Cornelius a Lapide (Cornelius Cornelissen van den Steen, 1567–1637)
(Reditus Jacobi ad Bethel)
Index
Synopsis Capitis
Jacob familiam suam idolis expurgat, aram Deo aedificat, rursum a Deo vocatur Israel. Secundo, vers. 16, Rachel in partu Benoni, quem pater vocat Benjamin, moritur. Tertio, vers. 27, moritur Isaac.
Textus Vulgatae: Genesis 35:1-29
1. Interea locutus est Deus ad Jacob: Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo, qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum. 2. Jacob vero convocata omni domo sua, ait: Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra. 3. Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo, qui exaudivit me in die tribulationis meae, et socius fuit itineris mei. 4. Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quae erant in auribus eorum: at ille infodit ea subter terebinthum, quae est post urbem Sichem. 5. Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes. 6. Venit igitur Jacob Luzam, quae est in terra Chanaan, cognomento Bethel: ipse et omnis populus cum eo. 7. Aedificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei: ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum. 8. Eodem tempore mortua est Debora, nutrix Rebeccae, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum: vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus. 9. Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mesopotamia Syriae, benedixitque ei, 10. dicens: Non vocaberis ultra Jacob, sed Israel erit nomen tuum. Et appellavit eum Israel, 11. dixitque ei: Ego Deus omnipotens, cresce, et multiplicare: gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur. 12. Terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te. 13. Et recessit ab eo. 14. Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus: libans super eum libamina, et effundens oleum: 15. vocansque nomen loci illius, Bethel. 16. Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quae ducit Ephratam: in qua cum parturiret Rachel, 17. ob difficultatem partus periclitari coepit. Dixitque ei obstetrix: Noli timere, quia et hunc habebis filium. 18. Egrediente autem anima prae dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benoni, id est, filius doloris mei; pater vero appellavit eum Benjamin, id est, filius dextrae. 19. Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quae ducit Ephratam, haec est Bethlehem. 20. Erexitque Jacob titulum super sepulcrum ejus: Hic est titulus monumenti Rachel, usque in praesentem diem. 21. Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis. 22. Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala, concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim. 23. Filii Liae: primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon. 24. Filii Rachel: Joseph et Benjamin. 25. Filii Balae, ancillae Rachelis: Dan et Nephtali. 26. Filii Zelphae, ancillae Liae: Gad et Aser. Hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriae. 27. Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee: haec est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac. 28. Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum. 29. Consumptusque aetate mortuus est, et appositus est populo suo senex et plenus dierum: et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui.
Versus 1: Interea
1. INTEREA. — Cum maestus Jacob et anxius timet et exspectat Chananaeorum incursum, ob caedem Sichimitarum, mox Deus hunc illi metum adimit, eumque solatur et corroborat. Ita S. Chrysostomus.
Versus 1: Facque Altare
FACQUE ALTARE, — ex lapide quem unxisti, et erexisti in titulum, cap. xxviii, vers. 18.
Versus 2: Abjicite Deos Alienos
2. ABJICITE DEOS ALIENOS. — Nulli proprie sunt dii alieni: solus enim Deus fidelium, est vere Deus; dicuntur tamen dii alieni, alii scilicet a Deo vero; vel potius, ut Hebraea habent, elohe nechar, id est dii alienorum, quos scilicet colunt alienigenae, puta Gentes idololatrae et paganae. Hinc patet in familia Jacob fuisse idola et idololatras. Et quid mirum? habitarat enim in domo Laban idololatrae per 20 annos, inde uxores et famulos abduxerat, unde et Rachel fugiens furata est idola patris sui, cap. xxxi, vers. 19; forte etiam ex recenti praeda Sichimorum, idola eorum famuli Jacob abstulerant, ut vult Procopius. Jam per novennium a discessu ex Haran, Jacob habitarat, vel potius peregrinatus erat in Chanaan, nec otium et commoditatem habuerat familiam suam ab idolis et idololatria expurgandi: hanc nunc captat ex metu Chananaeorum, quo omnes perculsi erant, ob stragem editam in Sichimis: metus enim docet homines Deum agnoscere et ad eum confugere. Discant hic a Jacob praesides et concionatores in publica clade, calamitate et metu captare occasionem per pias leges et exhortationes Rempublicam et populum a vitiis suis expurgandi, ut ita metu hoc et calamitate a Deo liberentur.
Versus 2: Mundamini, ac Mutate Vestimenta
MUNDAMINI, AC MUTATE VESTIMENTA, — pro vestibus. Induite saccum, sive cilicium in signum paenitentiae. Secundo et melius, q. d. Pro vestibus communibus et sordidis, mundas et festivas induite, ut iis animi munditiem et novitatem profiteamini, vosque comparetis et excitetis ad instans sacrificium et festum, ut ad illud mundo et decenti habitu accedatis: uti jam faciunt fideles in Dominicis et festis. Hoc enim significat Septuaginta mundamini. Fuit ergo haec munda et nova vestis symbolum poenitentiae, resipiscientiae et religionis, quo protestabantur se abjectis idolis, unum Deum velle colere, et novam piamque in unius Dei cultu inchoare vitam. Sic Exodi xix, 10, jubet Deus, ut Hebraei in pentecoste accepturi legem in Sina vestem communem in mundam et festivam commutent.
Tropologia: Parentes et Educatio Filiorum
Tropologiam vide apud Rupertum et S. Chrysostomum, homil. 59, ubi docet exemplo Jacob, parentes potius laborare debere ut filios pie educent, quam ut eis opes congregent. « Quare enim, ait, et tibi ipsi haec onera spinarum congregas, et filiis tuis materiam malitiae te relinquere non sentis? nescis quod Dominus majorem curam pueri tui gerat? an nescis quod juventus per se ad ruinam proclivis est, quando autem et opum affluentiam acceperit, multo magis ad malum proruit? Sicut ignis cum fomitem invenit, validioribus flammis exurgit, ita et quando in juvenem materia pecuniarum inciderit, tantam accendit fornacem, ut animam juvenis totam flagrare faciat incontinentia et intemperantia. »
Versus 4: Infodit
INFODIT. — Prius confracta, vel liquefacta, prout fecit Moses, Exodi xxxii, 20, et Ezechias IV Reg. xviii, 4. Potuisset Jacob materiam, puta aurum, argentum, aes in usum alium, etiam sacrum (licet id neget Abulensis) convertere; sed noluit, ne quod superesset vestigium idololatriae, utque suis ejus execrationem ingeneraret, discerentque omnes idola abominari, quasi anathemata.
Versus 4: Subter Terebinthum
Subter terebinthum. — Hebraeum ela, et quercum et terebinthum significat. Andreas Masius in Josue cap. ult., vers. 26, putat hanc esse ela, id est quercum, vel terebinthum More, id est illustrem, in qua Abraham primo aram Deo erexit, Genes. xii, 6, et juxta quam Abimelech consecratus est rex, Judic. cap. ix, 6; ideoque sub ea, quasi sacra a tempore patrum et avorum, Jacobum idola suorum defodisse. Fuit ergo haec ela Sichem, religione patrum multos servata per annos, quin et sacrata. Nam et Josue juxta eam foedus inter Deum et populum sanxit, Josue cap. ult., vers. 26.
Versus 5: Terror Dei Invasit Omnes
5. Terror Dei invasit omnes. — Immisit Deus hunc sacrum, et quasi panicum terrorem in Chananaeos, ne ex Sichem abeuntem, et quasi fugientem Jacobum auderent invadere, et ulcisci stragem Sichimorum. Vide, ait S. Chrysostomus, quid mereatur timor Isaac et Jacob, quo ipse timuit Deum, scilicet ut vicissim Deus faciat eum omnibus terribilem. « Nam quando Deus nobis bene voluerit, e medio tolluntur terribilia omnia. Sicut enim justo fiduciam dedit, ita illis dedit metum, » ut licet multi et conglobati, paucos tamen et invalidos aggredi non sint ausi. Idem Dei praesidium saepe experiuntur viri pii in itineribus, dum in latrones vel praedones incidunt.
Versus 3: Socius Fuit Itineris Mei
3. Socius fuit itineris mei, — duxque comesque viae: dux in itu in Haran, redux in reditu in Chanaan.
Versus 4: Inaures
4. INAURES, — quibus idola, instar hominum, in auribus ornabantur. Unde secundo, Augustinus vocat eas phylacteria deorum. Idem docet S. Chrysostomus, hom. 35 in Gen., Lyranus et utraque Glossa. Paulo aliter Gaspar Sanchez in Isaiae cap. xliv, num. 20; censet enim has inaures fuisse non idolorum, sed famulorum auribus appensas, sed habuisse insculptas effigies vel signa idolorum, quae ante coluerant, adeoque a Jacob cum idolis fuisse defossas. Sic enim Gentiles in annulis, armillis, gemmis aut laminis e collo pendentibus deorum suorum imagines gestabant, unde hoc postea vetuit Pythagoras, uti et Clemens Alexandrinus, lib. III Paedagog. cap. xi. Sic Osee cap. ii, ait: « Auferat adulteria sua de medio uberum suorum, » quia inter ubera, et supra cor laminam gestabat, aut bullam, in qua adulteria, id est idola, caelata erant. E contrario sponsae jubet sponsus, Cant. viii: « Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, » scilicet ut sponsa cor et brachium sponsi sui imagine consignet, caelata nimirum in tabula cordis, aut in brachiorum armillis. Hinc Judaei pii Dei legem et professionis suae insignia in annulis, bullis et torquibus circumferebant, juxta illud Proverb. vii: « Liga ea in digitis tuis, scribe ea in tabulis cordis tui. »
Versus 6: Omnis Populus
6. Omnis populus, — ampla et populosa ejus familia.
Versus 7: Appellavit Nomen Loci Illius, Domus Dei
7. APPELLAVIT NOMEN LOCI ILLIUS, DOMUS DEI. — Locus hic prius a Jacobo vocatus est Bethel, cap. xxviii, vers. 29; hic ergo loco nomen a se inditum iterat et confirmat, simulque illud altari ibidem recens a se aedificato communicat. Altare ergo vocavit, eique Hebraeum nomen, quasi titulum inscripsit, el bethel, id est Deus fortis Bethel, hoc est altare dicatum Deo Bethel, sive Deo, qui in Bethel, quasi in domo sua habitat, quique mihi ibi quasi fortissimus apparuit, suaque fortitudine me contra Esau, Sichimitas, omnesque hostes et terrores corroboravit. Vide dicta cap. xxviii, vers. 19.
Versus 8: Debora
8. Debora. — Fuit haec nutrix Rebeccae, matris Jacobi, quae cum ea ex Haran venit in Chanaan ad Isaacum. Tradunt Hebraei hanc Deboram a Rebecca remissam esse in Haran, ut inde revocaret Jacobum, ac in itinere, dum cum Jacobo redit, mortuam esse, ut hic dicitur.
Versus 8: Ad Radices Bethel
AD RADICES BETHEL. — Bethel ergo in monte erat sita.
Versus 8: Quercus Fletus
Quercus fletus, — quia Jacob cum suis ibi planxit mortem Deborae.
Versus 9: Apparuit Autem Iterum Deus Jacob
9. APPARUIT AUTEM ITERUM DEUS JACOB. — Paulo ante apparuerat ei, jubens eum pergere in Bethel, nunc cum in Bethel pervenit, ibi eidem rursus apparet. Ita Septuaginta. « Haec est tertia apparitio, inquit Hugo Cardinalis, qua Dominus apparuit Jacob. Primo enim apparuit fugienti Esau, innixus scalae. Secundo, redeunti de Mesopotamia in lucta. Tertio, hic in Bethel. In quo significatur triplex apparitio Christi. Apparet enim dormientibus in contemplatione: apparet et luctantibus in tribulatione: apparet tandem viventibus in aeterna benedictione. De prima dicit S. Bernardus: Christus videri vult, non videre; quasi strenuus dux, devoti militis vult vultum sustolli in sua vulnera: sua non sentiet, dum illius intuebitur vulnera Christi miles. Hoc est videre Christum innixum scalae, unde dicit Apostolus, Hebr. cap. xii: Aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta. De secunda dicit idem S. Bernardus: Sustinuit te dilectus; sustine tu dilectum. Non illum vicere peccata tua, te quoque illius flagella non superent, et obtinebis benedictionem. De tertia dicitur I Cor. xiii: Videmus nunc per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem; et Psal. xvi: Satiabor cum apparuerit gloria tua. »
Versus 9: Benedixitque Ei
Benedixitque ei, — vocando eum Israel, nova promissa, novos animos, novum robur, nova gratiae dona ei indendo.
Versus 10: Non Vocaberis Ultra Jacob, sed Israel
10. NON VOCABERIS ULTRA JACOB, SED ISRAEL. — Quaeres, cur hic nomen Israel iterato inditur Jacobo? Respondet Cajetanus nomen Israel hic iterari alio sensu, ob novum beneficium Jacobo hic promissum, scilicet quod posteri sui futuri essent Israel, id est principes cum Deo, uti vertit Aquila, Symmachus et Theodotion, puta haberent et retinerent suum regnum et imperium quamdiu ipsi manerent Israel, id est, quamdiu ipsorum dominaretur Deus, q. d. Vocaberis « Israel, » id est, dominabitur Deus: promitto enim tibi tuisque posteris, quod, quamdiu in eorum cordibus per veram fidem, religionem et pietatem me dominari sinent, tamdiu erunt Israel, id est, principes cum Deo, quia a Deo obtinebunt suum dominatum, principatum et regnum; quando autem abjicient a se dominium Dei, nolentque Deo subesse, tunc pariter perdent quoque suum principatum et regnum terrenum.
Verum ex ipsis verbis liquet nomen Israel non alio, sed eodem sensu hic indi Jacobo, quo ei inditum est cap. xxxii, vers. 28, et ita passim docent Interpretes; et licet aliqui putent ibi hoc nomen tantum promitti, hic vero reipsa indi Jacobo: tamen verius est illud ibi indi, hic vero repeti et confirmari ob novam rationem et causam.
Dico ergo, sicuti cap. xxxii, Jacob anxius propter Esau, ita hic anxius propter Sichimitas et Chananaeos, ne stragem suorum ulciscerentur, seque invaderent, confortatur a Deo, ne timeat, fitque et dicitur Israel, id est Deo, et per Deum Esau, Sichimitis omnibusque suis hostibus dominans. Rursum dicitur Israel, quasi futurus totius terrae, scilicet Chananaeae, dominus, gentium et regum pater, ut patet vers. 11 et 12; et juxta hoc admitti potest prior expositio Cajetani. « Unde quod ait: Non ultra vocaberis Jacob, sensus est, q. d. Deinceps non eris tantum Jacob, id est supplantans Esau, sed Israel, id est Deo, et per Deum omnibus dominans et praevalens, ut potius vocandus sis Israel, quam Jacob.
Pari modo ob novam hanc secundam visionem et apparitionem Dei, secundo idem nomen loco imponit Jacob, eumque vocat Bethel, id est domus Dei. Unde « credit Abulensis eum ex fortitudine et victoriis duo illa nomina sortitum, Jacob et Israel, luctator scilicet, ac videns Deum: nam velut alter Hercules luctatus est cum plurimis laboribus, cum fratris minis, cum ingratitudine Laban: rursum cum timore fratris, cum angelo tota nocte, cum seditionibus liberorum apud Sichimitas, cum nece Joseph illata, ut putavit, a fera pessima, cum famis acerbitate, cum dolore ob Benjamin ductum pro alimonia, ut omittam alia. Verus plane Jacob, verus luctator; sed nihilominus Israel verus, verus Deum videns: nam septies Deum, sive angelum vidit. Primo, cum apparuit ei in scala, Genes. xxviii. Secundo, in Mesopotamia, cum demonstravit foeturam pecorum, Genes. xxx. Tertio, cum jussit eum Deus abire e Mesopotamia, Genes. cap. xxxi. Quarto, cum castra angelorum vidit ad sui defensionem parata, Gen. xxxii. Quinto, cum sub specie viri luctantem expertus est. Sexto, cum post caedem Sichimitarum jussit eum Deus abire Bethel, et ibi sacrificare, Genes. xxxv. Septimo, cum iterum imposuit illi nomen Israel, Genes. xxxv. Fuerunt autem hujusmodi visiones cum specialibus gratiae favoribus conjunctae, quibus Deus laborum intermixtas amaritudines egregie temperabat: adeoque factum est, ut idem homo Jacob simul, et Israel, quasi quaedam luctarum visionumque Dei statera fuerit, » ait Fernand., Visione 2.
Tropologia: Jacob et Israel
Tertio, S. Thomas, Lyranus et Abulensis: Jacob, inquiunt, hic vocatur Israel: quia Deus hic evexit Jacobum, ut qui hucusque Jacob, id est supplantator, vitam activam et luctantem egerat, contra hostes et vitia dimicando, nunc contemplativam agat, sitque Israel, id est videns Deum, vel regnans cum Deo, vel fortis cum Deo, ita ut eum a Deo, Deique contemplatione nulla res abstrahere possit, fiatque ex ea insuperabilis, et omnium hostium visibilium et invisibilium victor. Hic sensus verus est et pius, sed tropologicus.
Anagogia: S. Augustinus
Quarto, S. Augustinus, Quaest. CXIV: Jacob, inquit, id est supplantator, significat certamina et labores praesentis vitae: Israel vero, id est videns Deum, significat praemium futurae beatitudinis et visionis Dei. Sed et hoc pariter symbolicum et anagogicum est.
Versus 11: Ego Deus Omnipotens
11. Ego Deus omnipotens, — qui quod promitto, praestare possum, et praesto: hebraice est Saddai, de quo dixi cap. xvii, vers. 1, q. d. Tibi, o Jacob, me exhibeo ut Saddai, id est ferens mammam, ut ex ea sugas incrementum et multiplicationem: cresce ergo, et multiplicare. Repetit hic Deus promissiones, quas cap. xxviii, xxxi et xxxii audivimus, ne propter stragem Sichimorum a filiis perpetratam, Jacob putet eas revocasse Deum, maxime tres, de quibus dubitari poterat. Nam primo, gravabat Jacob, quod ipse cum suis pauci essent, et tamen tam multos haberet adversarios; contra hoc audit: « Cresce et multiplicare: gentes et populi nationum ex te erunt. » Secundo, gravabat eum, quod eum finitimis odiosum fecerant filii; contra hoc ei dicitur: « Reges e lumbis tuis egredientur: » non ergo eris odiosus, nec despectus. Tertio, timebat ne finitimi congregati ipsum e terra pellerent; contra hoc audit: « Terram hanc dabo tibi. » Vere ergo dicere potuit Jacob: « Secundum multitudinem dolorum meorum, consolationes tuae laetificaverunt animam meam. » Vide ergo quod justis omnia subjiciuntur, ut et ipsi subjiciantur Deo.
Versus 11: Gentes et Populi Nationum ex Te Erunt
GENTES ET POPULI NATIONUM EX TE ERUNT. — Duodecim enim tribus ex te proseminandae ita crescent, ut multis gentibus et populis aequentur.
Versus 12: Tibi et Semini Tuo
12. TIBI ET SEMINI TUO. — Et est exegeticum, significatque id est; non enim Jacobo, sed semini, id est posteris ejus, tradidit Deus Chananaem sub Josue.
Versus 14: Erexit Titulum
14. EREXIT TITULUM, — qui simul esset titulus, id est, monumentum hujus apparitionis et promissionis divinae, et simul esset altare; unde super eum Jacob sacrificat et libat, id est effundit in honorem Dei libamina, puta vini aliquot mensuras.
Versus 14: Effundens Oleum
EFFUNDENS OLEUM, — ad consecrationem altaris. Vide dicta cap. xxviii, vers. 18.
Versus 16: Verno Tempore
16. Verno tempore. — Hebr. est kibrat, quod R. Menachem accipit per metathesin, ut sit idem quod ke rah, id est quasi multum, q. d. Cum multum magnumque superesset iter Ephratam usque. Secundo, R. Salomon vult kibrat esse nomen mensurae, significareque milliare, vel leucam, q. d. Cum leuca superesset Ephratam usque. Tertio, optime Noster kibrat deducit a bara, id est cibare, vel frumentum proferre (inde enim bar vocatur far, sive frumentum), et caph servili, quod secundum, vel juxta significat, q. d. Juxta tempus quo terra cibum et segetes effert et profert, quod S. Hieronymus aliquando tempus viridationis, aliquando vernum, aliquando electum vocat, derivando kibrat, non a bara, sed a bur, quod eligere significat.
Versus 16: Tempus Mortis Rachelis
Notat Moses, in morte Rachelis fuisse vernum tempus, ut innuat propter auram veris tepidiorem, non licuisse Jacobo cadaver Rachelis, ne putresceret, Hebronem perferre, ut ibidem in sepulcro Abrahae et Sarae sepeliretur.
Versus 16: Aetas Rachelis in Morte
Tradunt Hebraei Rachelem mortuam esse anno aetatis 36; sed quia Rachel nubilis erat, cum primo Jacob ad eam venit ad puteum in Haran, Jacob autem in Haran mansit 20 annis, et post reditum ex Haran, decennio cum ea huc usque habitavit in Chanaan: hinc patet Rachelem in morte fere quinquagenariam fuisse.
Versus 18: Benjamin
18. Benjamin. — Rachel moriens filium vocavit Benoni, id est filium doloris; sed pater Jacob vocavit eum Benjamin, idque post mortem matris, ut ostenderet se aequo animo illam ferre, utque hunc filium et fratres ad idem excitaret, hac spe et nomine, quod futurus esset Benjamin, id est filius dexterae, hoc est felix ac validus, licet in senectute patris esset genitus: dextera enim symbolum est roboris et felicitatis. Sic Hebraei mulierem vel virum dexterae aut virtutis, vocant eum, qui strenuus est, acer et fortis.
Versus 18: Proles Matre Enecta Natae
Veterum opinio fuit, felices fore proles, quae matre enecta in lucem prodiissent, et talis fuit Scipio Africanus, et Julius Caesar, Caesarum primus, quem a caeso matris utero (licet alii a caesarie, alii aliunde) Caesarem nuncupatum volunt: talis fuit et Benjamin.
Versus 18: Robur Posterorum Benjamin
Quam validi fuerint posteri Benjamin, patet ex bello, quod ipsi soli contra caeteras omnes tribus gesserunt, Judic. xx, 46.
Versus 18: Benjamin Patri Charissimus
Secundo, vocatus est Benjamin, id est filius dexterae, quia fuit patri charissimus: parentes enim maxime diligunt minimos, quos ultimo loco et in senectute sua genuerunt, eosque inter genua, vel ad dexteram suam collocant.
Versus 18: Aetas Benjamin
Natus est Benjamin anno Jacobi 107; fuit ergo Josepho junior sedecim annis: hic enim natus est anno Jacobi 91, ac consequenter eodem anno quo natus est Benjamin, venditus est Joseph, puta anno aetatis suae 16, de quo rursum vers. 28.
Versus 18: Sensus Allegoricus: Benjamin et Christus
Allegorice, Rachel est Synagoga, Benjamin est Christus et Apostoli, ac praesertim S. Paulus ex Benjamin prognatus, inquit Cyrillus: huic enim Christiano et Apostolo effecto invidit et indoluit mater Synagoga; sed Pater coelestis fecit eum Benjamin, ut scilicet omnes hostes fortissime sibi subigeret, utque moriens sederet a dextris Ejus in coelis. Ita Rupertus.
Versus 19: Via Quae Ducit Ephratam, Haec Est Bethlehem
19. VIA QUAE DUCIT (a Jerusalem metropoli) EPHRATAM, HAEC EST BETHLEHEM. — Haec urbs primo dicta est Ephrata, ab Ephrata uxore Caleb, I Paral. ii, 24, quam Hebraei putant fuisse Mariam sororem Mosis, sed falso. Haec urbs postea dicta est Bethlehem, id est domus panis, a fertilitate quae ibi fuit, post famem quae acciderat tempore Elimelech, ut habetur in libro Ruth, inquit Lyranus. Similiter Ephrata hebraice significat fertilem, fructiferam, a radice para, id est fructificavit; est enim hic locus fertilis.
Versus 19: S. Hieronymus et S. Paula in Bethlehem
Sicut Rachel Benjaminum, ita B. Virgo peperit Christum in Bethlehem, quia Christus panis est et deliciae hominum et angelorum. Christum, inquam, quasi suum Benoni, id est virum dolorum, peperit in summa vilitate et paupertate; quem proinde Pater coelestis suum fecit Benjamin. Ita S. Hieronymus, qui ea de causa cum S. Paula in Bethlehem commigravit. Audi eum in Epitaphio S. Paulae: « Jurabat, ait, Paula se in Bethlehem oculis fidei cernere infantem pannis involutum, vagientem in praesepio Dominum, Magos adorantes, stellam fulgentem desuper matrem virginem, nutricium sedulum, pastores nocte venientes, mixtisque gaudio lacrymis loquebatur: Salve, Bethlehem domus panis, in qua natus est ille panis qui de coelo descendit. Salve, Ephrata, regio uberrima, cujus fertilitas Deus est. Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis silvae, haec requies mea, quia Domini patria est: hic habitabo, quoniam Salvator elegit eam. »
Versus 20: Erexitque Jacob Titulum
20. EREXITQUE JACOB TITULUM. — Brochardus tradit titulum hunc, sive monumentum Rachelis, fuisse pyramidem perelegantem, in cujus basi dispositi erant duodecim lapides praegrandes, juxta numerum duodecim filiorum Israel. Vide hic pervetustum ritum erigendi titulos et epitaphia, in memoriam defuncti, juxta sepulcra, inter quae primum quod in Scriptura invenimus, est hoc Rachelis. Ita Simon Machabaeus magnificum monumentum erexit super sepulcrum patris et fratrum, I Machab. xiii, 30. S. Hieronymus scribit se ad mausolaeum Davidis regis precari solitum, epist. ad Marcellam; de quo et ait S. Petrus: « Et sepulcrum ejus apud nos est, » Actor. ii, 29.
Versus 21: Trans Turrem Gregis
21. TRANS TURREM GREGIS. — Putant Hebraei hunc locum esse Jerusalem et Sion, sive locum templi, ex eo quod Jerusalem a Michaea, cap. iv, vers. 8, vocetur turris gregis. Verum Micheas eam ita vocat per tropum, aenigmatice et parabolice: nam turris Eder, id est gregis, mille tantum passibus distat a Bethlehem; Jerusalem vero a Bethlehem distat sex millibus passuum. Turris ergo gregis est locus pascuis uberrimus, ubi proinde copia erat gregum, situs inter Hebron et Bethlehem, ubi et Jacob gregem suum pavit. Ita S. Hieronymus in Epitaphio S. Paulae, Eucherius, Rupertus. Unde S. Hieronymus, Tostatus, Adrichomius et alii putant, juxta hanc turrim apparuisse angelum pastoribus, vigilantibus super gregem suum, eisque nuntiasse ortum Christi. Hinc et S. Helena, mater Constantini Magni, apud hanc turrim insigne extruxit templum, sub nomine SS. Angelorum.
Versus 22: Ruben Dormivit cum Bala
22. Ruben dormivit cum Bala. — Hinc pater Jacob spoliavit Ruben sua primogenitura, eique moriens maledixit, Genes. xlix, 4. Balam autem deinceps Jacob deseruit, nec eam amplius attigit, utpote hoc incestu pollutam: sicuti David abstinuit concubinis, quas Absalon incestarat, II Reg. xvi, 22. Sexta haec fuit crux et afflictio Jacobi: quinta enim fuit mors Rachelis, vers. 19.
Versus 26: Qui Nati Sunt Ei in Mesopotamia
26. QUI NATI SUNT EI IN MESOPOTAMIA. — Scilicet undecim nati sunt in Haran, sed unus Benjamin excipitur: hic enim natus est in Chanaan, juxta Bethlehem. Ita S. Augustinus, Quaest. CXVII. Minus ergo recte S. Cyrillus, Chrysostomus, Procopius ex hoc loco censent Benjamin conceptum esse in Haran, sed natum in Chanaan: nam natus est Benjamin decennio post exitum Jacobi ex Haran et habitationem in Chanaan. Recenset hic Moses posteros Israelis, quasi semen electum, ut eos opponat posteris Esau, quasi rejectitiis, quos recenset cap. sequenti.
Versus 27: Civitas Arbee
27. CIVITATEM ARBEE, — in Cariatharbe, sive Hebron, uti habitabat, ita pariter mortuus et sepultus est Isaac. Tropologice S. Ambrosius ad Irenaeum, De Immolatione Aegypt.: « Sequamur, ait, S. Jacobi vias, ut perveniamus ad eas passiones, ad eas congressiones, perveniamus ad patientiam » (alludit ad matrem Jacob Rebeccam, quod nomen ipse interpretatur patientiam) « matrem fidelium, et ad patrem Isaac, id est jucunditatis capacem, laetitia redundantem; ubi enim patientia, ibi laetitia, » q. d. Sicut conjugantur Rebecca et Isaac, sic copulantur patientia et laetitia, ut laetitia quasi fidus maritus patientiam, quasi uxorem, nunquam deserat.
Chronologia Vitae Jacobi
Tertio, supervixit Jacob Isaaco patri 27 annis: mortuus est enim Isaac, cum Jacob ageret annum vitae 120. Jacob autem mortuus est anno vitae 147. Obiter observa hic annos climactericos vitae Jacobi, scilicet 77 exilii in Haran, 84 nuptiarum cum Rachele et Lia, 91 nati Josephi, et 147 mortis. Omnes enim hi anni sunt septenarii, sive septimi, quos medici perhibent magnam homini mutationem afferre, uti Jacobo hic attulerunt.
Jacob fugiens Esau ivit in Mesopotamiam, anno aetatis suae 77. Haesit ibi 20 annis; inde rediit in Chanaan anno aetatis 97. Ibi peregrinatus est per decem annos, idque seorsum a patre Isaaco, quia uterque erat dives, habebatque copiam gregum, quibus unius ejusdemque loci pascua non suffecissent; intervisit tamen Jacob subinde patrem, tum per se, tum per famulos, nuntios et litteras. Post 10 annos, puta anno aetatis Jacobi 107, quo anno mortua est Rachel, et natus Benjamin, venit Jacob in Hebron, ad Isaac patrem suum jam senio deficientem, stabiliter cum eo mansurus: mansit cum patre 13 annos, post quos moritur Isaac annum agens 180, qui fuit Jacobi 120, Josephi 26.
Hysterologia Mortis Isaaci
Rursum eodem anno quo mortua est Rachel, eodem anno quo et natus Benjamin, qui fuit Jacobi 107, Joseph annum agens 16 a fratribus venditus, abductus est in Aegyptum. Moriente ergo Isaaco, anno aetatis suae 180, Joseph in Aegypto agebat annum servitutis 13, aetatis 29, qui fuit annus a diluvio 527, a creatione mundi 2228. Est ergo hic hysterologia: nam praeponitur hic mors Isaaci, quae ordine temporis ponenda fuisset post venditionem Josephi, sub finem cap. XL Genes. Ita Abulensis, Pererius et alii.
Versus 28: Completi Sunt Dies Isaac
Vers. 28. COMPLETI SUNT DIES ISAAC CENTUM OCTOGINTA ANNORUM.
Versus 29: Consumptus Aetate
Vers. 29. Consumptusque aetate, deficiente calore naturali, et exarescente humido radicali, quod calorem naturalem pascit et conservat, sicut flamma lucernae pascitur oleo. Appositus est populo suo, patribus in limbo. Vide dicta cap. XXV, vers. 8. Vixit Isaac 180 annis; nos vivimus 60 aut 70. Vitam brevem esse queruntur homines, quia omnes aliis, pauci sibi vivunt: causa est, quia tanquam semper victuri vivunt. Cogitent saltem illud Senecae: Tempus vitae vel est, vel fuit, vel erit; quod agimus, breve est; quod acturi sumus, dubium; quod egimus, certum. Quidni ergo ab hoc exiguo et caduco temporis transitu, in illa nos toto damus animo, quae immensa, quae aeterna sunt; quis animum tuum post vitam locus, quae sors exspectet, ubi post mortem te natura, imo Deus componat?