Cornelius a Lapide (Cornelius Cornelissen van den Steen, 1567–1637)

Genesis XXXVI

(Posteri Esau)


Index


Synopsis Capitis

Describuntur hoc capite posteri, et vers. 15, duces, et vers. 31, reges prognati ex Esau: tum quia ipse fuit filius Isaaci, et nepos Abrahae; tum ut ostendatur benedictio Isaaci, illa data cap. XXVII, vers. 39, reipsa esse adimpleta; tum quia Idumaeos cum Judaeis in unam gentem coalituros, Deus ab illis pro fratribus haberi voluit, Deut. XXIII, 7.


Textus Vulgatae: Genesis 36:1-43

1. Hae sunt autem generationes Esau, ipse est Edom. 2. Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada, filiam Elon Hethaei, et Oolibama, filiam Anae filiae Sebeon Hevaei; 3. Basemath quoque filiam Ismael, sororem Nabaioth. 4. Peperit autem Ada Eliphaz: Basemath genuit Rahuel; 5. Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core: hi filii Esau, qui nati sunt ei in terra Chanaan. 6. Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suae, et substantiam, et pecora, et cuncta quae habere poterat in terra Chanaan: et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob. 7. Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant: nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum. 8. Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom. 9. Hae autem sunt generationes Esau, patris Edom in monte Seir, 10. et haec nomina filiorum ejus: Eliphaz filius Ada uxoris Esau: Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus. 11. Fueruntque Eliphaz filii: Theman, Omar, Sepho, et Gatham et Cenez. 12. Erat autem Thamna, concubina Eliphaz filii Esau: quae peperit ei Amalech: hi sunt filii Ada uxoris Esau. 13. Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza: hi filii Basemath uxoris Esau. 14. Isti quoque erant filii Oolibama, filiae Anae filiae Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei: Jehus et Ihelon et Core. 15. Hi duces filiorum Esau: Filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omar, dux Sepho, dux Cenez, 16. dux Core, dux Gatham, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada. 17. Hi quoque filii Rahuel, filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza: hi autem duces Rahuel in terra Edom: isti filii Basemath uxoris Esau. 18. Hi autem filii Oolibama uxoris Esau: dux Jehus, dux Ihelon, dux Core. Hi duces Oolibama, filiae Anae uxoris Esau. 19. Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum: ipse est Edom. 20. Isti sunt filii Seir Horraei, habitatores terrae: Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana, 21. et Dison, et Eser, et Disan: hi duces Horraei, filii Seir, in terra Edom. 22. Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Heman; erat autem soror Lotan, Thamna. 23. Et isti filii Sobal: Aluan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onan. 24. Et hi filii Sebeon: Aia et Ana; iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui, 25. habuitque filium Dison, et filiam Oolibama. 26. Et isti filii Dison: Hamdan, et Eseban, et Jethram, et Charan. 27. Hi quoque filii Eser: Balaan, et Zavan, et Acan. 28. Habuit autem filios Disan: Hus et Aram. 29. Hi duces Horraeorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana, 30. dux Dison, dux Eser, dux Disan: isti duces Horraeorum qui imperaverunt in terra Seir. 31. Reges autem qui regnaverunt in terra Edom, antequam haberent regem filii Israel, fuerunt hi: 32. Bela filius Beor, nomenque urbis ejus Denaba. 33. Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jobab filius Zarae de Bosra. 34. Cumque mortuus esset Jobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. 35. Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab: et nomen urbis ejus Avith. 36. Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca. 37. Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth. 38. Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor. 39. Isto quoque mortuo, regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau: et appellabatur uxor ejus Meetabel, filia Matred filiae Mezaab. 40. Haec ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth, 41. dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, 42. dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, 43. dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumaeorum.


Versus 2: Ada, Filiam Elon Hethaei

ADA, FILIAM ELON HETHAEI. Nota viros et feminas olim fuisse polyonymos, ut dixi cap. XIX. Sic ergo quae hic vocatur Ada, filia Elon Hethaei, Genes. XXVI, 34, vocatur Judith, filia Beeri; et quae hic vocatur Oolibama, filia Anae, ibi vocatur Basemath, filia Elon; rursum, quae hic vocatur Basemath, capite XXVIII, vers. 9, vocatur Maheleth.


Versus 6: Abiit in Alteram Regionem

ET CUNCTA QUAE HABERE POTERAT, cunctam possessionem, quam acquisierat in terra Chanaan: ita Hebraea. ABIIT IN ALTERAM REGIONEM, in Idumaeam; eo jam ante abierat Esau ob offensam parentum, ut patet cap. XXXII, vers. 3; sed mortuo patre, cum tota familia rediit ad patris funus in Hebron, quasi ibidem mansurus. Verum, cum gregibus abundaret, nec pascua utrique, puta sibi et fratri, sufficerent, ultro cessit fratri Chananaean, ipseque rediit in suam Idumaeam. Ita S. Augustinus, Quaest. CXIX. Factum est hoc nutu Dei, qui Chananaean promiserat Jacobo.


Versus 9: Generationes Esau, Patris Edom

HAE AUTEM SUNT GENERATIONES ESAU, PATRIS EDOM, patris Idumaeorum, patet vers. 43. IN MONTE SEIR, in Idumaea habitantis, vel potius quasi dicat: Hi sunt filii, id est nepotes, Esau, quos ejus filii nati in Chanaan, generarunt in Seir, id est in Idumaea. Deinceps enim Moses narrat nepotes Esau, illi natos ex suis filiis, jam habitantibus in Idumaea.


De Rabbinica Identificatione Edom cum Roma

Insulse et imperitissime Aben Esra, et Rabbini, Edom putant esse Romam, et Pontificem Romanum vocant monachum Idumaeum; longe probabilius dicerent Idumaeos esse Judaeos, utpote sibi invicem tam moribus, quam situ et nomine vicinissimos: unde Plinius Idumaeos vocat Judaeos.


Versus 12: Amalech

AMALECH. Fuit ergo Amalech nepos Esau, ex Eliphaz: ab hoc orti sunt et dicti Amalecitae.


Versus 15: Duces Filiorum Esau

HI DUCES FILIORUM ESAU. Hucusque recensuit Moses simpliciter filios et posteros Esau; nunc recenset duces ex Esau prognatos: unde non mirum, si iidem iterato nominentur; prius enim nominati fuerunt simpliciter ut filii, hic vero nominantur ut duces. Nota: Hic recensentur duces, vers. vero 31 reges, rursum vers. 40 duces prognati ex Esau; quia Idumaei primo amplexi sunt aristocratiam, in qua duces singuli suae tribui et dynastiae praesidebant, et regebant, non ex sua, sed ex optimatum sententia, uti facit Dux Venetorum; deinde amplexi sunt monarchiam, in qua regali jure toti Idumaeae praeerant reges; tertio iterum amplexi sunt aristocratiam, redieruntque ad suos duces. Porro tam duces, quam reges habuerunt electivos; unde regni successores ponuntur, non defunctorum filii, sed alii, ut annotavit Abulensis.


Versus 20: Filii Seir Horraei

ISTI SUNT FILII (id est incolae) SEIR HORRAEI, q. d. Isti sunt incolae montis, qui postea ab Esau dictus est Seir; incolae, inquam, genere et gente Horraei, qui montem hunc incoluerunt ante Esau, quosque Esavitae expulerunt, Deuteron. II, 12. Qui ergo in sequentibus nominantur, puta Lotan, Sobal, Sebeon, etc., Horraei fuerunt, non Esavitae. Meminit Moses Horraeorum, tum quia illi primi incolae fuerunt Idumaeae, tum quia ex eis uxores duxerunt Esavitae. Nam Thamna, concubina Eliphaz, filii Esau, fuit soror Lotan Horraei, ut dicitur vers. 22. Ita S. Hieronymus.


Versus 24: Ana Qui Invenit Aquas Calidas

ISTE EST ANA, QUI INVENIT AQUAS CALIDAS, DUM PASCERET ASINOS. Pro aquas calidas, hebraice est iemim, quod Chaldaeus vertit, gigantes. Secundo, Aquila, Symmachus et Septuaginta retinent Hebraeum nomen, vertuntque eamim; solent autem ipsi Hebraeum chet reddere per epsilon, unde pro pesach vertunt phase, pro Corach vertunt Core, pro Therach vertunt Thare. Jam chaiammim compositum videtur ex cham, id est calidus, et jammim, id est aquae; proprie chaiammim significat aquas calidas, quod nota: nam a nullo, quod sciam, hoc animadversum est.

Invenit ergo Ana in deserto thermas, quales sunt thermae Aquenses, quae calidae sunt et medicinales, quia per sulphur venasque sulphureas labuntur et transeunt, itaque multis morbis, praesertim ortis ex pituita, medentur. Quare balneorum inventor fuit Ana. Ita Torniellus.

Tertio, nonnulli, inquit S. Hieronymus in Quaestion., arbitrantur, onagros ab Ana admissos esse ad asinas; et ipsum ejusmodi reperisse concubitum, ut velocissimi ex his asini nascerentur, qui vocantur jamim. Plerique putant, quod equarum greges ab asinis ipse fecerit primus ascendi, ut mulorum inde nova contra naturam animalia nascerentur. Et hoc passim sequuntur Rabbini, Vatablus et alii, qui jemim mulos vertunt, illudque avide arripit Calvinus et Novantes, ut Vulgatam editionem criminentur et carpant. Unde acute, sed infideliter Robertus Stephanus vertit in Vulgata editione, pro aquas calidas impressit equas calidas, et ad marginem addit, id est mulos, quos scilicet genuerint equae calidae cum asinis commixtae. Addunt aliqui, quod, sicut teomim, id est gemelli, ita et jemim derivetur a verbo tamam, id est consummare, perficere, quasi jemim dicantur muli, quia consummati et perfecti ex gemina, sive duplici animalium specie, puta ex equa et asino prognati.

Verum noster Interpres optime jamim vertit, aquas calidas. Primo, quia in lingua Punica (quae affinis est linguae Hebraeae), teste S. Hieronymo, jamim significat aquas calidas; secundo, quia Noster non jemim, sed aliis punctis jammim legit, unde et S. Hieronymus legit jamim: jammim autem hebraice significat aquarum copiam, indeque mare, itaque vertunt hic et legunt Eusebius, Diodorus, Theodoretus, Procopius. Tertio, in Hebraeo est haiammim, pro quo legendum videtur chaiammim: he enim in vicinum chet detortum et depravatum videtur; nam Septuaginta retinentes nomen Hebraeum, vertunt eamim; solent autem ipsi Hebraeum chet reddere per epsilon.


Interpretatio Tropologica: Petrus Damianus de Ana

Tropologice B. Petrus Damianus lib. II, ep. 12 ad Desiderium Abbatem Cardinalem: Quid est, inquit, per figuram, Ana in solitudine patris sui asinos pascere, nisi spiritalem quempiam virum cui Deus pater est, simplices fratres sub disciplinae remotioris studio custodire? Et quid est aquas calidas invenire, nisi in compunctionis lacrymas, quae de fervore Sancti Spiritus eliciuntur, erumpere? Onam siquidem dolor, vel tristitia eorum, sive etiam mussitatio, vel murmuratio interpretatur. Quisquis enim verae compunctionis dolore tristatur, quasi sub quadam querula mussitatione adversum pravitatem vitae suae murmurare compellitur. Sebeon autem interpretatur stans in aequitate, quod Deo congruere nemo prorsus ignorat. Ipse quippe in aequitate principaliter stat, quia justitiae rectitudine, nulla necessitate coactus exorbitat. Onam igitur, dum patris sui Sebeon asinos in solitudine pascit, aquas calidas reperit; quia quisquis se per vitae rectitudinem Deo filium exhibet, ac de peccatis suis medullitus dolet, dum se reddit in pervigili fratrum cura sollicitum, divino munere percipit gratiam lacrymarum.


Versus 31: Antequam Haberent Regem Filii Israel

ANTEQUAM HABERENT REGEM FILII ISRAEL. Haec verba videntur addita post Mosen ab eo qui Mosis diaria digessit; tempore enim Mosis nulla erat mentio regis in Israel. Vide dicta in prooemio Geneseos.


Versus 33: Jobab, Id Est S. Job

JOBAB. Hic est S. Job speculum patientiae; licet enim Hebraei et S. Hieronymus velint S. Job natum esse ex Hus, filio Nachor, fratris Abrahae: tamen verius est S. Job prognatum esse ex Esau, ejusque fuisse pronepotem. Esau enim genuit Rahuel, Rahuel genuit Zaram, Zara genuit Jobab, sive Job; unde ejus amicus fuit Eliphaz Themanites, primogenitus Esau. Est haec sententia Septuaginta Interpretum in fine libri Job; est et Origenis, Philonis, S. Athanasii, Chrysostomi, S. Augustini, Theodoreti, Gregorii, Hippolyti, Irenaei, Eusebii, Tostati, Pererii et Pinedae in cap. 1 Job vers. 1, numer. 31. Hinc patet S. Job regem fuisse in Idumaea, eumque ordine secundum.


De Chronologia Vitae Job

Patet secundo, S. Job natum esse sub id tempus, quo Jacob descendit ad Joseph in Aegyptum. Fuit enim Job tertius ab Esau; Esau autem duxit uxorem, et coepit generare anno 40. Jacob autem descendit in Aegyptum anno 130, quando tertia erat generatio, qua natus est Job. Hinc tertio, sequitur S. Job vixisse usque ad tempora Mosis: vixit enim S. Job, ut minimum ducentos annos et decem, uti ostendit Pineda in Job XLV, vers. 16, num. 3. Vixit ergo cum Mose ut minimum annos 75; nam a descensu Jacobi in Aegyptum, qui contigit anno Jacobi 130, sub quod tempus natus est S. Job, usque ad exitum Mosis et Hebraeorum ex Aegypto, fluxerunt anni 215. Moses autem tunc erat 80 annorum: ergo, si demus natum esse Job anno Jacobi 130 atque vixisse 210 annos, consequenter dicere debemus eum cum Mose vixisse annis 75, et 5 annis ante egressum Mosis et Hebraeorum ex Aegypto esse defunctum.


Versus 37: Saul de Fluvio Rohoboth

SAUL DE FLUVIO ROHOBOTH. Hoc est, ut I Paralip. cap. 1, vers. 48, dicitur: Saul de Rohoboth, quae juxta amnem sita est. Unde patet Rohoboth esse urbem, sitam juxta amnem. Per amnem hunc nonnulli Euphratem fluvium in Scriptura celebrem, per antonomasiam intelligunt. Unde Chaldaeus vertit: Saul de Rohoboth, quae est supra Euphratem.


Versus 40: Nomina Ducum Esau

HAEC ERGO SUNT NOMINA DUCUM ESAU IN COGNATIONIBUS, ET LOCIS, ET VOCABULIS SUIS, q. d. Haec sunt nomina filiorum Esau, qui fuerunt duces et capita cognationum et tribuum habitantium in Idumaea, per loca et regiones sibi attributas, quas singuli a suo nomine vocarunt et indigitarunt. Ita Vatablus.