. — Hebraice est תרפים theraphim, quod significat statuas humanas, sive humanam formam habentes, ut patet I Reg. XIX, 13; hinc Aquila vertit, morphomata, id est figurationes; Chaldaeus vertit, imagines.

Secundo, nomen theraphim usu appropriatum est iis statuis; quae opera daemonum responsa dabant, ut patet Judic. XVIII, 18; unde interpretes passim idola vertunt. Ita Septuaginta, Noster et alii, quin et ipse Calvinus. Inepte ergo idem Calvinus: Theraphim, inquit, sunt imagines, quales habent Papistae: nec enim Papistae imagines habent et colunt quasi idola, aut quasi deos, uti theraphim haec habuit et coluit Laban, ut patet vers. 30. De Theraphim plura dicam Judic. XVIII.


Versus 20: Noluitque Confiteri

20. NOLUITQUE CONFITERI. — Hebraice est, furatus est Jacob cor Labani: cor, id est opes quae erant quasi cor Labani, quasque ut cor suum amabat, inquit Lipomanus.

Verum dico esse hebraismum: «Furatus est cor Laban,» id est, inscio et ignorante Laban, furtim et clanculum aufugit, quasi cor, id est scientiam et conscientiam Laban secum abstulisset. Unde Chaldaeus vertit, celavit; Septuaginta, abscondit. Sic Seneca in Agamemn. ait: Germane, vultus veste furabor tuos, furabor, id est abscondam.

Addit Cajetanus, Labanum in corde suo statuisse, non pati Jacobum ex Haran auferre opes, quas ibi pepererat. Unde vers. 42 ait ei Jacob: «Forsitan nudum me dimisisses;» et quia Jacob inde clam discedens irritum fecit hoc Labani consilium, hinc dici furatum ejus cor, in quo consilium illud latebat, illudque clanculum secum tulisse: est metonymia.


Versus 21: Amne Transmisso

21. AMNE TRANSMISSO, — Euphrate, qui Haran et Mesopotamiam circumdat: fecit id Jacob non per miraculum, uti fingunt Judaei, sed per navim ordinariam.


Versus 23: In Monte Galaad

23. IN MONTE GALAAD, — qui postea vers. 48 dictus est Galaad: est prolepsis, de Galaad vide Adrichomium in Terra sancta.


Versus 25: Fratribus

25. FRATRIBUS, — valida manu cognatorum, famulorum et civium.


Versus 26: Quare Ita Egisti?

26. DIXIT (Laban) AD JACOB: QUARE ITA EGISTI? — Vide hic rursum in verbis Laban ingenium mundi. Nam primo, licet sciret se perfidia sua causam dedisse justo fugiendi, id tamen dissimulat, et omnem culpam in justum rejicit, et cum deberet deprecari culpam, ac justum reconciliare, ultro eum arguit. Sic mundus sua peccata dissimulat, et omnem culpam in pios rejicit. Sic Achab Eliam criminatur quod turbaret Israel, cum ipse impius rex suis peccatis causa esset malorum. Secundo, Laban fingit se amicum, cum esset adversarius: «Ut prosequerer te, inquit, cum gaudio et canticis,» etc. Sic mundus aliter loquitur, aliter sentit: vae duplicibus corde! Tertio, prodit suam impietatem et stultitiam, cum ait: «Cur furatus es deos meos?» impietatis est, quod idola colit: stultitiae, quod deos dicit, qui se a furibus custodire nequeunt. Quarto, ait: «Stulte egisti;» sic mundo stultum videtur quidquid pii faciunt; non stulte egit justus oppressus patriam repetendo, sed stulte agit mundus coelestem patriam contemnendo. Quinto, arrogantiae est quod dicit: «Valet manus mea reddere tibi malum;» sic mundus semper praesumit de potentia, cum sciat se nihil contra Deum posse. «Arrogantia ejus, inquit Isaias, cap. XVI, plusquam fortitudo ejus.» Demum tamen, velit nolit, confiteri cogitur veritatem, se videlicet a Domino prohiberi et cohiberi. Unde S. Chrysostomus, hom. 57, multis exemplis ostendit, quam Deus Jacobi et aliorum justorum habeat curam, adeo ut non tantum homines efferatos, sed feras ipsas domet et cicuret, ne eis noceant: «Dei enim manus, inquit, potentior est omnibus, ipsa nos undequaque munit et invictos facit. Id quod et in justo hoc declaratum est. Nam qui tanto impetu comprehendere Jacob, et poenam fugae de eo sumere volebat, non solum nihil asperum contra eum loquitur, sed sicut pater filium blande compellat, dicens: Quid fecisti? quare clandestine abscessisti? Vide quanta mutatio, vide quomodo is qui ut bestia insaniebat, ovium imitetur mansuetudinem.»

UT CLAM ME. — Hebraice rursum est, «furatus es cor meum,» de quo dixi vers. 20.

QUASI CAPTIVAS GLADIO, — quasi bello captas ideoque servas, sive mancipia.


Versus 28: Filios Meos

28. FILIOS MEOS, — nepotes ex filiabus.


Versus 32: Scrutare Quidquid Tuorum Apud Me Inveneris

32. SCRUTARE QUIDQUID TUORUM (de tuis rebus) APUD ME INVENERIS, ET AUFER. — Mystice S. Ambrosius, lib. II De Jacob, cap. v: «Venit ad eum Laban, inquit, id est dealbatus, puta Satanas (quia et Satanas transfigurat se in angelum lucis), et coepit ab eo sua requirere. Respondit Jacob: Nihil tuorum habeo. Quaere si quid agnoscis tuorum vitiorum et criminum, nihil mecum abstuli fraudum tuarum, dolique consortia ulla non habeo: omnia tua tanquam contagium refugi. Et quaesivit Laban, et nihil suum reperit. Quam beatus vir, in quo inimicus nihil invenit, quod suum posset dicere, in quo diabolus nihil offendit, quod suum agnosceret! Impossibile videbatur istud in homine, sed typum gerebat ejus qui dixit in Evangelio: Venit hujus mundi princeps, et in me inveniet nihil. Nihil est enim quidquid est diaboli, quod nullam potest habere perpetuitatem atque substantiam.»


Versus 34: Subter Stramenta

34. SUBTER STRAMENTA, — sub clitellis. Sellæ camelinæ, qua vehi solebat, quæque per noctem in tentorium ejus reposita fuerat, Rachela insedit, tanquam in sedile aliquod, aut lectulum commodiorem. Pulvinaribus enim aliisque utensilibus instrui solent hæ sellæ. Cæterum Penatium statuæ parvæ erant (conf. Virgilium, Æneid. II, 716), unde facile in istiusmodi sella camelina abscondi potuere.


Versus 35: Juxta Consuetudinem Feminarum

35. JUXTA CONSUETUDINEM FEMINARUM. — q. d. Laboro fluxu menstruorum, ideo præ infirmitate assurgere non possum.


Versus 36: Tumensque

36. TUMENSQUE, — præ ira et indignatione justa Jacob, alias mitissimus: læsa enim patientia fit furor.


Versus 39: Nec Captum a Bestia Ostendi Tibi

39. NEC CAPTUM A BESTIA OSTENDI TIBI. — Lex pastoritia est, ut, si sine pastoris culpa pecus a feris necetur, ostensa domino parte aliqua residua, noxæ pastor eximatur; res enim quæque domino suo perit, nisi culpa custodis interveniat. Verum hanc legem non servavit durus et injustus Laban, qui Jacobum volebat non culpam tantum, sed et casum præstare. Hoc est enim quod ei objicit Jacob, dicens: «Quidquid furto peribat, a me exigebas.» Alioqui pastor jure pastoritio tenetur ovem a lupo, urso, etc., raptam excutere, ovemque tueri, si potest: quod si negligat, tenetur ad ovis raptæ restitutionem. Ita David pascens oves, leonem et ursum eas invadentes occidit, I Reg. XVII, 34. Multo magis Deus a pastoribus qui curam gerunt animarum, illas requiret, si sua negligentia sinant eas a dæmone rapi, agique in præceps, uti docet Ezechiel cap. III, vers. 17, et toto cap. XXXIV. Idem judicium est de principibus et magistratibus, qui subditorum salutem, corpora et fortunas tueri debent. Horum ergo est jugiter excubare, pro suorum tutela et custodia. «Excubat (inquit Seneca) principis cura pro salute singulorum.» Talis fuit Cæsar, de quo idem Seneca, lib. De Brevit. vitæ: «Omnium, inquit, domos illius diligentia defendit, omnium otium illius labor, omnium delicias illius industria, omnium vacationem illius occupatio.» Tales quoque vult esse principes Plato, lib. VII De Legibus.


Versus 40: Æstu Urebar et Gelu

40. ÆSTU UREBAR ET GELU. — Male legunt quidam urebar: nam sicut calor, sic et frigus adurit, id est pungit, cruciat, exsiccat, et, ut Hebræa habent, אכלני achalani, id est, comedit me et consumpsit, lædit. Causam physicam assignat Hieronymus Magius, lib. I Miscellan. cap. XVII. Sic Poeta: «Urebant montana nives.» Et Tacitus, lib. XV Annal.: «Ambusti multorum artus vi frigoris.» S. Basilius, hom. De 40 Martyr.: «Frigore, inquit, toti exusti.» Et Ecclesiasticus de Aquilone loquens, cap. XLIII, 23: «Exuret, inquit, desertum, et extinguet viride» ὡς πῦρ, id est, sicut ignis. Hinc et pruina a perurendo dicta, quod herbas et fruges perurat, ait Festus. Quam ardens in Oriente interdiu est æstus, tam vehemens et periculosum est frigus nocturnum, quod ante auroram rore cadente oriri solet: id quod omnes testantur, qui in illas regiones itinera instituerunt.

FUGIEBATQUE SOMNUS. — Pastoris boni est vigilare, noctuque invigilare gregi. Quam ergo vigil sit Episcopus et pastor oportet, qui pascit oves Dei! inquit S. Damasus epist. 4. Jacob ergo archetypus est boni œconomi, quem sic depingit Aristoteles in Œconom.: «Expergisci decet prius dominum quam servum, et cubitum ire posterius; nec unquam incustoditam esse domum, sicut nec urbem, quando opus est, neque die, neque noctu; et ante lucem surgere, quod ad sanitatem et ad curam rei familiaris, et ad studium philosophiæ prodest plurimum.» Sic et Cato De Re rustica cap. v, et Cicero, lib. II De Divinat., hoc præceptum dant villico: «Primus cubitu surgat, postremus cubitum eat.» Refert Xenophon in Œconom. barbarum quemdam rogatum, quid equum habilem et vegetum redderet, respondisse: «Domini oculus.» Agesilaus, rex Lacedæmoniorum, somno moderari noverat, et, ut ait Xenophon, somno non ut domino, sed ut subdito in negotiis utebatur. Ita pastores vigilabant, quibus primo ab angelo nuntiata est nativitas Christi. Ita Paulus ait Timotheo: «Tu vero vigila, in omnibus labora.» Ita Gentiles bonum pastorem comparant Argo, qui pastor erat totus oculatus, imo oculis circumcirca plenus. Homerus, Iliade β, canit Jovem deorum Deum, diis hominibusque dormientibus, insomnem fuisse, ac de Achille exaltando cogitasse. Sic de Deo vero canit David Psal. CXXI: «Ecce non dormitabit, neque dormiet, qui custodit Israel.» Persarum rex habebat cubicularium, qui mane regem excitans diceret: «Surge, rex, atque ea cura, quæ te curare voluit Mesoromasdes,» tuus Deus; testis est Plutarchus lib. De Doctr. princip. Recte ergo Homerus loco citato: «Οὐ χρὴ παννύχιον εὕδειν βουληφόρον ἄνδρα, ᾧ λαοί τ᾽ ἐπιτετράφαται, καὶ τόσσα μέμηλε.»

Si ergo «vita mortalium est vigilia,» multo magis vita Principum et Prælatorum, vigilia sit oportet. Ita S. Dominicus noctu vigil orabat, suorumque Fratrum cellas locaque omnia obibat. Nimirum munditia mulieribus, labor viris convenit. Quocirca merito Jacob a S. Gregorio homil. 15 in Ezech. statuitur laboris exemplar, eoque illum meruisse ait victoriam in lucta cum angelo, cap. XXXII. «Laboriosa, inquit, fortitudo ut obtineri debeat quæritur? Jacob ad memoriam deducatur, qui postquam scivit fortiter servire homini, ad eam quoque virtutem deductus est, ut non potuisset a luctante angelo superari.»


Versus 41: Decem Vicibus

41. DECEM VICIBUS. — Josephus vult Laban pacta violasse, fœtusque meliores jam natos, Jacobo ex pacto debitos, abstulisse; sed errat: nam hac ratione adeo ditari non potuisset Jacob. Melius ergo Origenes, Eusebius et S. Hieronymus censent Laban pactum in futurum decies commutasse, sibi deposcendo talia, qualia Jacobo jam nata, et obvenisse videbat.


Versus 42: Timor Isaac

42. NISI DEUS PATRIS MEI ABRAHAM, ET TIMOR ISAAC AFFUISSET MIHI. — Quæres, quis sit timor Isaac? Respondent primo Aben Ezra et Cajetanus, esse timorem et reverentiam quo Isaac timuit, coluit et reveritus est Deum, q. d. Merito timoris, id est, pietatis, reverentiæ et devotionis Isaac, qua scilicet ille supplicabat Deo pro filio suo Jacobo, liberatus a Laban, et prosperatus est Jacob. Hic ergo timor Sanctorum est actus religionis et reverentiæ, oriturque ex amore Dei; imo est actus charitatis, subinde imperatus, subinde elicitus; quia enim Sancti summe amant Deum, hinc summe timent eum offendere, summeque eum colunt et reverentur.

Secundo, alii putant hunc timorem fuisse reverentiam, qua Jacob prosequebatur patrem suum Isaac, eumque timuit et reveritus est: per hanc enim reverentiam et pietatem erga patrem suum Isaac, meruit Jacob apud Deum ut ab eo liberaretur et protegeretur.

Tertio et genuine, Deus, qui fuit Deus Abrahæ, vocatur timor Isaac, q. d. Deus quem coluit Abraham, et quem timuit ac reveritus est Isaac, quasi summum Numen, summamque Majestatem. Sic Isaias, cap. VIII, vers. 13, Deum vocat terrorem et pavorem Israel, quem scilicet Israelitæ cum metu et pavore coluerunt et reveriti sunt.

Timor ergo hic metonymice capitur pro objecto timoris, puta pro Deo. Sic Jovem Gentiles vocabant timorem hominum, quem scilicet homines testem, judicem et vindicem metuunt, «cujus jurare timent, et fallere numen.» Sic enim Jacob, vers. 53, juravit per timorem patris sui Isaac, æque ac Laban per Deum Abrahæ et Deum Nachor. Sic Deus in Psalmis dicitur spes mea, patientia mea, id est, in quem spero, propter quem patior. Ita Theodoretus, Chaldæus et S. Augustinus.

ARGUIT TE HERI, — cum tibi apparuit, monens ne quid gravius mihi diceres aut faceres, vers. 29.


Versus 43: Quid Possum

43. QUID POSSUM, — q. d. Patria pietas et amor non permittunt ut meis filiabus et nepotibus noceam: sic enim habent Hebræa; noster tamen Interpres vertit, filiis et nepotibus, ubi «et» significat «id est»: Laban enim suos nepotes vocat filios, ex eo quod paulo ante dixit Jacobo: «Filii et greges tui, et omnia quæ cernis, mea sunt,» quia scilicet a me, quasi avo et primo possessore descendunt.


Versus 44: Ut Sit in Testimonium

44. UT SIT IN TESTIMONIUM, — in monumentum fœderis inter nos initi.


Versus 45: In Titulum

45. IN TITULUM, — in signum et monumentum: de titulo vide dicta cap. XXVIII, 18.


Versus 46: Tumulum

46. TUMULUM, — aggerem longum latumque et planum: nam in eo quasi in mensa pransi sunt.


Versus 47: Tumulus Testis

47. QUEM VOCAVIT LABAN, TUMULUM TESTIS: ET JACOB, ACERVUM TESTIMONII, UTERQUE JUXTA PROPRIETATEM LINGUÆ SUÆ. — Idem nomen quoad significationem et rem, huic tumulo imposuerunt Jacob et Laban, sed diversum quoad vocem et linguam: nam Laban Syrus syriace vocavit eum יגר שהדותא iegar sahaduta, id est acervum, vel tumulum testimonii: Jacob vero Hebræus hebraice vocavit eum גלעד galed, id est tumulum testis; gal enim tumulum, ed testem significat. Jam in re tumulus testimonii idem est quod tumulus vel acervus testis: lapis enim non potest aliter esse testis, quam si erigatur et ponatur in testimonium rei alicujus; forte etiam incuria librariorum hic transposita sunt nomina, ut loco testimonii positum sit testis, et contra; nam proprie et præcise Laban vocavit hunc tumulum, iegar sahaduta, id est tumulum testimonii: Jacob vero vocavit eum galed, id est acervum, vel tumulum testis. Quia ergo hic tumulus erectus fuit in testimonium fœderis inter Jacob et Laban initi, hinc vocatus est galed, id est tumulus testis, indeque ipse mons, urbs et regio tota dicta est Galaad, vel Galaaditis.


Versus 48: Appellatum Est Nomen Ejus Galaad

48. APPELLATUM EST NOMEN EJUS GALAAD, ID EST TUMULUS TESTIS. — In Hebræo tantum est Galaad, sed noster Interpres Hebræum nomen Galaad explicat, addens, «id est, tumulus testis.» Hebræa addunt, vemitspha, id est, et specula, quia dixit (Laban): «Speculetur, et intueatur, et judicet Dominus inter nos.» Duo ergo nomina huic tumulo imposita sunt, primum, galed, id est tumulus testis; secundum, mitspha, id est specula, vel, ut Septuaginta vertunt, ἡ ὅρασις, id est visio, q. d. Laban: Ego deinceps te tuaque, o Jacob, speculari et intueri non potero: recedam enim et dividar a te; Deum ergo time, qui speculator est hujus nostri fœderis et juramenti, ut judicet et vindicet, si alteruter nostrum illud violet, nimirum «Speculator astat desuper, Qui nos diebus omnibus, Actusque nostros prospicit, A luce prima in vesperam.» Hic est noster mitsphe.


Versus 51: Lapis Quem Erexi

51. LAPIS QUEM EREXI, — in tumuli jam dicti parte una, quæ Mesopotamiam respiciebat, lapidem suum erexit Laban; in altera parte, quæ Chananæam respiciebat, lapidem alterum, suumque erexit Jacob: ut hi duo lapides essent quasi columnæ et termini, quos neutri ad nocendum alteri transire liceret.


Versus 53: Deus Abraham et Deus Nachor

53. DEUS ABRAHAM, ET DEUS NACHOR JUDICET INTER NOS, ET DEUS PATRIS EORUM, — puta Deus Thare, qui fuit pater Abrahæ et Nachor.

Nota: Laban cum Deo vero Abrahæ coluit idola patris sui Nachor: hinc etiam addit communis abavi, puta Thare, deos, quasi utrique patrios et hæreditarios. Thare enim in Chaldæa cum Abraham coluit Deum verum, in Haran vero cum Nachor coluit idola, ut dixi cap. XI, in fine: Jacob vero hos rejicit, et tantum jurat per timorem Isaac, id est, per Deum quem timuit et coluit Isaac et Abraham. Vide dicta vers. 42.

Nota: Sicut licuit Jacobo a Laban, ita cuivis fideli licet ab infideli excipere, imo exigere in necessitate juramentum, etiamsi sciat infidelem juraturum per falsos deos: sicut in necessitate licet petere mutuum ab eo, quem scis id non daturum nisi cum pacto usuræ. Sicut enim hic solum exigit mutuum, usuram vero tantum permittit et tolerat: ita et ille juramentum solum exigit, idipsum vero fieri per falsos deos tantum permittit et tolerat, idque ob justam causam, puta necessitatem.


Versus 54: Immolatis Victimis

54. IMMOLATISQUE VICTIMIS, — hostiis pacificis oblatis pro pace, reconciliatione et fœdere inito cum Laban socero suo, unde eidem ex iisdem. Deus eam conservaret, firmaret et perpetuaret.

55. De nocte, summo mane. Convivium instruxit. Hisce ergo victimis gratias egit Jacob Deo pro pace inita, simulque petiit ut Deus eam conservaret, firmaret et perpetuaret.

In locum suum, in Haran.