Cornelius a Lapide (Cornelius Cornelissen van den Steen, 1567–1637)

Genesis XXXVIII

(Juda et Thamar)



Synopsis Capitis

Judas generat Her et Onan, quos Deus ob mollitiem et retractum in actu conjugii, occidit. Secundo, vers. 16, Thamar dolose ex Juda concipit, gignitque Phares et Zaram.


Textus Vulgatae (Genesis 38:1–30)

1. Eodem tempore descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram. 2. Viditque ibi filiam hominis Chananaei, vocabulo Sue: et accepta uxore, ingressus est ad eam. 3. Quae concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her. 4. Rursumque concepto foetu, natum filium vocavit Onan. 5. Tertium quoque peperit, quem appellavit Sela. Quo nato, parere ultra cessavit. 6. Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar. 7. Fuit quoque Her primogenitus Judae, nequam in conspectu Domini: et ab eo occisus est. 8. Dixit ergo Judas ad Onan filium suum: Ingredere ad uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo. 9. Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur. 10. Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret. 11. Quamobrem dixit Judas Thamar nurui suae: Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus: timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quae abiit, et habitavit in domo patris sui. 12. Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue, uxor Judae: qui post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas. 13. Nuntiatumque est Thamar, quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves. 14. Quae, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum: et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam: eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum. 15. Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem: operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur. 16. Ingrediensque ad eam ait: Dimitte me ut coeam tecum: nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente: Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo? 17. Dixit: Mittam tibi haedum de gregibus. Rursumque illa dicente: Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris. 18. Ait Judas: Quid tibi vis pro arrhabone dari? Respondit: Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit, 19. et surgens abiit: depositoque habitu, quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus. 20. Misit autem Judas haedum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus quod dederat mulieri: qui cum non invenisset eam, 21. interrogavit homines loci illius: Ubi est mulier quae sedebat in bivio? Respondentibus cunctis: Non fuit in loco isto meretrix; 22. reversus est ad Judam, et dixit ei: Non inveni eam; sed et homines loci illius dixerunt mihi, nunquam sedisse ibi scortum. 23. Ait Judas: Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest; ego misi haedum quem promiseram; et tu non invenisti eam. 24. Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judae, dicentes: Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Judas: Producite eam ut comburatur. 25. Quae cum duceretur ad poenam, misit ad socerum suum, dicens: De viro, cujus haec sunt, concepi: cognosce cujus sit annulus, et armilla, et baculus. 26. Qui, agnitis muneribus, ait: Justior me est; quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam. 27. Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero; atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens: 28. Iste egredietur prior. 29. Illo vero retrahente manum, egressus est alter, dixitque mulier: Quare divisa est propter te maceria? et ob hanc causam vocavit nomen ejus Phares. 30. Postea egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum; quem appellavit Zara.


Versus 1: Eodem Tempore

Describit hic Moses genealogiam Judae, potius quam aliorum fratrum, quia ex Juda de Thamar nasciturus erat Christus. Secundo, ne Judaei Gentiles despicerent, cum tribus Juda, quae erat nobilissima, ex Chananaeis, per matrem Thamar, descenderet. Ita Gennadius.

Vers. 1. EODEM TEMPORE. Puta anno 16 Josephi, paulo post ejus venditionem, Judas duxit uxorem. Erat ergo tunc Judas 19 annorum; erat enim ipse tribus annis senior Josepho: nam natus est anno 88, Joseph vero 91 Jacobi patris sui, ut dixi cap. xxx. Hinc sequitur Hesron et Hamul, Phares nepotes Judae, ex Thamar et Phares, non potuisse nasci in Chanaan, ante descensum Jacobi in Aegyptum, qui contigit 23 annis a vendito Joseph, puta anno Joseph 39; sed eos natos esse post descensum Jacobi, habitante et vivente eo in Aegypto. Ita Abulensis, licet S. Augustinus, Quaest. cxxviii, contrarium sentiat, ex eo quod putet Judam, non eodem anno quo venditus est Joseph, sed duobus aut tribus annis ante duxisse uxorem.

Sed prius est verius. Esto enim demus S. Augustino, Her natum esse Judae tribus annis ante venditum Joseph, tamen non potuit Her ducere Thamar ante annum aetatis suae decimum sextum, post quem Thamar nupsit Onan; deinde exspectavit aliquot annis pubertatem Sela; ac tandem prostituens se Judae genuit Phares: Phares autem ut minimum sedecim erat annorum, cum genuit Hesron et Hamul; quae omnia non 23 aut 26, sed 34 ut minimum annos exposcunt, ante quos exactos Jacob jampridem, puta a novem annis, ex Chanaan descenderat in Aegyptum.

Quod enim Judaei asserunt Phares anno aetatis nono genuisse Esron, incredibile et impossibile est.


Versus 2: Viditque

2. VIDITQUE, concupivit.

SUE. Non est nomen filiae, sed patris ejus, soceri Judae, ut patet ex Hebraeo.


Versus 3: Vocavit Nomen Ejus Her

3. VOCAVIT NOMEN EJUS HER. In Hebraeo est masculinum vaiicra, id est, et vocavit, scilicet pater Judas; in reliquis vero duobus est femininum vatticra, id est, et vocavit, scilicet mater, puta uxor Judae. Unde patet patrem primogenito suo Her nomen dedisse, matrem vero aliis duobus postea natis. Sic Rachel filium suum juniorem vocavit Benoni, quod tamen nomen mutavit pater, vocans eum Benjamin.


Versus 5: Parere Ultra Cessavit

5. PARERE ULTRA CESSAVIT. Hebraice est vehaia biczib, quod Septuaginta, Chaldaeus et Vatablus vertunt, erat in Kesib, quando peperit eum, quasi Kesib sit nomen proprium urbis Palaestinae. Verum melius, teste S. Hieronymo in Quaest. in Genes., noster Interpres Kesib accepit non ut proprium, sed ut appellativum, quo modo significat mendacium sive defectum, q. d. Erat in defectu pariendi, defecit eam conceptus et partus, destitit parere. Unde et Aquila vertit, stetit partus ejus. Hunc sensum exposcunt sequentia, quae plane significant hunc ultimum ejus fuisse filium.


Versus 7: Fuit Quoque Her Nequam

7. FUIT QUOQUE HER NEQUAM. Consentiunt Hebraei et Christiani, tam Her, quam Onan, peccasse peccato mollitiei et retractus, quod est contra naturam generationis et matrimonii: perdit enim foetum et conceptum in suo semine. Unde ab Hebraeis hoc peccatum comparatur homicidio, et a Scriptura, vers. 10, vocatur detestabile. Her ergo non peccavit crudelitate, ut vult S. Augustinus, lib. xxii Contra Faustum, cap. xlviii, sed libidine, scilicet retrahendo se in actu matrimonii, ut semen extra naturale vas uxoris profunderet, idque fecit ex libidinis intemperantia; ne scilicet puerperia, et liberorum educatio aliquid de pulchritudine suae uxoris, ac consequenter de sua delectatione venerea decerperet. Onan, frater Her, eodem peccato peccavit, sed ex alio motivo, soque graviori et scelestiori, puta ex invidia, ne scilicet si consummaret actum matrimonii, filios non sibi, sed fratri procrearet. Pulchre Her hebraice per metathesin est ra, id est malus, perversus: qui enim a patre vocatus erat Her, id est vigil, per peccatum conversus est in ra, id est perversum. Onan hebraice idem est quod iniquitas et dolor; hic enim illam quasi filius matrem individue comitatur et insequitur.

Et ab eo occisus est. — Tam Her quam Onan ob peccatum mollitiei occisi sunt a Deo, per angelum malum, ut videtur, puta per Asmodaeum. Hic enim occidit libidinosos maritos Sarae, Tobiae III, 7. Rursum Deus, inquit Abulensis, occidit eos, immittendo eis terribilem plagam, ita ut liqueret eos non naturaliter, sed a Deo fuisse sublatos, in poenam iniquitatum suarum.

Notent Confessarii hanc Dei vindictam in molles, inque conjuges se in actu conjugii retrahentes, eamque suis poenitentibus inculcent. Si enim hoc seculo tam rudi, inculto et projecto, Deus ita punivit Her et Onan, quomodo puniet in luce hac et lege Evangelii Christianos qui se polluunt? Vidit S. Christina Mirabilis in spiritu, mundum hoc peccato pollutionis plenum et obrutum, ideoque Deum toti mundo gravissimas intentare plagas, quas ut averteret ipsa, miris et horrendis modis et poenis sese excruciabat. Joannes Benedictus in Summa casuum, ad sextum decalogi praeceptum, ex Conrardo Clingio mirum quid de hoc peccato tradit (penes eos sit fides), sive revelatione, sive experientia acceptum: quod scilicet ii, qui tot annis, quot vixit Christus, puta triginta tribus, in hoc pollutionis peccato perseverant, sint incurabiles, et quasi desperatae salutis, ni mira, rara et extraordinaria Dei gratia eis succurrat, eosque convertat. Videat ergo qui in hoc peccatum lapsus est, ut statim ab eo per poenitentiam resurgat, ne habitum contrahat ad quem natura per se propensissima est, quem proinde postea exuere non possit, itaque sibi nectat et plectat funes libidinis inextricabilis, qui eum in abyssum pertrahant, ignique gehennae insolubiliter astringant.


Versus 9: Non Nasci Sibi Filios

9. Non nasci sibi filios. — Nota, ante legem Deuteron. XXV, 5, fuisse in more apud patres, ut frater fratris sine liberis defuncti uxorem duceret, eique semen, id est prolem, suscitaret, ne ejus nomen et familia interiret; ita scilicet, ut primogenitus quem ex fratris uxore procreasset, nomine, non suo, sed fratris censeretur: reliqui vero deinceps nati, sui censerentur, suoque nomine vocarentur. Primogenitus ergo, generandus ab Onan, vocandus erat filius Her: reliqui vero vocandi erant filii Onan. Sed invidus et impius Onan, ne fratri luceret, sibi ipsi lucernam extinxit, dum semen suum in terram profudit et perdidit.

Nota secundo, enallagem: «filios,» id est filium, scilicet primogenitum, uti dixi, et, si is moreretur, secundo genitum, qui in locum primogeniti succederet.

Nota tertio, quaedam legalia in usu fuisse ante Mosen: talis enim est haec adoptio et arrogatio filiorum; talia quoque fuerunt observatio sabbati, discretio animalium mundorum ab immundis, circumcisio, et alia quaedam, quae Dei instinctu aut praecepto servarunt patres ante Mosen et legem.


Versus 11: Esto Vidua

11. Esto vidua. — Hinc et ex vers. 8 colligitur, illa aetate mulierem, quae nupserat in aliqua familia, illi deinceps quasi addictam fuisse, ut, si maritus ejus moreretur, alium ejusdem familiae duceret, qui semen fratri defuncto suscitaret; quod si talis nullus esset, aut sese non offerret, tum poterat ex alia familia maritum capessere. Ex hac ergo consuetudine, Thamar adhaesit familiae Judae, nec de ea in aliam transiit.

Timebat enim. — Hebraice est, dicebat enim (subaudi, non dabo tertium filium Sela ipsi Thamar in maritum), ne ipse moriatur, sicut duo priores fratres ejus, qui fuerunt mariti Thamar, in conjugio cum ea mortui sunt. Hinc patet Judam hoc praetextu et dolo voluisse ablegare a se et sua familia Thamaram, cui jam ipsa per duplex matrimonium incorporata fuerat, dicendo filium suum Sela adhuc juniorem esse, itaque moras nectendo eludebat Thamaram; timebat enim ne Thamar, vel ob peccata sua, vel ob infelicitatem suam, esset causa, aut certe occasio mortis maritorum suorum: hoc enim Sarae uxori Tobiae, ex simili suspicione improperatum est, Tobiae III, 9.

Sensit hunc Judae dolum Thamar, quae prolem non aliunde, quam ex stirpe Judae et Abrahae, a Deo benedicta, quaerebat; cumque Sela maritum sibi promissum, jam puberem et maturum, sibi negari cerneret, mirabili stropha dolum Judae elusit, eumque in Judae caput retorsit.


Versus 14: Assumpsit Theristrum

14. Assumpsit Theristrum, — peplo se obvolvit; ne agnosceretur. Erat theristrum velum aestivum, inquit Suidas, ita dictum a θέρος, id est ab aestate et aestu quem arcebat. Hebraeae mulieres olim (uti jam Italicae faciunt) peplo vel velo serico operiebant caput et totum corpus, uti dixi Ezech. XVI, 40; idque partim honestatis, partim ornatus (theristrum enim hic opponitur vestibus viduitatis et luctus), partim aestus arcendi gratia.

Sedit in Bivio Itineris. — Hebraice est, sedit bepetach enahim, quod Septuaginta vertunt, sedit ad portas Enan. Verum nota: Hebraei bivium vocant petach enahim, id est apertionem, et, ut Chaldaeus vertit, divisionem duorum oculorum, quia in bivio solemus oculos divertere in duas partes, puta in duas semitas. Ita in biviis sedent meretrices, ut utrimque transeuntes venentur et captent: hinc in bivio sedit Thamar captans Judam.


Versus 16: Ingrediensque ad Eam

16. Ingrediensque ad eam. — Judas hic peccavit simplici fornicatione, non enim agnoscebat suam nurum: et uxor Judae jam erat mortua, ut patet vers. 12, ac proinde Judas jam erat viduus et solutus; Thamar vero peccavit et fornicatione, et quasi adulterio (erat enim desponsa Selae filio Judae, ut patet vers. 11), et incestu, quia noscebat Judam suum socerum. Errat ergo Franciscus Georgius, sectione IV, problemate 265, ubi asserit Thamar non peccasse, quia ad mysterium hoc egit. Gravius errat problemate 267, uti et R. Moses, lib. III More, cap. L, dum excusant fornicationem Judae cum Thamar hoc nomine, quod ante legem Mosis meretricium non fuerit prohibitum, ideoque licitum. Certum enim est fornicationem simplicem esse peccatum contra legem naturae, ideoque eam omni tempore etiam ante legem Mosis, fuisse vetitam et illicitam, uti docent S. Hieronymus, S. Augustinus, lib. XXII Contra Faustum, S. Thomas, Lyranus, Abulensis et alii passim.

Dices: S. Chrysostomus et Theodoretus hic excusant Thamar et Judam. Respondeo: Non excusant factum, sed facti intentionem in Thamar, quia Thamar non libidinem, ut Judas, sed prolem intendebat. Secundo, hoc factum quodammodo excusant, dum illud referunt ad Dei dispositionem, id est, permissionem et ordinationem. Deus enim permisit hoc peccatum, et hanc fornicationem Judae, ut ex ea nasceretur Phares, et ex Phares nasceretur Christus: eam ergo ordinavit ad Christum.

Sic S. Ambrosius elevat venditionem Josephi quasi factam in typum venditionis Christi, cum tamen constet eam in se fuisse grave peccatum: Deus enim omnia peccata et mala hominum novit ordinare et dirigere ad bonum finem: unde semper ex malis bonum aliquod elicit.

Frivolum ergo est, quod ait R. Simeon Jochai, Thamar fornicatam esse Dei instinctu, ut ex Juda Messiam conciperet: perinde ac Osee Dei instinctu et jussu duxit fornicariam, et ex ea procreavit filios, qui idcirco vocantur filii fornicationum. Verum hoc de Osee exprimit Scriptura, nil autem tale exprimit de Thamar. Rursum, hac fornicaria Dei jussu facta est uxor Osee: constat autem Thamar non esse effectam uxorem Judae, imo Judam deinceps ab ea abstinuisse, ut patet vers. 26.


Versus 18: Et Baculum

18. Et baculum, — scipionem viatorium, quali in via usus est Jacob, cap. XXXII, vers. 10.


Versus 23: Habeat Sibi

23. Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest. — Hebraice est, servet sibi (meum annulum, armillam et baculum), ne forte simus in confusionem: si enim eam quaeramus, et nostra haec ab ea repetamus, illa, id indigne ferens, publicabit meam fornicationem, itaque magna me confusione et ignominia afficiet; praesertim si ipsa meum annulum ostentet. Ridebunt enim homines meam levitatem, petulantiam et turpitudinem, quod annulum meum signatorium meretrici dederim, quodque illa hunc annulum possidendo, sibique servando, me ita deluserit, ut litteras quas voluerit meo nomine fingere, meoque sigillo obsignare possit. Rursum, si annulum repetam, illa, ut eum servet, jactabit me mercedem pactam ipsi non solvisse. Itaque fraudis et mendacii me publice arguet, meque confundet, licet falso: ego enim misi ei haedum, quem promisi. Haec enim omnia in concisa hac oratione Judae, more hebraeo, subaudiuntur, et supplenda sunt. Unde Noster magis Judae mentem et sensum quam verba respiciens, clare vertit: «Certe mendacii arguere nos non potest: ego misi haedum, quem promiseram.»


Versus 24: Producite Eam, ut Comburatur

24. PRODUCITE EAM, UT COMBURATUR. — Dicit hoc Judas, ait S. Thomas, quasi accusaturus Thamar in publico judicio, ursurusque, ut judex eam igni adjudicet. Secundo et verisimilius, profert hic Judas sententiam combustionis in Thamar, quasi judex: unde ea mox executioni mandata est; sequitur enim: «Quae cum duceretur ad poenam.» Erat enim Judas pater familias, qui more prisci illius saeculi erat judex suae familiae: aut potius Judas tanquam fratrum animosissimus, a Jacobo patre constitutus erat quasi praetor totius familiae, quae numerosa erat, puta omnium Hebraeorum: hi enim a tempore Abrahae propriam habuerunt rempublicam a republica Chananaeorum distinctam, in qua patriarcha et princeps erat Jacob. Erant enim ipsi peregrini a Deo selecti et segregati ab aliis populis, erantque quasi respublica ambulans, donec sub Josue in Chanaan sedes fixerunt. Judas ergo quasi praetor nurum suam Thamar ad rogum depoposcit, ob certum et publicum adulterii crimen: erat enim ipsa desponsa Selae filio Judae, ac sponsalia haec violavit per concubitum cum Juda; ideoque fuit adultera.

Hinc patet adulterii poenam prisco illo saeculo fuisse mortem, eamque ignis: sicuti paulo post Deus per Mosen adulteros jussit occidi per lapidationem, Levit. XX, 10. Item mulieribus adulteris decrevit aquas maledictionis, quae uterum earum disrumperent, Num. V, 27. Aegyptii adulteros virgis caedebant ad mille plagas; adulteras naso truncabant, ad perenne dedecus. Testis est Diodorus, lib. I, cap. VI.

Apud Arabes, Parthos aliasque nationes, adulteris semper poena capitis fuit: quod plerique Philosophi prodidere, qui adulterium perjurio gravius crimen censuerunt. Testis est Alexander ab Alexandro, lib. IV, cap. I.

Cumani adulteram in foro omnibus ridendam exponebant: deinde asino per totam urbem circumvehebant, ut tota vita esset infamis, indeque asellaris dicebatur, quod asinum equitasset, testis Plutarchus in Probl. Tenedius rex legem tulit in adulteros, ut utriusque corpus securi concideretur, ejusque legis exemplum in filium edidit. Plato, lib. IX De Legibus, fornicantem mortis supplicio condemnat; adulterium impune a viro occidi posse asserit. Solon adulterum deprehendenti permisit occidere, teste Plutarcho in Solone.

In adulteros graves poenas sanxit Julius Caesar, Augustus, Tiberius, Domitianus, Severus et Aurelianus, qui in adulterum id excogitavit, ut duarum arborum inflexis capitibus, ac ad pedes religatis, moxque dimissis, intervulsus utrimque propenderet. Testis est Coelius, lib. X, cap. VI.

Opilius Macrinus adulteros igne cremabat, teste Alexandro ab Alexandro supra.

Saxones, adhuc Pagani, adulteram cogebant se suspendio necare, et super bustum illius incensae et concrematae, adulterum suspendebant; testis S. Bonifacius apud Guillielmum Malmesbur. lib. I, cap. LXIV De Anglis.

Quin et Mahomet, adulterum publice fustigari ad centum ictus sanxit.

Brasilienses adulteras vel occidunt, vel tanquam servas vendunt: testis Osorius, lib. II De Gestis Emmanuelis.

Nota: Judas ex ira hic praecipitat sententiam: damnat enim Thamar inauditam; rursum damnat non tantum Thamar, sed et foetum ejus innocentem. Jussit enim Thamar gravidam, cum foetu trimestri jam animato, comburi; itaque foetum tam corpore, quam anima interfici, quod est contra omne jus naturae et Gentium. Ita Cajetanus. Quod enim aliqui sic exponunt: «Producite eam,» scilicet, inquiunt, non proxime ad rogum, sed carcerem, ut illic asservetur, donec pepererit, et postea comburatur, non satis cohaeret cum textu, qui sic habet: «Producite eam,» non ut incarceretur, sed «ut comburatur.» Unde et mox ad ignem protracta fuit Thamar. Subdit enim statim Moses, dicens: «Quae cum duceretur ad poenam.» Nam post haec Thamar demum vers. 27 parit.


Versus 26: Justior Me Est

26. JUSTIOR ME EST. — Non ait, sanctior me est, vel castior, sed justior; quia gravius peccavit Thamar quam Judas: hic enim sola fornicatione, illa fornicatione, adulterio et incestu peccavit. Justior tamen fuit, id est magis aeque ac juste egit Thamar cum Juda, quam Judas cum Thamar: Judas enim promissa et pacta sua illi non servavit, negando ei matrimonium Sela promissum; itaque provocavit et adegit eam ut hanc stropham strueret Judae, qua prolem, quam ex Sela sperabat, cum eam injuste impediret Judas, ab ipso Juda repeteret. Cum enim Thamar familiae Judae et Abrahae jam addicta, omnino ex ea prolem cuperet, et negaretur ei suus Sela, alium modum, ut sui justi voti compos fieret, non habuit quam si astute, licet per scelus, ex ipso Juda prolem quaereret: Thamar ergo coram Deo iniquior, sed coram Juda justior extitit.

QUIA NON TRADIDI EAM SELAE. — Subaudi, idcirco hoc fecit, ut hanc in me fabam cuderet.

ATTAMEN ULTRA NON COGNOVIT EAM. — Mansit ergo Thamar deinceps caelebs, contenta prole suscepta ex Juda, inquit Theodoretus; nam Sela eam, hoc incestu paterno pollutam, non potuit, nec voluit habere conjugem, sed aliam duxit, ut patet Num. XXVI, 19; ex qua varios genuit filios, et inter eos unum, qui stare fecit solem, ut dicitur I Paral. IV, 22, de quo ibi.


Versus 27: Apparuerunt

27. APPARUERUNT. — Obstetrix manu ad uterum admota, cognovit duos intus motitari, et quasi luctari, uter prior exiret.


Versus 28: Iste Egredietur Prior

28. ISTE EGREDIETUR PRIOR. — Hebraice, iste egressus est prior, q. d. Iste est primogenitus, quia prior manum extulit; unde coccineo filo, vel funiculo eum ligabo et signabo, ut, si oriatur dubium, vel incertitudo aliqua, sciatur ex filo quod hic prior manum extulerit, sitque primogenitus.


Versus 29: Retrahente Manum

29. RETRAHENTE MANUM. — Haec omnia Deo dirigente et disponente facta esse docet S. Chrysostomus; nimirum volebat Deus non Zaram, sed Phares primo nasci, esseque primogenitum, quia ex Phares volebat nasci Christum Dominum.

DIXITQUE MULIER, — obstetrix aegre ferens se deceptam; metuens etiam ne haec violenta colluctatio et eruptio matri aut gemellis noceret, dixit:

QUARE DIVISA EST PROPTER TE MACERIA? — Hebraice est, «quare rupisti super te rupturam,» vel «maceriam,» id est, cur membranam qua operiebaris rupisti, ut prodires ante fratrem tuum? hoc est, cur ruptis secundinis prior egressus es, et antevertisti fratrem tuum?

Gemelli enim easdem secundinas habent. Audi Fernelium, lib. VII Physiologia, cap. XII: «Qui gemelli unius sunt sexus, iisdem secundinis involuti, simplici duntaxat membrana (quam amnion, id est agninam vocant) sejunguntur; suum quisque tamen umbilicum, propriasque tum venas, tum arterias obtinet; qui vero diversi sunt sexus, diversas quoque secundinas acceperunt, easque prorsus diremptas.» Idem docet Rodericus a Castro, lib. III De Natura mulierum, cap. XIII, idemque per experientiam se comperisse nostri Medici profitentur.

Nota: Haec sunt verba obstetricis aegre ferentis, uti dixi, praereptum esse Zarae a Phares exitum ex utero et primogenituram. Nota: Pro maceria, hebraice est Phares, id est, ruptura, item murus, sive sepes (ut vertunt Septuaginta) quae rumpitur; murus hic est membrana, qua quasi muro infans in utero matris cingitur et involvitur, quaque perrupta egreditur. Haec membrana vocatur secundinae, eo quod infantem nascentem sequantur, et ex utero emittantur. Hinc infans vocatus est Phares, id est, divisio vel divisor, aut ruptor, quia prior rupit et divisit secundinas, quasi murum sibi obstantem, ut prior nasceretur. A Phares, inquit S. Hieronymus, ab eo quod diviserit membranulam secundinarum, divisionis nomen accepit: unde et Pharisaei, qui se quasi justos a populo separaverant, Pharisaei, id est divisi, appellabantur. Hinc et illud, quod Baltasari inscriptum fuit, Daniel. V, 28: «Mane, Tekel, Phares,» id est, «numeratum, appensum et divisum est regnum tuum,» ac datum Persis et Medis. Ita S. Hieronymus.

Nota secundo, Phares habitus fuit primogenitus Judae, habuitque jura primogeniturae; unde stirps Judae texitur per Phares: ac David omnesque reges, et Christus ipse Judae promissus, Gen. XLIX, 10, de eo per Phares prognati sunt.

Dices: Sela, filius Judae legitimus, senior fuit Phares, proxime enim post Her et Onan genitus est; ergo iis mortuis, ad eum devolutum est jus primogeniturae, praesertim cum Sela filios reliquerit, qui nominantur I Paral. IV, 21. Respondeo: Her fuisse primogenitum Judae; eoque mortuo, debuisse Onan, et deinde Selam ducere ejus uxorem relictam Thamar, ac ex ea suscitare semen Her fratri suo, ejusque nomine censere primogenitum, scilicet vocando eum filium Her, ut dixi vers. 9. Quia vero hoc non fecit Sela, sed Judas gignendo ex Thamar Phares, hinc Phares censetur primogenitus, utpote filius Thamar, uxoris Her primogeniti, ac consequenter succedens in locum Her primogeniti, ex usu et lege illius saeculi. Hac de causa operose hic narratur generatio et nativitas Phares, ante Zaram, quia si Zara fuisset natus ante Phares, fuisset primogenitus Judae: hinc in utero contendit cum Phares, ut prior nasceretur.

Hic rursum videmus causam, cur Thamar tam ardenter quaesierit prolem ex Sela, et eo negato, ex Juda; quia scilicet cupiebat ex se nasci primogenitum haeredem et principem nobilissimae familiae Judae. Licet enim lex de suscitando semine fratri demortuo, tantum nominaret et obligaret fratres, non patres, eo quod copula nurus cum patre, puta cum socero, esset vetita: tamen si pater filium suum negaret nurui illiberi et viduae, illi ex lege debitum, illaque proinde jus suum, licet per scelus, reposceret a patre, puta a socero, uti fecit hic Thamar, tunc proles ex ea primo nascens, censebatur primogenita, quia juris fictione et interpretatione, censebatur pater fecisse, jusque nurui, aeque ac primogenito suo mortuo debitum reddidisse per se, quod debuisset facere et reddere per filium superstitem. Cum enim regula Juris habeat: «Quod quis facit per alium, hoc per se facere videtur;» multo magis, quod per alium facere tenetur, si per se faciat, reipsa fecisse censendus est. Addunt aliqui videri stirpem Selae in posteris defecisse, nulla enim ejus alibi fit mentio: Phares vero stirps duravit usque ad Christum. Emortua ergo stirpe Selae, omni jure primogenitura devoluta est ad stirpem Phares, utpote proximam. Verum hoc incertum est, nec satisfacit. Nam jam inde ab initio, cum adhuc staret stirps Selae, Aminadab, qui fuit secundus a Phares (Phares enim genuit Esron, hic genuit Aran, hic Aminadab, ejusque filius Naasson), fuerunt principes in tribu Judae, quasi ejus primogeniti, ut patet Num. I, 7.


Versus 30: Zara

30. ZARA. — «Zara» hebraice idem est quod oriens, quia hic filius cum prior extendisset manum, prior quoque oriri et nasci debebat naturaliter. Vocatus est, inquit S. Hieronymus, «Zara,» id est oriens, sive quia primus apparuit, sive quod plurimi justi ex eo nati sunt, ut patet I Paral. cap. II et seq.

Allegorice, Zara qui prior manum protulit, est Judaeus, qui prior legem accepit, sed manum coccineo filo ligatam retraxit, quia conscientiam Christi sanguine pollutam, a Deo et salute avertit: unde ei praelatus est Phares, id est, Gentilis populus, qui prior ad lucem fidei venit, et Deo natus est, rupitque maceriam inimicitiarum inter Deum et homines, per Christi sanguinem. Ita Rupertus et Cyrillus. E contrario tamen S. Chrysostomus, Irenaeus et Theodoretus per Zaram Christianos Gentiles, per Phares Judaeos accipiunt.


Reflexio Moralis: De Origine Nobilitatis

Moraliter, vide hic qualis sit origo familiarum nobilissimarum, quidque sit nobilitas. Ecce enim ex hoc incestu Judae cum Thamar prognati sunt David, Salomon omnesque reges Judae, ipseque Christus Dominus: hic enim a Juda per Phares et Thamar descendit. Nam omnes legitimi filii Judae, vel nullos, ut Her et Onan, vel paucos et plebeios, ut Sela, posteros habuerunt, ut liquet I Paral. IV, 21. Pari modo nullus est rex, aut princeps, qui si suos majores a bis mille annis repetat, inter eos non inventurus sit multos spurios, multos rusticos aut cerdones, aut his viliores; quinimo permulti ex vilissima prosapia mox ad regnum evecti sunt. Ita Saul ab asinis, David ab ovibus ad regnum evasit. Jephte ex latrone factus est princeps, Arsaces ex latrone factus est rex Parthorum, Gyges ex pastore factus est rex Lydorum. Darius Hystaspis Cyri pharetrophorus fuit. Valentinianus I Imperator patrem habuit funes torquentem. Tamberlanes ex bubulco factus est rex Tartarorum. Agathocles Syracusanorum tyrannus patrem habuit figulum. Tullus Hostilius ex pastore factus est rex Romanorum, Aurelianus et Diocletianus humili genere nati sunt. Maximinus fuit opilio. Maximus Puppienus patrem habuit fabrum ferrarium. Justinus I Imperator primo, fuit subulcus; secundo, bubulcus; tertio, faber lignarius; quarto, miles, inde Imperator. Mahometes, auctor mahometismi et Alcorani, camelarius fuit. Othomanus, primus Turcarum princeps, agrariis parentibus ortus est, cujus posteri etiamnum Turcarum sunt Imperatores. Sultanos Aegyptios ex gentis et regni instituto prius oportebat servos esse, quam ad eum honorem conscenderent. Denique omnis nobilitas ignobile habuit principium: et qui in avorum nobilitate gloriantur, non in sua, sed in aliena virtute gloriantur. Et hoc ergo vanitas est.

Et merito Iphicrates cuidam exprobranti ignobilitatem: «Meum, inquit, genus a me incipit, tuum in te desinit.» Ita Plutarchus in Apophthegm. Idem suis aemulis respondit Cicero: «Ego, ait, meis majoribus virtute praeluxi.»