Cornelius a Lapide
(Jacob Luctatur cum Angelo)
Index
Synopsis Capitis
Jacob vidit binas angelorum acies, sibi in tutelam a Deo submissas. Secundo, vers. 3, metuens fratrem, ad eum munera mittit. Tertio, vers. 24, cum angelo luctando praevalet, et vocatur Israel.
Textus Vulgatae: Genesis 32:1-32
1. Jacob quoque abiit itinere quo coeperat: fueruntque ei obviam angeli Dei. 2. Quos cum vidisset, ait: Castra Dei sunt haec, et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est Castra. 3. Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom: 4. praecepitque eis, dicens: Sic loquimini domino meo Esau: Haec dicit frater tuus Jacob. Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in praesentem diem. 5. Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas: mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo. 6. Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes: Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris. 7. Timuit Jacob valde, et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos in duas turmas, 8. dicens: Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quae reliqua est, salvabitur. 9. Dixitque Jacob: Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac: Domine, qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuae, et benefaciam tibi: 10. minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum, et nunc cum duabus turmis regredior. 11. Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo: ne forte veniens percutiat matrem cum filiis. 12. Tu locutus es quod benefaceres mihi et dilatares semen meum sicut arenam maris, quae prae multitudine numerari non potest. 13. Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quae habebat, munera Esau fratri suo: 14. capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti, 15. camelos foetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti, et pullos earum decem. 16. Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis: Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem. 17. Et praecepit priori, dicens: Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te: Cujus es? aut, Quo vadis? aut, Cujus sunt ista quae sequeris? 18. respondebis: Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau: ipse quoque post nos venit. 19. Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens: Iisdem verbis loquimini ad Esau, cum inveneritis eum. 20. Et addetis: Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur; dixit enim: Placabo illum muneribus quae praecedunt, et postea videbo illum, forsitan propitiabitur mihi. 21. Praecesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris. 22. Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas, cum undecim filiis, et transivit vadum Jacob. 23. Traductisque omnibus quae ad se pertinebant, 24. mansit solus: et ecce vir luctabatur cum eo usque mane. 25. Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit. 26. Dixitque ad eum: Dimitte me, jam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. 27. Ait ergo: Quod nomen est tibi? respondit: Jacob. 28. At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israel, quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis? 29. Interrogavit eum Jacob: Dic mihi, quo appellaris nomine? Respondit: Cur quaeris nomen meum? Et benedixit ei in eodem loco. 30. Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. 31. Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel: ipse vero claudicabat pede. 32. Quam ob causam non comedunt nervum filii Israel, qui emarcuit in femore Jacob, usque in praesentem diem: eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.
Versus 1: Angeli Dei
Duas angelorum acies vidit hic Jacob: inde enim hic locus hebraice vocatus machanaim, quod nomen est duale, et significat bina castra vel binas acies. Unde et urbs ibidem postea aedificata, dicta est Machanaim; nimirum una acies erat angeli, qui erat custos et praeses Mesopotamiae: hic cum angelis sibi subditis et subordinatis, quasi instructa acie, comitatus fuerat, et secure deduxerat Jacobum a Mesopotamia hucusque, scilicet ad confinia Chananaee; ibi occurrit ei, eumque excepit angelus praeses Chananaee, eum sua acie angelorum sibi subditorum, ut eum per Chananaem secure ad patrem perduceret, et ab Esau aliisque ei infensis tueretur et protegeret. Sicut enim principes externum principem, per suas terras, datis militibus praesidiariis, secure deducunt, et vicino principi, ejusque praesidiariis ulterius deducendum, consignant: ita pariter cum Jacobo faciunt hic angeli. Vide Dei et angelorum erga suos providentiam et curam. Vide et quantus, quamque similis, familiaris et charus Deo et angelis fuerit Jacob. Vide tertio, quomodo post tentationem et terrorem incussum Jacobo a Laban, sequatur consolatio angelorum; sic de Christo dicitur Matth. IV: «Tunc reliquit eum diabolus; et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.» Vide quarto, quomodo tentationi minori Labani major succedat, scilicet timor Esau infensi, utque contra eum Jacobum hic praemuniant angeli.
Ex dictis patet hanc angelorum extraordinariam fuisse custodiam: non enim solus angelus Jacobi custos, sed binae angelorum acies, cum duobus ducibus, apparuerunt Jacobo.
Putat Diodorus Tarsensis angelum praefectum secundae aciei, et praesidem Chananaee, fuisse S. Michaelem: hic enim constitutus est a Deo princeps posterorum Jacob, puta populi Dei, omnium scilicet Israelitarum, ut patet Danielis X, vers. ult. et Danielis XII, vers. 1.
Sicut ergo Elisaeus, IV Regum VI, vers. 17, vallatus ab hostibus, vidit angelorum acies sibi in auxilium et tutelam occurrere: ita et Jacob hic contra Esau aliosque hostes angelorum praesidio cingitur, ut discat nec Esau, nec quemquam hominum timere. Ita Abulensis. Hic impletum fuit illud Psalm. XXXIII, 8: «Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum.»
Sic in Vitis Patrum legimus de Abbate Mose, quod, cum valde a fornicationis spiritu impugnaretur, iverit ad Abbatem Isidorum, qui eum ad superiora domus deduxit, ubi ad Occidentem vidit ingentem daemonum turbam inter se certantem, ad Orientem vidit splendentem angelorum exercitum; tum Isidorus: «Quos, inquit, in Occidente vidisti; ipsi sunt qui etiam justos impugnant: quos vero in Oriente, hi sunt, quos in adjutorium mittit servis suis Dominus exercituum. Cognosce igitur, quod plures sint nobis—»
Tropologice, notat S. Augustinus nos exemplo Jacobi ita debere Deo fidere, ut tamen humana praesidia et consilia non negligamus: hoc enim esset tentare Deum. Hinc S. P. N. Ignatius nos docuit, ita omnem spem rerum gerendarum in Deo ponere, ut nobis nostrisque viribus plane diffisi, totos nos in Deum Deique providentiam ingenti fiducia conjiciamus; et tamen in ipsa executione, sedulo adhibere omnia naturalia media et humana praesidia, perinde ac si illis solis niteremur, illisque res omnis conficienda esset: utrumque enim docet et exigit prudentia pietasque Christiana.
Versus 3: Ad Esau in Terram Seir
Ad Esau fratrem suum in terram Seir, quae et Edom, sive Idumaea dicitur. Nota, dum Jacob moratur in Haran, Deus injicit cogitationem et mentem fratri ejus Esau, indignanti ob parentum voluntatem in Jacob propensiorem, in se vero et uxores suas frigidiorem, ut Chananaem relinqueret, et montes Edom sibi sedes deligeret: ut nimirum hac ratione Chananaea cederet Jacobo ejusque posteris. Jacob in Haran nuntio a matre, uti videtur (hoc enim ipsa promiserat cap. XXVII, vers. 45), accepto, intellexerat Esau in Edom commigrasse; unde securus ex Haran ad parentes in Chananaem redit.
Nota secundo, prolepsim; haec enim terra non ante, sed post habitationem Esau, ab ipso Esau dicta est Seir, et Edom sive Idumaea, uti dixi cap. XXV, vers. 25 et 30.
Versus 5: Habeo Boves
Habeo boves, q. d. Tibi ob egestatem non ero oneri, nec parentum opes imminuam: affatim enim opum mihi Deus largitus est.
Versus 6: Cum Quadringentis Viris
Cum quadringentis viris. Ut sic et fratri potentiam suam ostentaret, utque eum hac pompa amplius honoraret, eique securum comitatum per iter praestaret. Videtur ergo Esau per nuntios a Jacobo missos, tam humiliter et humaniter eum salutantes, fuisse placatus, pristinaque odia in amorem convertisse, Deo cor ejus immutante et inclinante in favorem Jacobi.
Versus 7: Duas Turmas
Duas turmas. Prior turma erat gregum cum pastoribus, in suos ordines apte distributa; posterior erat uxorum cum liberis, cujus tres erant ordines: primus Zelphae et Balae cum suis prolibus, secundus Liae cum suis; tertius Rachelis et Joseph, ut patet cap. seq. vers. 2. Rachel ergo et Joseph non tertiam faciebant turmam, sed secundae agmen claudebant, utpote charissimi Jacobo.
Versus 8: Salvabitur
Salvabitur, fugiendo salvare se poterit.
Versus 10: Minor Sum
Minor sum, exilior, vilior, indignior sum, quam qui ullam tuam gratiam, vel misericordiam, etiam minimam, mihi praestitam meruerim, aut etiamnum merear. Verae enim virtutis fundamentum est humilitas; nec tanta est claritas, quam non obscuret elatio.
Nota: Jacob hic ita gratias agit Deo de praeteritis beneficiis sibi collatis, ut futuris se dignum reddat, ad eaque Deum sua humilitate et gratitudine provocet. Docet ergo nos hic modum efficaciter orandi, nam orditur a Dei reverentia et laude, allegatque patrum merita, dicens: «Deus patris mei Abraham,» etc. Secundo, admonet Deum promissionum: «Domine, qui dixisti mihi: Revertere.» Tertio, humiliat se, et suam infirmitatem confitetur: «Minor sum cunctis miserationibus tuis.» Quarto, beneficia accepta recolit, et gratias agit: «In baculo meo transivi Jordanem istum, et nunc cum duabus turmis regredior.» Quinto, orat: «Erue me de manu fratris mei Esau.» Sexto, non tantum pro se, sed et pro aliis obsecrat: «Ne percutiat matrem cum filiis;» timebat vel maxime ne, occiso semine benedicto, Christus non veniret.
Veritate, fidelitate, q. d. Ego, licet indignus, hactenus semper expertus sum, te fidelem in promissis mihi praestitis: quare confido et oro ut in futurum idem experiar, utque nunc ab Esau me protegas.
In baculo meo, cum baculo meo, q. d. Solus baculo, seu pedo pastorali innixus, egenus, ut pastor sine grege, imo gregem pascendum quaerens, ex patria ivi in Haran: nunc Dei dono cum duabus prolium, famulorum et pecudum turmis regredior. Ita Josephus.
Versus 15: Camelos Foetas
Camelos foetas, quae recens pepererant, et pullos lactabant.
Versus 16: Sit Spatium Inter Gregem et Gregem
Sit spatium inter gregem et gregem. Ut sic diutius munerum a me ei missorum numero, varietate et pompa se pascat et mitescat Esau: sic enim plura ei et splendidiora esse videbuntur.
Versus 20: Forsitan
Forsitan, id est utique; est enim to forsitan, non dubitantis, sed affirmantis, et continuantis, uti tacha apud Homerum. Sic et Christus ait, Joannis cap. VIII, 19: «Si me sciretis, forsitan (utique) et Patrem meum sciretis.»
Versus 21: Ipse Vero Mansit Nocte Illa in Castris
Ipse vero mansit nocte illa in castris, tum ut despiceret num quid per oblivionem relictum esset; tum ut consilium caperet, et cogitaret qua ratione fratrem placare posset; tum maxime, ut ea nocte solus quiete et ardenter supplicaret Deo, ut omne hoc suum cum fratre negotium, iterque dirigeret: unde post orationem occurrit illi angelus luctator; tum denique ut post curas et labores, aliquid daret somno et necessariae quieti. Unde Septuaginta vertunt, ipse vero dormivit in castris. Hebr. est לין lan, id est, pernoctavit, id est, noctem transegit sive dormiendo, sive vigilando et operando.
Moraliter S. Ambrosius, lib. II De Jacob. cap. VI: «Perfecta virtus, inquit, habet quietis tranquillitatem et stabilitatem. Ideo Dominus donum ejus perfectioribus reservavit, dicens: Pacem meam relinquo vobis, pacem meam do vobis. Perfectorum enim est non facile mundanis moveri, non turbari metu, non exagitari suspicione, non terrore concuti, non dolore vexari; sed quasi in littore latissimo adversus insurgentes fluctus saecularium procellarum, mentem immobilem fida statione placidare. Ex adverso, amplius suis suspicionibus affligitur impius, quam alienis plerique verberibus, majoresque vibices vulnerum in ejus animo sunt, quam in eorum corpore qui ab aliis verberantur.»
Versus 22: Cumque Mature Surrexisset
Cumque mature surrexisset, ante auroram, durante adhuc nocte, ut habent Hebraea et Graeca: noctu enim postquam sua et suos per vadum Jacob traduxisset, Jacob luctatus est cum angelo usque mane.
Versus 24: Vir Luctabatur cum Eo
Vir luctabatur cum eo. Quaeres, quis fuerit iste vir? Theodoretus, Justinus, Tertullianus, Hilarius, Ambrosius, Cyrillus, et alii apud Pererium, videntur dicere fuisse Filium Dei, puta Verbum, quod futurum erat caro, et probatur, quia ipse Jacob, vers. 30, eum vocat Deum.
Verum dico primo: Hic vir fuit angelus; id patet ex Osee XII, 3, ubi expresse hic vir vocatur angelus. Secundo, quia S. Dionysius, Coelestis Hierarchiae cap. IV; S. Hieronymus, Josephus, Eusebius, Rupertus, et S. Augustinus lib. XVI De Civit. XXXIX, docent fuisse angelum, adduntque Deum in veteri Testamento nunquam per se, sed semper per angelos apparuisse: nam celeberrima illa apparitio Dei dantis legem in Sina, facta est per angelos, ut patet Galat. III, 19.
Dices: Hic vir, vers. 30, vocatur Deus. Respondeo: Erat angelus personaliter, sed vocatur Deus repraesentative, et auctoritative, uti vicerex vocatur rex; quia scilicet Deum, puta Dei Filium incarnandum, repraesentabat, ejusque vice et auctoritate fungebatur; et hoc tantum volunt Theodoretus, Justinus et alii Patres citati, qui hunc virum vocant Filium Dei.
Dices secundo: Concilium Sirmiense, can. 14, definit hunc virum fuisse Filium Dei; sic enim habet: «Si quis contra Jacob, non Filium quam hominem luctatum esse, sed ingenitum Deum aut Patrem ejus dixerit, anathema sit.» Respondeo: Hoc concilium tantum vult dicere angelum hunc repraesentare Deum, non Patrem, sed Filium. Adde hoc concilium fuisse Arianorum, ac proinde parvae, imo suspectae esse auctoritatis et fidei.
Dico secundo: Angelus hic non fuit malus, in specie Esau apparens et volens vincere Jacobum, uti fingunt Judaei apud Lyranum, sed bonus. Patet, quia ab eo benedictionem petit Jacob. Rursum, ab eo locus est vocatus Phanuel, id est, apparitio vel facies Dei, ipseque Jacob dictus est Israel, id est, praevalens Deo. Fuit ergo hic angelus bonus, typus Christi ex Jacob nascituri. Ita Patres et Interpretes. Quare quod S. Hieronymus in Comment. epistolae ad Ephes. cap. VI, vers. 12, typis hunc angelum ait fuisse daemonem, cum quo, ut ait Apostolus, nobis est colluctatio assidua, id more suo, non ex sua, sed ex Origenis sententia affert. Origenes enim, lib. III Periarchon, censuit hunc angelum fuisse diabolum.
Dico tertio: Angelus hic non fuit custos Esau, qui nomine Esau voluerit impedire Jacobum ab ingressu terrae sanctae, ut hac ratione eum cogeret ad restituendum Esau sua primogenita, uti commentus est Franciscus Georgius, tom. I, sect. 3, problemate 234. Sed fuit hic angelus custos ipsius Jacobi. Patet, quia Jacobi, non Esau, causam egit, ipsique Jacobo, in praejudicium Esau, benedixit. Rursum, quis credat angelum bonum contra Dei voluntatem, iniquam Esau causam suscipere et agere voluisse? Denique id patet ex eo quod ait Jacob, vers. 29: «Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.» Hic ergo angelus, non Esau, sed Jacobi fuit tutelaris et salutifer.
Luctabatur. Hic quaeritur secundo, cur angelus luctatus sit cum Jacobo? Respondeo, ut hac lucta sinens se vinci a Jacobo, illi spem faceret, quod pari modo, imo multo magis fratrem suum Esau, quem metuebat, mitigaret, vinceret et superaret; hoc enim est quod ait angelus, vers. 28: «Quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis?» Ita Patres Graeci et Latini. Unde licet D. Thomas et Rupertus hanc luctam dicant imaginariam, verius tamen est eam realem et corpoream fuisse in corpore ab angelo assumpto, uti communiter docent Patres: cum enim angelus apparens Jacobo, eumque confortans ab eo discedere vellet, Jacob timens solus manere adveniente Esau, sancta quadam audacia rogat et retentat angelum, sinitque angelus longa mora et lucta totius noctis se ab eo teneri, ut hac ratione animum ei adderet, et metum Esau depelleret.
Symbolice, haec lucta figurabat statum Israelitarum usque ad adventum Christi, qui talis fuit, quod ob eorum peccata, Deus saepe ab eis recedere voluit, et dudum recessisset, ni Jacob ejusque similes, ut Moses, David, Elias, Isaias et alii eum retinuissent. Secundo, haec lucta adumbravit vitam Christianam, quae nihil aliud est quam lucta, et, ut S. Job ait, militia super terram, in qua aliquando vincimur, sed armati et generose luctantes ut Jacob, tandem vincimus. Nam Philosophi (et militis Christiani) animus, ex eo quod passus est generosior redditur, atque ut caudens ferrum frigidae aquae aspersione, sic ipse periculis obdurescit, uti ait S. Gregorius Nazianzenus, orat. 23 in laudem Heronis.
Nota: Pro luctabatur hebraice est יאבק yeabec, quod Septuaginta vertunt epaiaie, id est, luctabatur quasi palaestrita in palaestra.
Secundo, Aquila et Symmachus vertunt, ekonise, id est versabat et jactabat se cum illo, uti luctantes sese invicem jactare et contorquere solent, dum unus alium detinet, et alius se ab eo expedire et aufugere contendit; unde patet hanc luctam veram fuisse, et proprie dictam. Pari modo Graecum pale, id est lucta, deductum putant apo tou pelou, id est a luto, quo se contorquendo conspergunt luctantes; licet Plutarchus a palin, id est iterum, alii a paleuein, id est dolo et insidiis dejicere, alii a plesiazein, id est appropinquare, alii apo tou palaistou, id est a conjunctis simul quatuor digitis, deductum velint.
Tertio, proprie Hebraeum yeabec significat pulverizabatur, hoc est, in pulverem et arenam descendebat, uti vertit Vatablus. Radix enim אבק abac significat pulverem; quia luctantes crebro pedum pulsu, et agitatione celeri ac vehementi pulverem excitant, sicut apud Virgilium taurus ille, «qui spargit arenam pedibus.»
Addit Martinus Roa, lib. VI Singul. cap. ult.; in verbo «pulverizandi,» alludi ad morem palaestrae Graecorum et Romanorum, in qua luctantes se invicem pulvere aspergebant, ut facilius et firmius invicem prehensos tenerent.
Quarto, alii yeabec vertunt, luctabatur intorquendo se, conandoque adversarium vi dejicere et evertere, ut sit metaphora a vento; sicut enim ventus validus pulverem, imo et homines intorquet et evertit, ita et facere nituntur colluctatores; nam radix אבק abac significat pulverem, qui vento excitatus vehementer intorquetur, agitatur et dissipatur. Sed haec metaphora remotior est, et longius petita; abac enim quemvis pulverem absolute et simpliciter significat. Huc alludit Sapiens, cap. X, vers. 10, ubi agens de Jacobo sic ait: «Certamen forte dedit illi, ut vinceret»; graece est ethlatesen, q. d. Deus proposuit Jacob durum certamen, et simul certaminis praemia et bravia, dum eum objecit avaritiae Laban, irae Esau aliisque hostibus; et maxime dum objecit ei angelum, quocum luctans et vincens, vocatus est Israel, id est dominans Deo.
Nota to usque mane. Docet enim hic suo exemplo Jacob, noctem non totam somno dare, sed partem orationi; merito enim queritur Clemens Alexandrinus, lib. II Paedag. cap. IX, somnum velut publicanum dimidium vitae nobiscum dividere. Quocirca Jeremias, Thren. II, 19: «Consurge, ait, nocte, et effunde sicut aquam cor tuum in conspectu Domini.» Noctu enim, ait S. Chrysostomus: «Purior anima leviorque sublimia videt, astrorum choreas, profundum silentium,» etc. Silentium autem, et «solitudo,» ait Nazianzenus, orat. 2, «mater est divinae ascensionis,» id est orationis, Deum ex homine faciens; quam paulo post vocat suam arcem, ad quam persecutionibus vel tentationibus vexatus, se recipere solebat.
Mystice S. Ambrosius, lib. II De Jacob. cap. VI: «Quid est, ait, luctari cum Deo, nisi virtutis suscipere certamen et cum superiore congredi, potioremque caeteris Dei imitatorem fieri? Et quia insuperabilis erat fides ejus atque devotio, secreta ei mysteria Dominus revelabat.»
Versus 25: Tetigit Nervum Femoris Ejus
Qui (vir, puta angelus) cum videret quod eum (Jacobum) superare non posset. Hinc videtur quod, cum Jacob persisteret in lucta, Deus concursum suum, ac consequenter vires resistendi subtraxerit angelo, ut a Jacobo teneretur et vinceretur.
Tetigit. Hebraice נגע iigga, id est percussit, laesit, luxavit.
Nervum femoris. Hebraice est כף caph, quod significat vertebram, sive cotylen, id est, ossis cavitatem, in qua absconditur summa pars femoris, quod graece ischios dicitur. Rursum caph significat caput illud femoris rotundum et incurvum, quod in ischium inseritur; et ita hic sumitur. Ipsum enim os femoris quod in cotylen, sive in ischium inseritur, hic loco suo motum est, non autem ipsa cotyle, vel ischium, q. d. Ipsum femur, ipsa coxendix Jacobi luxata est, quia scilicet angelus nervum, id est tendinem, qui femur sive coxendicem suae cotylae, sive vertebrae, puta ossi superiori connectit, dissolvit atque luxavit, uti optime quoad sensum vertit noster Interpres.
Nota: Hunc tendinem, quasi primo obvium, interius vehementi percussione et collisione laesit et luxavit angelus, eo modo quo luctantes solent, evadendi causa, ubicumque et quocumque modo possunt, adversarium tangere, collidere, eique plagam inferre, idque ut sciret Jacob, hanc suam luctam cum angelo veram fuisse, seque angelum non suis, sed Dei viribus vicisse; angelus enim, qui femur Jacobi luxare poterat, potuisset sane et reliqua ejus membra luxare, totumque Jacobum proterere, nisi Deus impedivisset. Ita Theodoretus.
Emarcuit. Hebraice תקע teka, id est dissolutus, luxatus, et plus aequo extensus est, ita ut claudicaret Jacob. Septuaginta et Noster vertunt, emarcuit, quia nervus suo loco motus et luxatus, quasi flaccidus, stupidus et inutilis effectus est; unde vers. ult. dicitur obstupuisse.
Versus 26: Dimitte Me: Jam Enim Ascendit Aurora
Dimitte me: jam enim ascendit aurora. Petit angelus missionem, quia illucescente die, nolebat se in corpore assumpto clare ostendere Jacobo, inquit Oleaster, et multo minus famulis Jacobi, jamjam ad eum venturis, ait S. Thomas; quae enim divina sunt et spiritualia, uti est angelus, haec arcana sunt, et supra hominum captum, ideoque oculos hominum fugiunt.
Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Ingenti affectu et desiderio hoc dixit Jacob; unde Osee cap. XII, vers. 3, ait Jacobum cum lacrymis hanc benedictionem expetiisse, ideoque eam impetravit, cum novo nomine Israel, quod ei angelus indidit.
Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Josephus ait Jacobum precatum fuisse ab angelo, ut ex eo fatum suum cognoscere liceret, votique ac deprecationis compotem factum esse; quod sic intellige, non quasi Jacob simpliciter scire optaret quid sibi foret deinceps eventurum; sed ut ei angelus felicia precaretur, utque praesentia mala, quae ab Esau imminente metuebat, dispelleret.
Versus 28: Nequaquam Jacob Appellabitur Nomen Tuum, Sed Israel
Nequaquam Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israel, q. d. Non tantum Jacob, sed et Israel appellaberis; nam deinceps Jacob quoque appellatus est. Vide Can. 17.
Israel. Quaeres quid significet Israel? Primo, S. Hieronymus Israel exponit quasi dicas, ישר אל iescar el, id est rectus Dei; sed obstat quod iescar scribitur per scin asperum, Israel vero per sin lene.
Secundo, S. Augustinus, lib. XVI De Civitate Dei, capite XXXIX, Philo, Nazianzenus, Hilarius, Eusebius et Prosper putant Israel dici, quasi איש ראה אל roe el, id est vir videns Deum; sed pari modo is scribitur per schin, Israel vero per sin.
Tertio ergo et genuine, Israel dicitur a שרה sara el, id est, dominatus est Deo: inde enim sar vocatur Dominus et princeps, et sara idem est quod domina. Israel ergo idem est, quod dominans, vel qui dominabitur Deo. Potest enim ישרה iisra, in Israel, accipi ut futurum; licet alias in nominibus propriis iod addi soleat, non ut futurum, sed ut heemanticum. Hoc esse etymon Israel, patet ex verbis angeli; ait enim: «Vocaberis Israel,» quia שרית sarita, id est praevaluisti, et dominatus es Deo. Ita Septuaginta, Theodotion, Symmachus, S. Hieronymus et Aquila, qui vertit, regnasti cum Deo, id est contra Deum, quia ipsi Deo dominatus es. Deum vocat angelum Deum repraesentantem, Deique legatum. «Israel idem quod princeps cum Deo, q. d. Quomodo princeps ego sum, sic et tu, qui mecum luctari potuisti, princeps vocaberis. Si autem mecum, qui Deus sum, pugnare potuisti, quanto magis cum hominibus, hoc est, cum Esau? quem propterea formidare non debes,» ait S. Hieronymus in Traditionibus Hebraicis.
Haec ergo est benedictio quam Jacobo petenti dat angelus, quod scilicet deinceps vocandus, et reipsa futurus sit Israel, ut sciat se, qui Deum, id est angelum Dei vicarium et nuntium tam generose in lucta superarit, multo magis superaturum Esau, omnesque hostes, q. d. Ne timeas fratrem tuum Esau, o Jacob; nam tuis violentis precibus apud Deum, licet quasi renitentem et colluctantem, obtinuisti, ut contra Esau omnesque hostes tuos sis infracto animo, insuperabilis et victor; haec enim est benedictio hic data Jacobo, inquit S. Thomas et Cajetanus.
Nota: Putant aliqui hic nomen Israel tantum promitti Jacobo, reipsa vero ei imponi cap. XXXV, vers. 10. Sed verius est illud hic ipsi, ob tam memorabilem luctam et victoriam, reipsa imponi, renovari vero et confirmari capite XXXV, vers. 10.
Nota secundo: Haec lucta, et hoc nomen Israel, obvenit Jacobo anno aetatis suae 97: nam anno ejus 91 natus est Joseph; et postea Jacob adhuc mansit in Haran, serviens pro gregibus, per sex annos, uti ostendi cap. XXX, vers. 25. Septimo vero anno, puta anno aetatis 97, fugiens et veniens in Chananaem hanc luctam peregit, et in ea nomen Israelis accepit.
Allegorice, Alcazar in Apocal. XI, notat. 1, putat hic significari luctam Esau cum Jacob, id est Synagogae cum Ecclesia, puta persecutionem Judaeorum in primos Christianos; hi enim cum Jacobo parente suo, in tentatione hac fortes steterunt, ideoque victoriam reportarunt, et a Deo benedicti sunt. Ubi recte notat Alcazar Deum tentatis et tribulatis se propitium et familiarem exhibere, primo, in temperandis viribus, quibus Jacobum et fideles, per Judaeos aliosque hostes exercet et oppugnat. Secundo, in tribuenda eidem Jacobo et fidelibus fortitudine, qua in hac lucta constantes perstent.
Tropologice, haec lucta est oratio, in qua cum Jacobo videmus Deum facie ad faciem, et salva fit anima nostra. Rursum, per orationem, quasi Israel dominamur Deo, et consequenter omnibus timoribus, affectibus, perturbationibus et hostibus; exinde femur, id est amor proprius, fiducia suarum virium, et concupiscentia, quae viget in femore, Dei virtute tacta decrescit, luxatur et languescit; tuncque uno claudicamus pede, alius sanus remanet: quia necesse est ut debilitato amore saeculi, homo convalescat ad amorem Dei, inquit S. Gregorius, hom. 14 in Ezech. et in Psal. VI Paenit., initio.
Disce ergo, o miles Christi, ex hoc loco a Jacobo, in quavis tentatione, tribulatione et persecutione, per orationem confugere ad Deum; si enim oratione persuadeas et praevaleas Deo, praevalebis et tuis hostibus, Deusque eos tibi vel amicos vel subditos reddet; ita enim fecit Israeli, puta Jacobo. Hoc arcanum vincendi, et quidvis obtinendi consilium norunt et usurparunt, usurpantque etiamnum viri sancti, Deoque conjuncti, qui in Deo faciunt virtutem. «Omnia,» inquit Paulus, «possum in eo qui me confortat.» Deus enim omnium hominum et regum, etiam ferocissimorum, corda in sua habet manu, et ad nutum quocumque libet, ea inflectit et immutat.
Versus 29: Dic Mihi Quo Appellaris Nomine
Dic mihi quo appellaris nomine. Quaerit Jacob nomen angeli, ut per hoc eum quasi benedictorem et benefactorem suum praedicare, celebrare, et in quavis adversitate invocare possit.
Cur quaeris nomen meum? Addunt aliqui, «quod est mirabile.» Unde Alcazar in Apoc. XI, 1, putat angeli hujus nomen fuisse Mirabilis, tum ut hoc nomine innueret, in hac lucta admirabile Dei consilium, circa Ecclesiae persecutiones et victorias figurari; tum ut typus esset Christi, qui vocatur Admirabilis, Isaiae cap. IX, vers. 6. Idem docent Rabbini nonnulli. Audi Fernelium Medicum, lib. I, De Abditis Rerum Causis, cap. XI: «Litteris proditum, inquit, accepimus, quod primi parentis custos angelus dictus sit Raziel, Abrahae Zachiel, Isaac Raphael, Jacob Peliel (id est mirabilis Dei), Mosis Metratton; per hos internuntios plurima illi divinitus acceperunt.» Verum haec Cabalistarum sunt vel conjecturae, vel commenta; nam haec verba, «quod est mirabile,» hoc loco delenda sunt, uti ea delent Hebraea, Graeca et Latina Romana; habentur tamen illa Judicum XIII, 18, unde in hunc locum a sciolo quopiam traducta videntur.
Noluit angelus indicare nomen suum Jacobo, tum ne posteri ejus illud adorarent, aut superstitiose colerent: fuerunt enim Judaei in idololatriam et superstitionem valde proclives; tum quia angeli puri sunt spiritus et mentes, qui vocalia nulla habent nomina; tum quia hic angelus repraesentabat Verbum incarnandum, cujus nomen ante incarnationem fuit tacitum et absconditum.
Versus 30: Benedixit Ei — Phanuel
Et benedixit ei. Implicite et reipsa, vocando eum Israel, benedixit angelus Jacobo, vers. 28, uti dixi; hic vero explicite ei benedixit formans super eum crucem, simileve signum, dicensque: Benedicat tibi Deus, detque tibi benedictionem Abrahae et semini ejus promissam.
Vocavitque nomen illius Phanuel. «Phanuel,» vel, ut hebraice est, Phaniel, idem est quod facies Dei; pane enim facies, el Deum significat. Hic postea aedificata urbs, pariter dicta est Phaniel, quam Strabo gentilis, lib. XVI, faciem Dei appellat. S. Chrysostomus, hom. 58, ex Septuaginta legit: «Vocavit Jacob nomen loci hujus, speciem Dei.» Tunc enim Deus speciem hominis, postea ipsam hominis veritatem et naturam assumpsit: «Praesignans,» ait, «nobis quod humanam naturam suscepturus esset. Verum tunc quidem, quoniam initium et principia erant, in figura unicuique illorum apparebat, sicut per Osee cap. XII, dicit: Ego visiones multiplicavi, et in manibus prophetarum assimilatus sum. Quando autem dignatus est Dominus humanam formam suscipere, non apparentem tantum carnem, sed veram induit.»
DICENS: VIDI DOMINUM FACIE AD FACIEM, q. d. Vidi Deum in specie corporea, mihi ab angelo repraesentatum; certum enim est Jacobum, hac nocturna et obscura specie, non vidisse divinam essentiam, imo nec Deum proprie, sed angelum Deum repraesentantem in corpore assumpto.
Secundo et melius: «Vidi Dominum facie ad faciem,» id est, cominus cum angelo Deum repraesentante colluctatus sum et depugnavi, manum manui, pedem pedi, latus lateri contuli et conserui. Sic enim ait Amasias rex ad Joas: «Videamus nos,» id est, bello cominus decertemus, IV Reg. XIV, 8. Sic Josias vidit Pharaonem, cum in bello a Pharaone occisus est, IV Reg. cap. XXII, vers. 30.
ET SALVA FACTA EST ANIMA MEA. Nam, ut ait S. Cyrillus et Cajetanus, vetus erat persuasio eum, qui vidisset angelum, moriturum. Unde Manue viso angelo: «Moriemur, inquit, quia vidimus Dominum,» Judic. XIII, 22. Hinc Jacob gratulatur sibi se Deum vidisse, et tamen salvum esse.
Secundo et planius, S. Chrysostomus et Lipomanus, q. d. Hac familiari Dei visione, benevolentia et amicitia per ejus angelum, quem vidi, et cum quo luctatus sum, liberatus sum metu fratris, omnique alio scrupulo et angore. Lade Osee cap. XII, vertit, confortatus sum; deinceps enim Jacob non timuit fratrem, sed animose et fidenter ad illum perrexit.
Hinc Cassianus aliique rerum spiritualium periti docent esse indicium boni angeli, si is qui apparet primo hominem percellat, sed mox hominem consoletur, maestitiam omnesque mentis nebulas abstergat, corroboret, serenum hilaremque relinquat: contrarium prorsus facit diabolus. Ita angelus apparuit Josue terribili specie, scilicet evaginatum tenens gladium, sed mox eum consolatus est et animavit, dicens: «Sum princeps exercitus Domini, et nunc venio,» Josue V, 13. Sic Gedeon, viso angelo, perculsus fuit putavitque sibi moriendum esse, sed mox audivit: «Pax tecum, ne timeas, non morieris,» Judic. VI, 22. Sic Daniel, viso angelo augustae formae, perculsus corruit et emarcuit; sed mox ab eodem erectus et confortatus est, Daniel. X, 8 et seq. Sic mulieres venientes ad Christi sepulcrum, videntes angelum aspectu fulguris, obstupuerunt; sed mox ab eo audierunt: «Nolite expavescere, Jesum quaeritis Nazarenum crucifixum; surrexit, non est hic,» Marci cap. ult., vers. 5.
Versus 31: Claudicabat
CLAUDICABAT — ex nervi ictu, dolore et luxatione. Gennadius in Catena putat Jacob deinceps claudum permansisse, et Hebraei tradunt eum a claudicatione tandem curatum esse, cum pervenit in Sichem, sive Sichar, quae inde Salem sit dicta, id est perfecta, Gen. XXXIII, 18, eo quod ibi perfecte incedere coeperit Jacob.
Verum melius censet Abulensis, Jacobum ab angelo tangente et percutiente illico curatum esse, antequam postridie perveniret ad Esau: cur enim maneret claudus et impotens, praesertim coram fratre, cui praevaliturus erat, juxta promissionem angeli?
Versus 32: Non Comedunt Nervum Filii Israel
NON COMEDUNT NERVUM FILII ISRAEL. Sub nervo intellige musculum, a quo femur movetur et contrahitur; nervus enim a multis, etiam Gentilibus, comedi non solet. Ita Vatablus.
Allegorice, nervus et caro Jacob significat carnalem sensum legis veteris, qui per luctam angeli, id est Christi, cum Jacobo, id est Judaeis, erat resolvendus et luxandus. Hinc claudicare coepit judaismus; quia una ejus pars, scilicet verus Israel, ivit sursum ad Christum, per baculum (de quo vers. 10), id est crucem, ait S. Augustinus: haecque est benedicta a Christo; altera, quae Christo credere noluit, ivit deorsum, gratiae et gloriae expers; hinc veri filii Israel non comedunt nervum litterae et intelligentiae carnalis legis, quae occidit. Ita S. Thomas, et S. Augustinus, serm. 80 De Tempore.