Cornelius a Lapide

Genesis XXXIII

(Reconciliatio Jacobi cum Esau)


Index


Synopsis Capitis

Jacob sua submissione et muneribus placat et devincit sibi fratrem Esau. Secundo, vers. 17, habitat in Socoth et in Salem, Deoque liberatori suo altare erigit.


Textus Vulgatae: Genesis 33:1-20

1. Elevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros: divisitque filios Liae et Rachel, ambarumque famularum; 2. et posuit utramque ancillam, et liberos earum in principio: Liam vero et filios ejus, in secundo loco: Rachel autem et Joseph novissimos. 3. Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus. 4. Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum: stringensque collum ejus, et osculans flevit. 5. Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait: Quid sibi volunt isti? et si ad te pertinent? Respondit: Parvuli sunt, quos donavit mihi Deus servo tuo. 6. Et appropinquantes ancillae et filii earum, incurvati sunt. 7. Accessit quoque Lia cum pueris suis: et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt. 8. Dixitque Esau: Quaenam sunt istae turmae quas obviam habui? Respondit: Ut invenirem gratiam coram domino meo. 9. At ille ait: Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi. 10. Dixitque Jacob: Noli ita, obsecro, sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis: sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei: esto mihi propitius, 11. et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente suscipiens, 12. ait: Gradiamur simul, eroque socius itineris tui. 13. Dixitque Jacob: Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves et boves foetas mecum; quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges. 14. Praecedat dominus meus ante servum suum: et ego sequar paulatim vestigia ejus sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir. 15. Respondit Esau: Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socii remaneant viae tuae. Non est, inquit, necesse: hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi. 16. Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir. 17. Et Jacob venit in Socoth, ubi aedificata domo et fixis tentoriis, appellavit nomen loci illius Socoth, id est tabernacula. 18. Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quae est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriae: et habitavit juxta oppidum. 19. Emitque partem agri in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem, centum agnis. 20. Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israel.


Versus 3: Ipse Progrediens

3. IPSE PROGREDIENS. Hebraice est vehu abar lipnehem, et ipse transivit vel processit ante illos; unde patet Jacobum post primam turmam pecudum et famulorum processisse, quasi patrem et ducem ante secundam turmam uxorum et liberorum, pro iis se periculo et morti offerendo.


Versus 3: Adoravit Pronus in Terram Septies

ADORAVIT PRONUS IN TERRAM, non Deum, uti volunt aliqui, sed fratrem suum Esau. Jacob ergo adoravit, id est reverentiam, non sacram, nec divinam, sed humanam et civilem fratri suo exhibuit, inclinando se illi in terram usque septies, per modica intervalla, donec ad fratrem perveniret. Disce hic superbiam et iram potentium et ferocium, non alia re magis frangi quam supplici submissione, scilicet,

Corpora magnanimo satis est prostrasse leoni. Pugna suum finem, cum jacet hostis, habet. Ovidius.

Vide S. Chrysostomum, hom. 58.

Ita sanctus ille Episcopus, inquit Sophronius in Prato spir., cap. ccx, alterum Episcopum graviter sibi suisque offensum vicit, dum "ad pedes ejus cum toto suo clero procidit dicens: Ignosce, Domine, nobis, servi tui sumus; stupefactus enim ille, et compunctus in tanta Episcopi humilitate, pedes illius tenuit, dicens: Tu meus et dominus et pater es. Dicebat autem clero suo humilis ille: Numquid non per Christi gratiam vicimus? et vos ergo cum habetis inimicum, ita facite, et victores eritis." Simile exemplum habet cap. ultim. et aliud cap. penult. Responsio ergo mollis, blanda et humilis frangit iram, ut inquit Sapiens.

Allegorice S. Cyrillus in Glaphyris, lib. V: Jacob est Christus: hic primo reconciliatur cum Laban, id est cum Gentibus, deinde cum Esau, id est Judaeis; cum enim plenitudo Gentium intraverit, tunc omnis Israel convertetur ad Christum, et salvabitur.

Septies. Cur septies? Respondet allegorice S. Ambrosius, lib. II De Jacob, cap. vi, quia respiciebat in Christum, "qui non solum usque septies, sed etiam septuagies septies veniam fratri laxari juberet, Matth. xviii. Ut ejus contemplatione conventus Esau, injuriam quam se accepisse putabat, remitteret fratri, et quamvis laesus in gratiam rediret, quia propterea suscepturus erat carnem Dominus Jesus, et venturus in terras, ut multiplicatam nobis donaret veniam delictorum."


Versus 8: Ut Invenirem Gratiam

28. Ut invenirem gratiam, q. d. Haec tibi quasi fratri amantissimo et colendissimo loco muneris praemisi, ut tuam gratiam demererer, quo mihi sis benevolus, omniumque praeteritorum obliviscaris.

NOLI ITA — abnuere ea quae offero.


Versus 10: Munusculum

10. Munusculum. Hebraice est mincha, id est, munus quod Deo aut principi, in testimonium subjectionis ad testandam illius excellentiam, defertur.


Versus 10: Vidi Faciem Tuam Quasi Viderim Vultum Dei

SIC ENIM VIDI FACIEM TUAM, QUASI VIDERIM VULTUM DEI, q. d. Mihi timido et anxio, insperata tui vultus clementia et suavitas, cum tanta dignitate et excellentia conjuncta, tam jucunda et reverenda est, quam esset vultus Dei, vel angeli, signo aliquo suam opem et praesentiam ostendentis; quod vulgo dicitur: "Deus ex machina apparens." Ita Abulensis; et S. Chrysostomus, hom. 58: "Cum tanta, ait, jucunditate vidi faciem tuam, cum quanta quis videret faciem Dei." Sic enim vertunt Septuaginta. Quia Hebraice Elohim, tam Deum, quam angelum significat.

Hac arte Taxiles, rex Indiae sapiens, Alexandrum Magnum demulsit, et ex hoste amicum effecit; salutans enim Alexandrum dixit: "Quid bellis inter nos opus est, cum neque aquam nobis ademptum, neque victum necessarium veneris? pro quibus solis necesse habent sani decertare. Reliquis opibus si ego abundantior sum, impertiar tibi libens; sin inferior, non recuso abs te grato animo accipere beneficium. Delectatus ea oratione Alexander, illumque complexus: Anne tu, ait, hac comitate certamen evadere putas? erras; quippe contendam tecum beneficiis, ne me superes beneficentia. Ac muneribus acceptis multis, datisque pluribus, denique mille talenta argenti signati ei propinavit," inquit Plutarchus in Alexandro.

Idem Alexander clemens et beneficus fuit in uxorem et filias Darii, quas bello ceperat; unde Darius victus, a diis petebat sibi imperium restitui, ut Alexandro beneficentiam hanc rependeret; aut, si iis visum esset Persarum imperium finire, ut illud non in alium, quam in Alexandrum transferrent: testis est idem Plutarchus.

Ecce, ait S. Chrysostomus, quam blandis augustisque verbis Jacob ferocem fratris animum demulcet: "Nil enim, inquit, mansuetudine violentius. Nam sicut rogum, cum valde accenditur, aqua injecta restinguit: ita et animum camino magis exardescentem, verbum cum mansuetudine prolatum extinguit. Et duplex inde nobis lucrum accrescit, tum quod mansuetudinem declaramus, tum quod fratris indignationem cessare facimus, et mentem ejus a turbatione liberamus. Non potest ignis igne extingui, sic nec furor furore demulceri; verum quod igni est aqua, hoc irae est mansuetudo et mititas." Ita Esther ad Assuerum, cap. xv, vers. 16: "Vidi, ait, te, Domine, quasi angelum Dei;" et Miphiboseth ad David: "Tu autem, Domine, mi rex, sicut angelus Dei es."


Versus 10: Esto Mihi Propitius

ESTO MIHI PROPITIUS. Inde colligam te mihi benevolum et propitium esse, si meam benedictionem et honorarium, quod tibi offero, non asperneris.


De Voce Hebraica "Benedictio" pro Dono

Nota: Hebraei munus vel donum vocant "benedictionem," quam scilicet acceperunt a Deo, quaque aliis benedicunt, id est, donatione sua benefaciunt. Vide dicta II Cor. ix, 5 et 6.


Versus 12: Gradiamur Simul

12. GRADIAMUR SIMUL, saltem usque ad meam Idumaeae regionem.


Versus 13: Foetas

13. FOETAS, lactantes.

CUNCTI, multi, plerique. Est hyperbole.


Versus 14: Ad Dominum Meum in Seir

14. AD DOMINUM MEUM IN SEIR. Ita nunc proponebat Jacob facere, sed postea mentem mutavit, veritus ne Esau ejus praesentia excitatus, rursum pristina revolvens, pristinas renovaret querelas, irasque resumeret; praesertim si ipse, fratrem adventantem hospitio et prandio excipiens, mero incaluisset. Ita S. Augustinus, Quaest. CVI.


Versus 17: Socoth

17. SOCOTH. Locus hic non jam, sed postea dictus est Socoth, a tabernaculis quae ibi fixit Jacob, ibique postea aedificata est urbs dicta pariter Socoth, quae sita est in tribu Gad, juxta Jaboc et Scythopolim. Ita S. Hieronymus in Locis Hebraicis.

DOMO, tentorio vel tugurio.


Versus 18: Salem, Urbs Sichimorum

18. TRANSIVITQUE IN SALEM URBEM SICHIMORUM. Chaldaeus, Cajetanus et Oleaster «Salem» accipiunt, non ut proprium, sed ut appellativum, vertuntque, salvus et integer (hoc enim significat Salem) pervenit in Sichem. Verum tam Septuaginta quam Noster «Salem» accipiunt ut nomen proprium loci. Salem enim est urbs, quae prius Sichem, et corrupte Sichar est dicta Joan. IV, 5. Hebraei dictam volunt Salem, eo quod ibi a claudicatione curatus sit Jacob, uti dixi cap. XXXII, vers. 25.


Versus 18: Habitavit Juxta Oppidum

HABITAVIT JUXTA OPPIDUM. Videtur hic Jacob facile novennio habitasse: nam Simeon et Levi cum huc ex Mesopotamia venerunt, erant circiter 11 annorum, qui postea ob stuprum Dinae Sichem everterunt, cap. seq. Erant ergo ipsi tunc facile 20 annorum.


Versus 19: A Filiis Hemor

19. A FILIIS HEMOR. Hemor erat princeps Sichimorum, unde Sichimitae vocantur ejus filii, id est, subditi; verus enim princeps suorum est pater. Sic servi Naaman dominum suum vocant patrem, IV Reg. v, 43. Verum cum hic Hemor vocetur pater Sichem, fueritque proprie ejus pater, ut patet cap. seq., vers. 2, hinc melius proprie dictos hic accipies filios Hemor, puta fratres Sichem.

PATRIS SICHEM. Dices: Actor. VII, 16, dicitur «filii Sichem.» Respondeo, forte ibi pro filii reponendum est «patris Sichem,» ut hic habetur; et sic videtur legisse S. Hieronymus ad Pammachium. Vel certe, ut vult Beda, duo erant Sichem: unus pater Hemoris, alter filius Hemoris. Unde Graeca indifferenter habent τοῦ Συχέμ: quod tamen fere de filio Sichem accipi et exponi solet. Adde S. Stephanum Actor. VII, nominare Abraham, ac proinde videri eum loqui de emptione, non Jacobi hic, sed Abrahae facta Genes. XXIII, 36. Qua de re plura dicam Actor. VII.


Versus 19: Centum Agnis

CENTUM AGNIS. Pro agnis hebraice est kescita, quod recentiores nummos vertunt. Verum S. Hieronymus, Chaldaeus, Lyranus, Pagninus, Vatablus, Oleaster, Aben Esra vertunt agnos. Unde et Septuaginta vertunt, ἀμνών: pro quo perperam Eugubinus legit μνᾶν, id est minas, vel nummos.

Dices, kescita arabice nummum significat, ergo idem significat hebraice.

Respondeo, nego consequentiam; errant enim Rabbini, cum a lingua Arabica significationes verborum Hebraicorum indagant et mutuantur, ut recte annotavit Oleaster.

Dices secundo: S. Stephanus, Actor. VII, 16, ait hunc agrum emptum esse, non centum agnis, sed pretio argenti.

Respondeo, «pretio argenti,» id est, pretio justo; nomine enim argenti vel pecuniae, significamus omnes opes, quae olim sitae erant in ovibus et pecoribus. Unde et pecunia a pecore, sive pecu dicta est; hinc etiam primum aes nota pecudis, puta ovis, suis et bovis, signatum fuit, uti testatur Plutarchus in Poplicola, et Plinius, lib. XXXIII, cap. III. Pecuniae ergo nomine (ait Hermogenianus, leg. pecunia, ff. de verb. signif.) non modo nummi, hoc est numerata pecunia, sed omnes res tam solidae quam mobiles, et tam corpora quam jura continentur.

Respondeo secundo, posse cum Pineda per agnos vel oves centum, accipi 100 nummos, qui dicantur agni vel oves, eo quod ovis effigiem insculptam haberent, uti jam dixi, si tamen tam antiqua sit signatura pecuniae: nam constat priscos ea non signata usos esse. Adde S. Stephanum non de hac Jacobi, sed alia emptione Abrahae loqui, ut dixi.

Dices tertio: Genes. XLVIII, in fine, dicit Jacob se hunc agrum tulisse in gladio et arcu suo.

Respondet S. Hieronymus arma viri pacifici fuisse mercedem hanc, et pretium centum agnorum; et pulchre in Hebraeo alludit kescet, id est arcus, ad kescita, id est agnus. Verum de hoc loco dicam Gen. XLVIII.


Versus 20: Et Invocavit Super Illud Fortissimum Deum Israel

20. ET INVOCAVIT SUPER ILLUD FORTISSIMUM DEUM ISRAEL. Hebraice est vaiicra lo el elohe Iisrael, quod dupliciter verti potest, duoque significat, quorum utrumque fecit Jacob. Primo, «et invocavit (Chaldaeus vertit, sacrificavit) super illud fortissimum Deum Israel:» ita enim vertunt Septuaginta, Chaldaeus, Noster: altaria enim proprie ad sacrificium et invocationem eriguntur. Secundo, «et vocavit illud (altare) fortem Deum Israel,» hoc enim proprie significat Hebraeum lo. Unde patet Jacobum non tantum adorasse et sacrificasse in hoc altari, sed et illud ipsum dicasse, consecrasse et inscripsisse Deo. Hunc ergo titulum inscripsit Jacob altari el elohe Iisrael, id est Deus fortissimus Israelis, vel Deo fortissimo Israelis — non quod ipsum altare esset Deus, inquit Cajetanus, sed quod dedicatum et inscriptum esset forti Deo Israelis: vocat enim Jacob Deum el, propter fortitudinem; et elohim, propter providentiam, gubernationem et justam protectionem sibi a Deo contra Esau, Laban aliosque hostes exhibitam.

Similem titulum altari Bethel indidit et inscripsit Jacob Genes. XXXV, 7. Sic Rubenitae suum altare vocarunt, «testimonium nostrum quod Dominus ipse sit Deus,» Josue cap. XXII, vers. ult. Sic Gedeon suum altare vocavit, «Domini pax,» Judic. cap. VI, vers. 24. Sic etiam Gentiles aras dicabant et inscribebant Jovi victori, Minervae sospitae, Esculapio servatori, etc. Pari modo Jacob in gratiarum actionem hic Deo liberatori, duci et ductori aram erigit et inscribit.

DEUM ISRAEL, Deum Jacobi, qui dictus est Israel. Secundo, Deum posterorum Jacobi, puta Israelitarum, in quibus ipse quasi el, id est fortissimus, et quasi elohim, id est judex et vindex dominabitur, protegens et vindicans eos a Chananaeis, Philistinis, aliisque hostibus, uti Jacobum protexit et vindicavit. Hic Deus est Deus Pater, Filius, et Spiritus Sanctus; sed maxime, Deus Filius, qui ex Jacob nasciturus erat, et futurus homo, itaque regnaturus in domo Jacob in aeternum, Luca I, 33; hujus nomen enim inter alia est el, id est fortis, Isaiae IX, 6.


Morale: Cur Deus Sanctos Suos Tribulatione Probet

Moraliter, ex hoc capite, adeoque ex tota vita Jacobi, Josephi, Abrahae et Isaaci liquet, quod Deus suos servos et amicos variis tribulationibus et persecutionibus exerceat, ut eos ad decus virtutis et gloriae provehat, quod enim est ignis auro, lima ferro, ventilabrum tritico, lixivium panno, sal carni: hoc viris justis est tribulatio. Videtur cauterium esse vulnus, sed revera est remedium vulneris: ita vexatio malum esse videtur, sed revera malorum est remedium, atque divinae gratiae. Ob hoc Paulo respondit Dominus: Sufficit tibi gratia mea; virtus enim in infirmitate perficitur.

Hinc discant fideles, primo, tribulationes esse signa, non odii, sed amoris Dei. Sunt enim symbola electionis et filiationis divinae. Hoc est enim quod ipse ait Zacharias, XIII, 9: «Uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum;» et Apocal. cap. III, 19: «Quos amo, arguo et castigo;» et Apostolus, ad Hebr. XII, 6: «Quem diligit Deus castigat; flagellat autem omnem filium quem recipit;» et Sap. III, 6: «Tanquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit eos.»

Discant secundo, tribulationes non laedere, sed purgare et perficere tribulatos. Hinc Job XXIII, 10: «Probavit, inquit, me quasi aurum, quod per ignem transit.» Et David Psal. XVI, 3: «Probasti cor meum, et visitasti nocte; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.» Et Eccli. XXVI, 6: «Vasa, inquit, figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.»

Vere ergo B. Antiochus, homil. 78: «Sicut cera, ait, nisi recalescat aut praemolliatur, non facile in se recipit sigilli impressionem: ita et homo, nisi laborum et multifariae infirmitatis probetur exercitio, neutiquam sinet insigniri se signaculo divinae gratiae; per eam docemur amare meliora, «ne viator tendens ad patriam, stabulum pro domo diligat,» ait S. Augustinus in Sentent., sent. 186.

Discant tertio, calamitates eos perdere, qui rejiciunt tolerantiam; eos tueri, qui illam amplectuntur. Tribulatio enim patienter tolerata, est porta coeli. Hinc de Christo dicitur Lucae XXIV, 26: «Oportuit Christum pati, et ita intrare in gloriam suam.» Paulus et Barnabas, Actor. XIV, 21: «Per multas, inquiunt, tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.» E contrario prosperitas et felicitas hujus vitae, est porta gehennae. Hac de causa impiis eam dat Deus; pios vero et in virtute robustos per varias cruces exercet, et per acerbas calamitatum angustias ducit ad vitam immortalem; hoc est enim quod ipsi aiunt Psal. LXV, 10: «Probasti nos, Deus, igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.» Et Christus Matth. V, 5: «Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur;» et: «Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum.» Ita Patriarchae, ita Machabaei, ita martyres aliique heroes fidei persecutionibus, carceribus, plagis, equuleis, martyriis, ignibus exerciti, puriores, fortiores et illustriores evaserunt, nomenque suum coelo et immortalitati consecrarunt.