Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Moses cum fratre legationem Dei apud Pharaonem obit: contemnit ille, graviusque Hebraeos premit: qui hac de causa cum Mose expostulant; Moses denique ad Deum recurrit.
Textus Vulgatae: Exodus 5:1-23
1. Post haec ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni: Haec dicit Dominus Deus Israel: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto. 2. At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israel? Nescio Dominum, et Israel non dimittam. 3. Dixeruntque: Deus Hebraeorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro: ne forte accidat nobis pestis aut gladius. 4. Ait ad eos rex Aegypti: Quare Moses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis? ite ad onera vestra. 5. Dixitque Pharao: Multus est populus terrae: videtis quod turba succreverit: quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus? 6. Praecepit ergo in die illo praefectis operum et exactoribus populi, dicens: 7. Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius, sed ipsi vadant, et colligant stipulas. 8. Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam: vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes: Eamus et sacrificemus Deo nostro. 9. Opprimantur operibus, et expleant ea: ut non acquiescant verbis mendacibus. 10. Igitur egressi praefecti operum et exactores, ad populum dixerunt: Sic dicit Pharao: Non do vobis paleas: 11. ite, et colligite sic ubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro. 12. Dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas. 13. Praefecti quoque operum instabant, dicentes: Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleae. 14. Flagellatique sunt qui praerant operibus filiorum Israel, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus: Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie? 15. Veneruntque praepositi filiorum Israel, et vociferati sunt ad Pharaonem, dicentes: Cur ita agis contra servos tuos? 16. Paleae non dantur nobis, et lateres similiter imperantur: en famuli tui flagellis caedimur, et injuste agitur contra populum tuum. 17. Qui ait: Vacatis otio, et idcirco dicitis: Eamus, et sacrificemus Domino. 18. Ite ergo, et operamini, paleae non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum. 19. Videbantque se praepositi filiorum Israel in malo, eo quod diceretur eis: Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies. 20. Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone: 21. et dixerunt ad eos: Videat Dominus et judicet, quoniam foetere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et praebuistis ei gladium, ut occideret nos. 22. Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait: Domine, cur afflixisti populum istum? quare misisti me? 23. Ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum, et non liberasti eos.
Versus 1: Post Haec Ingressi Sunt Moses et Aaron
1. POST HAEC INGRESSI SUNT MOSES ET AARON, — cum senioribus populi, inquit Lyranus: ita enim praeceperat Dominus cap. III, vers. 18. Melius censet Tostatus et Pererius, solum Mosen cum Aarone hanc legationem obiisse: illi enim soli nominantur hic et vers. 4. Pro senioribus enim, quos initio Mosi timido addidit Deus, substituit postea Aaronem, qui Mosi comes esset, et dux verbi, ut patet cap. IV, vers. 14.
Nota hic alium genium et spiritum fuisse Mosis quam sit Calvini, qui obtentu religionis reformatae populum ad arma et rebellionem contra suos principes concitando, suum evangelium propagat: Moses enim nil tale facit, sed jussu Dei regem ipsum adit, monet et obsecrat, ut Deo jubenti pareat, populumque dimittat.
Ubi nota secundo, insignem fortemque Mosis, tum obedientiam erga Deum, tum charitatem erga populum: juste enim metuere poterat, ne a tyranno exploderetur, et tamen eum adit, Dei jussa pandit, populique missionem petit.
UT SACRIFICET. — Hebraice vejachoggu, id est ut festum celebret, puta solemniter sacrificando: sacrificiis enim solemnibus vel maxime festa celebramus.
Versus 2: Quis Est Dominus?
2. Quis est Dominus? — Superbam diaboli contumaciam exprimit Pharao, inquit Rabanus; caeca enim superbia ita mentem ejus excaecarat, ut diceret insipiens: Non est Deus, non est me potentius, praesertim alienae precario huc admissae, et abjectae Hebraeae gentis numen, quod me cogat Hebraeos dimittere, ut illi obsequi debeam.
Nescio Dominum, — nescio Deum vestrum, o Moses et Hebraei. Rursum nescio Deum quemlibet, qui mihi tanta auctoritate imperet, ut Hebraeos dimittam. Fuit ergo Pharao hic superbissimus, ideoque atheus. Ita Pererius. Licet enim Deum esse per se notum sit, si rem in se spectemus, non tamen nobis id per se notum est, sed ex effectis id nobis demonstrari debet: alioquin enim non tam multi essent pagani et athei. Ita D. Thomas, I part., Quaest. II, art. 1.
Versus 3: Deus Hebraeorum Vocavit Nos
3. DEUS HEBRAEORUM VOCAVIT NOS. — Addit Artapanus apud Eusebium, lib. IX De Praepar. cap. ult., quatuor miracula Mosi adeunti Pharaonem contigisse. Primo, ignem e terra erupisse cum voce quae diceret, brevi ab ipso liberandos esse Hebraeos, et in patriam antiquam reducendos. Secundo, Mosen a Pharaone carceri inclusum fuisse, sed inde nocte, custodibus mortuis, januisque confractis exivisse ad ipsum regem. Tertio, ipsum regem, pronuntiato in aurem ejus nomine tetragrammato a Mose, mutum factum esse, sed mox a Mose sanatum esse. Quarto, sacerdotes Pharaonis omnes ad idem nomen spasmo expirasse. Sed haec Judaeorum commenta esse videntur.
NE FORTE ACCIDAT NOBIS PESTIS AUT GLADIUS. — Hebr. ne forte incurrat in nos (Deus) peste aut gladio, si videlicet ei non pareamus, ut exeamus Aegypto, et in deserto ei sacrificemus. Unde patet explicationem B. Cyrilli lib. I De Adorat. in spir. et ver. fol. 21, non esse genuinam; sic enim explicat, q. d. Moses: Sacrificandum est nobis in deserto, non autem in urbibus aut agris, ne forte ibi occurrat nobis cadaver peste gladiove occisum, quod apud vos aliosque idololatras, in sacrificando tanquam impurum caveri solet. Hebraice enim non est, ne forte occurrat nobis pestis, sed, incurrat in nos peste, id est, ne peste nos feriat Deus.
Versus 4: Sollicitatis Populum
4. Sollicitatis. — Hebraice, cessare facitis.
Versus 5: Turba Succreverit
5. DIXITQUE PHARAO, — ad suos praefectos operum.
VIDETIS QUOD TURBA SUCCREVERIT. — Hinc patet infanticidii legem, uti infamem et execrabilem, jampridem fuisse abrogatam. Ita Cajetanus.
Versus 7: Nequaquam Ultra Dabitis Paleas
7. NEQUAQUAM ULTRA DABITIS PALEAS POPULO AD CONFICIENDOS LATERES. — Paleae adhibentur ad lateres, non ut ignem accendant quo lateres coquantur, uti explicat S. Bernardus mox citandus: sed concisae luto immiscentur, ut lutum contineant, sibique astringant et uniant, sitque lateres tenaciores et firmiores sint, ait Lyranus; ideo enim miscentur paleae argillae, qua incrustantur parietes argillacei, et forte Aegyptia terra minus cohaeret, minusque coagulata est quam sit nostra, ut proinde paleis jungi et consolidari debeat in lateres.
Symbolice S. Bernardus, sermone 34, inter parvos: «Sub jugo, inquit, Pharaonis fiunt opera lutea, id est dissoluta et sordida; ab ipso dantur paleae, id est leves cogitationes. Palearum est leviter accendi, et in momento consumi: sic et malae cogitationes a diabolo immissae, cito in mentibus nostris accenduntur, carnis mollitie consentiente; sed si viriliter studeamus resistere, Deo juvante protinus extinguuntur. Paleis accensis coquebatur lutum, et solidabatur in lateres: similiter pravae cogitationes, quae sunt quasi lutum (ut docet S. Gregorius, lib. XXXIV Moral. IX), paleis delectationis accenduntur: quae cum transeunt in actum, tunc decoquuntur; cum vero ducuntur in consuetudinem, tunc tanquam in lateres solidantur.»
Versus 8: Mensuram Laterum
8. ET MENSURAM LATERUM, QUAM PRIUS FACIEBANT, IMPONETIS SUPER EOS. — q. d. Cogetis eos persolvere quotidie solitum demensum laterum et pensum, sive quoad numerum, sive quoad struem et molem; unde Septuaginta vertunt, syntaxin tes plintheias, ut constructionem, sive struem laterificii solitam reddatis.
VACANT ENIM, — pigri sunt et remissi, otio torpent. Ita Hebraea.
Versus 9: Ut Non Acquiescant Verbis Mendacibus
9. UT NON ACQUIESCANT VERBIS MENDACIBUS. — Ecce non audit Pharao Mosen, nec credit eum a Deo esse missum, sed vel hoc mentiri, vel hoc somniasse, uti praedixerat Dominus cap. III, 19.
Versus 10: Non Do Vobis Paleas
10. Non do, — non dabo vobis paleas: est enallage temporis. En subtilem hic Pharaonis tyrannidem, qua Hebraeos gravat, et pene ad restim ac desperationem adigit, ut de exitu, deque Deo eos evocante cogitare non libeat. Sed vehementissima ingruente tentatione, proxima erat salus; ita facere solet Deus. Unde mystice notat Procopius, Pharaonem, id est diabolum, peccatoribus, qui se Deo dare student, negando paleas commoditatum, difficilem praebere malitiam, ne ejus satietas fastidium pariat suo cultori; nam nitimur in vetitum semper, cupimusque negata.
Versus 12: Dispersusque Est Populus
12. Dispersusque est populus. — Pars enim miscebat terram formabatque lateres, pars eos disponebat, pars coquebat, pars colligebat paleas; pensum enim laterum non a singulis viritim (hoc enim longissimae fuisset operae, et ad hoc opus fuisset magna praefectorum turba), sed in communi et generalim a praefectis Hebraeis exigebatur; quorum erat suos urgere ad opus et pensum praestandum, quique, si quid penso deerat, luebant apud praefectos Aegyptios.
Versus 16: Injuste Agitur
16. Injuste agitur. — Ne regem offendant, ejus injuriam aliorum, puta praefectorum, culpae et crudelitati tribuunt: unde non aiunt: Injuste agis, sed, agitur; hebraice est, peccatur in populum tuum.
Versus 17: Vacatis Otio
17. Vacatis otio. — Hebraice, otiosi vos otiosi, vel pigri pigri, id est pigerrimi estis. «Otium, inquit ille, corpus, mentem necat socordia: exercitatio utrumque pulcherrimum facit.» S. Chrysostomus, hom. 45 in Genesim: «Grave, inquit, malum est otium, facitque ut facilia omnia videantur difficilia; sicut studio et vigilantia etiam ardua et difficilia, facilia nobis sunt.» Et hom. 54 in Acta: «Curae, inquit, ac sollicitudines gymnasium et schola sunt philosophiae, etc. Ferrum si jaceat, corrumpitur; si exerceatur, splendet: similiter se habet anima quae movetur et laborat.» S. Bernardus, De Consid. lib. II: «Cavendum est, inquit, otium in otio; fugienda otiositas mater nugarum, noverca virtutum.» S. Ambrosius, serm. 11 in Psal. CXVIII: «Tentant, inquit, otia, quos bella non fregerant; periculosa igitur et pacis otia.» Idem de seipso dicebat epist. 41 ad Sabinam: «Nunquam minus solus sum quam cum solus esse videor; nec minus otiosus quam cum otiosus.» Vide S. Augustinum, lib. De Opere monachorum.
Solitudinis taedio affectus S. Antonius exclamabat: Servari cupio, Domine, et cogitationes meae mihi adversantur. Mox ubi de cella prodiit, conspexit hominem (erat is angelus), monachali habitu succinctum, nunc calathos texentem, nunc ad orandum procumbentem, qui ad eum dixit: Sic et tu age, Antoni, et tentationes vinces. Quare otium aversabatur S. Antonius, et qui praeclare vitam esset acturus, tum ad laborandum hortatus est, tum ad secum considerandum sedulo, quid noctu, quid interdiu egerit, inquit Sozomenes, lib. I Histor. cap. XIII. Idem censuit Theodosius monachus apud Theodoretum in Histor. SS. Patrum, cap. X. Quin et Alexander Magnus dixit: «Regium est laborare, servile est otio et luxui vacare.» Denique priscorum monachorum haec erat sententia: «Operans uno daemone, otiosi multis pulsantur.» Testis est Cassianus, cap. XXIII, lib. X Instit.
Versus 19: Videbant Se in Malo
19. Videbant se in malo, — in malis, in angustiis. Hic expressus est typus vocationum et illustrationum Dei, quas statim comitatur tentatio, sed fortiter persistentibus liberatio est proxima.
Primo ergo, a Deo ex Aegypto per Mosen evocantur Hebraei; secundo, vocationi credunt, et statim crudelissime flagellantur; tertio, paulo post admirandis portentis liberat et educit eos Deus. Refert Aeneas Silvius in Histor. Bohem. Capnionis hoc fuisse dictum: «Quando duplicabantur lateres, tunc venit liberator Moses,» quo significabat, Dei auxilium praesto esse, cum res adversae ingruunt. Eadem Ecclesiae totius Christianae fuit ratio et progressio; eadem est et vocationis cujusque, ut qui in secundo versatur gradu, de vocatione sua non dubitet, sed sciat potius se recto ordine a Deo statuto progredi, tertiumque certissimo exspectet. Ita S. Gregorius, XXIX Moral. cap. XIV: «Cum, inquit, lux divina cor humanum illustrat, mox a diabolo consurgunt tentamenta, ut plus tentationibus se urgeri sentiant, quam dum lucis internae radios non videbant.» Et Origenes hic homil. 3: «Nisi buccinet, inquit, tuba verbi Dei, non committitur bellum; ubi vero signum belli tuba praedicationis insonuit, ibi omnis tribulationum pugna consurgit. Hinc quotidianis discimus experimentis,» ait S. Bernardus, «eos qui converti deliberant, tentari acrius a concupiscentia carnis; et urgeri gravius in operibus luti, qui Pharaonis imperium effugere moliuntur.» Ita ipse De Conversione ad cleric. cap. XVIII.
Cassianus quoque, Collat. XXI, cap. XXVIII, tradit seniores Patres in eremo explorate observasse, in diebus quadragesimae, quibus solent homines ad meliora, et monachi ad perfectiora converti, tunc solito acrius et molestius infestari a daemonibus monachos, et incitari ad egrediendum e monasteriis, deserendamque solitudinem.
Nota secundo: Vult Deus in beneficiis ab ipso promissis, paratos nos esse ad tentationes: ideoque cum magnam cuipiam spem dat, mox eum tentat per illa quae videntur afferre desperationem, et videtur spem quam dedit demoliri velle, aut dubiam et incertam facere. Ita Deus Abrahae per Isaac promisit prolem numerosissimam, et mox jussit ipsum Isaac sibi immolari. Ita jussit Hebraeos pugnare cum Benjaminitis et mox permisit eos ab illis secundo caedi, Judic. cap. XX. Sic Mosi hic et Hebraeis promisit liberationem a Pharaone, et mox permisit eos ab eodem gravius affligi.
Versus 20: Occurreruntque Moysi et Aaron
20. Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientes a Pharaone. — To egredientes, non ad Mosen et Aaronem, sed ad occurrerunt referendum est, et ad praefectos Hebraeorum, quos Pharaonem adeuntes et ab eo revertentes, certo loco exspectabat Moses, avidus scire quid responsi tulissent. Hoc et noster Interpres satis insinuat, cum ait Mosen et Aaronem stetisse: egredientes enim stare in rigore est impossibile.
Sensus ergo est, praefecti Hebraeorum post suam querelam egredientes a Pharaone, occurrerunt Mosi et Aaron, qui stabant ex adverso, ut totam rem spectarent et cognoscerent.
Versus 21: Videat Dominus et Judicet
21. Videat Dominus et judicet. — Hebraice additur: Super vos, id est, vindictam sumat de vobis. Ita Chaldaeus. Hebraei enim saepe per metonymiam, judicium sumunt pro termino et fine judicii, ut judicare idem sit quod vindicare, et judicium idem sit quod vindicta. En infirmam ingratamque populi fidem: Mosen et Aaronem, quos paulo ante liberatores crediderat, jam homicidas calumniatur.
Foetere fecistis odorem nostrum coram Pharaone, — invisos et abominabiles nos fecistis Pharaoni: est metaphora. Eadem phrasis est Genesis XXXIV, 30, in Hebraeo; II Cor. II, 15: «Christi, inquit, bonus odor sumus,» quia videlicet bonam Christi et christianismi famam spargimus, ut homines bene de nobis deque Christo sentiant et loquantur. «Habent enim mores suos colores, habent et odores; colorem in conscientia, odorem in fama,» inquit S. Bernardus, serm. 71 in Cantica.
Et praebuistis ei gladium ut occideret nos. — Occasionem ei dedistis, ut nos oneribus opprimeret, cum eum furentem in nos concitastis. Ubi nota: Gladius in Scriptura vocatur omne quod pungit, percutit, torquet aut cruciat, inquit S. Hieronymus in Isaiae LXVI. Hinc Amos IX, 10, dicitur: «In gladio morientur omnes peccatores populi mei.» Et Psalm. VII, vers. 13: «Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit.»
Versus 22: Domine, Cur Afflixisti Populum Istum?
22. Reversusque est Moyses ad Dominum. — Septuaginta vertunt, conversus est ad Dominum; quia enim Moses praefectos Hebraeorum dure a Pharaone exceptos, afflictos et passione nimia agitatos, ideoque correptionis incapaces vidit, hinc tacuit, et in secretum suum sese recepit, atque ad Deum unicum in arctis praesidium, suo more se orando convertit. Hinc prudenter S. Basilius, serm. De Gratiis Deo agendis, modum consolandi afflictos praescribit, dicens: «Eum quem consolari cupis, prius parumper queri sinas. Deinde dolore paululum per lacrymas ejulatumque sedato, tunc leniter et humaniter castigabis, itaque ad patientiam et animi tranquillitatem sensim revocabis. Nam et equorum domitores equos fraeno minime audientes, non statim habenis compescunt, aut calcaribus impellunt: sic enim sessores exagitare et excutere discunt; sed eis obtemperando ab initio, ac minime resistendo, postquam iram et impetum paulatim consumptum deficere viderint, tunc arte quadam obtemperantes et ad omnia dociles reddunt.»
Rursum vide hic quam Mosis patientia et constantia invicta vicerit Hebraeorum murmura, eosque sibi obsequentes reddiderit. Audiant fideles monitum S. Augustini, sermone 18 De Verbis Domini: «Cum quisque, inquit, Christianus coeperit bene vivere, fervere bonis operibus, mundumque contemnere; in ipsa novitate operum suorum patitur reprehensores et contradictores frigidos Christianos. Si autem perseveraverit, et eos superaverit perdurando, et non defecerit a bonis operibus, iidem ipsi nobis obsequentur, qui ante prohibebant.»
Domine, cur afflixisti populum istum. — Cur ei occasionem afflictionis dedisti, mittendo me ad Pharaonem, nec tamen ab eo liberando populum, sed potius permittendo eum gravius onerari?
Quare misisti me? — Calvinus Mosen hic graviter culpat, quasi ab officio desciverit, et amarulento taedio missionem et absolutionem ab officio petierit. Durus utique criticus: mitior censor est S. Augustinus, Quaest. XIV, dum ait: «Haec non contumaciae verba sunt vel indignationis, sed inquisitionis et orationis.» Idque ita esse patet ex responso Domini, qui non arguit infidelitatem Mosis, sed eum quid facere oporteat, instruit. Sciebat Moses jam ante a Deo doctus, Pharaonem obduraturum cor, neque dimissurum populum; tamen de hac afflictione populi nihil a Deo cognoverat, sperabatque Pharaonem monitum, licet non dimitteret populum, mitius tamen cum eo acturum; contra vero jam accidisse videt, unde pie cum Deo expostulat.
Versus 23: Non Liberasti Eos
23. Ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum, et non liberasti eos.
Documentum Morale: De Duritie Servitutis
Disce hoc capite quam dura fuerit servitus Hebraeorum in Aegypto, ac consequenter quantum beneficium eis fecerit Deus, cum eos inde eduxit; quod proinde passim eis inculcat, ut grati sint Deo, eumque ament et colant: «Ego, inquit, Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegyptiorum, ne serviretis eis, et qui confregi catenas cervicum vestrarum, ut incederetis erecti,» Levit. XXVI, 13. Est enim servitus mors quaedam, puta amissio vitae civilis, scilicet libertatis: hinc pro ea pugnant gentes, maluntque mori quam servire. Philippus rex irrumpens in agrum Spartanum, dixit cuidam Spartano: Quid nunc facietis, Lacones? respondit ille: «Quid aliud, quam moriemur fortiter? soli enim Graecorum nos liberi esse, et non obedire aliis didicimus.»
Post cladem duce Agide acceptam, cum Antipater obsidum loco posceret 50 pueros: Eteocles tum Ephorus se eos daturum negavit, ne male educarentur, et ab institutis patriae desciscentes civitati incommodi fierent: senum autem aut mulierum duplum, si vellet, numerum obtulit. Cumque Antipater atrocia minaretur, nisi darentur, publico nomine respondit: «Si difficiliora morte imperas, facilius nobis erit mori.» Hinc Laco interrogatus quid sciret, ait: «Scio liber esse:» ita Plutarchus in Lacon.