Cornelius a Lapide (Cornelius Cornelissen van den Steen, 1567-1637)

Genesis XXXIV

(Violatio Dinae)


Index


Synopsis Capitis

Dina rapitur et violatur a Sichem. Hinc, vers. 13, filii Jacob cum eo dolosum ineunt foedus, exigentes ut ipse cum suis circumcidatur, itaque Dinam ducat. Unde, vers. 25, Simeon et Levi Sichimitas ex circumcisione laborantes invadunt et trucidant. Est haec quarta Jacobi tentatio et crux.


Textus Vulgatae: Genesis 34:1-31

1. Egressa est autem Dina, filia Liae, ut videret mulieres regionis illius. 2. Quam cum vidisset Sichem, filius Hemor Hevaei, princeps terrae illius, adamavit eam: et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem. 3. Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis. 4. Et pergens ad Hemor patrem suum: Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem. 5. Quod cum audisset Jacob, absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent. 6. Egresso autem Hemor, patre Sichem, ut loqueretur ad Jacob, 7. ecce filii ejus veniebant de agro: auditoque quod acciderat, irati sunt valde eo quod foedam rem operatus esset in Israel, et violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset. 8. Locutus est itaque Hemor ad eos: Sichem filii mei adhaesit anima filiae vestrae: date eam illi uxorem: 9. et jungamus vicissim connubia: filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite. 10. Et habitate nobiscum; terra in potestate vestra est, exercete, negotiamini, et possidete eam. 11. Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait: Inveniam gratiam coram vobis, et quaecumque statueritis, dabo: 12. augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis: tantum date mihi puellam hanc uxorem. 13. Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, saevientes ob stuprum sororis: 14. Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso: 15. Sed in hoc valebimus foederari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus; 16. tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras, ac nostras; et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus; 17. si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus. 18. Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus: 19. nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret: amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui. 20. Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum: 21. Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum: negotientur in terra, et exerceant eam, quae spatiosa et lata cultoribus indiget, filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus. 22. Unum est, quo differtur tantum bonum: si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes. 23. Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quae possident, nostra erunt: tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum. 24. Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus. 25. Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est, arreptis, duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinae, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter: interfectisque omnibus masculis, 26. Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam. 27. Quibus egressis, irruerunt super occisos caeteri filii Jacob, et depopulati sunt urbem in ultionem stupri. 28. Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quae in domibus et in agris erant; 29. parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas. 30. Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi: Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananaeis et Pherezaeis, habitatoribus terrae hujus. Nos pauci sumus: illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea. 31. Responderunt: Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra?


Versus 1: Dinae Lapsus Occasio

1. EGRESSA EST AUTEM DINAE LAPSUS OCCASIO. Femina fuit hic egressus. Feminarum enim est domi se continere, ibique nendo, texendo, acu pingendo se occupare. Id veteres fecerunt, eaque de causa in nuptiis, cum sponsa ex domo patris ad domum sponsi ritu solemni deducebatur, mox eam colus compta cum fuso et stamine comitabatur apud Romanos, uti ex Plutarcho et Plinio docet Brissonius De Ritu nuptiarum. Porro Plinius, lib. VIII, cap. XLVIII, hujus ritus causam et originem assignat, dum ait: "Lanam cum fuso et stamine Tanaquilis, quae eadem Caecilia vocata est, in templo Sangti durasse, auctor est M. Varro, factamque ab ea togam regiam undulatam in aede Fortunae, qua Servius Tullius usus fuerat, indeque factum est ut nubentes virgines comitaretur colus compta cum fuso et stamine." Dina, quia otiosa colum seposuit, egressa se et Sichimitas perdidit. De mulierum clausura dixi ad Titum II, 5.

Recte de Laevina casta et tetrica, sed vaga cecinit Martialis: "Dum modo Lucrino, modo se committit Averno, etc. Incidit in flammas, juvenemque secuta relicto Conjuge, Penelope venit, abit Helene."


Versus 1: Morale de Fuga Hominum

Moraliter hic discant virgines, quam oculos hominum fugere debeant, ut nec videri, nec videre appetant. Refert Sophronius in Prato spir. cap. CLXXIX, de virgine quadam, quae fugiens amasium, ne eum scandalizaret, secessit in eremum, ibique vixit ad 17 annos; quae pro hac fuga duplex a Deo privilegium accepit: primum, ut, cum ipsa omnes videret, ipsa tamen a nemine videretur; secundum, quod cum pauca infusa secum tulisset in desertum, et ex iis jugiter comederet, illa tamen non sint imminuta.

Idem cap. LX, mirabile refert exemplum de sanctimoniali, quae fugiens amasium, cum ab eo per internuntios quaesisset cur eam ita persequeretur, quid in ea maxime adamaret, illeque respondisset oculis ejus se capi: illa mox effossos sibi oculos ei misit, ut iis se exsatiaret. Qua re attonitus adolescens, concupiscentiam in poenitentiam et compunctionem vertit, abdicatisque illecebris monasticam vitam amplexus est. Vis recentiora? audi.

S. Egidius, unus e primis S. Francisci sociis, in consessu fratrum rogavit eos: Quid vos facitis contra tentationes carnis? Respondit Ruffinus: Commendo me Deo et B. Virgini, et supplex me in terram projicio. Juniperus vero ait: Cum sentio tales cogitationes, statim dico: A longe, a longe, quia captum est hospitium. Cui Aegidius: Tecum, inquit, sentio; nam optimum est fugere: castitas enim est speculum clarum, quod solo intuitu et halitu offuscatur.

Ex eadem familia F. Rogerius vir sanctus, nullam feminam, ne matrem quidem, eamque vetulam, aspiciebat in facie. Rogatus cur? respondit: "Quia quando homo facit quod in se est, Deus vicissim facit quod suum est, hominemque a lapsu praeservat; sin homo se periculo exponat, maxime in materia tam lubrica, Deus eum relinquit suis viribus, quibus diu resistere non potest." Sicut enim ferrum trahit magnes, ita virum sua trahit Agnes.

S. Xaverius dicere solebat feminas majori periculo vel castitatis, vel famae adiri, quam fructu. Hinc illa provida Societatis nostrae strictaque ordinatio ut feminas etiam pietatis causa, nobis visere non liceat, nisi aegras et moribundas, idque non nisi cum socio, qui omnium quae geruntur testis esse possit.

Denique audi quid meretrix docuerit S. Ephrem: Ex eremo ille in urbem pergebat, ut ex occursu aliquid piae instructionis hauriret: occurrit ei meretrix, quae fixe eum intuita est; causam roganti Ephremo respondit meretrix: Quid mirum si ego te intuear, cum mulier ex viro facta sit? tu vero in matrem tuam, id est terram ex qua plasmatus es, oculos defige. Plura vide Num. XXV, in fine.

Prudenter ergo S. Martinus: "Mulier, ait, intra murorum munimenta se contineat, cujus haec prima virtus et consummatio victoriae est, non videri," uti refert Sulpitius, Dialog. 2.


Aetas Dinae Tempore Raptus

DINA. -- Erat Dina, cum rapta est, circiter quindecim annorum. Id patet ex eo quod Dina pene eodem tempore nata sit quo Joseph, ut patet Genes. XXX, 21 et 24. Joseph autem paulo post hac venditus, erat sedecim annorum, ut patet cap. XXXVII, vers. 2.

Rursum id patet ex eo quod Simeon et Levi erant tum circiter viginti annorum, uti mox dicam: hi autem quinquennio seniores erant Dina et Joseph. Ergo raptus hic Dinae, et excidium Sichem contigit circiter novem annis post discessum Jacob ex Haran, et adventum in Chanaan, cum Jacob ageret annum aetatis 106, puta uno anno ante mortem Rachelis et natalem Benjamin, de qua cap. seq. vers. 18.


Versus 1: Ut Videret Mulieres

UT VIDERET MULIERES. -- Hebraice banot, id est filias, puta virgines sibi coaevas regionis illius, quae tunc magno numero et ornatae ad festum solemne convenerant, si credimus Josepho; fuit haec curiositas Dinae, quam luit suo raptu, et tam infami stupro. Nam, ut ait Tertullianus: "Publicatio virginis bonae, stupri passio est."

Idem, proh dolor! quotidie videmus virgines quae cum juvenibus ambulatum egrediuntur, egredi Penelopes, regredi Helenes; egredi virgines, regredi mulieres, imo meretrices.


Versus 2: Princeps Terrae

2. PRINCEPS TERRAE, -- filius principis Hemor.


Versus 5: Conglutinata Est Anima Ejus

5. CONGLUTINATA EST ANIMA EJUS, -- vehementer et perdite eam amavit: amantis enim anima magis est ubi amat, quam ubi animat.


Versus 7: In Israel

7. IN ISRAEL, -- contra Israel, patrem Dinae.


Versus 11: Ad Patrem et ad Fratres Ejus

11. AD PATREM (Dinae, puta ad Jacobum) ET AD FRATRES EJUS, -- puta ad Ruben, Simeon, Levi aliosque Dinae fratres.


Versus 12: Augete Dotem

12. AUGETE DOTEM, -- q. d. Non exigo ut Dina quasi sponsa dotem afferat, sed ipse eam dotabo quantum voletis, idque in compensationem injuriae illi et vobis a me per raptum illatae.


Versus 13: In Dolo

13. IN DOLO, -- quia pacem simulant, cum caedem Sichimitarum machinantur. Quaerit S. Thomas, q. 105, a. 3, an liceat uti stratagematibus, id est dolis in bello? Et respondet licere, modo non fiat contra justitiam et fidem datam.


Versus 15: In Hoc Valebimus Foederari

15. Sed in hoc valebimus foederari. -- Non quod propriam circumcisionem suaderent, sed Sichimitis imponebant, ut eos sic debilitarent.


Versus 17: Si Circumcidi Nolueritis

17. Si autem circumcidi nolueritis. -- Non quod filii Jacob vere vellent Sichimitas esse suae religionis, sed circumcisionem exigebant ut eos debilitarent, et sic facilius trucidarent.


Versus 19: Nec Distulit

19. NEC DISTULIT -- Nota ardorem et vehementiam amoris Sichem, qui nec moram pati potuit.


Versus 21: Viri Isti Pacifici

21. VIRI ISTI PACIFICI. -- Hinc patet Hemor et Sichimitas se circumcidisse, non amore pietatis et religionis Judaicae, sed spe lucri et connubiorum cum Israelitis.

EXERCEANT EAM. -- Per agriculturae et pascuae exercitium.


Versus 23: Nostra Erunt

23. NOSTRA ERUNT, -- per mutua connubia et commercia.


Versus 25: Die tertio

25. DIE TERTIO, QUANDO GRAVISSIMUS VULNERUM DOLOR EST. -- Infide Josephus dicit Sichimitas dolo oppressos esse a Simeone et Levi, cum conviviis et vino indulgerent.

Secundo, perperam Calvinus negat, die tertio gravissimum esse dolorem vulnerum: contrarium enim docet, non Simeon et Levi, ex quorum mente et sensu haec dici putat Calvinus, sed ipse Moses, ipsaque S. Scriptura hic: ejus enim haec sunt verba.

Idem docet Hippocrates, lib. De Fracturis, et ratio est, quia primo die, tantum in ipso vulnere divisio sentitur, quae vix durat; secundo die ad locum vulneris fluit pituita, qui est humor lenis et placidus; tertio die defluit eodem bilis, quae acris et calida dolorem ciet: inde sanguine accurrente sequitur inflammatio, febris, etc., quae spatio 24 horarum vix mitescunt. Ita Franciscus Valesius Sacrae Philosophiae cap. XIII.


Versus 25: Simeon et Levi

SIMEON ET LEVI, -- quasi duces cum famulorum turba; caeteri enim fratres huic stragi non interfuerunt, sed post eam factam in spolia irruerunt, ut patet vers. 27. Erat tunc Simeon circiter 21 annorum, Levi 20; ita S. Chrysostomus, Abulensis, Cajetanus et Pererius, et colligitur ex dictis vers. 1.


An filii Jacob peccaverint

Quaeres an hi filii Jacob, edendo hanc stragem Sichimitarum, peccarint? Aliqui eos excusant, eo quod justo bello et stratagemate injuriam sorori sibique illatam vindicarint. Cum enim essent exteri, habentes quasi rempublicam separatam, nec Hemor et Sichem, utpote principes populi, ad aliquod superius tribunal protrahere possent, videntur in eos habuisse jus belli, cum nulla alia ratione, quam bello et armis injuriam sibi illatam sarcire possent; in bello autem hoc, cum pauci essent, dolo quasi stratagemate usi sunt, dictitantes: Dolus an virtus, quis in hoste requirat? Sed respondeo eos peccasse, quia contra pacta cum Sichimitis inita, vers. 15, eos invaserunt et trucidarunt.

Peccarunt ergo primo, mendacio doloso et pernicioso, ut patet vers. 13. Secundo, perfidia: jam enim injuriam condonarant, accepta justa satisfactione, fidemque dederant foederis, imo connubii. Tertio, imprudentia et inobedientia, quod juvenes ira fervidi, rem tam arduam et periculosam aggressi sint, sine consilio et auctoritate patris, cui sciebant machinationem hanc omnino displicituram. Hinc peccarunt quoque injustitia belli: bellum enim hoc intulerunt Sichimitis privata auctoritate, non publica; haec enim erat in Jacob, quasi in capite et principe familiae, non autem in hisce duobus ejus filiis. Quarto, sacrilegio: circumcisione enim ad dolum suum et injustam caedem abusi sunt. Quinto, crudelitate, quod die tertio doloribus afflictos et quasi moribundos invaserint. Sexto, excessu vindictae: nam non solum Sichem, sed et omnes urbis masculos, in quibus multi erant insontes, necaverunt; pueros et feminas captivarunt; agros omnes et greges praedati sunt, imo et moenia urbis diruerunt, uti satis insinuatur Genes. XLIX, 6. Septimo, temeritate et impietate, quod patrem suum Jacob totamque ejus familiam, odio, neci et praedae Chananaeorum exposuerint. Ita S. Thomas, Cajetanus, Pererius, imo Jacob ipse Genes. cap. XLIX, vers. 5, ubi sic ait: Simeon et Levi vasa iniquitatis bellantia, in consilium eorum non veniat anima mea, quia in furore occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum: maledictus furor eorum, quia pertinax; et indignatio eorum, quia dura.


Explicatur laus Simeonis apud Judith

Dices: Judith cap. IX, 2, laudare videtur hoc factum et zelum Simeon et Levi; ait enim: Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem (graece ekdikisin, id est ultionem) alienigenarum, qui violatores extiterunt in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem, et dedisti mulieres eorum in praedam, et filias illorum in captivitatem, et praedam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum.

Respondeo: Judith hic laudat non Simeonis, sed Dei justitiam, qua permisit trucidari impuros Sichimitas, usus ad hoc audacia et robore aeque ac scelere et perfidia Simeonis et Levi. Sic enim Deus dicitur dare gladium Chananaeis, Turcis et Paganis, cum eorum viribus et armis utitur ad puniendum peccata fidelium. Sic Isaia cap. X, dicitur: Virga furoris mei Assur. Sic Attila dicebat se esse flagellum Dei. Pari ergo modo dedit Deus gladium, id est fortitudinem, Simeoni et Levi ad ultionem raptus Dinae, sed non tali modo et perfidia peragendam: sic enim ipsi ea abusi sunt: licet enim ipsi id ex zelo fecerint, ut ait Judith, tamen zelus iste fuit contra justitiam, quia contra pacta inita; haec tamen omnia permisit Deus, et ordinavit ad poenam stupri principis eorum.

Dicitur ergo dedisse Simeoni gladium ultionis propter duo: primo, quia dedit illi animos, vires et arma, quibus tamen ipse perfide abusus est; secundo, quia hanc perfidiam permisit, et ex proposito ordinavit ad vindictam stupri.

Rursum, hisce verbis insinuat Judith, populum suo principi in hoc scelere favisse, eumque in raptu et detentione Dinae juvisse, fovisse, laudasse; ac proinde justo Dei judicio, omnes hac clade involutos fuisse.

Tertio, nota hic divinam vindictam libidinis et stupri, quam recte sibi suoque facinori, quo Holophernem obtruncavit, adaptat Judith.

Quarto, ait Judith Deum dedisse omnem praedam Sichimorum servis suis, puta Simeoni et Levi, eo quod pudicitiae zelum habuissent, quatenus scilicet hic zelus erat zelus pudicitiae, non autem quatenus indiscretus fuit, injustus, mixtusque cum perfidia aliisque sceleribus. Sic Deus obstetricibus Aegyptiorum, per mendacium servantibus parvulos Hebraeorum, aedificavit domos, non propter mendacium, sed ob pium affectum et beneficium parvulis impensum: in uno enim eodemque opere, aliquid subinde est boni, quod praemiat Deus; et aliquid mali, quod odit et detestatur.


Versus 25: Omnibus masculis

OMNIBUS MASCULIS. -- Plerique enim applauserant suo principi raptori, eumque in raptu juverant.


Vindicta stupri in historia

Nota quod stuprum et raptus fere nunquam sine ingenti parricidio aut bello patracta sunt. Testatur hoc excidium Trojae, ob raptam Helenam. Testatur hoc strages Amnon perpetrata a fratre Absalone, ob vitiatam Thamar. Testatur hoc strages totius tribus Benjamin, ob corruptam uxorem Levitae, Judic. cap. XX. Testantur denique idipsum nostri hi Sichimitae. Quocirca sapienter monet parentes et praeceptores, eisque dat prudens consilium S. Chrysostomus, hom. 59: Refrenemus, ait, puerorum nostrorum impetus, et curemus eorum castitatem, etc.; scientes fornacis incendium, priusquam in luxuria implicentur, studeamus eos juxta legem Dei nuptiis copulare. Et sub finem: Ideo oro ut praebeatur manus pueris nostris, ut ne etiam pro his quae illi peccarunt, poenas sustineamus instar Heli, I Reg. IV.


Versus 26: Tollentes Dinam

26. TOLLENTES DINAM: -- Rupertus ex Philone tradit Dinam postea nupsisse, fuisseque uxorem Job, de qua Job I. Job enim natus est paulo post Dinam, ut patebit cap. sequenti, vers. 36. Verum hoc parum est probabile; nec tale quid in Philone aliisque antiquis reperitur.


Interpretatio tropologica: Dina ut anima curiosa

Tropologice Philo De Migratione Abrahae: Dina est anima curiosa, quae a bruta natura rapitur ad sensualia, quae periculosa sunt; unde violatur, et mentis puritatem amittit, fitque carnalis et asina: Sichem enim stuprator filius est Hemor, id est asini; sed eum trucidant Levi et Simeon, id est prudentia et fortitudo spiritus, atque ita animae suam integritatem restituunt.


Versus 29: Uxores duxerunt captivas

29. UXORES DUXERUNT CAPTIVAS. -- Cum Jacob caedem hanc, utpote perfidam et temerariam improbet, vers. 30, non dubium est quin ipse illico jusserit captivos omnes remitti, et bona direpta quae supererant, restitui.


Versus 30: Turbastis me

30. TURBASTIS ME. -- Turbastis meam mentem metu et angore, quia anxium et pavidum me fecistis: valde enim metuo ne Chananaei pro vindicta suorum Sichimitarum in me et vos insurgant. Secundo, turbastis meam famam, quia eam tam infami caede maculastis, et quia me odiosum (hebraice foetentem) fecistis Chananaeis. Tertio, turbastis quietem familiae meae, quia eam periculo necis et spoliationis reciprocae exposuistis, apud vicinos circumquaque Palaestinos.


De poena perfidiae: Exempla historica

Nota: Perfidia uti et perjurium, maxime turbat Dei convictum et societatem hominum, ideoque tam Deus, quam homines eam solent persequi et ulcisci. Ita Sedecias violans foedus cum Nabuchodonosore initum, ab eo captus, regno spoliatus et excaecatus est. Ita Saul affligens Gabaonitas contra fidem eis datam, famis communis et suorum excidii causa extitit, II Regum XXI.

Agathocles, tyrannus Syracusanus, datum hostibus jusjurandum transgressus est, occisisque captivis, ridens ad amicos dixit: Coenati juremus; menti religionem evomamus; sed dire hanc perfidiam luit.

Tissaphernes, Persarum dux, foedus cum Agesilao metu initum violavit, eique bellum denuntiavit; quod libenter arripuit Agesilaus, legatisque dixit, se magnam habere gratiam Tissapherni, quod perjurio suo et deos et homines sibi infensos reddidisset, adversae vero parti propitios, teste Plutarcho in Lacon.

Alexander Magnus Indos quosdam sibi infestos, contra fidem datam in itinere oppressit: hinc labes ei adhaesit, brevisque et tristis exitus, uti omnes sciunt: testis est Plutarchus in Alexandro.

Carthaginensis senatus Saguntum contra foedus, quod Hasdrubal cum Romanis icerat, excisum ab Annibale non tantum probavit, sed et in Romana curia defendit. Verum hoc cavillum et haec perfidia, Carthaginis excidio vindicata fuit.

Theodatus, Gothorum rex, bello undique pressus, ad Justinianum Imperatorem misit legatos, pacem petens, eique totum Gallorum et Italorum imperium obtulit: postea vero ex interitu Mundi ducis Justiniani animatus, fidem fefellit, arma movit; sed in iis occubuit, atque a suis interfectus est anno regni tertio. Ita Procopius et Blondus.

Aistulphus, Longobardorum rex, quia contra datam fidem Gregorio III Pontifici arma inferebat, Pontifex pacis formulam de vexillo crucis suspensam, exercitui praeferri curavit, cunctis Deum contra perfidum hominem invocantibus: unde a Pipino subactus Aistulphus, misere tandem periit.

Carolus Burgundus, audax et invictus, in Lotharingia 250 Helvetios fide circumventos suspendio necavit, mox alios 300 Granseii occidit anno Domini 1476; sed tertio post die Helvetii Carolum aggressi in fugam verterunt, ac tandem sequenti anno eum prorsus ceciderunt et trucidarunt.

Quocirca recte Valerius Maximus, lib. IX, cap. VI: Perfidia, ait, tantum incommodi humano generi affert, quantum salutis bona fides praestat. Habeat igitur non minus reprehensionis, quam illa laudis consequitur. Et Tacitus, lib. I Annal.: Proditores, ait, etiam iis quos anteponunt invisi sunt: amant enim ipsi rem, non reum. Praeclare Augustus apud Plutarchum in Apophtheg.: Ego, ait, proditionem amo, proditores non approbo. Acutius vero Philippus Macedo apud Stobaeum, serm. 52, dixit amare se prodituras, non proditores.