Cornelius a Lapide (Cornelius Cornelissen van den Steen, 1567–1637)

Genesis XXXVII

(Joseph a Fratribus Venditus)



Synopsis Capitis

Joseph narrat sua somnia; invident ei fratres, eique necem machinantur, sed liberat eum Ruben. Unde vers. 26, suadente Juda Josephum Madianitis, et hi eum Putiphari in Aegypto divendunt.


Textus Vulgatae

1. Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est. 2. Et hae sunt generationes ejus: Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo. 3. Israel autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum: fecitque ei tunicam polymitam. 4. Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. 5. Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: quae causa majoris odii seminarium fuit. 6. Dixitque ad eos: Audite somnium meum quod vidi: 7. Putabam nos ligare manipulos in agro, et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum. 8. Responderunt fratres ejus: Numquid rex noster eris? aut subjiciemur ditioni tuae? Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit. 9. Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me. 10. Quod cum patri suo et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti; num ego et mater tua et fratres tui adorabimus te super terram? 11. Invidebant ei igitur fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat. 12. Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem, 13. dixit ad eum Israel: Fratres tui pascunt oves in Sichimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondente: 14. Praesto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora: et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem: 15. invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quaereret. 16. At ille respondit: Fratres meos quaero, indica mihi ubi pascant greges. 17. Dixitque ei vir: Recesserunt de loco isto: audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain. 18. Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere; 19. et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit: 20. venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem; dicemusque: Fera pessima devoravit eum; et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua. 21. Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat: 22. Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem; sed projicite eum in cisternam hanc, quae est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo. 23. Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita: 24. miseruntque eum in cisternam veterem, quae non habebat aquam. 25. Et sedentes ut comederent panem, viderant Ismaelitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stactem, in Aegyptum. 26. Dixit ergo Judas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius? 27. Melius est ut venundetur Ismaelitis, et manus nostrae non polluantur: frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius. 28. Et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in Aegyptum.

29. Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum: 30. et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo? 31. Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine haedi, quem occiderant, tinxerunt: 32. mittentes qui ferrent ad patrem: et dicerent: Hanc invenimus: vide utrum tunica filii tui sit, an non. 33. Quam cum agnovisset pater, ait: Tunica filii mei est, fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph. 34. Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore. 35. Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu, 36. Madianitae vendiderunt Joseph in Aegypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.


Versus 2

2. HAE SUNT GENERATIONES EJUS, Jacobi, q. d. Deinceps enarrabo posteros Jacobi, eorum casus, eventa et gesta, maxime Josephi, ut feci Esau cap. praecedenti. Hic enim incipit historia Josephi innocentissimi, castissimi et patientissimi. Vide S. Ambrosium, lib. De Joseph.

Joseph cum sedecim esset annorum. Hebraei, Chaldaei, Septuaginta et Josephus habent septemdecim, scilicet expleverat Joseph annum 16, et inchoarat 17. Unde Philo: Erat, inquit, circiter 17 annorum. Unde hebr. est: «Joseph erat filius 17 annorum.» Hebr. enim בן ben, id est filius, significat inchoationem et quasi aedificationem illius rei, a radice בנה bana, id est aedificavit, ut patet Exodi II, 5, q. d. Joseph adhuc aedificabatur a decimo septimo anno, vel agebat decimum septimum annum.

Haec ergo contigerunt Josepho, paulo post mortem matris Rachelis et nativitatem Benjamin, scilicet eodem, vel sequenti anno, cum Jacob esset annorum 107, puta anno mundi 2216. Nota: Joseph ab anno hoc 16 ad 30 per integros tredecim annos duram et miseram toleravit servitutem; anno vero 30 evectus est ad principatum, in eoque vixit felix et gloriosus, utpote princeps Aegypti, per annos 80, usque ad obitum; obiit enim anno aetatis 110: itaque Joseph expressus fuit typus Christi patientis et resurgentis. Vide S. Chrysostomum, homil. 61 et seq., et S. Ambrosium, lib. De Joseph: «Discite, inquit Ambrosius, in Abram impigram fidei devotionem; in Isaac sincerae mentis puritatem; in Jacob laborum tolerantiam; in Joseph speculum castitatis:» adde, et patientiae et constantiae in tolerandis odiis, persecutionibus, calumniis, servitute, carcere, etc.

ADHUC PUER, tum aetate, tum moribus et innocentia.

ERAT CUM FILIIS BALAE ET ZELPHAE. Videtur Jacob divisisse gregem suum in duos, unum dedisse pascendum sex filiis Liae, alterum commisisse filiis Balae et Zelphae ancillarum, cum quibus junxit Josephum; quia hi facile patiebantur Josephum sibi praeferri, quod filii Liae non patiebantur. Sicut enim inter Rachel et Liam fuit aemulatio, ita et inter earum filios; putabant enim filii Liae, mortua praesertim Rachele, sibi quasi senioribus, seniore matre, eaque adhuc superstite, natis primas deberi.

ACCUSAVITQUE. Ita habent Hebraea, Chaldaea, Aquila, Symmachus et Theodotion. Verum Septuaginta in editione Romana habent κατήνεγκαν, id est accusaverunt, scilicet fratres ipsum Josephum; et ita legunt Theodoretus, S. Chrysostomus, Diodorus et Cyrillus. Verum corrigendum est κατήνεγκεν, id est accusavit; sic enim habent Septuaginta in editione Regia, et hoc exigunt Hebraea, ipsaque historiae series.

Nota: Joseph, utpote innocens et sanctus, servavit ordinem correptionis fraternae, quem ipsa ratio naturalis dictat, ut scilicet moneatur secreto proximus de suo peccato, antequam ad superiorem deferatur. Monuit ergo Joseph prius suos fratres; sed, cum monitionem suam ab eis negligi cerneret, detulit eos ad patrem. Ita Abulensis.

FRATRES, maxime filios Balae et Zelphae, inquit S. Cyrillus, utpote cum quibus versabatur et pascebat oves.

CRIMINE PESSIMO, contra naturam, puta de peccato, vel Sodomitico, ut vult Rupertus; vel bestialitatis cum ovibus, quas pascebant, ut vult S. Thomas, Abulensis et Hugo de S. Victore, quod proinde quia pudendum, horrendum et infame, noluit hic Moses nominare; est enim hoc peccatum mutum, ob sui enormitatem silentio premendum. Hebraea habent דבה רעה dibba raa, id est infamiam malam; unde videtur hoc fratrum Joseph peccatum infandum fuisse, infame et publicum.

Alii, ut Pererius, per crimen pessimum intelligunt rixas et odia mutua: alii intelligunt murmurationem contra patrem, quod Josephum juniorem sibi praeferret. Verum haec non sunt «dibba,» id est infamia, resque infamis, foeda, et infanda. Judaei nonnulli putant quod Joseph solum Ruben accusaverit de suo incestu cum Bala. Verum repugnat id, quod hic dicitur, eum scilicet accusasse, non fratrem, sed fratres, quasi plures eorum accusaverit. Ita Abulensis.


Versus 3

3. ET QUOD IN SENECTUTE GENUISSET EUM. Hebraice est, eo quod esset filius senectutis, id est, praeditus senili modestia, prudentia et moribus, inquit Theodoretus, Josephus et Burgensis; unde Chaldaeus vertit, quia filius sapiens erat ei. Verum melius magisque genuine vertit Noster, «eo quod in senectute genuisset eum.» Licet enim Jacob, intra secundum septennium servitutis suae genuerit omnes filios, etiam Josephum, uno excepto Benjamin; tamen Josephus omnium erat ultimus et minimus, praeter Benjamin, qui hoc anno decimo sexto Josephi, tantum infans erat unius anni. Joseph ergo vocatur filius senectutis, non absolute, sed respectu caeterorum filiorum Jacob, qui omnes ante Josephum sunt geniti, ita ut illorum respectu Joseph esset filius senectutis, id est, ultima patris generantis aetate, ultimo genitus.

Notat Philo, lib. De Abraham, parentes solere diligere filios in senectute genitos, prae aliis filiis, quia tales sunt ultimi parentum fructus, post quos non sperant alios. Secundo, quia tales sunt indices bonae et fortis senectutis parentum. Audi Philonem: «Sero natos, ait, impotentius parentes amant, vel quia diu desideratos, vel quia natura effeta nullam postea sperant prolem, vel quia maxime gaudent se in senectute robustos esse ad generandum.» Adde, quia Joseph similis erat patri, et avo; sicut enim Jacob natus est ex Rebecca sterili, et Isaac ex Sara sterili: sic Joseph prodiit ex Rachel sterili, et Jacob sene, inquit Rupertus. Addit Cajetanus, quia per tales, utpote diutius victuros, potest parentum nomen et memoria conservari.

Praeter hanc amoris causam, fuit et alia, eaque praecipua, scilicet vitae morumque innocentia in Josepho. Ita S. Chrysostomus, homil. 61. Porro ad hanc physice non parum adjuvit senilis tum aetas, tum amor patris. Senes enim quia frigidi sunt, maturi, sapientes, casti, compositi, hinc tales generant, aeque ac educant filios. Exemplum clarum est in illustri familia Anitia (quae deinde Frangipani est dicta), quae ab anu originem et nomen accepit. Anitius enim ejus parens et conditor ita nuncupatus est, quod a matre anu, id est vetula, genitus esset. Haec enim familia in lucem edidit S. Paulinum Nolae Episcopum, S. Benedictum, S. Scholasticam, S. Placidum, Severinum Boetium, S. Sylviam, S. Gregorium Magnum, S. Thomam Aquinatem, aliosque plurimos castitate, sapientia omnique virtute conspicuos, uti ex Panvino docet Franciscus Zazzera tract. De Familia Anitia: qui tamen addit nonnullos censere, Anitios origine et nomine esse Graecos, dicique quasi ἀνίκιος, id est invictos. Longe clarius exemplum est in B. Virgine: Deus enim congrue disposuit, ut ipsa a parentibus senibus et sanctis Anna et Joachim nasceretur et educaretur, quia ipsam destinabat humilitatis primiceriam, virginitatis jubar, sapientiae et sanctitatis solem efficere, ac supra Angelos, Cherubim et Seraphim evehere.

FECITQUE EI TUNICAM POLYMITAM. Hebraice פסים passim, id est, ex frustis et liciis diversi coloris variegatam. Ita Septuaginta. Sicut enim τρίμιτος est trilix, sive trium liciorum vestis, ita πολύμιτος est multilix, sive multorum liciorum vestis. Aquila vertit, talarem; Symmachus, manicatam.

Symbolice, haec tunica polymita est variegatura virtutum, inquit Rupertus. «Merito ergo variam tunicam fecit ei, quo significaret eum diversarum virtutum amictu fratribus praeferendum,» ait S. Ambrosius; et, ut ait Philo, lib. De Joseph, seu de viro civili et politico, haec toga polymita est multiformis prudentia principis. Princeps enim, qualis evasit Joseph, debet esse polymitus, quia alius debet esse in pace, alius in bello, alius cum hostibus, alius cum amicis, etc., adeoque debet esse πολύτροπος, qualem fuisse Ulyssem canit Homerus, qui scilicet pro ratione rerum et personarum, in omnes formas et figuras se vertere et versare possit.

S. Gregorius vero, lib. I Moral. cap. ultimo, qui cum Aquila tunicam hanc talarem accipit: Talaris, inquit, tunica est perseverantia, quae ad talos, id est ad terminum vitae, protenditur.

Nota hic: Causa odii et invidiae fratrum contra Joseph, fuit primo, quod Joseph plus diligeretur a patre; secundo, quod eos apud patrem accusasset de crimine; tertio, somnia Josephi; quarto, tunica ejus polymita assidue oculos fratrum feriens. Fuit enim haec tunica dolor oculorum fratribus, quae Josepho et patri caro stetit. Nam hac eum expoliarunt fratres, mortem ei machinati sunt, tandemque eum vendiderunt Ismaelitis.

Discant hoc exemplo parentes, filios aequaliter amare, vestire, educare, suaque dona et bona aequaliter, quoad fieri potest, partiri, ne, si unum alteri praeferant, hic fiat pusillanimis, ille superbiat, itaque perpetuam inter eos invidiam et rixas, ac consequenter sibi perpetuum dolorem et tristitiam concilient. Solent enim fratrum et amicorum odia esse acerbissima, cujus rei causam dat Aristoteles, lib. VII Politic. cap. VII, tum quod omnis mutatio fiat ex contrario in contrarium, ideoque summus amor in summum odium convertatur; tum quod injuria a fratre, vel amico illata, videatur esse acerbior: a quibus enim beneficium sibi deberi existimant, ab eisdem non solum eo privari, sed insuper se laedi sentiunt, idque acerbum ducunt homines.


Versus 4

4. ODERANT EUM. Est hic locus moralis illustris de invidia. Unde nota hic invidiae conditiones et remedia. Primo, invidia similis est ophthalmiae, quae rebus valde splendidis et lucentibus offenditur et laeditur; sic enim invidia aliorum bonis, virtute et gloria acerbatur et tabescit. Unde Aristoteles rogatus, «quid esset invidia,» respondit: «Est antagonista fortunatorum.» Secundo, quanto magis crescit virtus et gloria, tanto crescit et invidia. Unde Themistocles, cum esset adolescens, dicebat et dolebat se nullum adhuc praeclarum facinus fecisse: Quia, inquit, nemo adhuc mihi invidet. Tertio, invidia neminem laedit nisi seipsam. Sicut enim rubigo ferrum, sic invidia invidum conficit et consumit; et sicut vipera dicitur matris ventrem rodere et rumpere, ut nascatur, ita invidia invidi mentem rodit et rumpit. Unde Horatius: Invidia Siculi non invenere tyranni / Tormentum majus.

Vis ideam et formam invidiae? Apte Ovidius, lib. II Metamorph., invidiam ita depingit: Pallor in ore sedet, maciesque in corpore toto, / Nusquam recta acies; livent rubigine dentes, / Pectora felle virent; lingua est suffusa veneno. / Risus abest, nisi quem visi fecere dolores: / Nec fruitur somno, vigilantibus excita curis: / Sed videt ingratos, intabescitque videndo / Successus hominum, carpitque et carpitur una; / Suppliciumque suum est.

Hinc Anacharsis dixit invidiam esse serram animae; et Socrates, esse ulcus animae. Hinc et Evagoras censuit invidos esse infeliciores aliis hominibus, eisque duplo magis miseros esse: eo quod alii tantum propriis malis cruciantur, invidi vero insuper alienis bonis torquentur. Quarto, invidia plerumque clariorem et feliciorem facit eum, cui invidet: ita fratres Josephi per invidiam eum vendendo, fuerunt causa cur in Aegypto exaltaretur. Quinto, S. Gregorius, lib. V Moral., in illud Jacobi cap. v, Parvulum occidit invidia, docet invidum pusilli esse animi, angusti cordis, ingenii vilis atque abjecti; invidendo namque aliis ostendit se illis minorem et inferiorem esse, suamque parvitatem et paupertatem prodit: quod enim invidet, hoc ipse non habet et vehementer concupiscit. Sexto, invidia etiam corpus exedit et consumit. Hinc ait Sapiens Proverb. XIV: «Vita carnium sanitas cordis, putredo ossium invidia.»

Audi S. Ambrosium, lib. De Joseph, cap. II: «Plus acquiritur filio, cui fratrum amor acquiritur. Haec praeclarior munificentia patrum, hac ditior haereditas filiorum. Jungat liberos aequalis gratia, quos junxit aequalis natura. Lucrum pietas nescit pecuniae, in quo pietatis dispendium est. Quid miraris si propter fundum aut domum oriuntur inter fratres jurgia, quando propter tunicam inter Jacob sancti filios exarsit invidia?» Excusat tamen Jacobum, «quod illum plus amabat, in quo majora virtutum insignia praevidebat, ut non tam filium pater praetulisse videatur, quam propheta mysterium; meritoque variam tunicam fecit ei, quo significaret eum diversarum virtutum amictu fratribus praeferendum.»

Septimo, S. Basilius, serm. De invidia, docet efficacissimum remedium contra invidiam esse contemptum gloriae, et omnium bonorum temporalium, utpote fluxorum et caducorum, atque amorem et desiderium bonorum aeternorum. Qua de re vide S. Gregorium, Moral. lib. V, in fine. Sic et Crates Thebanus dicebat se pro patria habere gloriae contemptum et paupertatem, in quae nullum jus exerceret fortuna. Aiebat item se Diogenis Cynici civem esse et discipulum, qui nullis invidiae patebat insidiis. Opes enim et honores plerumque conciliant hominum invidiam. Ita de eo refert Laertius, lib. VI. Vere quoque ait Nazianzenus in Distich. iambicis: «Christo annuente, nihil potest livor: Christo abnuente, nihil potest labor.» Octavo, Cato senior dicebat eos qui fortuna moderate sobrieque uterentur, minime peti invidia. Non enim, inquit, nobis, sed bonis quae nos circumstant, invident homines; rursum, ii qui bonis insolenter utuntur, sibi conflant invidiam. Testis est Plutarchus in Roman. Apophtheg. S. Gregorius Nazianzenus, cum per sui aemulos et invidos turbaretur Ecclesia, cessit dixitque: «Absit ut mei causa aliqua simultas inter Dei sacerdotes oriatur. Si propter me est illa tempestas, tollite et mittite me in mare.» Sic Cleobulus rogatus a quodam, quaenam praecipue cavenda sint, respondit: Amicorum quidem invidiam, inimicorum autem insidias.

Vide et quatuordecim invidiae proprietates apud Pererium hic, num. 30 et sequent. Octo invidiae remedia assignat noster Vincentius Regius, lib. IV Disquisit. Evangel. cap. XVI.


Versus 6

6. AUDITE SOMNIUM. Somnium hoc, uti eventus declaravit, non naturale fuit, sed a Deo immissum, quo Deus portendebat et significabat futura, tam Josepho, quam fratribus.


Versus 7

7. PUTABAM NOS LIGARE MANIPULOS, segetum et frumenti. Apte hoc symbolo portendebatur fratrum in Aegyptum profectio, ad faciendam frumentationem tempore famis. Rursum, quod manipuli fratrum adorent manipulum Josephi, clare significabat quod fratres adoraturi essent Josephum in Aegypto. Ita Theodoretus, Quaest. XCIII.

Tropologice, hic manipulus Josephi est Christus, quem omnes legis et Prophetarum lectiones, omnes Sancti et Angeli circumstant et adorant, inquit Rupertus. Et S. Ambrosius, lib. De Joseph, cap. II: «In quo, ait, utique futura resurrectio Domini Jesu revelata est, quem et in Galilaea cum vidissent, undecim adoravere discipuli; et omnes Sancti cum resurrexerint, adorabunt, fructus bonorum operum proferentes, sicut scriptum est: Venientes autem venient cum exultatione, portantes manipulos suos.»


Versus 9

9. SOLEM, ET LUNAM, ET STELLAS UNDECIM ADORARE ME. Hic alio symbolo et somnio prior visio a Deo confirmatur. Sol significat patrem, luna matrem, scilicet Balam, quae ancilla Rachelis, ea jam mortua, Josepho fuit instar matris, inquit Lyranus et Abulensis; undecim stellae significant undecim fratres, Josephum in Aegypto adoraturos.

Porro manipuli visi sunt adorare Josephum inclinando se illi, suasque aristas illi incurvando et prosternendo. Sic sol, luna et stellae ex alto demittentes se ad pedes ejus, visae sunt illum venerari: forte etiam facie humana vestitae apparuere (uti eas pingunt pictores); eamque Josepho submisere et prostravere in terram.

Hic disce patres et principes (uti erat Jacob) debere esse in familia et republica id quod sol est in universo. Simile fuit quod de Aesopo, magno illo mythologo, legimus in ejus Vita, scilicet eum instar legatorum regiorum magnifice exceptum fuisse a Nectenabo, rege Aegypti. Rex enim regali paludamento amictus, in capite gestans gemmatam cidarim, procerum corona circumseptus, sublimi sedebat solio. Rogavit deinde eum rex: Cui me, eosque qui circa me sunt, assimilas? Respondit mythologus: Te soli verno, hos autem spicis pretiosis assimilo. Quo dicto, rex adeo fuit delectatus, ut hominem admiratione donisque prosecutus sit. Vide ea quae dicturus sum Isaiae cap. XLV, vers. 1. Insigne ergo speculum familiae est, in qua pater est velut sol, mater quasi luna, filii sicut stellae ob morum splendorem. Quocirca S. Ambrosius, lib. De Joseph, cap. II, probat puerum Jesum adoratum esse a Joseph et Maria, ex illo Psal. CXLVIII, 3: «Laudate eum, sol et luna.» Solis, inquit, instar est Joseph, lunae vicem gerit Maria. Sicut enim sol terram, ita pater calefacit fovetque familiam. Sicut luna lumen mutuatur a sole, sic uxor a marito dignitatem et potestatem suam accipit. Rursum, sicut luna nunc plena est, nunc vacua: ita mater nunc pleno est utero, nunc vacuo; tertio, luna praeest humidis et pueris, sic et mater tota est in educatione et regimine puerorum; quarto, luna regit noctem, sol diem: sic et vir lucem foris administrat, uxor domi. Majora haec lumina in familia, sequuntur minora illa stellarum scintillantium in multitudine filiorum, de quibus Deus Abrahae: «Suspice caelum, et numera stellas si potes; sic erit semen tuum.» Ita Fernand., visione 3 in fine. Allegorice, Joseph hic gerit typum Christi. Audi S. Ambrosium, loco jam citato: «Quis, ait, est ille, quem parentes et fratres adoraverunt super terram, nisi Christus Jesus, quando eum Maria et Joseph cum discipulis adoraverunt; Deum verum esse in illo corpore confitentes, de quo solo dictum est: Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellae et lumen.»


Versus 10

10. INCREPAVIT EUM PATER, non quod ille offenderetur, aut somnium hoc contemneret (ipse enim suspicans somnium hoc esse a Deo, et futura portendere, rem tacitus considerabat), sed ut hac increpatione Josephum liberaret invidia fratrum, eumque in modestia contineret.


Versus 11

11. PATER VERO REM TACITUS CONSIDERABAT. Jacob addictus fuit considerationi, aeque ac pater ejus Isaac, qui egrediebatur ad meditandum in agro, Genes. XXIV; ideoque in omnibus operibus suis erat circumspectus, compositus et sanctus.

Audi S. Bernardum, lib. I De Considerat. cap. VII: «Mentem, ait, purificat consideratio; deinde regit affectus, dirigit actus, corrigit excessus, componit mores, vitam honestat et ordinat; postremo divinarum pariter et humanarum rerum scientiam confert. Haec est quae confusa disterminat, hiantia cogit, sparsa colligit, secreta rimatur, vera vestigat, verisimilia examinat, ficta et fucata explorat. Haec est quae agenda praeordinat, acta recogitat, ut nihil in mente resideat aut incorrectum, aut correctione egens. Haec est tandem quae in prosperis adversa praesentit, in adversis quasi non sentit: quorum alterum fortitudinis est, alterum prudentiae.»

Allegorice S. Ambrosius, lib. De Joseph, cap. II: Joseph, inquit, a patre missus ad fratres pascentes oves, est Christus a Patre missus in carnem, ut nos, ac praesertim Judaeos, quasi fratres suos salvaret. Unde ipse ait: «Non veni nisi ad oves perditas domus Israel.»


Versus 13

13. VENI, MITTAM TE. Hinc patet Jacobum revocasse Josephum a fratribus et gregibus, ut hac ejus absentia invidiam fratrum sopiret. Post aliquod tempus putans esse sopitam, remittit ad eos Josephum, ut inter eos et inter se sit internuntius, itaque rursus fratrum benevolentiam sibi conciliet. Deinde noluit pater eum domi desidere otiosum. Virtus enim negotiis alitur, segnitie marcescit.


Versus 14

14. MISSUS DE VALLE HEBRON. Hinc patet Jacobum, aeque ac Isaac et Abrahamum, habitasse in Hebron, indeque misisse Josephum ad fratres.


Versus 19 — «Somniator»

SOMNIATOR. Hebraice בעל החלמות baal hachalomot, id est dominus somniorum, id est habens et possidens somnia; secundo, peritus fingendi somnia; tertio, dominus et princeps, sed in somnio, q. d. Erit Joseph noster dominus et princeps, non reipsa, sed in somnio: somniat se nostrum fore principem; sit ergo princeps, sed per sua somnia: vocemus et creemus eum principem et regem somniorum.

Allegorice S. Ambrosius, lib. De Joseph, cap. III: «Hoc, ait, scriptum est de Joseph, completum in Christo, quando Judaei in ejus passione dicebant: Si rex Israel est, descendat nunc de cruce.»


Versus 22

22. NON INTERFICIATIS ANIMAM, id est vitam, cujus causa est anima. Est metonymia. Perperam ergo ex hac phrasi contendebant Sadducaei animam esse mortalem, eamque posse interfici et mori. Alii per animam accipiunt carnem, sive corpus, afferuntque simile Levit. xxi, vers. 1 et 11. Verum ibi, non caro viva, sed cadaver vocatur anima, per antiphrasin.

PROJICITE EUM IN CISTERNAM. Dixit hoc Ruben, ut Josephum a morte liberaret; cogitabat enim illum secreto ex cisterna extrahere et ad patrem reducere, ut amissam incestu patris gratiam, hac in fratrem tam patri charum pietate, recuperaret.

Allegorice Joseph mittitur in cisternam, id est, Christus descendit ad inferos: inde eductus venditur Ismaelitis, quia Christus resurgens a Gentilibus omnibus fidei commercio comparatur, inquit Eucherius, lib. III, cap. xxxvii.


Versus 24

MISERUNTQUE. Addit Josephus, Joseph a Ruben fuisse fune demissum. Quid hic Joseph? erat quasi ovis inter lupos, flebat, gemebat, precabatur. Audi ipsosmet fratres, cap. xlii: «Merito, inquiunt, haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustias animae illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus.» Pathetice hanc Josephi ad fratres deprecationem describit S. Ephrem, tract. De Laudibus Joseph.


Versus 25

RESINAM. Resina dicitur humor tenax ex arbore defluens, eique adhaerens; laudatissima est quae fluit ex terebintho, et terebinthina dicitur.

STACTEN. Stacte est lacryma myrrhae, quae a myrrha fluit et distillat; unde dicitur stacte, id est stillatitia, a stazein, id est, a stillando.


Versus 26

DIXIT ERGO JUDAS. Metuens Judas ne Joseph in cisterna tandem a fratribus necaretur, hac de causa suadet eum vendi. Notat Severianus, apte auctorem venditionis Josephi fuisse Judam, quia per Judam vendendus erat Christus, cujus typus erat Joseph; verum Judas hic Josephum bona mente et fine: Judas ille Christum mala et sacrilega vendidit.

ISMAELITIS. Paulo ante Moses vocavit mercatores hos Madianitas, vel quia habitabant in Madian, cum essent ex posteris Ismaelis; vel potius, quia partim erant Ismaelitae, partim Madianitae. Sic enim mercatores Flandri et Galli simul ad nundinas proficisci solent. Ita Cajetanus et Pererius.

VIGINTI ARGENTEIS. Intellige siclis. Ita Chaldaeus, id est 20 florenis Brabanticis. Ita Pererius, Maldonatus et alii; licet aliqui, ut Ribera et Suarez, argenteum putent esse dimidium sicli, ut Joseph venditus sit 10 florenis Brabanticis. Origenes, S. Augustinus et Beda legunt triginta argenteis, quia totidem venditus est Christus. Verum Hebraea, Chaldaea, Graeca et Josephus constanter legunt viginti argenteis. Scilicet, non decebat, ait S. Hieronymus, famulum tanti vendi quanti dominum, puta tanti Josephum quanti Christum; vel potius, Christus, quia vir, minoris est venditus quam Joseph, utpote puer; vilius enim vir emitur 30 florenis, quam puer 20. Adde, Christus emptus est ad crucem, Joseph vero tantum ad servitutem; vilior ergo et ignominiosior fuit venditio Christi, quam Josephi.


Versus 28

28. VENDIDERUNT EUM. Notat S. Basilius, serm. De invidia, invidos illis modis, quibus aliorum gloriam conantur obscurare, iisdem magis illustrare. «Ideo, inquit S. Gregorius lib. VI Moral. cap. xii, venditus est a fratribus Joseph, ne ab eis adoraretur; sed ideo est adoratus, quia est venditus. Sic divinum consilium, dum devitatur, impletur; sic humana sapientia, dum reluctatur, comprehenditur.» Nonne vere dixit Sanctus ille? «Persecutores aurifabri sunt, qui nobis et praesentis et aeterni regni coronas fabricant.»

Fratribus ergo et mundo miser et infelix videbatur hic esse Joseph; revera tamen non erat. Nam hoc ipso facto incipit Deus erigere manipulum ejus, fratrumque manipulos dejicere. Tunc enim Deus exaltare incipit, cum humiliat; et quo quemque plus exaltare intendit, eo profundius eum humiliat. Ita fecit in Joseph, et maxime in Christo. Thalamus ergo virtutis et gloriae est adversitas et dejectio.


Versus 30

PUER NON COMPARET, ET EGO QUO IBO? q. d. Cum Joseph patri charissimus perierit, vel occisus sit, sive a vobis, sive a bestiis, quid agam? quo me vertam? quo ibo? non enim audeo comparere coram patre nostro. Pater enim a me, quasi seniore filio, suum Joseph exposcet, et cum eum illi exhibere nequeam, ingentem illi tristitiam et mihi offensam conciliabo; cum ergo patrem graviter incestu meo offenderim, sciamque hac Joseph perditione mihi magis offendendum, non ausim in conspectum ejus prodire: quo ergo ibo?


Versus 31

TULERUNT AUTEM TUNICAM EJUS, ET IN SANGUINE HAEDI QUEM OCCIDERANT, TINXERUNT. Allegorice S. Ambrosius, lib. De Joseph, cap. iii: «Illud quoque, ait, quod haedi sanguine resperserant tunicam ejus, videtur significare, quoniam falsis testimoniis appetentes, in invidiam deduxere peccati, omnium peccata donantem. Nobis agnus est, illis haedus. Nobis agnus Dei occisus est, quibus abstulit peccatum mundi: illis haedus, quorum acerbavit errores, delicta cumulavit.»


Versus 34

SCISSISQUE VESTIBUS. Vetus hic fuit mos, ut in luctu scinderent vestes; eratque hoc symbolum planctus: scissio enim vestium significabat scissum dolore cor. Septima fuit haec tribulatio Jacobi.

INDUTUS EST CILICIO. Primus qui in luctu saccum, sive cilicium induisse legitur, fuit Jacob hoc loco; unde postea idipsum ejus posteri, puta Israelitae, in luctu imitati sunt. Hinc etiam vestis Christianorum paenitentium, jam olim erat cilicium, teste Tertulliano, lib. De Paenitent. Jacobo ergo patriarcha, quasi antesignano, glorientur ciliciphori, eumque opponant mollibus novantibus, qui aspera omnia asperantur, ciliciumque nunquam induerunt, et forte nunquam viderunt.

Ita S. Hilarion, teste S. Hieronymo, aspero cilicio e palmis confecto corpus edomuit. Ita S. Simeon Stylites, qui 80 annos jugiter in columna stetit, cilicio induebatur, teste Theodoreto. Ita Eremitae, Monachi, Ascetae, paenitentes ciliciis se armabant, teste Palladio, Theodoreto, Climacho et aliis.

Sed audi feminas, imo Ducissas et Reginas. S. Margareta, Hungarorum regis filia, cilicio corpus maceravit. Idem fecit S. Hedwigis, Ducissa Poloniae. S. Clara nobilis virgo, per 28 annos hirsutum ex corio porcino cilicium, pilis et setis aculeatis ad carnem obversis, eamque pungentibus, gestavit. S. Radegundis, Francorum regina, purpuram cum cilicio commutavit. Atque ut alias omittam, quas refert noster Gretserus lib. I De Disciplin. cap. ultimo, audi memorabile exemplum, quod vetus auctor refert de S. Cunegunde, in ejus Vita.

Erat Cunegundis uxor Henrici Imperatoris, quae in conjugio virgo permansit; utque suam virginitatem marito probaret, nudis pedibus super candens ferrum illaesa ambulavit. Haec, mortuo marito Imperatore, ex Imperatrice facta religiosa, cilicium induit, illique jugiter indormire, imo immori voluit; cumque agonizans videret sibi parari regales exequias et aureo feretro obtendi velamina, tum illa pallentes vultus, quos ante ut sponso venienti laetos videres, ad hos retorquere, manu abnuere. «Amictus iste, ait, non est meus, auferte hinc; hic alienus est; his terreno sponso, istis coelesti copulata sum. Nuda de utero matris meae egressa, nuda regrediar illuc; his vilem miserae carnis materiam involvite, et corpusculum meum juxta tumulum fratris mei ac D. Henrici Imperatoris, quem me jam vocantem video, in proprio locello reponite.» Atque his dictis virgineum spiritum Christo sponso reddidit.

Sic de Caecilia legimus: «Cilicio Caecilia membra domabat, Deum gemitibus exorabat,» dicens illud Davidicum: «Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar.» Itaque et angeli conspectum ac tutelam, et mariti conversionem, et illustrem martyrii lauream, et corporis integritatem ac incorruptionem in hodiernum usque diem, promeruit.

Denique S. Martinus moriens in cinere et cilicio recumbebat, dicebatque: «Non decet Christianum nisi in cinere mori,» testis est Sulpitius. Quod imitatus S. Carolus Borromaeus sanxit, uti sui Clerici in morte cilicio et cinere se operirent, eisque suo praevit exemplo; moriens enim cilicio, quo sanus crebro utebatur, et cineri prius benedicto incubuit, ut habet ejus Vita, lib. VII, cap. xii.


Versus 35 — De Luctu et Immortalitate Animae

LUGENS FILIUM SUUM MULTO TEMPORE, scilicet 23 annis, puta ab anno 16 Josephi, quo ipse venditus est, usque ad 39 ejusdem, quo fratres tempore famis in Aegypto eum adierunt, et cum patre eumdem adorarunt; sed sensim luctus hujus sensus in Jacobo imminutus fuit. Nam «plaga animi quantalibet tempore mitigatur.» Artem ergo oblivionis (quam prae arte memoriae discere avebat Themistocles) docet tempus.

DESCENDAM AD FILIUM MEUM LUGENS IN INFERNUM. Pro infernum aliqui vertunt, sepulcrum. Ita Calvinus, Eugubinus, Vatablus, Pagninus, quin et Lipomanus. Verum Hebraeum sheol proprie infernum significat, non sepulcrum, et ita verterunt Septuaginta aeque ac noster Interpres; itaque vertendum esse ratio ipsa convincit. Nam Jacob putabat Josephum a bestiis devoratum, ideoque insepultum esse; ergo non putabat, nec optabat ad eum descendere in sepulcrum, sed in infernum, puta in limbum patrum.

Adde animam non sepulcro, sed limbo teneri: Jacob autem Josephi mortui animam superstitem videre cupiebat. Sensus ergo est, q. d. Ego, o filii, nullam consolationem admittam, donec Josephum videam, quem, utpote jam mortuum, visurus non sum, donec post mortem anima mea animae illius in limbo conjungatur. Plane enim confido, Josephi innocentis animam ad majorum animas accessisse in sinum Abrahae, quem etiam mihi reservari spero. Hinc patet Jacobum ex majorum instructione et traditione credidisse animae immortalitatem: rursum, animas justorum defunctorum ante Christum descendisse ad limbum patrum, ubi erat sinus Abrahae.

Idipsum senserunt, et per umbram viderunt Ethnici Philosophi. Aelianus, lib. XIII, narrat Cercidam Megalopolitanum, qui morbo laborabat, interrogatum num libenter migraret e vita, respondisse: «Quidni? Delector separatione animae a corpore, quoniam ad eas oras ascendam, ubi videbo ex philosophis Pythagoram, ex poetis Homerum, ex musicis Olympum, et alios viros in omni scientia praestantissimos.»

Socrates, priusquam venenum hauriret, dixit: «Quanti aestimatis colloqui in altera vita cum Orphaeo, Musaeo, Homero, Hesiodo? quanta voluptate perfundar, cum Palamedem, cum Ajacem, cum alios judicio iniquorum damnatos conveniam? Equidem saepe excedere e vita, si fieri posset, vellem, ut quae dico possem invenire.»

Cato, legens librum Platonis De Immortalitate animae, seipsum occidit, ut immortalem hanc vitam assequeretur.

Cyrus apud Xenophontem moriens, ait ad filios: «Nolite putare, filii, me, cum ab hac vita migravero, nusquam, aut nullum fore. Nam nec dum vobiscum communicabam, animum meum intuebamini, sed corpus hoc ejus esse domicilium intelligebatis. Eumdem eum esse creditote, etiamsi modo separetur a corpore.»

Cicero, lib. VI De Republica, Scipionem Africanum jam vita functum, ita loquentem inducit: «Sic habeto, omnibus qui patriam conservaverint, adjuverint, auxerint, certum esse in coelo ac definitum locum, ubi aevo sempiterno fruantur.» Et interrogatus viveretne ipse et alii, qui putabantur extincti: «Imo vero, ait, hi vivunt, qui ex corporum vinculis, tanquam e carcere evolaverunt. Vestra vero quae dicitur vita, mors est.»

Rationes eorum erant: Prima. Animus hominis concipit, contemplatur, concupiscit coelestia et immortalia: ergo est coelestis et immortalis. Secunda. Animus in hac vita non habet satiem, nec centrum in quo quiescat; ergo illud habebit in altera vita: alioqui esset infelicior aliis creaturis. Tertia. Omne quod est corruptibile, aut est corpus, aut accidens. Haec enim, quia habent contraria, possunt corrumpi. Atqui anima hominis non est corporea, nec accidens: ergo est incorruptibilis. Secus est de animabus brutorum: hae enim a corpore per omnia pendent, ideoque corporeae et corruptibiles censendae sunt.

Dicat nunc Christianus cum Tobia: «Filii sanctorum sumus, et vitam illam exspectamus, quam Deus daturus est iis, qui fidem suam nunquam mutant ab eo.»


Versus 36

36. EUNUCHO, id est regii cubiculi custodi. Nota: Eunuchis, utpote ad actum venereum impotentibus, olim committebatur custodia reginae, ejusque puellarum, cubilisque regii. Hinc eunuchi erant intimi et proximi regi et reginae. Hac de causa eunuchi vocati sunt principes aulae, etiamsi non essent eunuchi, id est exsecti. Unde Chaldaeus pro eunucho hic vertit, rabba, id est princeps, satrapa. Nam Putiphar hic proprie eunuchus non erat; habebat enim uxorem. Ita Procopius, Gennadius, Abulensis et Lyranus. Sic cap. xl, vers. 1, pincerna et pistor Pharaonis vocantur eunuchi, id est ministri regis. Olim enim aulae regum plenae erant eunuchis, iisque reges ad omne ministerium utebantur, uti de aula Constantii imperatoris clarissimum est; illam enim implebant et regebant eunuchi.

MAGISTRO MILITUM, praefecto custodiae regiae. Hebraice est sar hattabbachim, id est, principi occidentium, vel jugulantium, puta militum. Septuaginta vertunt, archimageiro: quod licet S. Ambrosius vertat, principi coquorum, tamen aptius hic vertas, principi occidentium, vel mactantium; mageiron enim, teste S. Hieronymo, significat occidere. Unde coci dicti sunt mageiroi, quod coquendas pecudes et aves prius occidant, a voce machis, quae Phavorino idem est quod machaera. Talis sar hattabbachim, et archimagirus fuit Nabuzardan: fuit enim ipse princeps militiae, quem Nabuchodonosor praefecit bello et excidio Hierosolymitano, IV Reg. cap. ult., vers. 11.


Conclusio Moralis

Moraliter hoc capite disce, quot persecutionibus et adversis Deus Josephum virosque probos exerceat, ut eos in patientia, lenitate, indeque in animi puritate perficiat. Joseph enim per hanc patientiam adeptus est miram illam castimoniam. Verissimum est illud Cassiani, Collat. lib. XII, cap. vii: «Quantum quis in lenitate ac patientia cordis, tantum in corporis puritate proficiet. Scriptum est enim: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (sui corporis); non enim aestus corporis declinabit, nisi qui animi motus ante compresserit.» Hinc et quidam Sanctorum ait: «Benigni et corpus, et anima, et mens perpetua fruitur sanitate: gaudet in contumelia, Deum laudat in calamitate, iratos mitigat, sub humilitatis jugo triumphat, affectibus omnibus dominatur,» maximeque cholerae et libidini.

Denique S. Chrysostomus, hom. 61: «Magnum, ait, virtutis est robur, et malitiae infirmitas.» Id in fine declarat per patientiam quam continuo ostendit Joseph: «Ut sic, ait, quasi athleta fortiter certans redimiatur corona regni, et eventus somniorum impleatur, quo doceantur qui eum vendiderant, quod nihil commodi ex sua malitia deportent. Tantam enim fortitudinem habet virtus, ut clarior fiat cum infestatur. Nihil enim ea fortius, nihil validius, sed is qui eam possidet, et supernam gratiam habet, et inde praesidium consequitur, omnibus est fortior, et invictus, et capi nequit, non solum hominum insidiis, sed et daemonum machinationibus. Id scientes, ne fugiamus male affligi, sed male agere: hoc enim est vere male affligi. Nam qui proximum affligere tentat, illi quidem nihil nocet, sibi autem immortalia tormenta thesaurizat.» Quia et fratres persequendo Joseph, ipsum gloria, seipsos ignominia affecerunt, ut idem docet homilia 63 et seq.