Cornelius a Lapide (Cornelius Cornelissen van den Steen, 1567–1637)
(Joseph et Uxor Potipharis)
Synopsis Capitis
Josephi castitas tentatur ab hera: ille, relicta ei chlamyde, fugit, ideoque per calumniam herae in carcerem conjicitur.
Textus Vulgatae (Genesis 39:1–23)
1. Igitur Joseph ductus est in Aegyptum, emitque eum Putiphar, eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir Aegyptius, de manu Ismaelitarum, a quibus perductus erat. 2. Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui, 3. qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia quae gereret ab eo dirigi in manu illius. 4. Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei, a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quae ei tradita fuerant: 5. benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam ejus substantiam. 6. Nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie et decorus aspectu. 7. Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph et ait: Dormi mecum. 8. Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua: 9. nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, praeter te, quae uxor ejus es: quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum? 10. Hujusmodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti, et ille recusabat stuprum. 11. Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret: 12. et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret: Dormi mecum. Qui, relicto in manu ejus pallio, fugit et egressus est foras. 13. Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam, 14. vocavit ad se homines domus suae et ait ad eos: En introduxit virum Hebraeum ut illuderet nobis: ingressus est ad me ut coiret mecum, cumque ego succlamassem, 15. et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam et fugit foras. 16. In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum, 17. et ait: Ingressus est ad me servus Hebraeus quem introduxisti ut illuderet mihi: 18. cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam et fugit foras. 19. His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde: 20. tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus. 21. Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris. 22. Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur: et quidquid fiebat, sub ipso erat. 23. Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis: Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.
Versus 1: Igitur Joseph
Redit hic Moses ad historiam Josephi, intercisam cap. praecedenti per historiam genealogiae Judae; gesta enim Josephi et Judae prae aliis fratribus prosequitur hic Moses, quia Judas et Joseph diviserunt primogenituram Rubeni, a qua ipse propter incestum excidit, ut patebit cap. XLIX, vers. 3 et 4.
EMITQUE EUM PUTIPHAR. — Tradunt Hebraei, inquit S. Hieronymus, Putiphar emisse Josephum ob nimiam ejus pulchritudinem, in turpe ministerium, ideoque Deo vindice virilia ei exaruisse, ut fieret eunuchus, eaque de causa electum esse sacerdotem Heliopoleos: et hujus filiam esse Aseneth, quam postea uxorem Joseph accepit. Hanc traditionem probare videtur S. Hieronymus, eamque sequitur Rupertus. Sed alii passim non immerito eam habent pro fabula, a Judaeis more suo conficta.
Versus 2: Fuitque Dominus cum eo
Fuitque Dominus cum eo, — eum ejusque actiones per omnia dirigendo et prosperando, eumque omnibus amabilem et gratiosum efficiendo. Ita S. Chrysostomus. Unde sequitur: «Et erat vir (non aetate, erat enim juvenis 17 annorum, sed prudentia et gravitate) in cunctis prospere agens.» Quam felix et fortunatus est, cujus actiones omnes dirigit Deus!
Nota quod Deum etiam in Aegypto invenit Joseph: pius enim et sanctus ubicumque fuerit, invenit Deum, juxta illud Psal. CXXXVIII: «Si ascendero in coelum, tu illic es.» Vide fidelitatem Dei, qui nusquam in adversis suos derelinquit, uti facit mundus.
Vide rursum, ut omne solum forti patria est. Stilpo, a Demetrio captus Megaris, et rogatus num quid amisisset, respondit: «Bellum nulla ex virtute spolia ducit.» Et Bias, capta patria, profugus: «Omnia mea, inquit, mecum porto.» Idem sensit et fecit hic Joseph. Addit S. Chrysostomus, hom. 62, Joseph in tot tantisque suis calamitatibus, non cecidisse animo, nec diffisum esse suo somnio, et Dei de sua exaltatione promisso, multo minus putasse se a Deo esse derelictum; sed «omnia, inquit, tulit fortiter et mansuete, sperans a Deo meliorem sortem, nec dubitans se hac via exaltatum iri. Hic enim mos est Deo, inquit, ut non liberet a tentationibus et periculis viros virtute claros, sed in ipsis suam declaret virtutem, ut tentationes ipsae eis fiant occasio laetitiae magnae. Propter hoc et B. David: In tribulatione dilatasti mihi; non ait, Liberasti, sed dilatasti mihi, id est me. Audi S. Ambrosium, lib. De Joseph, cap. IV: Servile, ait, est omne peccatum, libera innocentia. Quomodo autem non est ille servus, qui subditus est libidini? suscipit omnes metus, insidiatur somniis singulorum: ut unius cupiditate potiatur, fit servus omnium.» Et mox: «Nonne videtur tibi iste in servitute dominari, ille autem in libertate servire? Serviebat Joseph, regnabat Pharao: beatior hujus servitus, quam regnum illius. Denique tota Aegyptus collapsa esset fame, nisi regnum suum servili consilio subdidisset. Habent igitur unde glorientur originales servuli: servivit et Joseph; habent quod imitentur, ut discant conditionem se mutare posse, non mores; esse et in vernaculis libertatem et in servitute constantiam.»
Versus 6: Nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur
Non Putiphar, sed Joseph, inquit Hieronymus Prado in Ezech., cap. XIX, vers. 39, q. d. Joseph nil omnino ex tam locupleti substantia, sibi a domino suo credita, usurpabat aut vindicabat, praeter necessariam vitae annonam: ut cognoscere hic idem sit quod sibi vindicare, pro suo agnoscere, sibi adscribere, quasi Joseph hic laudetur a rara quadam continentia, sive abstinentia.
Verum, quia vers. 13 idem dicitur, non de Joseph, sed de custode carceris, quod scilicet nihil de suis nosset, sed omnia credidisset Josepho: hinc melius hic quoque eadem phrasin eodem modo accipiemus, q. d. Putiphar ita omnia sua credebat Josepho, ut de iis nihil inquireret, nihil cognosceret, nullius rei curam gereret, nisi tantum ut accumberet mensae, et frueretur eis quae Joseph curabat et procurabat. Ita Philo et S. Ambrosius.
Versus 7: Post multos dies
Post multos dies, — anno circiter undecimo captivitatis et servitutis suae in Aegypto, cum jam esset 27 annorum. Nam anno aetatis suae 17, Joseph ductus est in Aegyptum, et anno 30 liberatus est e carcere, in quo triennium fuerat propter hanc calumniam herae suae, uti ostendam cap. XL, vers. 4; conjectus est ergo in carcerem anno aetatis suae 27.
INJECIT DOMINA SUA OCULOS SUOS IN JOSEPH. — Nimirum, oculi sunt in amore duces. Qui vult ergo castus esse, imitetur Job dicentem, cap. XXXI: «Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine.» Rursum discant hic, ait S. Ambrosius, juvenes cavere oculos feminarum: adamantur enim etiam ii qui nolunt amari.
Versus 9: Quomodo ergo possum hoc malum facere?
QUOMODO ERGO POSSUM HOC MALUM FACERE? — ut hero meo in me ita propenso, tam ingratus, infidus et injustus sim?
ET PECCARE IN DEUM MEUM, — quem, ut ubique praesentem, intueor et revereor, quem ut patrem amo, et vindicem timeo.
Pie notat hic Pererius tria esse vincula, quibus viri sancti fortissime se constrictos sentiunt, ne possint Deum offendere. Primum est reverentia divinae majestatis, ubique praesentis et cuncta cernentis. Sancti enim viri, semper in conspectu Dei ambulantes, videntur sibi non posse non omnia caste sancteque facere, ideoque ne praesens numen ulla re offendant, ab iis omnibus quae ei displicent, religiosissime cavent. Contra faciunt impii, de quibus dicitur Psalm. IX: «Non est Deus in conspectu ejus, inquinatae sunt viae illius in omni tempore, auferuntur judicia tua a facie ejus.» Tales fuerunt senes illi Susannae insidiantes, de quibus dicitur Daniel. XIII, 9: «Everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos, ut non viderent coelum, neque recordarentur judiciorum justorum.»
Secundum est recordatio benevolentiae ac beneficentiae Dei erga se. Et hoc est quod ait Dominus, Osee XI: «In funiculis Adam (id est, iis quibus trahi solent homines, puta amore et beneficiis) traham eos in vinculis charitatis.» Quis non reputet impossibile sibi esse in Deum peccare, si serio consideret Dei in se tot et tanta beneficia, praeterita, praesentia et futura, quae suis promisit? et Deum esse eum, in quo vivimus, movemur et sumus, cujus beneficium est, quidquid boni in corpore animoque habemus? Denique si consideret Deum in se esse optimum, pulcherrimum, suavissimum, summe amabilem, talemque se nobis exhibere nunc et magis exhibiturum in coelo, si constanter ei adhaereamus. Vide S. Augustinum, serm. 83 De Tempore, ubi de Josepho hoc nostro loquens, ex S. Ambrosio auream hanc affert sententiam: «Amator Dei dilectissimi, amore mulieris non vincitur; castum animum incitans adolescentia non permovet, nec diligentis auctoritas: magnus plane vir, qui venditus servire tunc nescivit, adamatus non redamavit, rogatus non acquievit, apprehensus aufugit.»
Tertium vinculum est timor Dei, conceptus ex consideratione severissimi judicii et vindictae, quam Deus tum in hac vita saepe, tum certissime et rigidissime exercebit in die judicii, ubi nullum peccatum, etiam minimum relinquet impunitum. Unde David, Psalm. CXVIII: «Confige timore tuo carnes meas: a judiciis enim tuis timui.»
Hinc S. Basilius in illud Psalm. XXXIII: «Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos: Cum te, inquit, appetitus invaserit peccandi, velim cogites horribile illud Christi tribunal, in quo praesidebit judex in excelso throno; astabit autem omnis ejus creatura, ad gloriosum ejus conspectum contremiscens: adducendi etiam nos sumus singuli, eorum quae in vita gessimus rationem reddituri: mox illis qui mala perpetrarunt, terribiles quidam et deformes assistent angeli, igneos vultus prae se ferentes, atque ignem spirantes in homines, scilicet impios. Ad haec cogita profundum barathrum, et inextricabiles tenebras, et ignem carentem splendore, urendique vim habentem, sed privatum lumine; deinde vermium genus, venenum immittens, et carnem vorans, inexplebiliter esuriens, neque unquam saturitatem sentiens, atque intolerabiles dolores corrosione ipsa infigens. Denique quod omnium gravissimum est, opprobrium illud, et confusionem sempiternam. Haec time, et hoc timore quasi freno, animum a peccatorum concupiscentia reprime.» Ita S. Basilius.
Josephum castum imitata est casta Susanna, dum ad scelus sollicitata dixit: «Angustiae mihi sunt undique; sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini.» Ita Sancti omnes usque ad mortem restiterunt peccato. Paulus, Rom. VIII: «Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio, an angustia, etc. Certus sum, quia neque mors, neque vita,» etc. Ruffinus dixit Theodosio Imperatori se curaturum ut Ambrosius vincula ei injecta laxaret. Cui Theodosius: «Novi ego constantiam Ambrosii, et quod nullo regiae majestatis terrore Dei legem transgredietur.» Eudoxiae Imperatrici minitanti S. Chrysostomo dixerunt sui: «Frustra illum hominem terres; nihil ille nisi peccatum timet.» S. Ludovicus Franciae rex, puer a Blancha matre didicit «potius mortem oppetere, quam in peccatum lethale consentire.» Tobias filio suo: «Cave ne aliquando peccato consentias; multa bona habebis, si timueris Deum.» S. Edmundus Cantuariensis archiepiscopus: «Malo, inquit, insilire in rogum ardentissimum, quam peccatum ullum sciens admittere in Deum.» Sapiens: «Tanquam a facie colubri fuge peccatum.» S. Anselmus: «Si hinc peccati horrorem, inde inferni dolorem corporaliter cernerem, et necessario uni eorum immergi deberem, prius infernum quam peccatum appeterem.» Ita Machabaei, ita Martyres tormenta praetulerunt peccato.
Audi et Gentiles: Aristoteles, III Ethic.: «Melius est mori, quam facere aliquid contra bonum virtutis.» Seneca: «Et si scirem homines ignoraturos, et Deum ignosciturum, tamen peccare nollem, ob peccati turpitudinem.» Quid enim est peccatum? est cadaver, est lepra, est cloaca foedissima: est monstrum naturae rationalis: est offensa et laesio divinae Majestatis: est reatus ignis aeterni: est deicidium, est christicidium. Papinianus Jurisconsultus, licet Gentilis, mori maluit, quam parricidium Caracallae Imperatoris, qui occiderat fratrem Getam, defendere: testis est Spartianus in Caracalla. Democles puer in balneo, ut stuprum Demetrii regis evaderet, in aquam ferventem insiliit: ne se pollueret, maluit ille mori: testis Plutarchus in Vita Demetrii.
Versus 10: Hujusmodi Verbis per Singulos Dies Loquebatur
Nota hic invictam Josephi constantiam. Nam etiam ingentes arbores magnis crebrisque percussae ictibus concidunt; etiam durissima saxa guttis minutissimis assidue cadentibus excavantur: quanto magis homo magnitudine et assiduitate tentationum superabilis est, cujus caro non est aenea, ut inquit Job, nec fortitudo ejus est fortitudo lapidum; Joseph tamen non cessit, nec humanae naturae infirmitati, nec juvenilis aetatis in libidinem proclivitati, non assiduae sollicitationi herae suae, non opibus et promissis, quae illa offerebat, non minis et periculis gravissimis, quibus se, si facinus recusaret, exponebat. Disce hic nullam tentationem, quantacumque ea sit, esse insuperabilem, teque inexcusabilem fore si ab ea te superari sinas, cum omnem, aeque ac Joseph, per Dei gratiam superare possis et debeas, praesertim si jugiter memor sis aeternitatis et aeternae gloriae vel gehennae: certa pro aeternitate.
STUPRUM, — adulterium.
Versus 12: Fugit
12. Lacinia, — ora vel extremitate pallii. Addit Josephus illam finxisse morbum, et sollicitasse Josephum in die festo solemni, quo familia domo aberat. Sed videtur Josephus haec, uti et alia, de suo addere praeter veritatem; si enim ita est, quomodo ergo mulier, vers. 13, elapso Joseph exclamavit, et evocavit domesticos?
Fugit. — Potuisset Joseph, utpote juvenis in florenti aetate robustus, feminae hoc pallium suum per vim extorquere, sed noluit: idque primo, ex reverentia, ne quam vim herae suae inferret. Secundo, quia praesentissimum remedium contra tentationes libidinis est, non colluctatio, sed fuga. Unde Apostolus ait: «Fugite fornicationem.» Vide de fuga hac, deque cavenda familiaritate mulierum, S. Augustinum, serm. 230 De Temp., ubi inter caetera sic ait: «Joseph, ut impudicam dominam posset evadere, fugit; ergo contra libidinis impetum apprehende fugam, si vis obtinere victoriam: nec tibi verecundum sit fugere, si castitatis palmam desideras obtinere. Inter omnia certamina Christianorum, sola duriora sunt praelia castitatis, ubi quotidiana est pugna, et rara victoria: hic ergo Christianis quotidiana martyria deesse non possunt. Si enim castitas, et veritas, et justitia est Christus; si et ille qui eis insidiatur persecutor est, ille qui et in aliis defendere, et in se custodire voluerit, Martyr erit.» Recte ergo S. Bernardus in Sent. brevior.: «Parcitas, ait, in ubertate, largitas in paupertate, castitas in juventute, martyrium est sine sanguine.»
Tertio, fugit Joseph, ne vel mulierem tangeret, vel ab ea tangeretur: quia vel ipse mulieris tactus, quasi contagiosus et venenatus, est viro fugiendus, non minus quam rabidissimi canis morsus, inquit S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinianum.
Nota hic: Imitare et apprehende cum Josepho duplex scutum castitatis. Primum est praesentis Dei memoria, amor et timor, si nimirum cogites tum Dei praesentiam, Dei judicium, Dei vindictam et infernum; tum Dei bonitatem, pulchritudinem et delicias, quae omnem corporum pulchritudinem et voluptatem in immensum superat, de quo dixi vers. 9. Secundum est fuga occasionum et tentationum, ac praesertim mulierum. Sic enim fugit Joseph, relicta chlamyde.
Sed quid si fugere non liceat? Audi quid fecerit S. Euphrasia Martyr, quae ad prostibulum damnata, quod idolis sacrificare nollet, cum ab improbo juvene invaderetur, hac arte eum eludens, et pudori suo consuluit, et martyrium assecuta est. Si, inquit, mihi parcas, docebo te pharmacum, quo perunctus, in praeliis nullo telo vel ferro laedi poteris. Ille promisit, si ejus rei fidem faceret; tum illa: In me, inquit, cape experimentum; atque cera cum oleo commixta inungens collum: Feri, inquit, illud quam potes validissime. Fecit juvenis, et uno ictu ei caput resecuit. In hoc stratagemate aeque calliditatem virginis, atque constantiam admiraberis: testis est Nicephorus, lib. VII Hist. cap. XIII. Non enim erat ei tunc aliud remedium servandae castitatis, nisi haec pia fraus, ad quam eam coegit juvenis inhians ejus pudori, quem ut servaret, mori maluit; unde juste juvenem decepit, qui proinde necis ejus auctor censeri debet, tum physice, tum moraliter. Ipsa ergo martyr est, non sui homicida.
Nota secundo, cum Ruperto, virtutes heroicas Josephi: primo, temperantiam et continentiam; quia juvenis 27 annorum existens, isque formosus, et a domina sua pollicente ampla secreto amatus et rogatus, non redamavit, sed constans in sua castitate stetit. Secundo, justitiam et fidelitatem; quia heri sui torum exhorruit. Tertio, prudentiam; quia apprehensus aufugit. Quarto, fortitudinem; quia furias insanae amasiae, carceres mortemque ipsam non timuit, et prae sua castitate contempsit. Quinto, constantiam; quia quotidie ab hera interpellatus, quasi adamas restitit et constitit.
Hinc S. Chrysostomus ait magis se mirari factum Josephi, quam tres pueros Hebraeos in fornace Babylonia illaesos permansisse. Sicut enim illi, sic et Josephus in mediis ignibus illaesus, non adustus, sed purior, integrior, robustior et clarior effulsit: ut merito Josepho acclamari possit, quod S. Dominico (non fundatori Ordinis, sed alteri ex eodem Ordine) in simili tentatione victori acclamarunt daemones: «Vicisti, vicisti; quia in igne fuisti, et non arsisti.» Hinc et S. Ambrosius miratur Josephum ita dominantem concupiscentiae, rebusque omnibus. Audi eum, lib. De Joseph, cap. V: «Magnus, ait, vir Joseph, qui venditus servile tamen nescivit ingenium, adamatus non redamavit, rogatus non acquievit, apprehensus aufugit. Qui cum ab uxore domini sui conveniretur, teneri veste potuit, animo capi non potuit: ac ne ipsa quidem verba diutius passus est; contagium enim judicavit, si diutius moraretur, ne per manus adulterae libidinis incentiva transirent. Itaque vestem exuit, crimen excussit. Ille dominus fuit, qui amantis non excepit faces, qui lenocinantis vincula non sensit, quem nulla mortis formido perterruit, qui maluit liber criminis mori, quam criminosae potentiae eligere consortium.» Et S. Gregorius, homil. 15 in Ezech.: «Conamur, ait, carnis illecebram vincere. Joseph ad memoriam redeat, qui, tentante se domina, studuit carnis continentiam etiam cum vitae periculo custodire. Unde factum est ut, quia membra sua bene noverat regere, regendae quoque omni Aegypto praeesset.»
Allegorice: Joseph, inquit Rupertus, est Christus, mulier Aegyptia est Synagoga, quae carnaliter Messiam adamat, exspectans ejus regnum terrenum et carnale; sed Christus, relicto ei pallio, id est caeremoniiis legis, fugit ad Gentes, a quibus in spiritu et veritate adoratur.
Symbolice, Philo: Joseph, inquit, est princeps, sive rex; Putiphar herus, est populus, penes quem est ipsum jus regni; uxor est concupiscentia et libido, qua populus saepe ducitur: huic constanter resistit Joseph, id est, verus princeps, si sincere publicum bonum amet et tueatur.
Sic tropologice, herus est ratio, uxor est concupiscentia: huic resistit Joseph, id est, spiritus continens et constans.
Versus 13: Cumque Vidisset Mulier
Nota hic ingenium versatile, impudentiam et improbitatem mulieris, nimirum: «Aut amat, aut odit mulier,» nihil est tertium. Secundo, ejusdem nequitiam, audaciam et dolos, quibus in Josephum suum crimen intorquet. Tertio, ejusdem furias, quibus illi antea adamato necem parat, nimirum: Mulier saevissima tunc est, / Cum stimulos odio pudor admovet.
Versus 19: Nimium Credulus
Non enim Josepho locum dedit se purgandi, nec de facto inquisivit; sed statim damnavit innocentem. Secundo, non advertit homo zelotypus, hanc ipsam vestem indicium esse violentiae a muliere profectae, et innocentiae ac reverentiae Josephi. Nam si ipse (ut sapienter ait Philo) vim dominae voluisset inferre, facile vestem suam utpote femina robustior, servasset, imo et feminae extorsisset.
Versus 20: Tradiditque Joseph in Carcerem
«Humiliaverunt, inquit David, Psalm. CIV, in compedibus pedes ejus, ferrum pertransivit animam ejus;» sed paulo post, Deo dirigente, factus est Joseph licet inter vinctos liber, imo princeps. Consolatur, inquit Josephus, se in carcere Joseph, cogitans potentiorem esse Deum iis qui se vincirent. Deo enim se, suamque innocentiam curae esse sciebat; nec dubitabat quin Deus eum ex his vinculis cum gloria, vel praesenti, vel futura eriperet. Unde «libens, inquit S. Ambrosius, pro castitate subibat hoc carceris mortisque martyrium.» Erat enim Joseph, utpote ob adulterii calumniam incarceratus, in certo martyrii mortisque periculo.
Allegorice, Joseph est Christus, qui innocens a Juda et Judaeis traditus, compactusque est in carcerem mortis, sed inter mortuos quasi liber a Deo Patre effectus, omnium vinctorum, adeoque inferni potestatem et imperium accepit. Ita Prosper et Rupertus. Audi S. Ambrosium, lib. De Joseph, cap. VI: «Considera nunc, ait, illum verum Hebraeum (Christum), illum non somnii, sed veritatis et praeclarae visionis interpretem, qui de divinitatis illa plenitudine, de ubertate coelestis gratiae in hunc corporeum carcerem venerat; quem non potuit saeculi hujus illecebra mutare, etc.; postremo adulterina quadam Synagogae manu, veste corporis apprehensus carnem exuit, liber mortis ascendit. Calumniata est meretrix, ubi eum cernere non potuit: quem carcer non terruit, non inferna tenuerunt; quin etiam quo veluti puniendus descenderat, inde alios liberavit; ubi ipsi stringebantur mortis vinculis, ibi laxavit ipse vincula mortuorum.»
Rursum Joseph hic noster patriarcha sua castimonia, innocentia, patientia, gratia adumbravit Josephum sponsum B. Virginis, cujus dignitas et sanctitas prae aliis plerisque Sanctis, vel ex eo colligi potest, quod Christi et Virginis nutritius fuerit, quodque Christi pater dictus sit et creditus. Nam, ut ait S. Bernardus, hom. 2 super Missus est: «Ille Joseph fraterna ex invidia venditus et ductus in Aegyptum, Christi venditionem praefiguravit: iste Joseph Herodianam invidiam fugiens Christum in Aegyptum portavit. Ille domino suo fidem servans, dominae noluit commisceri: iste dominam suam, Domini sui matrem, virginem agnoscens, et ipse continens, fideliter custodivit. Illi data intelligentia in mysteriis somniorum: isti datum est conscium fieri atque participem coelestium sacramentorum. Ille frumenta servavit, non sibi, sed omni populo: iste panem vivum e coelo servandum accepit, tam sibi, quam toti mundo.»
Versus 23: Nec Noverat Aliquid
Non Joseph, sed custos carceris, qui vinctos, omniaque in carcere Josepho crediderat. Vide dicta vers. 6. Eleganter S. Chrysostomus (vel quisquis est auctor: stylus enim Latinum redolet auctorem), hom. De Josepho vendito, tom. 1: «Intrat, ait, Joseph sanctissimus custodiam, visitator magis quam reus; provisor, non socius; medicus, non aegrotus. Adeo fit cunctorum praepositus, fit in reorum solatium procurator. Gaude, innocentia, et exulta; gaude, inquam, quia ubique illaesa es, ubique secura. Si tentaris, proficis; si humiliaris, erigeris; si pugnas, vincis; si occideris, coronaris. Tu in servitute libera es, in periculo tuta, in custodia laeta. Te potentes honorant, suspiciunt principes, magnates exquirunt. Tibi boni parent, mali invident, zelant aemuli, inimici succumbunt. Nec unquam poteris victrix non esse, etiamsi inter homines tibi justus judex defuerit.»