Cornelius a Lapide

Exodus III


Index


Synopsis Capitis

Moses pascens oves Jethro, vocatur a Domino in rubo ardente et incombusto; ab eoque mittitur ad Pharaonem, ut liberet Hebraeos. Secundo, vers. 13, rogat nomen Dei, qui ait: Ego sum qui sum.


Textus Vulgatae: Exodus 3:1-22

1. Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui, sacerdotis Madian: cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb. 2. Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi, et videbat quod rubus arderet, et non combureretur. 3. Dixit ergo Moyses: Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus. 4. Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait: Moyses, Moyses. Qui respondit: Adsum. 5. At ille: Ne appropies, inquit, huc; solve calceamentum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, terra sancta est. 6. Et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam: non enim audebat aspicere contra Deum. 7. Cui ait Dominus: Vidi afflictionem populi mei in Aegypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui praesunt operibus: 8. et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Aegyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quae fluit lacte et melle, ad loca Chananaei, et Hethaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Hevaei, et Jebusaei. 9. Clamor ergo filiorum Israel venit ad me: vidique afflictionem eorum, qua ab Aegyptiis opprimuntur. 10. Sed veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Israel, de Aegypto. 11. Dixitque Moyses ad Deum: Quis sum ego ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israel de Aegypto? 12. Qui dixit ei: Ego ero tecum, et hoc habebis signum, quod miserim te: Cum eduxeris populum meum de Aegypto, immolabis Deo super montem istum. 13. Ait Moyses ad Deum: Ecce ego vadam ad filios Israel, et dicam eis: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: Quod est nomen ejus? quid dicam eis? 14. Dixit Deus ad Moysen: Ego sum qui sum. Ait: Sic dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. 15. Dixitque iterum Deus ad Moysen: Haec dices filiis Israel: Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, misit me ad vos; hoc nomen mihi est in aeternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem. 16. Vade, et congrega seniores Israel, et dices ad eos: Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, dicens: Visitans visitavi vos, et vidi omnia quae acciderunt vobis in Aegypto: 17. et dixi ut educam vos de afflictione Aegypti, in terram Chananaei, et Hethaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Hevaei, et Jebusaei, ad terram fluentem lacte et melle. 18. Et audient vocem tuam; ingredierisque tu, et seniores Israel, ad regem Aegypti, et dices ad eum: Dominus Deus Hebraeorum vocavit nos; ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro. 19. Sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti ut eatis, nisi per manum validam. 20. Extendam enim manum meam, et percutiam Aegyptum in cunctis mirabilibus meis, quae facturus sum in medio eorum; post haec dimittet vos. 21. Daboque gratiam populo huic coram Aegyptiis; et cum egrediemini, non exibitis vacui: 22. sed postulabit mulier a vicina sua, et ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes; ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis Aegyptum.


Versus 1: Moyses autem pascebat oves Jethro

MOYSES AUTEM PASCEBAT OVES JETHRO. — Per 40 annos quibus in Madian vixit, Moses fuit pastor ovium; totidem deinde annis fuit pastor et dux populi. « Est enim pastoralis ars » (ait Philo) « praeludium ad regnum, hoc est ad regimen hominum, gregis mansuetissimi. Solus potest esse rex usquequaque perfectus, qui bene callet artem pastoritiam, et curando minora animalia, didicit quomodo praeesse debeat praestantioribus. » Sic Saul pascens asinas, a Samuele unctus est in regem; sic et David ab ovibus ad regnum est vocatus: hinc et Homerus Agamemnonem vocat pastorem populorum.

Triplici hoc quadragenario quasi consecrata est vita Mosis: vixit enim in aula Pharaonis 40 annis; inde fuga elapsus, pavit oves Jethro in Madian 40 rursum annis, ut patet Actor. VII, 30. Tertio ex Madian rediens in Aegyptum, dux fuit populi in deserto per 40 ultimos vitae suae annos: ita Eusebius. Mortuus est enim Moses anno aetatis 120, Deut. cap. ult.

Quaeres, quid his 40 annis egerit Moses? Respondet Philo, primo, eum pascendo oves didicisse pascere et regere populum; secundo, eum se exercuisse in philosophia et sapientia; tertio, studuisse virtutibus, et edomandis animi affectibus. « Vana est enim philosophia, nisi in actionem emanet, uti vana est medicina, ni morbos curet: ita et Philosophia, ni vitia animae, » ait Plutarchus. Quarto, Moses hisce annis vacavit orationi et contemplationi, qua praeparabatur a Deo ad tanti populi regimen, uti mox patebit.

Addit quinto Pererius: Creditur, ait, Moses tunc scripsisse librum Job, et librum Geneseos, ut Hebraeos in Aegypto oppressos solaretur et confirmaret, tum exemplo patientiae Job, et consecutae consolationis et felicitatis ejus; tum exemplis patrum Abrahae, Isaac, Jacob; tum promissis iisdem factis de liberatione ex Aegypto, et possidenda terra Chanaan; sed de hac re alibi dixi.

JETHRO SOCERI SUI. Haec vera est lectio: sic enim habent Hebraeus, Chaldaeus, Septuaginta et Romanus, tam hic quam cap. IV, vers. 18, et S. Hieronymus Contra Helvid. Male ergo alii legunt: « Jethro cognati sui. » Hinc ergo apparet, quod Sephora, uxor Mosis, fuerit filia Jethro; cumque eadem cap. II, vers. 21, dicta sit filia Raguel, sequitur eumdem esse Raguel et Jethro.

CUMQUE MINASSET GREGEM. « Minare » est verbum Latinum, et proprium pastorum baculo oves dirigentium; hinc grammaticus: « Pastor oves baculo minat, lupus ore minatur. »

AD INTERIORA DESERTI. Hebraice, « post desertum, » id est, sequens desertum in posteriora, id est, interiora ejus: ita Chaldaeus, Septuaginta, Vatablus et alii. Secessit Moses in intimam eremum, orationis et contemplationis silentioris studio, utque vota pro suis Hebraeis liberius et ardentius nuncuparet, utque se exerceret in virtutis stadio sub ratione magistra: quo se ad utrumque vitae genus, activum scilicet et contemplativum, compararet, ait Philo.

Moraliter, hic disce solitudinem aptissimam esse orationi, culturae mentis, quieti et perfectioni; unde David, Psal. LIV, ait: « Elongavi fugiens, et mansi in solitudine; » et Osee II, Dominus ait: « Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. » Hic discimus pascere et regere tres greges, puta primo, corpus et corporis membra et motus; secundo, animam, puta omnes sensus et affectiones animae; tertio, spiritum, puta intellectum, voluntatem, memoriam, omnesque cogitationes et affectiones animi, depurare ab omni errorum et vitiorum faece, easque ad normam veritatis et legis divinae componere et conformare. Atque haec est beatitudo hujus vitae.

Felix et summum enim bonum est « animus fortuita despiciens, virtute laetus, extra metum et cupiditatem sana mens, et in perpetua possessione sanitatis suae. » Atque, ut ait S. Cyprianus ad Donatum: « Una placida et fida tranquillitas, una solida et perpetua securitas est, si quis ab inquietantis saeculi turbinibus extractus, Deo suo mente proximus, quidquid apud caeteros in rebus humanis sublime ac magnum videtur, infra suam jacere conscientiam glorietur: nihil appetere jam, nihil desiderare de saeculo potest qui saeculo major est. » Quin et Seneca, epist. 84: « Relinque, ait, divitias, aut periculum possidentium, aut onus; relinque corporis voluptates: molliunt et enervant; relinque ambitum: tumida res est, vana, ventosa, nullum habet terminum; tam solicita est, ne quem ante se videat, quam ne post alium; laborat invidia, et quidem duplici. Ad sapientiam te dirige, tranquillissimas res, et simul amplissimas pete. Si conscendere hunc verticem libet, cui se fortuna submisit, omnia quidem sub te, quae pro excelsissimis habentur, aspicies. »

Hac de causa olim tot millia Sanctorum in eremum concesserunt. Ita Paulus primus Eremita in eremo 79 annis, Onufrius 70, incogniti vixerunt, sed in morte cogniti sunt, cum a solitudine terrena ad celebritatem coelestem transferrentur. Dicebat Arsenius: « Non posse se cum Deo simul et hominibus habitare. » S. Antonius a Constantino Imperatore vocatus, ire noluit, dicens: « Si ad Imperatorem venero, Antonius ero: sin minus, Abbas Antonius. » Idem suis dicebat: « Non expedit Christi servis saecularium domos frequentare: sicut enim pisces de aqua educti, languescere et emori solent; ita monachus extra coenobium confabulationi vacans, ad cordis tepiditatem redigitur, et circa spiritalia exercitia efficitur tardior. »

Suatocopius, rex Bohemiae, victus ab Arnulpho Imperatore, fugit in eremum, cumque eremitis incognitus vixit. Moriens eos vocavit, dixitque: « Ego sum rex Bohemorum, qui praelio victus ad vos confugi; et regiam vitam et privatam expertus morior: nulla regni fortuna est tranquillitati eremi praeferenda. Hic securus somnus dulces herbarum radices efficit: ibi curae et pericula nullum cibum, nullum potum non amarum reddunt. Quod vitae mihi Deus dedit apud vos, felix peregi: in regno quidquid ejus transactum est, mors verius quam vita fuit. » Ita Aeneas Silvius, Hist. Bohem. cap. XIII.

Ita et Carolus V Imperator dicere solebat, se resignato imperio plus voluptatis in sua monastica solitudine percepisse uno die, quam ex omnibus suis victoriis et triumphis, quibus prae caeteris felix fuit.

Audi S. Hieronymum in eremo: « Sicubi, » ait, « concava vallium, aspera montium, praerupta rupium cernebam, ibi meae orationis locus: et, ut ipse mihi testis est Dominus, post multas lacrymas, post coelo inhaerentes oculos, nonnunquam videbar mihi interesse agminibus angelorum, et laetus gaudensque cantabam: Post te in odorem unguentorum tuorum curremus. » Ita ipse ad Eustochium De Virgin.

Qui ergo Deo et angelis frui cupit, dicat in cella sua: « Elongavi fugiens, et mansi in solitudine; » ibi audiet Deum sibi loquentem: « Ducam eum in solitudinem, et loquar illi ad cor. » Recte ergo S. Hieronymus ad Rusticum monachum: « Quamdiu, ait, in patria tua es, habeto cellulam pro paradiso, varia Scripturae poma decerpe, his utere deliciis. » Et S. Bernardus: « Cella, ait, est coelum terrestre. » Denique S. Hieronymus ad Heliodorum: « O desertum, floribus Christi vernans! o solitudo in qua nascuntur lapides, de quibus in Apocalypsi civitas Regis magni extruitur! o eremus familiarius Deo gaudens! »

VENIT AD MONTEM DEI HOREB. — Dicitur hic « mons Dei » per prolepsin: nam non tunc, sed postea hic mons a Dei gloria ibi revelata (ut vertit Chaldaeus), dataque ibidem lege Exodi XIX, dictus est « mons Dei. »

HOREB. — Hic est Sina mons: qui dicitur Horeb a siccitate vel solitudine. Idem dicitur Sina a ruborum copia; nam seneh hebraice rubum significat. Notat tamen Adrichomius et alii, Horeb proprie esse partem, vel jugum eminens montis Sina.

Nota: in Sina facta sunt octo mirabilia. Primo, Deus hic apparuit Mosi in rubo. Secundo, Moses ibidem percutiens petram, aquas ex ea dedit populo, ut patet cap. XVII, vers. 6. Tertio, Moses ibidem orans et levans manus obtinuit ut Josue vinceret Amalech, cap. XVII, vers. 10. Quarto, ibidem data est lex a Deo, Exodi XIX. Quinto, ibidem Moses quadraginta diebus sine cibo vixit colloquens cum Deo, tabulasque legis accepit. Sexto, ibidem Hebraei adorarunt vitulum aureum; ideoque Moses tabulas legis confregit, et multos e populo trucidavit. Septimo, ibidem Elias vidit Deum in sibilo aurae tenuis, III Reg. cap. XIX. Octavo, in hoc monte corpus B. Catharinae per angelos sepultum est.

Denique in Sina erectum est nobile illud asceterium, sive monasterium, in quo viri religiosi mire se exercebant ad omnes labores poenitentiae, orationis et virtutum omnium, cui praefuit B. Joannes Climacus, qui ibidem quasi alter Moses tabulas legis divinae, puta institutiones vitae monasticae et religiosae perfectionis, orando et meditando a Deo accepit, quas et posteris scripto reliquit in insigni illo libro, qui vocatur Climax, sive Scala paradisi.


Versus 2: Apparuitque ei Dominus in flamma ignis

2. APPARUITQUE EI DOMINUS. — Facta est haec apparitio Mosi, cum 40 annis habitasset in Madian, anno vitae ejus octogesimo, ut patet Act. cap. VII, vers. 30. Nam mox ab hac visione missus est a Deo in Aegyptum ad Pharaonem pro liberatione Hebraeorum: hoc autem contigit anno Mosis 80, ut patet Exodi VII, 7.

Causam hujus rei mysticam insignem dat S. Gregorius, lib. XXIII Moral. cap. XX, vel juxta aliam editionem, XII, quod scilicet voluerit Deus per 40 annos Mosen abstrahere ab inquietis terrenorum desideriorum tumultibus, et quasi obdormire; ut sic internam Dei vocem mereretur percipere. « Unde et viri sancti (ait), qui exterioribus ministeriis deservire officii necessitate coguntur, studiose semper ad cordis secreta refugiunt. »

DOMINUS. — Hebraice, « angelus Domini; » sic et Septuaginta et Chaldaeus. Quaeres, quisnam hic fuerit? Theodoretus putat fuisse Filium Dei: hic enim angelus, vers. 14, vocat se Deum; erat ergo et angelus et Deus; erat ergo Filius Dei: hic enim solus est angelus, id est nuntius et legatus missus a Patre; unde Isaiae IX, vocatur « magni consilii angelus. »

Verum dico fuisse hunc verum angelum: probatur, primo, quia simpliciter hic vocatur angelus; secundo, quia Actor. VII, 30, S. Stephanus diserte asserit eum fuisse angelum; tertio, quia communis est Theologorum cum S. Dionysio, capit. IV Caelestis Hierarch., sententia, omnes Dei apparitiones in veteri Testamento factas esse per angelos; unde et celeberrima illa apparitio Exodi cap. XIX, qua data est lex, facta est per angelos, ut patet Galat. III, 19.

Dices: Quomodo ergo hic angelus se vocat Deum? Respondeo: Quia licet obsequio esset angelus, inspiratione tamen, repraesentatione et auctoritate erat Deus; sustinebat enim et repraesentabat personam Dei a quo missus erat, quique ei inspirabat ea quae diceret, et per eum loquebatur.

Porro angelus hic gerebat personam et vicem secundae personae SS. Trinitatis: nam quod dicit vers. 8, « descendi ut liberem eum, » populum scilicet Hebraeorum, allegorice significabat Filium Dei quandoque descensurum ad nos, nostramque carnem, ut nos peccatis liberaret: sicut et angelus ille, qui viam in deserto Hebraeis praeivit in Chanaan, obibat personam Christi, qui nos e terris ducit in coelum. Hinc et multi Patres censent, in omnibus apparitionibus veteris Testamenti repraesentatum fuisse Filium, non Patrem, non Spiritum Sanctum. Ita S. Justinus, Contra Tryphonem; Tertullianus, lib. II Contra Marcionem; Hilarius, lib. IV De Trinit.; Ambrosius, lib. I De Fide; Chrysostomus, in cap. VII Actorum.

Angelum hunc fuisse S. Michaelem, probabile est: Michael enim olim erat custos Synagogae, uti jam Ecclesiae; hic autem Angelus apparuit Mosi, non ut privato, sed ut futuro duci populi, et principi Synagogae, eumque ut talem instruxit, et misit ad Pharaonem: unde idem apparuit Josue inducenti populum in terram promissam; rogatus enim quis esset, Josue V, 14, respondit: « Sum princeps exercitus Domini, » qui non est alius quam Michael.

Michael ergo e medio rubi lucidiore flamma oculis, voce, auribus Mosis se prodebat: nam nullam hic certam angeli formam, verbi gratia humanam, vidisse Mosen satis indicant sequentia. Rationem dat Moses Deut. IV, ne Hebraei in idola proclives, ejus sibi idolum effingere possent. Apparuit ergo in igne et rubo tantum, eo quod nec illorum, nec ex illis statua, vel idolum formari possit, ait Anastasius in Quaest. S. Scripturae, quaest. XX. Quare non videtur verum phantasma, quod Philo hic comminiscitur, dum ait: « E medio rubi promicabat forma quaedam pulcherrima, nulli visibili similis, divinum plane simulacrum, luce fulgens clarissima, ut Moses suspicari posset Dei esse imaginem; vocemus eam angelum. »

Deus itaque hic Mosi nullam aliam sui speciem exhibuit, nisi ignis; in eoque solo, sive quasi solio suo, sive potius quasi symbolo et hieroglyphico, quo repraesentaretur et adumbraretur, apparuit.

IN FLAMMA IGNIS DE MEDIO RUBI. Erat haec non species vel similitudo ignis, sed verus ignis; alioqui enim deceptus fuisset Moses, putans verum esse ignem. Et quod quaeso fuisset miraculum, si simulatus vel larvatus ignis non combussisset rubum? potius miraculum fuisset, si combussisset.

Nota: Hic ignis fuit productus a Deo, vel potius ab angelo ex aere, aliave materia vicina rubo; illique materiae subjective inhaesit, non autem rubo: si enim ignis subjective fuisset in rubo, rubus fuisset in ignem conversus, ac proinde corruptus et consumptus. Angelus ergo, qui de more fuit hic administer Dei, ignem hunc naturaliter applicando activa passivis produxit, vel aliunde attulit; eumque apposito sulphure, aliave materia et fomite aluit et fovit; simulque impedivit ne ageret in rubum, inducendo rubo liquorem, aut succum aliquem viscosum et frigidissimum, qui igni vel potius flammae tenui resisteret: qua ratione aliqui circumforanei putantur naturaliter manus suas immittere in plumbum liquefactum, eo quod manus ante liquore tali qui calori plumbi liquati resistat, imbuerint; aut id fecit angelus alio modo et causa naturali. Facilius tamen dici potest Deum hic actionem ignis suspendisse, uti mox explicabo.

ET VIDEBAT QUOD RUBUS ARDERET, ET NON COMBURERETUR. Proprie non ardebat rubus, sed quisquis eum vidisset, ardere dixisset: ardere enim est flammam ex se spargere; rubus vero flammam non spargebat, cum hoc ignis sit solius, qui rubum non pervaserat, ut esset ignitus: sed rubo tantum contiguus, ita proxime ramos et folia ejus ambiebat, ut ignitus flammas vomere videretur. S. Scriptura enim saepe, praesertim in phaenomenis rebusque apparentibus, loquitur de iis non ut in se a parte rei sunt, sed prout apparent, sive prout homines vulgo de iis censent et loquuntur. Ita ergo hic rubus ardere dicitur, quia hominibus rem causamque rei secretam ignorantibus, ardere videbatur, omnesque videntes, eum ardere dixissent. Adde posse esse synecdochen; rubus enim arsisse dicitur, quia pars rubi, puta folia sicca rubi, aerque rubo mixtus ardebant. Rubus enim, aeque ac silva vocatur totum complexum, puta totum aggregatum veprium, fruticum et arborum, cum aere omnique alia materia, quae illi inserta et immixta est. Jam autem in hoc aggregato, esto pars una, scilicet rami et folia viridia, non arderent, altera tamen, puta aeris hinc inde immixti, stipularum, stirpium et foliorum siccorum, ardebat.

DEUS SUSPENDEBAT CONCURSUM. Illustre hoc fuisse videtur Dei miraculum: Deus enim hic conservabat ignis substantiam, sed actionem et ustionem ejus impediebat (subducendo scilicet concursum et influxum suum), ne ageret in rubum, vel virentia ejus folia minimum afflaret, aut desiccaret. Deo enim cum igne nolente concurrere ut urat, ne infernus totus vel stupam adusserit; nam certum est illud Theologorum axioma: nullam rem creatam posse operari absque actuali Dei concursu cum alia re. Simili modo Deus tres pueros in fornace Babylonica illaesos servavit, et hoc est, ait S. Basilius in Psal. XXVIII, quod ait Psaltes: « Vox Domini intercidentis flammam ignis, » cum apud pios, puta tres pueros jam dictos, illi lucendi vim tribuit, non urendi; apud impios vero et damnatos, illi urendi vim tribuit, non lucendi: ignis enim inferni damnatos non illuminat, sed urit, ait S. Basilius. Hinc recte ait Philo: Rubus hic in se cremabilis, non a flamma uri, sed potius ipsam flammam urere et consumere videbatur; flamma vero quae solet urere rubum, hic non urere, sed potius a rubo uri et consumi videbatur.

Quaeres, quid ad litteram significet hic ignis, et rubus ardens et incombustus?

Respondeo: Hic ignis significabat Deum per Aegyptios rubum, id est Judaeos, incendentem et affligentem, sed non consumentem: quin potius eos splendidiores et fortiores afficientem: rubus enim frutex debilis est et senticosus, et vel solo contactu vulnerans; hic autem illaesus ab igne mansit, eoque fuit superior: quae res significat praesentem infirmitatem Hebraeorum convertendam in magnum robur, quodque ipsi per graves et multas plagas, quasi per spinas rubi, puncturi et valde vulneraturi essent Aegyptios, a quibus tunc vexabantur (ait Philo et Theodoretus). Rubus ergo hic tacite, ait Philo, tam Hebraeis afflictis, quam Aegyptiis affligentibus, inclamabat: « Nolite succumbere, o Hebraei! haec vestra infirmitas, est potentia quae punget et verberabit Aegyptios: qui delere cupiunt vos, inviti servabunt; tot mala illaesi evadetis, et cum maxime vastari videbimini, tunc maxime enitescet gloria vestra. Vos quoque crudeles, et igni voraci similes, innocentium oppressores (Aegyptii), ne nimium confidite viribus vestris; cogitate invictissimas, quas putatis, opes vestras aliquando deletum iri; ecce flamma suapte natura urens, ut lignum uritur; lignum vero cremabile, urit in modum ignis. »

Quaeres secundo, quid hic rubus ardens et incombustus significet allegorice?

Respondeo: Ignis in rubo, est Deus in carne, sive Verbum caro factum. Rubus enim spinosus, asper, humilis et vilis significat Christi humanitatem, quam ipse sponte multis aerumnis et laboribus subjectam, pauperem, humilem et despicabilem salutis nostrae causa suscepit; jam sicut ignis rubum, ita deitas humanitatem, ejusque mortalitatem et infirmitatem non consumpsit. « Per succensum rubum, » ait S. Gregorius, lib. XXVIII Moral., cap. II: « Mosen alloquens Deus, quid aliud ostendit, nisi quod ex illo populo exiret, qui in igne deitatis, carnis nostrae dolores, quasi rubi spinas, susciperet; et inconsumptam humanitatis nostrae substantiam etiam in ipsa divinitatis flamma servaret? » Hinc et Cyrillus contra Eutychetem probat duas naturas in Christo mansisse integras, illaesas et inconfusas, sicut in rubo hoc integer mansit tam rubus, quam ignis.

Rursum ignis in rubo, quidquid coganniat Calvinus, est Deus in B. Virgine conceptus, et natus illaesa ejus virginitate. Ita Theodoretus, Rupertus, S. Bernardus, serm. De B. Maria, in illud Apocal. XII: « Signum magnum apparuit, » et Gregorius Nyssenus, orat. De Christi Nativit.: « Ut frutex, ait, incendit ignem, et non crematur: itidem etiam Virgo et lumen parit, et non corrumpitur. » Hinc tota Ecclesia canit: « Rubum quem viderat Moses incombustum, conservatam agnovimus tuam laudabilem virginitatem, sancta Dei genitrix. » Ubi nota apte virginitatem comparari rubo, quia per humilitatem et asperitatem vitae conservari debet: in deliciis enim, aeque ac in superbia, castitas est in periculo.

Porro S. Hieronymus, serm. De Assumptione: « B. Virgo, ait, est lana candidissima, ad quam cum accessisset Spiritus Sanctus, ut lana infecta conchylio vertitur in purpuram, versa est et ipsa in matrem Dei, ut non sit quod jam erat. » Ardebat igitur divino quasi accensa murice, ac radiis vallata candentibus, rubus factus est ardens incombustus. Et S. Leo, serm. I De Nativit.: « Merito, ait, virgineae integritati nihil corruptionis intulit partus salutis; quia custodia fuit pudoris, editio veritatis. »

Quapropter Abbas ille qui Porphyriam meretricem convertit, suspicionemque sceleris cum ea commissi incurrit, ab ea moriens se purgavit veste illaesa ignem ferens, ac dicens: « Credite, fratres, quia sicut Deus rubum custodivit incombustum ab igne, sicut nec tunicam hanc meam incenderunt prunae istae, ita nec ego agnovi peccatum mulieris, ex quo natus sum. » Ita habetur in Vita S. Joannis Eleemosynarii. Sic et S. Cunegundis castitatem suam probavit coram marito Henrico Imperatore, ambulando illaese nudis pedibus super candens ferrum.

Insuper Verbum Dei in rubo est Verbum Dei in cruce, qua utrobique inter spinas. Audi Clementem Alexandrinum, lib. II Paedag. cap. VIII: « Ut quod primum per rubum visum fuerat Verbum, per spinam rursus assumptam ostenderet, omnia esse unius potentiae, cum sit unus Patris Filius principium et finis saeculorum. »

Nota secundo, ignem apte significare divinitatem, ideoque Deum in veteri Testamento passim apparuisse specie ignis: idque primo, quia ignis est elementum subtilissimum; Deus autem est purissimus spiritus. Secundo, quia ignis est lucidissimus; Deus autem est lux immensa, Beatos illuminans, affectum delectans, actusque omnes Sanctorum dirigens. Tertio, quia ignis est calidissimus; Deus autem suo calore omnia vivificat, purgat, animat, imo et cum vult, irascitur, punit, adurit et devastat zelo irae suae. Quarto, quia ignis est levissimus; Deus autem in altissimis habitat. Quinto, quia ignis est immixtus, et simplicissimus; talis est et Deus. Vide S. Dionysium, Coelestis Hierarch. cap. XV, et S. Thomam in Isaia cap. X. Hinc Persae ignem coluerunt quasi Deum, et Chaldaei Ur, id est ignem, adorarunt: Romani quoque ignem sacrum, quasi Vestam coluerunt. De hoc ignis symbolo plura dicam Levit. IX, in fine.

Quaeres tertio, quid tropologice significet hic ignis in rubo?

Respondeo: Ignis in rubo est tribulatio in homine sancto, humili et mortificato; talem enim tribulatio non urit, non laedit, sed illustrat et roborat. Ubi nota: Rubus, quia frutex est vilis et asper, apte significat virum humilem et mortificatum, in quo ignis, id est Deus, habitat, et se suaque arcana manifestat; sicut rubus sepit vineam, sic humilitas et mortificatio sepiunt virtutes; et sicut nemo audet contrectare rubum, ita daemon vere humilem et mortificatum formidat et refugit, inquit Pererius.

Huc facit quod scribit Philo in Vita Mosis, nimirum, per Dei potentiam rubum incorruptibilem factum in medio ignis, imo perinde ac si flamma fonte desuper manante rigaretur, viridiorem visum. Haec est enim, inquit S. Chrysostomus, omnipotentiae Dei vis, ut per contraria operetur contraria, scilicet calorem per aquam, frigus per ignem. Itaque Deo, quando ipse vult, torrens flamma torrentis est instar, et aqua refrigerans vicem habet incendii. Sic et Nyssenus: « Cum medio, ait, die alia praestantior quam solaris lux circa oculos effulsisset, vidit arbustum ardens, cujus tamen rami continua quasi irrigatione virescebant. » Ita viret, viget et splendet adversis agitata virtus.

Rursum hic rubus significat hominem perfectum, in quo jungitur ignis, id est charitas, et rubus, id est humilitas et austeritas vitae. Perfectus enim, instar ignis, austera et dura non tantum amplectitur et suscipit, sed etiam ambit et invadit. Scribit Seneca de seipso, epist. 65: « In quacumque positione mentis sim, cum lego Sextium, libet omnes casus provocare, libet exclamare: Quid cessas, fortuna? congredere, paratus sum: illius animum induo, qui quaerit ubi se experiatur, ubi virtutem suam ostendat: Spumantemque dari pecora inter inertia, votis optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem. Libet aliquid habere quod vincam, cujus patientia exercear. » Quid hic dicat Christianus? quid Religiosus? dicat sane: Cum Christum in cruce intueor, et lego: « Cernis ut in toto corpore » sculptus amor? libet exclamare cum Paulo: « Quis nos separabit a charitate Christi? » Veniat tribulatio, veniat angustia, veniat fames, nuditas, contemptus — certus sum quia neque mors, neque vita, etc., poterit me separare, etc. Dicat cum S. Ignatio: « Ignis, crux, bestiae, ossium confractio et omnia tormenta diaboli in me veniant, tantum ut Christo fruar. »

Anagogice, ignis in rubo est lumen gloriae ipsaque beatitudo et gloria in anima et carne humana. Ita S. Ambrosius in Psal. XLIII: « Ideo, ait, rubus urebatur, et non exurebatur, quia terram istam quae nobis spinas peccatorum germinat, disponebat urere per continentiae disciplinam. Revelavit ergo in hoc futurum quoddam corporei splendoris indicium, quo per resurrectionem caro nostra fulgeret. Quid enim significat ignis innoxius, nisi lumina resurgentium? »

Quaeres, quarto, quid symbolice significet ignis in rubo? Respondeo primo: Ignis in rubo est concupiscentia remanens in justo; hoc enim igne, quasi magna tentatione et tribulatione (hanc enim significat hic ignis), circumdatus est justus; verum ab eo non uritur, quia manet in eo fomes peccati, sed non regnat in eo peccatum.

Secundo, ignis in rubo significat qualis debeat esse Moses, id est rector populi: scilicet quod debeat esse ignis, per sapientiam, qua sciat populum docere et regere; et per charitatem et compassionem, qua norit populi necessitatibus subvenire, vitia tolerare, infirmitatibus condolere. Rursum rector debet esse rubus, id est, sapientiae et charitati conjunctas habere spinas justitiae et severitatis ad puniendum et castigandum errantes, maxime inobedientes et rebelles.

Tertio, ignis in rubo symbolum est consummatae sapientiae, quae consistit in cognitione Dei (hic enim est ignis) et nostri (homines enim sunt rubus); unde orabat S. Franciscus: « Quis tu, Domine, quis ego? noverim te, noverim me; » tu es abyssus sapientiae, bonitatis, potentiae, virtutis, omnis boni, et totius entis; ego sum abyssus ignorantiae, malitiae, infirmitatis, vitiorum et nihili: « abyssus » ergo miseriae meae « invocat abyssum » misericordiae tuae, « in voce cataractarum tuarum. »


Versus 4: Moyses, Moyses

4. ET AIT. — Angelus hanc vocem in aere formavit, cum certa ratione et modulo ita collidendo, ut plane referret veram locutionem vitalem et humanam.

MOYSES, MOYSES. — Ostendit hic Deus se suos ita curare, ut eos ex nomine norit, vocet et dirigat: repetitione autem hac nominis, acrius Mosis aures animumque pulsat, eumque ad attentionem excitat.

ADSUM, — praesto sum ut obsequar, da quod jubes, et jube quod vis.


Versus 5: Solve calceamentum de pedibus tuis

5. SOLVE CALCEAMENTUM DE PEDIBUS TUIS. — Quaeres, cur hoc Mosi jusserit Deus?

Diodorus, ut Moses terram hanc nudis pedibus calcando, eam sua sanctitate sanctificaret; sed obstat id quod sequitur: « Locus enim in quo stas, terra sancta est; » non ergo erat terra haec sanctificanda a Mose; sed jam sancta, potius sanctificatura erat Mosen.

Secundo, alii sic explicant: solve calceos, ut hoc symbolo cedas ovibus et pecudibus tuis, easque tecum in Deum transferas, ut totus deinceps in Dei jus et obsequium transeas; olim enim cum quis jure suo cederet, illudque in propinquum fratrem, vel cognatum transferret, exuebat calceos, ut patet Ruth IV, 7. Ita Lipomanus. Sed hic ritus et caeremoniam, post haec tempora, et post datam legem incepit.

Dico ergo ad litteram: Moses hic, cum per modum naturae audacter, curiose ac parum religiose ad scrutandum hoc mysterium ignis in rubo, vellet accedere, prohibitus est ab angelo, jussusque calceos exuere, ut reverentiam exhiberet divinae majestati, quae in loco hoc praesentiam suam exhibebat, utque magna animi submissione ac veneratione, ad percipiendum indidem Dei oraculum accederet. Ita Eusebius, Hugo Victorinus, Rupertus, Cajetanus. Hac enim eadem de causa Josue quoque cap. V, vers. 15, jussus fuit exuere calceos. Hic ritus descendit a mancipiis; haec enim nudis pedibus incedebant, quasi quae subjecta essent dominis, illosque revererentur et timerent; hinc nudare pedes signum erat servitutis et reverentiae. Oppositum hujus, scilicet herilem potestatem et dominatum, significabat calceus. Hinc dicitur Ps. LIX, 10: « In Idumaeam extendam calceamentum meum, mihi alienigenae subditi sunt. »

Hinc etiam Joannes Baptista, ut Christi excellentiam et majestatem declararet, illum inducit calceatum, se vero quasi servum, qui nudis pedibus incedens, vix audet corrigiam calceamentorum ejus solvere. Vide hic quanta reverentia templis locisque Deo dicatis debeamus, vide et quam caeremonias externas probet, imo exigat Deus. Hinc et sacerdotes Aaronici in tabernaculo, nudis pedibus sua munia obibant, ut dicam cap. XXX, vers. 19. Idem factitasse Gentiles Graecos idolorum sacerdotes, testatur hic Procopius. Similiter ex reverentia, sacerdotes Dagon non calcabant limen templi Dagon, ut dicitur I Reg. cap. V, vers. 5.

Quin et Pythagorae fuit dogma: « Nudis pedibus sacrifica, » quod tum alii, tum Lacedaemonii susceperunt. Scribit et Josephus lib. II Belli, cap. XV, Berenicen regis Agrippae sororem, cum Hierosolymam profecta esset voti causa, rem sacram facturam idem fecisse, atque nudipedem ante Flori praesidis tribunal stetisse. Hinc illa quoque divi Leonis, sermone De jejunio, vox: « Habeant illi (Judaei) nudipedalia sua, et in tristitia vultum ostendant otiosa jejunia. » Nunc quoque Mauri et Saraceni templa in quibus sacra facturi sunt, non ingrediuntur nisi calceis depositis. Ergo Pythagoram hac sententia monuisse puto, ut inter sacrificandum mundanis relictis curis et a scelerum inquinamentis expiati, rei divinae operam darent. Nam et lavare pedes mystice expurgare mentem dicimus, qua de re et nostri Theologi mandatum Domini de pedum lotione exponunt; et simul illud, excutiendos pulveres de pedibus.

Euthymius quoque pedes pro cogitationibus in Psalmo LXXII exponit. Per pedes (ait) cogitationes intelligit, veluti quae animae nostrae religionem, pedum instar regunt ac sustinent.

Symbolice, calceamenta fiunt ex pellibus animalium mortuorum: depositione ergo calceamentorum significavit Deus Mosi, ut deposito mortis metu, aggrederetur fidenter munus liberandi populi Hebraei, quod ei tunc Deus volebat injungere; utque corpus et vitam tam facile quam calceum exuere disceret, pro Dei amore et reverentia, proque spe aeternae vitae: corpore enim ad obsequium Dei tantum, non autem ad propriam voluntatem aut voluptatem utendum est. Ita S. Ambrosius, lib. VII in Lucam, cap. X.

Addunt aliqui jussum Mosen excalceare se, ut similis esset Hebraeis, qui quasi servi nudipedes in Aegypto incedebant, calcantes lutum et paleas, q. d. Habitu assimila te tuis, quorum te ducem destino, porta eorum probrum, imo improperium Christi, Hebr. XI, 26.

Tropologice, depositio calceorum significabat primo, futuro duci et doctori populi Dei omnes affectus, cogitationes, affectiones et sollicitudines terrenas, et mortali vitae adhaerentes prorsus abjiciendas esse: nil enim in eis mortale vult esse Deus, ait S. Ambrosius. Hac enim de causa angeli pinguntur nudis pedibus, et discalceati: « Hoc enim significat, quod liberi, absoluti et expediti, atque ab exterioris omnis abjectionis labe sint puri, et ad divinae simplicitatis similitudinem pro viribus tendant, » ait S. Dionysius, Caelestis Hierarchiae cap. XV. Quocirca Nyssenus tradit Mosen postquam hic calceos exuit, nunquam amplius eos induisse. « Postquam, ait, ex divino mandato semel cadaveroso pellium tegumento pedes exsolvit, quo tempore in solo sacro incedebat, nunquam deinceps calceamentis pedes cinxisse traditur. »

Secundo, ei qui accedit ad divina mysteria Deique contemplationem, deponenda esse calceamenta, id est, passiones et affectiones, simul et rationes humanas et terrenas; hinc et Christus ante Eucharistiam lavit pedes discipulorum, ut hac re significaret communicaturis purificandos esse affectus animi, et saeculares cupiditates curasque abjiciendas esse. Denique Nyssenus: « Moses, inquit, accedens ad Deum, in rubo calceos solvit, ut disceret, nil earum rerum quae aut sensu comprehenduntur, aut mente praeter supremam essentiam, quae omnium causa est, et e qua omnia pendent, vere subsistere. »


Versus 6: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob

6. EGO SUM DEUS ABRAHAM, DEUS ISAAC, ET DEUS JACOB, — q. d. Ego sum Deus quem olim coluerunt, et nunc quoque colunt Abraham, Isaac et Jacob; quibus proinde suorum posterorum salutem desiderantibus, et pro ea assidue in limbo orantibus, fidem, quam olim dedi de vestra liberatione, jam praestabo.

Ex hoc loco Christus Matth. XXII, 33, contra Sadducaeos probat animae immortalitatem, et consequenter resurrectionem mortuorum; haec enim tam ex sententia Sadducaeorum, quos impugnat ibi Christus, quam naturaliter a parte rei connexa sunt. Sadducaei enim, uti et alii plerique, negarunt resurrectionem ex hoc capite, quod negarent animae immortalitatem, ut patet ex Josepho, lib. II De Bello, VII, et Actor. XXIII, 8. Hinc Christus eis ait: « Non est Deus mortuorum, » quem scilicet mortui colant, aut qui de mortuis glorietur; « sed viventium; » vivunt ergo etiamnum tres hi patriarchae apud Deum, qui animas eorum vivas conservat, brevique eas redivivo corpore vestiet.

Quaeres, cur Deus hic, et deinceps saepe, se vocat Deum Abraham, Isaac et Jacob, potius quam Abel, Noe et aliorum? Respondeo primo, quia hi tres fuerunt proximi parentes et conditores populi Hebraei, cujus dux futurus erat Moses, et ad quem refertur totum vetus Testamentum.

Secundo, quia Abraham fuit pater credentium, populique fidelis, cum quo Deus foedus iniit, in quo Abrahae successit Isaac et Jacob.

Tertio, quia Abrahae, Isaac et Jacob promissa fuit Chanaan, in quam per Mosen Hebraeos inducere volebat Deus.

Quarto, quia hisce tribus familiaris et mire beneficus fuerat Deus, eorumque posteris se benefacturum promiserat.

Quinto, quia in his tribus eximie eluxerunt virtutes: in Abraham fides et obedientia, in Isaac puritas animi et innocentia, in Jacob laborum et aerumnarum patientia et constantia; unde horum trium acta fere sola enarrat Moses in Genesi. Hinc et Hebraei in afflictione soliti sunt Deum invocare, sibique veniam et gratiam petere per merita Abrahae, Isaac et Jacob, ut patet Daniel. III, 25. Horum ergo trium nomina, seque ac virtutes, tanquam sibi gratissimas et jucundissimas, posteris eorum objicit Deus, ut ipsi eas imitentur: domesticum enim virtutis exemplum miram habet vim ad aliorum animos eodem incitandos: Narrat Plutarchus de Themistocle, quod ipse adolescens existens symposiis et scortis vacaret; sed mox ut audivit Miltiadis victoriam apud Marathonem, ista relinquens, alia prorsus cogitare coepit. Mirantibus mutationem dixit: « Non sinit dormire me, aut socordem esse tropheum Miltiadis. » Hinc Christus Judaeis jactantibus: « Filii Abrahae sumus: Si, inquit, estis filii Abrahae, opera Abrahae facite. »

Quaeres secundo, cur hic ter, puta ad singulos, Deus repetat vocem « Deus »: Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Terra promissa describitur omnis generis fructibus, lis, optimisque quibusque frugibus, fructibus et deliciis abundantem. Sic Virgilius, ecloga 3:

Mella fluant illis, ferat et rubus asper amomum.

Et ecloga 4:

Et durae quercus sudabunt roscida mella.

Et Ovidius, I Metamorph.:

Flumina jam lactis, jam flumina nectaris ibant,
Flavaque de viridi stillabant ilice mella.

Haec ubertas terrae promissae fuit partim ex dono Dei, ejusque beneficentia in Hebraeos, ut patet Deut. XI, 13; Levit. XXV, 20 et 21; Levit. XXVI, 3; partim fuit illi naturalis, uti patet Deut. VIII, 7, idque fuse ex Hecataeo, Josepho et Borchardo ostendit hic Pererius, disp. 41.


Versus 10: Veni, et mittam te ad Pharaonem

Nos pro Deo hic pereamus, ne pereamus in orco: afflictio hic perdat nos, ne perdat nos gehenna.

10. SED VENI, ET MITTAM TE AD PHARAONEM. Deus hic Mosen, numinis in rubo apparentis reverentia et timore perculsum, familiariori viciniorique congressu ad se invitans erigit. Ita sane illius, coram Deo faciem suam velantis, efferri humilitas meruit, ut deinceps ore ad os, et palam cum Deo confabularetur.


Versus 11: Quis sum ego?

11. DIXITQUE MOYSES AD DEUM: QUIS SUM EGO? — q. d. Ego nullus sum, et plane ineptus ad hanc legationem: est confessio infirmitatis propriae modesta et humilis. Sciebat Moses se jam olim ad hoc munus a Deo delectum esse, uti ostendi cap. II, vers. 12. Non ergo hic vocationem Dei detrectat, sed suam infirmitatem, aut potius ineptitudinem illi obsequendi et satisfaciendi humiliter Deo confitetur, ut ille vel alium deligat, vel vires et aptitudinem donet.

Moraliter hinc disce, cunctanter et cum tremore, et nonnisi vocante Deo, suscipiendum esse munus regendi pascendique alios: minime vero ambiendum; de quo vide S. Gregorium, I parte Pastoralis.


Versus 12: Hoc habebis signum

12. ET HOC HABEBIS SIGNUM QUOD MISERIM TE: CUM EDUXERIS POPULUM MEUM DE AEGYPTO, IMMOLABIS DEO SUPER MONTEM ISTUM.

Super Sina. Hugo Victorinus sic explicat, quasi diceret: Illius quod dixi, videlicet quod sim futurus tecum in liberatione Israelis, hoc habeto signum, scilicet quod te ad hoc destinavi, misi, et etiamnum mitto. Secundo, aliter quoque haec interpungit Abulensis, signumque intelligit rubum ardentem, de quo vers. 2.

Verum noster textus exigit ut hoc signum referatur non ad praecedentia, sed sequentia. Sensus ergo est, quasi diceret: Accipe, o Moses, signum missionis tuae, promissionem et assecurationem meam, quod tu, cum populo quem ex Aegypto me duce educes, sacrificabis mihi in monte hoc Sina in gratiarum actionem tam felicis exitus et liberationis ex Aegypto; atque in monte hoc ego tum vobis rursum apparebo: to enim in monte, tam ad Deum existentem in monte, ibique se ostensurum, quam ad immolationem referri potest: Deus ergo hic, promissione nova et expressiore, Mosis missionem stabilit, et tanquam certiore signaculo consignat, Mosemque confirmat et animat: plus enim est promittere quam mittere; rursum plus est promittere et mittere, quam tantum mittere. Signum ergo hoc quoad promissionem praesens erat, quoad executionem vero pendebat a futuro eventu, quem Deus certissime futurum praedicit et promittit. Simile signum datur Ezechiae IV Reg. XIX, 29, et Davidi I Reg. XXI, 13.

IMMOLABIS, tu videlicet tanquam dux vice totius populi; unde aliqui legunt, immolabitis. Hebraice est, servietis, cultu videlicet latriae, cujus unicus actus exterior est immolare, sive sacrificare: hoc autem ita reipsa evenisse patet cap. XXIV, vers. 3.


Versus 13: Quod est nomen ejus?

13. SI DIXERINT MIHI: QUOD EST NOMEN EJUS? QUID DICAM EIS? — Satisfactum jam a Deo erat Mosi, per signum immolationis paulo ante datum; nunc Moses laborat quomodo satisfaciat populo, rogatque nomen se legantis, quod dictis suis praeferat, quoque maxime appellari velit Deus apud Israelitas, ut illi credant.

Nota: Deus non eget nomine proprio, tum quia unus est, tum quia ineffabilis est. Unde Attalus Martyr per contemptum rogatus a tyranno, quod nomen haberet Deus? respondit: « Qui plures sunt, nominibus decernuntur; qui autem unus est, non indiget nomine. » Ita Eusebius, lib. VI Histor. cap. III. Evagrius vero Episcopus cum de divinitate quaestio incideret: « Ego quidem, ait, divinitatem definiendam non esse assero, ideoque silentii tantum oratione adorandam, quia ineffabilis est. » Ita Socrates. Vide ergo hic dignationem Dei, qui ad nomen nostrum, uti et colloquium, se dimittit.


Versus 14: Ego sum qui sum

14. EGO SUM QUI SUM. — Hugo Victorinus sensit Deum hic non declarare, sed potius cum quadam majestate silere suum nomen, ut si gravis aliqua persona rogata de nomine, responderet: Sum qui sum, quasi dicat: Vocor ut vocor. Verum hoc est improbabile. Nam paulo post jubet Mosi, ut hoc nomen, « Qui est, » quasi Dei legantis se proprium nomen et titulum missioni suae praeferat: lege vers. 15. Hebraice est, eie ascer eie, « ero qui ero, » quod R. Salomon et Burgensis sic exponunt, « ego ero, » supple vobiscum in hac tribulatione, vos ea liberans, « qui ero, » supple deinceps semper vobiscum in omni vestra afflictione; sed hoc arctius est et frigidius.

Dico ergo, « ero qui ero, » id est, sum qui sum. Unde et Septuaginta vertunt, « ego sum ille ens; » quod S. Justinus in Exhortatione ad Gentes putat dici ad differentiam idolorum, q. d. Idololatrae colunt idola, id est deos qui non sunt; ego vero sum ille ens, id est vere existens Deus, quem vos, o Hebraei, colitis. Sed et hoc arctius est. Unde dico secundo, sensus est: « Ego sum qui sum, » q. d. Ego Deus nomen proprium me ab aliis discriminans non habeo, sed quod generalissimum est ens, mihi est proprium.

Primo, quia ego sum involucrum totius entis, quodque in aliis certis distinctum est gradibus, a me ceu universali fonte dimanat. To ergo « ego sum qui sum, » significat essentiae pelagus immensum et interminum, ait Nyssenus et S. Bernardus, lib. V De Considerat. ad Eugenium: « Deus, inquit, est quod est, id est, est suum ipsius et omnium aliarum rerum esse; ipse sibi, ipse omnibus est, ac per hoc quodammodo solus est. » Et nonnullis interjectis docet to esse, omnia Dei rerumque attributa complecti. « Si bonum, inquit, si magnum, si sapientem dixeris, in hoc verbo instauratur, Qui est: nempe hoc est ei esse, quod haec omnia esse. Si plura dixeris, nihil addidisti; si non dixeris, non minuisti. » Hoc est quod ait Pindarus in Pythiis, hymno 2: « Deus est, qui principium, medium et finem rerum omnium continet. » Et Plato: « Deus est, qui universitatem rerum omnium complectitur. »

Secundo, « sum qui sum, » id est sum immutabilis, constans et stabilis. Nam id quod mutatur, proprie non tam est, quam desinit esse quod fuit, et incipit esse quod non fuit. Ita S. Gregorius, hom. 2 in Ezech.

Tertio, « sum qui sum, » id est sum aeternus, sum qui sum in praesenti, carens praeterito et futuro; hinc hebraice est, « ero qui ero »: nam futurum Hebraei usurpant pro praesenti, ubi consuetudo, continuatio, aut perduratio et constantia rei significatur. Itaque « ero qui ero, » Hebraeis idem est quod Latinis « sum qui sum; » nam, ut ait Nazianzenus, « erat et erit, nostri temporis fluxaeque naturae segmenta sunt; Deus autem semper est. » Unde « sum qui sum, » significat aeternitatem Dei, opponiturque volubilitati temporis, quae per futurum, praesens et praeteritum extensa est et distincta; aeternitatis enim proprium est, semper immutabiliter esse. Hinc S. Justinus supra: « τὸ ὤν » tria tempora complectitur.

Unde et Plato ait: « Deus, qui, ut vetus est verbum, principium, finem, mediaque omnium habet. » Hanc nominis hujus vim expressit S. Joannes, Apocal. I, 8, cum ait: « Ab eo qui est, et qui erat, et qui venturus est. » Ita Thales Milesius rogatus, « quid esset antiquissimum? » respondit: « Deus, ortu enim caret; quid maximum? locus; quid pulcherrimum? mundus; quid sapientissimum? tempus: id enim alia invenit, reliqua inveniet; quid communissimum? spes: quibus enim caetera desunt, spes adest; quid utilissimum? virtus; quid damnosissimum? animi vitium; quid validissimum? necessitas: ea enim sola est insuperabilis; quid facillimum? quod est naturae consentaneum. » Ita refert Plutarchus in Convivio septem sapientum. Idem Thales, teste Laertio in ejus Vita, rogatus quid esset Deus? respondit: « Quod principio et fine caret. » Hac de causa apud Aegyptios hieroglyphicum Dei erat circulus, quia hic non habet principium nec finem, inquit Pierius, hieroglyph. 39. « Deus, » inquit S. Dionysius, cap. V De Divin. nomin., « est aevum aevorum, et rex saeculorum quia ipse est esse existentibus, et ipsum esse existentium, et existens ante saecula. » De nobis dicitur: « Dies mei sicut umbra declinaverunt, omnes tanquam aquae dilabimur. » De Deo vero: « Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient: tu autem, Domine, in aeternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem, » Psal. CI. In quem locum S. Augustinus, conc. 2: « Aeternitas, inquit, est Dei substantia, quae nihil habet mutabile; ibi nihil est praeteritum, quasi jam non sit; nihil est futurum, quasi nondum sit: quia non est ibi, nisi est. » Deus est de quo dicitur: « Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. » Hic est ille antiquus dierum, cujus capilli, ait Daniel, ob canitiem candidi erant quasi lana munda. « Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. »

S. Thomas, I p. Quaest. X, ibique Theologi distinguunt haec tria: aeternitatem, aevum et tempus, hoc modo. Primo, quod tempus sit mensura durationis hominum, et rerum corruptibilium; aevum sit mensura durationis angelorum; aeternitas autem sit duratio propria Deo. Secundo, quod tempus habeat principium et finem; aevum habeat principium, sed non finem; et aeternitas nec principium, nec finem habeat. Tertio, quod tempus sit mensura rerum earum quae actu corrumpuntur et intereunt; aevum sit mensura rerum incorruptibilium, quae tamen absolute desinere et interire possunt; aeternitas autem sit Dei, qui desinere, variari aut mutari nequit. Quarto, quod tempus habeat successionem; aeternitas permanentiam; aevum partim successionem, partim permanentiam. Licet enim angelus naturaliter in suo aevo semper sit stabilis suique similis, tamen continuo a Deo pendet, et influxu jugiter continuato a Deo sustentatur, quem Deus singulis momentis subtrahere potest: et si eum subtraheret, angelus aeque ac creatura quaevis alia statim evanesceret, et in nihilum, ex quo venit, relaberetur. Deus ergo est possessor et Dominus aeternitatis, temporum et aevorum omnium; atque hujus beatae aeternitatis suae tam angelos, quam homines sanctos participes efficit. Hic proinde nobis colendus est, amandus et metuendus.

Ita S. Fructuosus Martyr a Galieno Imperatore compulsus idola venerari, alias morte mulctandus, respondit: « Nolo sacrificare diis Galieni, sed aeternum Deum, ac ipsius Caesaris creatorem colo venerorque. » Ad quod alludens Prudentius ita canit:

Jussum est Caesaris ore Galieni,
Quod princeps colit, ut colamus omnes.
Electum colo principem, dierum
Factorem, Dominumque Galieni.

Quarto, S. Hieronymus in cap. III ad Ephes.: « Ego sum qui sum, » id est, ego solus sum, quia solus a me ipso habeo esse; solus sum, qui non sum productus vel genitus ab aliquo; caetera vero ex se et natura sua non sunt, sed ex voluntate mea habent esse, quantum, quemadmodum, et quousque ego volo.

Quinto, « ego sum qui sum, » quia quidquid in me est, non est accidens, sed est meum esse, sive idem cum mea essentia; bonitas enim, sapientia, potentia mea, sunt idem cum essentia mea.

Unde S. Bernardus lib. V ad Eugenium: « Deus, inquit, amat ut charitas, novit ut veritas, sedet ut aequitas, dominatur ut majestas, regit ut principium, tuetur ut salus, operatur ut virtus, revelat ut lux, assistit ut pietas: quae omnia faciunt et angeli, facimus et nos; sed longe inferiori modo, non utique bono quod sumus, sed quod participamus; Deus autem hoc ipso quod est, ait enim: Ego sum qui sum. »

Sexto, « sum qui sum, » id est sum actus purissimus et simplicissimus; si enim essem compositus, essem posterior partibus me componentibus, et ab illis haberem esse, jam autem a me solo habeo meum esse.

Septimo, « sum qui sum, » id est habeo esse universalissimum, illimitatum et infinitum; nam cum habeam esse a me, non potuit mihi determinari ipsum esse: hinc sum ipsum esse subsistens, incomprehensibile, innominabile et infinitum.

Octavo, « sum qui sum, » id est sum causa omnis esse quod res creatae participant; nam quod ex se, et per se est tale, hoc est causa eorum quae sunt talia per participationem; ex illo ergo esse Dei increato et immenso, sequitur posse omnia. Hoc est quod canit Boetius, lib. III De Consolat. metr. 6:

O qui perpetua mundum ratione gubernas,
Terrarum coelique sator, qui tempus ab aevo
Ire jubes, stabilis manens das cuncta moveri;
Quem non externae depulerunt fingere causae
Materiae fluitantis opus, verum insita summi
Forma boni, livore carens.

Et Horatius lib. I Carm.:

Qui res hominum ac deorum,
Qui mare et terras variisque mundum
Temperat horis.

Nono, « sum qui sum, » id est unus sum, qui habeo esse ex me. Recte ergo dixit Job cap. XXIII: « Ipse solus est; » si enim esset quis alius, habens simile esse independens et infinitum, is esset Deus alius, habens aliam naturam, aliud esse independens et immensum, et consequenter noster Deus verus et unus non haberet naturam, nec esse alterius illius Dei; ideoque non haberet omne esse, ac consequenter non esset Deus. Hinc S. Dionysius cap. V De Divin. nomin. docet Deum vocari ens, vel esse potius quam quidlibet aliud. Primo, quia esse, primo advenit cuilibet rei, et ultimum ab ea recedit; secundo, quia esse est maxime intimum cuivis rei; tertio, est maxime independens; quarto, est maxime necessarium; quinto, est universalissimum; sexto, est simplicissimum; septimo, est quodammodo infinitum; octavo, caetera sunt participatio entis et esse, ens vero nullius est participatio; nono, est perfectissimum, quia eminenter et virtute continet alias perfectiones.

Ex quibus recte colligas proprium nomen Dei esse: « Ego sum qui sum. » Significat enim ipsam Dei essentiam, puta essendi pelagus immensum, ex quo nostro modo concipiendi (nam in se, puta in ipsa Dei essentia, omnia sunt una res simplicissima) omnia Dei attributa ordine suo manant et profluunt, sicut ex essentia angeli, hominis, equi, omnes ejus dotes et proprietates ordine suo emanant. Igitur quia Deus est ipsum esse, sive plenitudo entis, hinc necessario sequitur eum esse unum, perfectissimum, simplicissimum, infinitum, independentem, universalissimum, immutabilem, aeternum, omniscium, omnipotentem, sanctum, optimum, providentissimum, causam rerum omnium non tantum existentium et futurorum, sed et possibilium. Ideo enim res possibilis est, quia Deus eam facere, eique suum esse communicare potest, sive quia Dei esse ab ea participari potest.

Radix enim possibilitatis creaturae est in Deo, non in ipsa creatura. Radix enim haec est divinae essentiae imitatio, communicatio et participatio, quod scilicet divina essentia creaturae se tali modo communicare, et ab ea tali modo participari possit, utpote quae illam eminenter in se contineat. Si enim Dei essentia tali modo participari nequeat, res est plane impossibilis. Quod enim Deus facere nequit, sive cui se communicare non potest, hoc prorsus est impossibile: sic homo est possibilis, quia Dei essentia ab homine participabilis est. Deusque hominis habet ideam practicam in sua essentia, juxta quam eum formare, eique suum esse communicare potest; chimaera vero est impossibilis, quia Dei essentiam participare nequit, nec Deus ejus habet ideam, juxta quam eam formet eique suum esse communicet; quia scilicet Dei essentia chimaeram in se non continet, nec formaliter, nec eminenter. Quare nonnulli Theologi τὸ « ego sum qui sum, » omnis Theologiae principium, imo summam et compendium statuunt.

Nota: Sicuti nomen Dei est esse, ita e contrario creaturarum nomen est non esse; ut si rogetur homo, lapis, angelus: Quis es? qui vocaris? respondere possit et debeat: Meum nomen est non esse; ego vocor, non sum, idque primo, quia omnis res creata priusquam crearetur, habuit aeternum non esse. Secundo, si corruptibilis est, habebit rursum aeternum non esse; sin incorruptibilis est, uti est angelus, potest semper habere non esse, quia ipsius esse est in potestate Dei libere ipsum conservantis, et potentis omni momento illud annihilare. Tertio, quia dum est, variabilis et mutabilis est, ac proinde admixtum habet non esse; in omni enim mutatione, ratio quaedam ipsius non esse includitur. Quarto, quia quaelibet res creata, ait Plato in Theaeteto, plus habet non entis quam entis, v. g. homo tantum habet esse hominis, sed habet non esse coeli, terrae, lapidis, angeli, aliarumque rerum omnium. Itaque homo habet tantum unum esse, et innumera non esse.

Quam sapiens est qui se, et suum non esse cognoscit! Ita S. Joannes Baptista rogatus: Es tu Christus? es tu Propheta? respondit: Non sum.

Quique hodie est, in crastinum; manet autem nullus idem. Nullus enim est idem, sed omni momento circa phantasmata commutatur. Quomodo enim, si simus iidem, aliis nunc quam antea gaudemus? Alio modo amamus atque odimus, aliis passionibus movemur, non eamdem figuram, non eamdem de rebus sententiam habentes. Denique Plato in Timaeo docet solum Deum proprie esse; caetera vero quae oriuntur et commutantur, verius non esse quam esse.

« Qui est, misit me ad vos. » — Hebraice rursum est eie, id est, « ero, » sive « sum, » « misit me ad vos. » Noster et Septuaginta personam primam in tertiam commutando, clarius vertunt, « qui est. » Huic nomini Deus mox aliud addit, quod ceu notam Hebraeis tesseram Moses afferat, dum subdit:


Versus 15: Dominus Deus patrum vestrorum

15. DOMINUS DEUS PATRUM VESTRORUM. — Pro « Dominus » hebraice est nomen tetragrammaton Jehova; pro « Deus » hebraice est Elohim; prius nomen est naturae, posterius gratiae, curae et providentiae, q. d. Ego Deus, qui ita sum ipsum esse (quod est Jehova), ut nolim hominibus deesse, sed velim iis adesse, praeesse et prodesse (quod est Elohim). Ita S. Augustinus tract. de hoc Dei nomine: « Ego sum qui sum. » Hinc probabiliter colligit Eugubinus, Cajetanus, Genebrardus, Bellarminus et alii, nomen tetragrammaton esse idem cum eo: « Ego sum qui sum. » Primo, quia Deus, qui ante filiis Israel per Mosen dici jusserat: « Qui est, misit me; » jam iisdem dici jubet: « Jehova misit me. » Certum autem videtur, uno et eodem nomine jussisse se vocari; ergo nomenclaturam suam, quam prius per verbum expresserat Deus, dicens: « Sic dices filiis Israel: Qui est, misit me; » hic per nomen exprimit dicens: « Jehova misit me. » Secundo, quia hoc cap. Moses studio semper Deum vocavit « Elohim, » donec Deus ipse nomen: « Ego sum qui sum, » sibi indat; deinceps vero usurpat tetragrammaton Jehova, quasi Deo jam inditum, idemque cum « Ego sum qui sum. » Idem magis patebit cap. VI, vers. 3.

HOC NOMEN MIHI EST IN AETERNUM, ET HOC MEMORIALE MEUM, — quo scilicet memorabuntur mei, invocabunt et laudabunt me filii patriarcharum secundum carnem, et post eos Christiani, qui sunt veri Israelitae, et filii Abrahae secundum fidem et spiritum, quibus per Christum veritas foederis icti cum Abraham est exhibita; ita ut per Christum non deleta, sed renovata potius et illustrata videatur Abrahae, Isaac et Jacob memoria.

IN GENERATIONEM ET GENERATIONEM. — Hebraice, « in saeculum saeculi, » id est, per omnia saecula, quovis saeculo.


Versus 16: Visitans visitavi vos

16. VISITANS VISITAVI VOS, — respexi et vidi vos. Ita vertit Noster cum Septuaginta melius quam Chaldaeus, qui vertit, « recordatus sum vestri; » nam praesentium malorum non tam est memoria quam visio; hic Deus visitat in bonum, alias in malum, ut Psal. LXXXVIII: « Visitabo (id est castigabo) in virga iniquitates eorum. »

Jactant se homines, et volunt esse quod non sunt, dicuntque: « Ego sum dives, ego sum nobilis, ego sum sapiens; » qui vero humiles sunt et sapientes, qui se et Deum cognoscunt, dicunt: « Deus est bonus, est dives, est sapiens, est sanctus, ego non sum; » et per hoc merentur divinae sapientiae, bonitatis, sanctitatis, omnisque boni et esse participes fieri. Quocirca Christus Dominus apparens B. Catharinae Senensi, eidem dixit: « Nostin, filia, quis sim ego, quae tu? beata eris, si id scias. Ego sum is qui sum; tu es illa, quae non es. » Et rursum: « Filia, cogita de me, et ego cogitabo de te, semperque curam tui geram; » fecit id ipsa humilians se, et annihilans habitansque in suo nihilo: itaque elevabatur ad pelagus immensum esse divini, omniumque ejus perfectionum, totaque accendebatur in ejus amorem et laudem continuam.

Pulchre et fuse idipsum « non sum, » pertractat D. Henricus Suso, serm. 2. « Deus, » inquit S. Basilius, « fecit mundum: ut bonus, utilem; ut sapiens, pulcherrimum; ut potens, maximum. Si haec didicerimus, nos ipsos agnoscemus, Deum cognoscemus, conditorem adorabimus, Domino serviemus, patrem glorificabimus, nutritium diligemus, benefactorem reverebimur, auctorem praesentis et futurae vitae colere nunquam desinemus. »

Hanc Dei notionem et Theologiam ab Hebraeis, ut videtur, hauserunt et cognoverunt Gentiles. Refert Eugubinus in templis Aegyptiorum illud Dei emblema inscriptum fuisse: « Ego sum quod fuit, quod est, quodque futurum est, velum meum nemo unquam revelavit. » Sic et Plutarchus, lib. De Iside, refert in Aegypto signum, quod Sai est Minervae, quam eamdem putat Isin esse, inscriptionem habere hujusmodi: « Ego sum universum quod fuit, quod est, et quod est futurum; flammeumque meum nullus mortalium aperuit unquam. » Vide Goropium in Hermathena, lib. V, fol. 106, ubi contendit ex Plutarcho per Isidem divinam Sapientiam intelligi, Isidisque nomen idem sonare, quod, « est, est. » Thales quoque, rogatus quid esset Deus, respondit: « Quod semper est, neque principium habens neque finem. » Hoc et spectasse videtur Parmenides, cum ait « omnia esse unum ens immobile. » Hinc etiam in Apollinis Delphici templi foribus inscriptum erat primo, « Cognosce teipsum, » quo Deus templum intrantes quasi salutans admonebat, ut seipsos noscerent. Secundo, « tu es, » qua voce ingredientes templum, quasi Deum ipsum resalutantes, solum ipsum vere esse confitebantur. De qua re vide ex Plutarcho Eusebium, lib. XI De praepar. Evang. cap. VII, ubi inter caetera docet solum Deum esse; caetera enim cum in fluxu sint, continuo mutari, magisque corrumpi quam esse: « Corrumpitur enim, ait, juvenis in virum, vir in senem, puer in juvenem, infans in puerum; et qui heri fuit, in eum qui est hodie. »


Versus 17: Et dixi

17. ET DIXI, — mecum statui et decrevi.


Versus 18: Audient vocem tuam

Vers. 18. ET AUDIENT VOCEM TUAM, — tam laeta et optata de eorum liberatione nuntiantem, memores compleri jam hoc liberationis tempus Abrahae praedictum, Genes. XV, vers. 16; ibi enim dicitur: « Generatione autem quarta revertentur huc, » jam autem exinde est generatio quarta.

« Vocavit nos. » — Hebraice est, « occurrit nobis, » id est, sponte se obtulit et apparuit nobis vocans nos, videlicet ad sacrificium. Deus voluit Hebraeos apud Pharaonem hanc speciem sacrificii praetexere celandae fugae, ne Pharao abitum populi palam factum, et aperte postulatum statim abnueret. Ut ergo Moses populum educat, ad idque veniam a Pharaone impetret, jubetur ei dicere, Deum velle ab Hebraeis coli extra Aegyptum in deserto; quod verum erat; dixerat enim Deus, vers. 12: « Immolabitis Deo super montem istum (Sina). »

IBIMUS. — Hebraice, « et nunc eamus quaeso, » id est, liceat ire nobis.

VIAM TRIUM DIERUM, — moderata petitio; nam si longius iter et tempus peteret, excusari merito videretur rex negans abitum, tanquam qui jure de fuga Israelitarum suspicaretur et metueret. Nec mendacium hic, sed silentium integrae veritatis, intervenit: ituri enim erant itinere trium dierum, et hoc dixerunt; sed longius deinde ituri erant in Chanaan, et hoc tacuerunt.

Mystice, via trium dierum est via fidei, spei et charitatis. Rursum via contritionis, confessionis et satisfactionis, quibus praeparamus nos, et tendimus ad sacrificium Eucharistiae.

Anagogice, via trium dierum in coelum est via Christi, cujus prima dies est dies passionis et mortis ejus; secunda dies, est descensus ad inferos; tertia, est dies resurrectionis ejusdem. Ita S. Augustinus, serm. 90 De Temp.


Versus 19: Scio quod non dimittet vos

19. SED EGO SCIO QUOD NON DIMITTET VOS. — Praemunit Mosen et Hebraeos Deus, ne repulsam apud Pharaonem passi animis concidant, coeptisque desistant.

NISI PER MANUM VALIDAM, — per decem plagas, et maxime per caedem primogenitorum, quam ego iis inferam. Chaldaeus vertit, « nisi per timorem fortem, quem ego iis hisce plagis incutiam. »


Versus 22: Spoliabitis Aegyptum

22. A VICINA SUA ET AB HOSPITA SUA. — Hinc patet Aegyptios fuisse permixtos Hebraeis in terra Gessen.

SPOLIABITIS AEGYPTUM. — Chaldaeus habet « et evacuabitis Aegyptum; » radix enim ric hebraice et chaldaice significat esse vacuum.

Nota: Hebraei, abeuntes Aegypto, eam spoliarunt non rapina, sed justo donationis Dei (qui omnium est dominus) titulo. Donavit eis haec spolia Deus, primo, ut castigaret luxum et injustitiam Aegyptiorum. Secundo, ut Hebraeis, qui gratis servierant Aegyptiis, haec spolia loco pretii redderet. Tertio, ut eis daret materiam, quam postea in tabernaculi fabricam offerrent. Hinc Sapientiae X, vers. 17, de Hebraeis dicitur: « Reddidit justis mercedem laborum suorum. » Unde et Tertullianus, lib. IV Contra Marcionem, cap. XXIV: « Instincti sunt, inquit, Hebraei non ad fraudem, sed ad mercedis compensationem, quam alias a dominatoribus exigere non poterant. » Licet enim regis unius imperantis, et Hebraeos opprimentis haec fuerit tyrannis, multorum tamen ei obsequentium, et abblandientis ei plebis injuriam sensere Hebraei; et vero, etiamsi solus rex vim fecisset, juste tamen, justoque bello ejus subditi fuissent appetiti.

Tropologice, spolianda est Aegyptus, id est, ea quae in Ethnicis Philosophis et Oratoribus elegantia sunt, tanquam ab injustis possessoribus, in nostrum usum sunt vindicanda. Ita S. Augustinus, lib. II Doctrin. Christ. cap. XL; Rupertus, Nyssenus et Prosper, lib. I De Promiss. et Praedic. cap. XXXVII. « Nonne aspicimus quanto auro, argento et veste suffarcinatus de Aegypto exierit Cyprianus doctor suavissimus, et Martyr beatissimus? quanto Lactantius? quanto Victorinus, Optatus, Hilarius? » inquit S. Augustinus.