Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Deus animat Mosen, eique revelat nomen suum Jehova. Secundo, vers. 14, recensetur genealogia Ruben, Simeon, et Levi usque ad Mosen et Aaron.
Textus Vulgatae: Exodus 6:1-30
1. Dixitque Dominus ad Moysen: Nunc videbis quae facturus sim Pharaoni; per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de terra sua. 2. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Ego Dominus 3. qui apparui Abraham, Isaac et Jacob, in Deo omnipotente; et nomen meum Adonai non indicavi eis. 4. Pepigique foedus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenae. 5. Ego audivi gemitum filiorum Israel, quo Aegyptii oppresserunt eos; et recordatus sum pacti mei. 6. Ideo dic filiis Israel: Ego Dominus, qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum et eruam de servitute: ac redimam in brachio excelso, et judiciis magnis. 7. Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus; et scietis quod ego sum Dominus Deus vester, qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum, 8. et induxerim in terram super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac, et Jacob: daboque illam vobis possidendam, ego Dominus. 9. Narravit ergo Moyses omnia filiis Israel, qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum. 10. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 11. Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem Aegypti, ut dimittat filios Israel de terra sua. 12. Respondit Moyses coram Domino: Ecce filii Israel non audiunt me: et quomodo audiet Pharao, praesertim cum incircumcisus sim labiis? 13. Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israel, et ad Pharaonem regem Aegypti, ut educerent filios Israel de terra Aegypti. 14. Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israelis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi: 15. hae cognationes Ruben. Filii Simeon: Jamuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis: hae progenies Simeon. 16. Et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson et Caath et Merari; anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem. 17. Filii Gerson: Lobni, et Semei per cognationes suas. 18. Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel; anni quoque vitae Caath, centum triginta tres. 19. Filii Merari: Moholi et Musi. Hae cognationes Levi per familias suas. 20. Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam, quae peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitae Amram, centum triginta septem. 21. Filii quoque Isaar: Core, et Nepheg, et Zechri. 22. Filii quoque Oziel: Misael, et Elisaphan, et Sethri. 23. Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth, filiam Aminadab, sororem Nahason, quae peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar. 24. Filii quoque Core: Aser, et Eleana, et Abiasaph. Hae sunt cognationes Coritarum. 25. At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel: quae peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum leviticarum per cognationes suas. 26. Iste est Aaron et Moyses, quibus praecepit Dominus ut educeret filios Israel de terra Aegypti per turmas suas. 27. Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Aegypti, ut educant filios Israel de Aegypto: iste est Moyses et Aaron, 28. in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in terra Aegypti. 29. Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Ego Dominus; loquere ad Pharaonem regem Aegypti, omnia quae ego loquor tibi. 30. Et ait Moyses coram Domino: En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao?
Versus 1: Nunc Videbis Quae Facturus Sim Pharaoni
1. DIXITQUE DOMINUS AD MOYSEN, orantem et invocantem Deum, ut patet cap. praeced., vers. 22: dixit, inquam, vel per angelum visibili specie apparentem, et sonora voce loquentem: familiariter enim agebat Deus cum Mose, ut patet Num. XII; vel per occultam et internam inspirationem, uti prophetis loqui et respondere solet. Idque verius videtur, tum quia nulla species, forma, aut symbolum Dei hic exprimitur, uti fit capite III, vers. 2, et cap. IV, vers. 24; tum quia non est credibile Deum hic toties, puta in singulis plagis, visibiliter apparuisse Mosi; tum quia Deus hic respondit Mosi, eo modo quod Moses dicitur adiisse et consuluisse Dominum, cap. praeced., vers. 22. Moses autem non adiit Dominum visibiliter apparentem, sed vel in cubiculo et oratorio suo Deum spiritaliter adiit et consuluit.
NUNC VIDEBIS. q. d. Non morabor, en accingo me ad opus, ut liberem vos a Pharaone.
QUAE FACTURUS SIM PHARAONI, quae mala, quas plagas ei illaturus; hinc ipse « in manu robusta, » id est, per manum robustam Dei coactus, « ejiciet, » non tantum dimittet, sed exire compellet Hebraeos, idque festinato, ut a se manum Dei vindicem amoliatur.
Versus 2 et 3: Ego Dominus Qui Apparui Abraham
2 et 3. EGO DOMINUS QUI APPARUI ABRAHAM, ISAAC ET JACOB IN DEO OMNIPOTENTE. Hebraice est beel saddai, id est in Deo robusto et largo, sive liberali, jam « in Deo, » est instar Dei, vel tanquam Deus liberalis; bet enim Hebraei saepe sumunt pro affini caph, quod est nota similitudinis. Nota: Saddai significat Deum quasi mammeum, qui omnem sufficientiam et abundantiam quasi tribuat, uti fuse dixi Gen. XVII, 1. Quibus adde Saddai, secundo, posse derivari a scadad, id est praedari, ut Deus dicatur Saddai, id est praedans et vastans quodcumque ei libuerit, quo alludit Isaias, cap. XIII, vers. 6, cum ait: « Quasi vastitas ab omnipotente » (hebraice quasi vastitas a scod a Saddai, id est, quasi vastitas a Deo vastante) « veniet; » et Job cap. XXIII, vers. 16, cum ait in Hebraeo, Saddai conturbavit me. Jam sensus hujus loci est, q. d. Ego Deus cum patribus vestris, puta Abraham, Isaac et Jacob, egi, et conversatus sum tanquam Deus saddai, id est, omnipotentem et munificum me eis exhibui, ostendi eis mihi abunde esse divitiarum ut illos ditarem: abstuli enim opes Chananaeis, Geraritis, Sodomitis, Labano, Esau et aliis, easque dedi Abrahae, Isaac et Jacobo, uti patet ex Genes.
Mystice, Deus Saddai apparet Sanctis, quos facit sua sorte, etiam misera esse contentos, quosque sua gratia et donis spiritualibus cumulat, ac praesertim quos facit esse liberales in alios. S. Aegidius, socius S. Francisci, rogatus quis esset beatus, respondit: « Qui amat et non desiderat amari: qui servit, et serviri sibi non cupit: qui se bene erga alios gerit, non tamen eo fine, ut se erga illum vicissim bene gerant. » Hic enim imitatur Deum Saddai, de quo ait Psaltes, Psalm. XV, 2: « Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. » Deus enim omnibus se suaque communicat, et a nemine quidquam recipit, vel exspectat.
ET NOMEN MEUM ADONAI NON INDICAVI EIS. In Hebraeo non est Adonai, sed nomen tetragrammaton, constans quatuor litteris, scilicet, jod, he, vau et he. Quod quia est ineffabile, hinc Interpres more veterum pro eo substituit nomen Adonai; nam alioqui Deus in Genesi patriarchis revelavit nomen Adonai, et se vocat Adonai. Obiter hic nota, Adonai esse trisyllabum, non quadrisyllabum; ultima enim est diphthongus ai, ac proinde hoc nomen sic pronuntiandum est A-do-nai, non autem A-do-na-i.
Decem Nomina Dei
Notat S. Hieronymus, epist. 136 ad Marcellam, decem esse nomina Dei. Primum est El, id est fortis, ut vertit Aquila. Secundum est Eloha, quod Deum qua providentem, gubernantem, judicantem et vindicantem significat, ut dixi Gen. I, 1. Tertium est Elohim, quod est plurale nominis Eloha. Quartum est Sabaoth, id est exercituum vel copiarum, ut vertit Aquila: hoc non est nomen, sed cognomen Dei; unde semper cum alio Dei nomine conjungitur: dicitur enim Adonai Sabaoth, id est, Dominus virtutum vel exercituum. Quintum est Elion, id est excelsus, Gen. XIV, 22. Triplicem porro celsitudinem ac sublimitatem veneramur in Deo: primam entis, quia Deus est primum et summum ens; secundam causalitatis, quia Deus est prima causa, a qua omnes caeterae causae dependent; tertiam perfectionis, quia Deus est summa et infinita perfectio. Sextum nomen est eie azer eie, id est sum qui sum, vel qui est. Unde Exodi III, dicitur: « Qui est, misit me. » Septimum est Adonai, id est Dominus. Octavum est Yah, quod est abbreviatum Jehova, sonatque in Halleluia. Halleluia enim est compositum ex hallelu, id est laudate, et yah, id est Deum. Nonum est Saddai, id est munificus, liberalis, omnipotens. Decimum est tetragrammaton et ineffabile, quod vulgo Jehova pronuntiant.
Quaestio 1: Cur Nomen Tetragrammaton Vocetur Ineffabile
Quaeritur hic primo, cur nomen tetragrammaton a veteribus et S. Hieronymo vocetur ανεκφώνητον, id est ineffabile, a Theodoreto άφραστον, id est indicibile, et a Damasceno απαρρητον, id est ineloquibile. Putant aliqui, hoc nomen vere fuisse ineffabile, eo quod solis quatuor consonantibus constet, careatque vocalibus, sine quibus litteras consonantes pronuntiare et effari non possumus. Verum hoc est improbabile; nam Deus hic nomen hoc suum pronuntiavit, cum illud revelavit, et effatus est coram Mose. Rursum Moses illud ipsum effatus est coram Israelitis, et coram Pharaone, ipseque Pharao saepius hoc nomen a Mose prolatum, respondendo repetiit. Denique frustra hoc nomen quatuor litteris distingueretur, nisi illae sua tacita haberent puncta, sive vocales, ut iis legi, efferri, pronuntiari posset, perinde ut fit in aliis nominibus Dei, hominum et angelorum.
Dico ergo hoc nomen dici ineffabile, eo quod ab Hebraeis haberetur sacratissimum et summe venerabile, tanquam nomen Dei primarium, proprium et essentiale, quod esset fundamentum et radix aliorum omnium nominum Dei, eo quod hoc nomen significat ipsam immensam essentiam et majestatem Dei incomprehensibilem et ineffabilem, a qua caetera omnia promanant. Qua de causa et Plato, teste Eusebio, lib. XI De Praeparat. cap. VIII, dixit nomen Dei non esse effabile. Deus enim, ait Plato, est ασωματος, et αφραστος, et ανωνόματος, id est incorporeus, indicibilis et innominabilis. Rursum Plato in Parmenide: « Deo, ait, nullum inditum est nomen, Deus non potest definiri, non scientia capi, non in sensus nostros incurrere, nulla de eo haberi opinio; quocirca neque nominari, neque dici, neque cognitione comprehendi, neque cognosci, neque ab ullo ente sentiri potest. » Et S. Dionysius: « Deus, ait, est omni sermone ineffabile, super omne verbum, bonum. »
Hinc tot fuerunt Philosophorum de Deo sententiae et errores. Anaximander stellas et astra deos esse putavit. Anaximenes Deum putavit esse infinitum aerem. Democritus: Deus, ait, est mens ignea et mundi anima. Prodicus quatuor elementa deos statuit. Diogenes Apolloniates: Deus, ait, est aer compos divinae rationis. Chrysippus censuit Deum esse fatum sive necessitatem divinam. Parmenides putavit Deum esse coronam, sive orbem qui cingit coelum. Xenophanes: Omne, inquit, infinitum mente praeditum, Deus est. Straton naturam dixit esse Deum. Epicurus ex atomis deos suos constituit, eosque corporeos et humanae figurae. Heraclides terram et coelum deos esse dixit. M. Varro mundum censuit esse Deum. Plinius vel solem, vel nullum putavit esse Deum. Heraclitus deos ex igne esse credidit: unde Anaxagoram, quod solem dixisset esse lapidem ignitum, morte mulctarunt Athenienses. Cleanthes aethera posuit esse summum Deum. Denique hac de causa, inquit Pierius, hierogl. 17, ciconia Dei est hieroglyphicum; ciconia enim lingua carens significat Deum omnia tacito perficere silentio, nec debere nos super eo loqui, quem nulla humani ingenii vis sat queat admirari. Eadem est ratio, cur Deus per crocodilum fuerit adumbratus, inquit idem hierogl. 29.
Vere ergo meritoque Chrysostomus, hom. 28 in Matthaeum: « Sicut, inquit, qui innavigabilem Oceanum navigare usurpat, dum non potest eum transire, necesse est per eamdem viam redeat, ubi ingressus est: sic antiqui Philosophi de Dei natura quaerere contendentes, victi sunt ingenio, defecerunt sermone, in ultimo nihil se amplius invenire potuisse confessi sunt, nisi quod Deus sit incognoscibilis. »
Hinc ergo factum est ut Hebraei religionis et reverentiae causa nomen Dei effari et pronuntiare non auderent; excepto sacerdotes sive pontifices, qui in sacris, puta in sacrificiis, et in solemni benedictione populi, et maxime in ingressu in Sancta sanctorum, illud pronuntiabant, ait Philo, lib. De Vita Mosis. Unde et Josephus ait sibi hoc nomen eloqui, nec jus, nec fas esse. Cum ergo in Scriptura legentibus hoc nomen occurreret, Hebraei pro illo legebant Adonai, vel, si cum Adonai concurreret, pro eo legebant Elohim. Hinc factum est ut Massoretae, qui Bibliis Hebraicis puncta, sive vocales subjecerunt, nomini tetragrammato subjecerunt puncta aliena nominis Adonai (uti quatuor rationibus demonstrat Bellarminus in exercitatione grammatica, Psalm. XXXIII, ad vers. 1), scilicet sceva (quod in nomine Adonai est compositum cum patach, ob gutturalem aleph), cholem et camets, ut indicarent ex reverentia non tetragrammaton, sed Adonai legendum et pronuntiandum esse, quem morem suorum temporum secuti sunt, non tantum Septuaginta vertentes κύριος, et noster Interpres, aeque ac Origenes in suis tetraplis et hexaplis, pro tetragrammato substituens hic nomen Adonai; sed et Christus et Apostoli, qui quoties citant Scripturam Hebraeam, in qua habetur nomen tetragrammaton, pro eo nomen « Dominus » substituunt. Unde factum est ut Judaei ignorent quomodo illud nomen pronuntiandum sit, sive quomodo illud pronuntiarint Deus, Moses et sacerdotes, traduntque ultimum sacerdotem, qui hoc nomen Dei pronuntiavit, fuisse Simeonem justum, qui Christum in templo in ulnas accepit, postea a nemine hoc nomen pronuntiatum esse, seque ignorare quomodo pronuntiari debeat; sed cum venerit Messias, ab eo edocendos esse veram illius pronuntiationem. Ita ipsi.
Ob hanc ejus nominis reverentiam et religionem summus pontifex illud in tiara sua, in lamina aurea insculptum gestabat, quod Alexander Magnus occurrens Jaddo pontifici, procumbens humi reverenter adoravit, teste Josepho. Hinc etiam Lucanus agens de Deo Hebraeorum, ait: « Incerti Judaea Dei, » quod scilicet Deum incognitum coleret, cujus nomen nesciret.
Vide hic quanta Hebraeis olim fuerit reverentia nominis divini, quod multi Christiani per juramenta temeraria passim nominando profanant; quin et moderni Judaei nunquam audent expresse jurare per nomen tetragrammaton, sed hac formula per illud jurant, idque raro et nonnisi adacti: Juro per jod, he, vau, et jod (quae sunt 4 litterae nominis tetragrammati), quod juramentum apud eos summum et sacratissimum habetur: sic Gentilibus non licebat nomen falsi sui Dei, Demogorgonis, nominare; quod si quis fecisset, numen, vel potius daemon, se offensum, per terrae tremorem ostendebat, uti testatur Lucanus, lib. VI, et Boccacius, lib. I De Genealogia Deorum, cap. II.
Quaestio 2: Quomodo Nomen Tetragrammaton Pronuntiari Debeat
Quaeritur secundo, quomodo hoc nomen pronuntiari debeat, sive quae illi vocales substituendae sint? Graeci quidam, inquit S. Hieronymus ad Marcellam, in Graecis libris hoc nomen Hebraeum legentes, juxta Graecas litteras, quibus hae quatuor hebraeae litterae similes sunt, pipi legerunt. Secundo, S. Justinus, Contra Tryphonem, fol. 58, pro nomine tetragrammato nomen Jesus legit et intelligit. Tertio, Isidorus hoc nomen pronuntiat Jediod. Ait enim hoc nomen confici ex duplici littera jod. Verum hi omnes a litteris Hebraicis nominis tetragrammati vel abeunt, vel aberrant.
Quarto, Irenaeus illud effert Jaoth, quod, inquit ipse, significat praefinitam mensuram; vel, si per omicron scribatur, eum qui dat fugam malorum. Sic et gentiles hoc nomen pronuntiasse videntur. Unde Diodorus Siculus, lib. III, ait Mosen legem accepisse a Deo Jao; et Apollo Clarius rogatus quis esset Deus Jao? respondit: Summum cunctorum divum tu dicito Jao. Testis est Macrobius, lib. I Saturnalium, cap. XVIII.
Quinto, Theodoretus hic, Quaest. XV: Nomen tetragrammaton, inquit, a Samaritis vocatur Jave, ab Hebraeis Ja. Sexto, recentiores aliqui a centum annis, hoc nomen juxta puncta ei a Massoretis subjecta, pronuntiant Jehova. Verum haec puncta, ut superius dixi, non sunt puncta nominis tetragrammati, sed nominis Adonai: unde et ipsi Massoretae, omnesque Hebraei pro nomine tetragrammato legunt Adonai. Errant ergo qui a Jehova sive Jova (per crasin) Jovem summum Gentilium Deum deducunt: hic enim Latinum habet nomen non Hebraeum, et a juvando dicitur. Erravit et Varro, qui teste S. Augustino, lib. I De Consensu Evang., cap. XXII, putavit Judaeos coluisse Jovem Deum Romanorum; putavit autem id Varro, non quod ab Hebraeis audisset Deum appellari Jehova, vel Jovem; sed quia censuit a Judaeis coli summum Deum, quem ipse non alium esse putabat, quam Jovem.
Notandum tamen, nomen Jehova non tam esse verbum, quam nomen a verbo deductum: est enim Jehova nomen proprium Dei; sicut ergo passim in aliis nominibus a verbo, puta a tertia futuri, formatur nomen significans qualis sit, sive qualis sit futurus ille, cui hoc nomen inditur, ut Jacob significat supplantatorem, eumque qui supplantabit Esau; Israel significat dominantem, eumque qui dominabitur Deo; Isaac significat ridentem, eumque qui ridere faciet parentes: ita et Jehova est nomen, habens eamdem terminationem cum futuro kal, verbi haia, significatque ens, eumque qui est et erit. Est enim littera jod, prima in nomine Jehova, heemantica, sive formativa nominis, uti est in nominibus jam dictis aliisque pluribus: licet enim idem jod sit littera etiam, sive characteristica verbi in futuro, tamen in nominibus est heemantica, id est formativa nominis, adeoque futurum verbi transfert in nomen.
Idipsum confirmatur ex eo quod nomen vel verbum Jehova, praecise non cap. III, vers. 14, sed hoc capite reperiatur in Hebraeo. Nam cap. III, vers. 14, ubi nos habemus, « qui est misit me, » hebraice non est Jehova, sed eie, id est sum, q. d. Cujus nomen est « Sum qui sum, » hic misit me. Hinc rursum sequitur potius dicendum esse Jehova, quam Jeheve: sic enim nomen distingui solet a futuro verbi punctum camets, ut patet in nomine Israel, quod distinguitur a futuro iisre, id est dominabitur, per camets: nomina enim non in segol, sed in camets terminari solent.
Dico ergo, verisimillimum est hoc nomen pronuntiandum esse iive vel ieheve, id est est vel erit. Probatur, quia hoc nomen est idem cum eo quod Deus sibi imposuit, cap. III, vers. 14, dicens: « Sic dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos; » atqui, « qui est » hebraice dicitur iie sive iive, vel iehere: ergo illud idem est nomen tetragrammaton; non enim est credibile, Deum sibi duo hic dedisse nomina, sed unum tantum, ac proinde illud, « qui est, » sibi inditum cap. III, hic repetere, ut Mosen animet, utque eum doceat illud praeferre legationi suae ad Pharaonem, et ad Hebraeos. Ita censent Bellarminus supra, Genebrardus Praefatione in Psalmos, et Pererius hic, idque magis patebit ex quaestione sequenti.
Noster tamen Aleazar in Apocal. cap. I, vers. 4, multis contendit Jehova esse conflatum ex quatuor litteris, quarum singulae integram dictionem significant. Jehova ergo idem est, ait, quod ihie, hovie, vehaia, id est, « qui erit, qui est, qui fuit. » Unde Jehova idem est cum eo quod dicit Joannes, Apoc. I, 4: « Qui est, et qui erat, et qui venturus est, » ideoque vocatur hoc nomen tetragrammaton et ineffabile: quia singulae ejus litterae non possunt effari integram dictionem, quam repraesentant. Verum hoc etymon non litterale est, uti ipse contendit, sed symbolicum, aut potius cabalisticum, de quo plura Apoc. I, 4.
A nomine Jehova detractum esse nomen Jovis, censent Marinus in Dictionario, Masius in epistola ad Ariam Montanum, ipsius Ariae Psalmis praefixa, et Marianus Victorius in scholiis ad S. Hieronymum, epist. 136. Verum ab hac conjectura abhorret S. Augustinus, lib. VI De Civit. cap. VI, et lib. VII, cap. V, et Galatinus lib. II, cap. X.
Quaestio 3: Quid Significet Nomen Tetragrammaton
Quaeritur tertio, quid significet nomen tetragrammaton? Oleaster illud deducit a radice hava, id est conterere, unde hova est contritio, quasi Jehova, idem sit quod contritor, scilicet Pharaonis et Aegyptiorum. Haec allusio nominis est, sed non origo: ad hoc enim etymon alludit Moses cap. XV, vers. 3, cum ait: « Dominus » (hebraice est nomen tetragrammaton Jehova) « quasi vir pugnator; omnipotens nomen ejus. »
Alii vero passim recte et genuine hoc nomen deducunt a radice haia, id est est, vel fuit, ut Jehova sit idem quod qui est, sed vario sensu. Primo, R. Salomon, Lipomanus et Vatablus sic exponunt, « qui est, » scilicet constans, servans fidem, verax in promissis, q. d. Ego jam sum Jehova, id est, jam faciam esse quod promisi, ut nimirum vos educam ex Aegypto in Chanaan, unde sequitur: « Pepigique foedus cum eis, ut darem eis terram Chanaan. » Secundo, Rupertus et Burgensis sic explicant, « qui est, » scilicet terribilis, gloriosus et miracula patrans. Tertio, Hieronymus Prado in Ezech. cap. I, pag. 47, censet nomen Jehova, id est « qui est, » non significare essentiam Dei: hanc enim cognovit Abraham aliique Patriarchae; sed operationem Dei ad extra, scilicet liberationem Hebraeorum ex Aegypto, q. d. Ego sum qui sum, id est, qui futurus sum, scilicet redemptor Israelis, ego sum quem jam experiemini vestrae libertatis vindicem; hoc enim est quod sequitur vers. 6: « Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum. » Similia sunt Isaiae III, 3, et Psal. LXVII, 5.
Verum dico hoc nomen tetragrammaton Jehova significare essentiam Dei, ipsamque essentiae divinae abyssum, et pelagus immensum; hoc enim significat nomen, « qui est, » uti dixi cap. III, quod idem est cum nomine tetragrammato. Jehova ergo, ait Masius, idem est quod, « qui ab aeterno existit, ipseque sibi essentia est, et a quo pendet rerum omnium essentia. » Sic Aristoteles lib. I De Coelo, Deum vocat aeima quasi aei ona, id est semper entem et existentem; quia Deus est pelagus essentiae, et principium omnis essentiae, quod omnibus dat esse. Et Trismegistus: « Deus, inquit, unus nomine non eget, est enim ho on anonumos, » id est, ens sine nomine.
Notat Vilalpando in cap. XXVIII Ezech., nomen Jehova vel Jeheva significare essentiam Dei in se, sive ad intra, sicut Adonai significat eamdem ratione operum ad extra: hac de causa utrumque hoc nomen conjungere solent Prophetae, dicentes: « Haec dicit Dominus Deus; » hebraice Adonai Jehova. Jehova, id est Deus, scilicet Dei in se majestas; Adonai, id est Dominus ac sustentator omnium quae creavit.
Rogabis an nomen tetragrammaton significet essentiam Dei, sicuti est in se? Scotus et Gabriel in I Sent., dist. 22, censent quod homines, praesertim docti et acuti, possint cognoscere Deum in se sicuti est, ac consequenter possint eidem imponere nomen significans eum sicuti est, ac tale esse nomen tetragrammaton, quod proinde proprium, essentiale et adaequatum sit Deo. Verum melius D. Thomas, I part., Quaest. XIII, censet homini in hac vita impossibile, Deum in se cognoscere et nominare. Ratio est: Primo, quia in hac vita nemo potest Deum cognoscere intuitive; ergo nemo potest eum cognoscere in se sicuti est, plene et perfecte. Secundo, etiamsi quis cognosceret Deum in se sicuti est; hoc ipsum tamen tantum cognosceret in ipso Deo, videndo et intuendo eum: nomen autem quod eidem inderet esset extra Deum Deique essentiam, qui nullo creato signo cerni, nominari, significari et cognosci potest sicuti est in se. Verum tamen est, quod inter omnia nomina Dei quae habemus, nullum tam proprium, tamque substantiale ei sit quam Ens, sive Jehova, id est, « qui est, » uti docet Damascenus, lib. I De Fide, cap. XII, et D. Thomas I part., Quaest. XIII, ac S. Dionysius lib. De Divin. nom. cap. I.
Quaestio 4: Sensus Loci "Nomen Meum Adonai Non Indicavi Eis"
Quaeritur quarto, quis sit sensus hujus loci: « Ego Dominus qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente, et nomen meum Adonai non indicavi eis? »
Primo, Beda legit interrogative, « non indicavi eis? » q. d. Omnino indicavi eis hoc meum nomen; sed hoc dissentit a communi lectione omnium codicum Hebraeorum, Graecorum et Latinorum, qui carent nota interrogationis, et assertive haec legunt, quod scilicet asserat Deus, se non indicasse eis hoc suum nomen.
Secundo, alii sic explicant, « non indicavi eis nomen meum Adonai, » id est Dominus, q. d. Non ostendi eis plenum et altissimum meum in res omnes dominium, quo possum res omnes ad libitum vertere et convertere per miracula et prodigia, in res alias quascumque voluero; hoc autem jam per te, o Moses, ostendam in plagis quas inferam Aegypto. Verum hi errant: Primo, in nomine Adonai, id est Dominus; hebraice enim non est Adonai, sed nomen tetragrammaton Jehova. Secundo, quia hoc suum dominium Deus ante Mosen, patribus satis ostendit in diluvio, in eversione Sodomae, in dispersione Babel.
Tertio, R. Salomon, Vatablus et Lipomanus hunc dant sensum: Patribus non indicavi nomen meum tetragrammaton, Jehova, id est, « Sum qui sum, » puta sum constans et verax in promissis: quia patribus non exhibui mea promissa, de Chananaea eis tradenda; sed ea jam tibi, o Moses, tuisque praestabo: unde tibi ostendam reipsa me esse Jehova, id est, me esse fidelem in promissis. Verum nomen tetragrammaton non significat fidelitatem, sed ipsum « esse » Dei.
Quarto, Rupertus et Burgensis sic explicant: « Non indicavi patribus nomen Adonai, » quantae scilicet illud sit potentiae et virtutis, quam terribile, quam gloriosum, quam miraculosum, et plagarum sit operativum, uti jam indicabo et ostendam per te, o Moses, multiplicando prodigia et plagas.
Quinto, Oleaster: Nomen tetragrammaton, inquit, Jehova, idem est quod contritor, q. d. Patribus non ostendi me esse Jehova, id est, contritorem Pharaonis et Aegyptiorum, hoc autem jam tibi, o Moses, ostendam.
Sexto, Lyranus secutus S. Augustinum censet Mosen in raptu, Exodi XXXIII, vidisse Dei essentiam, tuncque revelatum et declaratum ei esse nomen tetragrammaton: hoc enim significat Dei essentiam; sed verius est Mosen non vidisse Dei essentiam, ut dicam cap. XXXIII. Adde: illa visio posterior fuit revelatione nominis tetragrammati; hoc enim hic, et cap. III, revelatum fuit Mosi. Moses autem, si vidit Dei essentiam, non vidit eam nisi cap. XXXIII.
Dico ergo, planus et genuinus hujus loci sensus est hic: Ego Deus cognitus et cultus fui a patribus, tanquam El saddai, id est, Deus fortis et liberalis; nomen vero proprium meum Jehova non indicavi eis, sed illud primum tibi, o Moses, revelo, simulque cum nomine clariorem rei significatae, puta essentiae meae et divinitatis, tibi cognitionem communico; idque facio hoc fine, ut te et populum a Pharaone afflictum, in spem erigam auxilii mei jamjam affuturi; utpote qui jam me tibi et Hebraeis tam familiarem, et ex nomine proprio compellandum noscendumque exhibeam, ut sciatis vos mihi jam magis curae et cordi esse quam ante.
Hinc patet nomen tetragrammaton, primo, revelatum esse Mosi. Patet secundo, Mosen clariorem divinitatis cognitionem hic accepisse, quam acceperint Abraham, Isaac et Jacob. Sensus ergo est, quasi diceret: Ego Deus patribus cognitus vocatusque fui Adonai, Elohim, El Saddai, id est Dominus, Gubernator, fortis, liberalis, omnipotens (quae nomina significant certam aliquam formam et perfectionem instar qualitatis in Deo); tibi vero, o Moses, nomen meum essentiale revelo, quod significat ipsam meam substantiam in se, et essentiae meae quae omnium rerum fons est et causa, et pelagus immensum. Hunc esse sensum probatur primo, quia hoc nomen tetragrammaton est idem cum illo, cap. III: « Ego sum qui sum, » uti jam ostendi. Loquitur enim hic Deus de hoc nomine, non quasi hoc loco primum indito; sed de eo quasi jam Mosi cognito ex prima apparitione, cap. III, vers. 14 et 15. Ergo hoc nomen non significat Deum ut veracem, vindicem aut contritorem, sed ut continentem omnem entis plenitudinem, sive ut ipsum esse subsistens, immensum, immutabile, aeternum et infinitum.
Probatur secundo, quia falsum est Deum non apparuisse patribus ut contritorem in diluvio et Sodoma; aut ut veracem: verax enim apparuit Deus Noe, cum impedivit deinceps diluvium, uti Noe promiserat, Genes. cap. IX, vers. 15. Verax item apparuit in tutela Abrahae, Genes. cap. XVII, vers. 7 et 10; in partu Sarae, ibidem, vers. 16 et 21; in benedicendo Isaac, Genes. XXVIII, vers. 15.
Probatur tertio, quia alias idem videbitur dici, ideoque posterior pars sententiae pugnabit cum priori, si sic exponas: Apparui patribus ut fortis, sed non ut conterens; apparui patribus ut liberalis, sed non ut fidelis et verax: si enim Deus est liberalis, multo magis est fidelis, et promissi tenax.
Probatur quarto, quia ex hac revelatione Moses ita evasit cupidus deitatis cognoscendae, aut etiam videndae, ut videbimus cap. XXXIII, vers. 18. Hinc etiam ex hac peculiari nominis hujus revelatione Mosi facta, nomen hoc augustissimum et sanctissimum semper est habitum, quod in Scriptura nulli nisi Deo vero, vel tali aestimato tribuitur. Unde hoc nomen passim in Scriptura soli Deo tribuitur, cum caetera Dei nomina etiam angelis et hominibus principibus tribuantur.
Probatur quinto, quia haec est simplicissima et planissima interpretatio; unde et Patres hunc locum de clariore divinitatis et essentiae divinae revelatione, sive aperta, sive aenigmatica, Mosi facta explicant. Ita S. Gregorius, hom. 16 in Ezech., Procopius, Theodoretus, Cyrillus, Philo, Abulensis, Cajetanus, Pererius et alii hic.
Dices: Multo ante Mosen hoc nomen patribus fuit revelatum; nam in Genesi saepissime iteratur, et patres hoc nomine Deum invocarunt, uti fecit Henoch, Genes. IV, 26, et Abraham, Genes. cap. XV, vers. 8.
Respondent aliqui, ut Cajetanus, Lyranus et Pererius, hoc nomen quidem quoad vocem et litteras patribus fuisse revelatum, sed quoad claram et plenam significationem, primo illud fuisse revelatum Mosi. Verum Scriptura hic plane significat hoc nomen non tantum quoad significationem, sed etiam quoad ipsam vocem et nomen, primo revelatum fuisse Mosi, idque clarius significant Hebraea, quae sic habent: Et nomine meo Jehova non fui cognitus eis.
Respondeo ergo patres ante Mosen non scivisse, nec usos fuisse nomine Jehova, sed Deum nominasse Adonai, Elohim, Saddai, quemadmodum etiamnum Judaei pro Jehova ubique legunt Adonai vel Elohim: Mosen vero, qui Genesim conscripsit, post acceptum hoc nomen, eo usum esse in Genesi, quia eumdem Deum significat, estque Deo quasi proprium; non enim verba, sed sensum precum Henoch et Abrahae reddidit Moses. Sic urbs Bala vocatur Segor, quae non tunc, sed postea dicta est Segor; et Dan vocatur urbs, quae postea vocata est Dan, tunc autem vocabatur Lais. Vide Can. 3.
Quaestio 5: Quid Symbolice Hoc Nomen Jehova Significet
atque Macrobius, lib. I in Somnium Scipionis, cap. vi, ubi inter caetera ait: Pythagoraei adeo perfectionem animae quaternarium inter arcana venerantur, ut ex eo et jurisjurandi religionem sibi fecerint, scilicet hanc: « Non equidem per eum, qui animae nostrae tradidit quaternarium. »
Instar hujus nominis tetragrammati, pleräque aliae gentes quadrilitterum nomen Deo indiderunt; sic enim Aegyptii Deum vocant Theuth, Persae Sura, Hetrusci Esar, Arabes Allah, Assyrii Adad, Turci Aydi, Graeci Theos, Latini Deus, Germani Godt, Galli Dieu, Hispani Dios, etc. Ita Gyraldus, De Diis Gentium, syntagm. 1. Plura de hoc nomine vide apud Angelum Caninium, et Galatinum, lib. II, cap. x, et lib. III fuse.
Denique omnes hae quatuor litterae nominis tetragrammati, sunt Hebraeis litterae quiescentes, ad innuendum, quod in Deo solo vera et solida quies, ipsaque aeterna felicitas et beatitudo consistit ac conquiescit. Ipse enim est alpha et omega, principium et finis; ipse est centrum cordis nostri; ipse est satietas et gaudium omnium angelorum et Beatorum.
Allegorice, Jehova redemptor Israelis ex Aegypto, fuit typus Jesu, qui fuit redemptor mundi a captivitate et tyrannide diaboli; hinc nomen Jesu in Jehova continebatur et repraesentabatur, et hoc illius erat quasi aenigma, ipsumque nomen Jesu est quasi declaratio nominis Jehova: hinc rursum nomen Jesu sanctius et venerabilius est nomine Jehova, uti ex Abulensi demonstravi Philip. II, 10.
Imo noster Prado in Ezech. contendit nomen Jehova potissimum referri ad incarnationis et redemptionis humanae mysterium, illudque a futuro Verbi facinore derivari asserit. Jehova enim, ait, idem est cum ero qui ero, scilicet homo et redemptor mundi, hoc est Jesus, id est Salvator hominum. Hoc verum est, sed allegoricum, non litterale, ut patet ex dictis.
Quaeritur quinto, quid symbolice hoc nomen Jehova significet, adeoque cur sit tetragrammaton?
Respondent Hebraei, hoc nomine significari SS. Trinitatem, simulque Verbi incarnationem. Prima enim littera jod, quae est index et principium numeri denarii, significat primam personam, scilicet Patrem. Secunda he significat secundam, scilicet Filium; he enim significat essentiam et substantiam (a radice haia, quae esse significat), quam Filius habet communem cum Patre; est enim Patri consubstantialis. Rursum, per Filium omnes res creatae sunt, suamque essentiam acceperunt. Tertia vau significat tertiam, scilicet Spiritum Sanctum; est enim vau apud Hebraeos copula significans, et, atque: sicuti Spiritus Sanctus est copula, unio et amor notionalis Patris et Filii. Unde Graecus Scholiastes pro eo quod habemus: « Et nomen meum Adonai non indicavi eis, » vertit, non indicavi eis nomen Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Hinc etiam Hebraei nomen tetragrammaton scribunt per triplex iod, cui subjiciunt camets intra circulum: cum enim iod significet principium, et tota Trinitas sit unum principium rerum extra se, in una essentia et natura, hinc trinitas personarum repraesentatur triplici iod; unitas vero essentiae repraesentatur tum uno eodemque iod, tum unica vocali camets. Rursum secunda littera he, geminata in hoc nomine, significat duas naturas in Filio, divinam et humanam; unde et haec littera he, quae Filii est index in nomine tetragrammato, addita fuit Abrahae et Sarae, cum ille pro Abram dictus est Abraham, haec pro Sarai dicta est Sarah: quia ex Abraham et Sara prognatus et incarnatus est Christus.
Sed cur hoc nomen est quadrilitterum? Respondeo, grammaticalis et propria causa est, quod Hebraea nomina perfecta sint quadrilittera; habent enim tres litteras thematis, cui addunt quartam heemanticam, sive formativam nominis.
Symbolica causa est, quod quaternarius sit primus numerus perfectus par, qui constat principio, medio et fine. Secundo, hic numerus constituit quadrum et quadratum geometricum, quae est figura solidissima; unde de civitate coelesti ait S. Joannes, Apocal. xxi, vers. 16, quod in quadro sit posita. Tertio, hic numerus virtute est omnia, puta omnis numerus, omnis musica, omnis quantitas, omnia elementa, omnis virtus; hinc sacer est in Scriptura, ut patet in quatuor Cherubim, Ezech. I, et quatuor animalibus, Apocal. IV. Haec et plura habet Philo De plantatione Noe, lib. II, post medium, et lib. III De Vita Mosis, post initium.
Versus 6: Ego Dominus Qui Educam Vos
6. EGO DOMINUS QUI EDUCAM VOS DE ERGASTULO AEGYPTIORUM. — Hebraice, de sub oneribus Aegyptiorum: bene ergo et clare Noster vertit, de ergastulo; ergastulum enim locus est, in quo capti aut servi laborare coguntur; dicitur enim ergastulum ἀπὸ τοῦ ἐργάζεσθαι, id est, ab operando et laborando.
AC REDIMAM IN BRACHIO EXCELSO. — Hebraice, in brachio extento, ad feriendum videlicet, subigendumque hostes vestros Aegyptios. Anthropopathos tribuitur Deo brachium, significatque Dei potentiam et robur; hoc enim homo solet ostendere in brachio.
Mystice, brachium quod a corpore promanat, est Filius a Patre procedens, sicut digitus a corpore et brachio procedens, est Spiritus Sanctus a Patre et Filio procedens. Ita S. Hieronymus in cap. LII Isaiae.
ET JUDICIIS MAGNIS, — magnis plagis, magna vindicta. Judicium enim metonymice sumitur pro effectu judicii, scilicet pro justa poena et plaga, per judicium et judicem inflicta.
Versus 7: Ero Vester Deus
7. Et ero vester Deus. — Hebr., ero vester Elohim, id est vester provisor, gubernator, protector, conductor.
Versus 8: Super Quam Levavi Manum Meam
8. Super quam levavi manum meam, — quam me vobis daturum juravi; jurantes enim solent jurare sublata in altum manu; eadem phrasis est Genes. xiv, vers. 22, II Esdrae, ix, 15. Alibi «levare manum» gestus est orantis, alibi percutientis, alibi operantis.
UT DAREM EAM ABRAHAM, ISAAC ET JACOB, — ut darem eam posteris Abrahae, qui per Isaac et Jacob, non autem iis qui per Ismael et Esau descendunt.
Versus 9: Non Acquieverunt Ei Propter Angustiam Spiritus
9. QUI NON ACQUIEVERUNT EI PROPTER ANGUSTIAM SPIRITUS — Septuaginta vertunt, ἀπὸ τῆς ὀλιγοψυχίας, prae pusillanimitate. Ita enim opprimebantur oneribus, ut vix liceret respirare, ut spiritus eis intercludi videretur; ac proinde non licebat, nec libebat eis aliud aliquid cogitare, sperare aut machinari.
Versus 12: Quomodo Audiet Pharao?
Vers. 12. QUOMODO AUDIET PHARAO, PRAESERTIM CUM INCIRCUMCISUS SIM LABIIS? — Cum laborem vitio linguae, cum tardioris et impeditioris sim linguae. Hebraei incircumcisum vocant corde, mente, vel lingua eum, qui vitio aliquo cordis, mentis aut linguae laborat. Sicut enim Hebraeis circumcisio primum et summum erat Sacramentum, ita esse incircumcisum, summum erat vitium et dedecus; unde per incircumcisionem, sive per praeputium, quodvis vitium significant. Huic querelae Mosis respondebit Dominus initio cap. vii. Namque hoc capite deinceps sequentur, alio spectant, et intertexuntur ad hoc, ut viam sternant ad genealogiam Mosis.
Hinc patet hoc vitium linguae mansisse in Mose post ejus colloquium cum Deo, in ipsa legatione sua ad Pharaonem; idque ad exercitium humilitatis, et ut Deus ostenderet se infirmis et ineptis instrumentis uti, ne gloria instrumentis, sed soli Deo detur.
Allegorice, Moses, quasi mutus, usus fuit interprete Aarone, ut significaret legem veterem quasi tacitam et mutam, esse umbram ac figuram legis novae, quae clare praedicat Deum et Christum.
Versus 13: Locutusque Est Dominus ad Moysen et Aaron
Vers. 13. LOCUTUSQUE EST DOMINUS AD MOYSEN ET AARON, ET DEDIT MANDATUM AD FILIOS ISRAEL. — Est hic generalis epilogus, sive omnium ante dictorum collectio, quam hic subnectit Moses, ut per eam transeat ad suam et Aaronis genealogiam; idque ad hoc, ut certior historiae Exodi, et impletae a Deo promissionis, de liberandis ex Aegypto Hebraeis, fides constet, cum non ab extero quopiam, sed ab eo qui ex posteris Abrahae, Isaac et Jacob, quibus facta est promissio, puta a Mose, rem gestam et confectam esse, certissimo liqueat.
Versus 14: Isti Sunt Principes Domorum
14. ISTI SUNT PRINCIPES DOMORUM PER FAMILIAS SUAS, q. d. Isti sunt principes familiarum Israeliticarum; domus enim vocantur familiae, quae alibi vocantur cognationes. Hebraice est, isti sunt principes domus patrum suorum, id est, isti sunt principes, qui praerant familiis majorum, sive patrum suorum; quisque enim duodecim patriarcharum filius habebat et constituebat peculiarem familiam, in qua ipse erat princeps, et post eum filius ejus primogenitus, v. g. filii Ruben erant quatuor, scilicet Henoch et Phallu, Hesron et Charmi; hi singuli suas habebant familias, in quibus ipsi erant principes.
Versus 16: Nomina Filiorum Levi
16. ET HAEC NOMINA FILIORUM LEVI. — Sistit Moses in genealogia Levi, quia ex Levi prognati sunt Moses et Aaron, quorum prosapiam praecipue hic pertexere intendit Spiritus Sanctus, eo quod hi fuerint liberatores et duces Israelis. Ita S. Augustinus, Quaest. XV. Ubi Nota: Primus filius Jacobi fuit Ruben, secundus Simeon, tertius Levi; horum trium tantum genealogiam pertexit hic Moses, tum ob causam jam dictam, tum quia his maledixisse videbatur Jacob, Genes. cap. xlix, vers. 3 et 5. Unde ne putarentur tres istae tribus a Deo rejectae, voluit Moses illorum trium filiorum Jacob multas atque illustres familias commemorare.
PER COGNATIONES SUAS. — Hebraice, per generationes, id est familias, suas. Haec ergo tria idem sunt: generatio, familia, cognatio; ideoque una generatio est una familia, quia ab uno generante descendit.
ANNI AUTEM VITAE LEVI FUERUNT CENTUM TRIGINTA SEPTEM — Ex dictis Genes. xxx, constat Levi quatuor annis fuisse seniorem Josepho. Hinc sequitur primo, quod Levi erat 43 annorum, quando cum Jacob descendit in Aegyptum, quia tunc Joseph erat 39 annorum, ut ostendi Genes. XLI. Sequitur secundo, Levi obiisse 23 annis post mortem Josephi; hic enim mortuus est anno aetatis 110, Levi autem 137. Sequitur tertio, Levi post ingressum Jacobi in Aegyptum, vixisse in Aegypto annos 94. Sequitur quarto, Levi obiisse 121 annis ante egressum Hebraeorum ex Aegypto: nam ab ingressu Jacobi in Aegyptum usque ad exitum Hebraeorum, fluxerunt anni 215; sed Levi, post ingressum Jacobi in Aegyptum, vixit inibi annis 94: ergo post mortem Levi usque ad exitum Hebraeorum ex Aegypto, reliqui fuerunt anni 121. Sequitur quinto, Levi obiisse annis 41 ante ortum Mosis; hic enim 80 annorum erat in egressu Hebraeorum ex Aegypto.
Versus 20: Jochabed Patruelem Suam
20. JOCHABED PATRUELEM SUAM, — cognatam, non amitam, ut dixi cap. II, 2.
FUERUNTQUE ANNI VITAE AMRAM CENTUM TRIGINTA SEPTEM. — Eusebius in Chronico tradit Amram, qui fuit pater Mosis, genuisse Mosen anno aetatis suae 70; unde sequitur eum obiisse, cum Moses esset sexaginta septem annorum, puta 13 annis ante egressum Hebraeorum ex Aegypto; licet Alexander Polyhistor, apud Eusebium velit, Amram obiisse 20 annis ante exitum Hebraeorum ex Aegypto.
Tradunt Hebraei, ut refert Genebrardus lib. I Chronol., septem viros metiri omnem saeculorum cursum a principio mundi usque ad finem. Adamum enim vidit Mathusalem, hunc vidit Sem, Sem vidit Jacob, Jacob vidit Amram, Amram vidit Ahiam Silonitem, Ahias vidit Eliam, qui vivit et vivet usque ad finem mundi. Sed errant in Amram; hic enim, ut dixi, obiit 13 annis ante exitum Hebraeorum ex Aegypto: ergo non potuit videre Ahiam Silonitem, qui post mortem Salomonis propheta inducitur III Reg. xi. Nam ab egressu Hebraeorum ex Aegypto usque ad annum 4 Salomonis, quo aedificatum est templum, fluxerunt anni 480, ut patet III Reg. vi, 1. Brevius et verius duobus hominibus metirentur omne saeculum: nam Adam vidit Henoch, Henoch raptus redibit, et videbit finem mundi.
Vide hic quam exile sit omne hoc tempus nostrum, quam fugax totum hoc saeculum. Audiat Christianus vere philosophantem Laelium apud Senecam, lib. VI Natural. quaest. Cum enim quidam ei diceret: Sexaginta annos habeo; eleganter respondit: Hosne dicis sexaginta annos, quos nondum habes? praeteritos annos, horas et aetates non habemus: neque etiam habemus futuros; per momenta, punctaque temporis fugientis vivimus: ex die vitae et horis puncta habemus quaedam. Ac rursum: « Neque illud quod futurum est, meum est, nec quod fuit: in puncto fugientis temporis pendeo. » Recte enim dixit philosophus ille, nos proprie non habere tempus, sed punctum temporis, puta ipsum nunc: nam praeteritum non est, sed fuit; futurum non est, sed erit: ergo solum habemus ipsum praesens, puta momentum nunc. Vide quam exile sit tempus nostrum, quam exilis voluptas, et vita haec praesens.
Versus 23: Accepit Aaron Uxorem Elisabeth
23. ACCEPIT AUTEM AARON UXOREM ELIZABETH, FILIAM AMINADAB, SOROREM NAHASON. — Hic Nahason in egressu ex Aegypto fuit princeps tribus Juda, ut patet Num. 1, 7.
Nota: Moses vir humilis hic studiose genealogiam Aaronis pertexit, suam pene negligit, nisi quatenus ad Dei vocationem, et missionem certae personae cognoscendam erat necessaria.
Versus 25: Hi Sunt Principes Familiarum
25. HI SUNT PRINCIPES FAMILIARUM. — Hebr., hi sunt principes patrum, qui scilicet inter patres fuerunt principes et capita familiarum.
Versus 26: Iste Est Aaron et Moyses
26. ISTE EST AARON ET MOYSES, — qui scilicet missi sunt ad Pharaonem.
« Iste est ergo Aaron et Moyses, » qui duces fuerunt tanti facinoris, qui quasi duo fulmina belli Pharaonem omnesque hostes prostraverunt, qui quasi sol et luna Israelem illustrarunt. Ecce quantum potest unus alterve homo, unus insignis populi dux. Ita unus Epaminondas Thebanos ad imperium evexit, ut eum videns Agesilaus, licet hostis, merito exclamarit: « O virum magnificum? » Ita unus Scipio longum Romanorum et Carthaginensium de imperio duellum diremit, illudque Romanis asseruit, ut merito de eo adhuc milite dixerit Cato: « Iste sapit solus, reliqui velut umbra vagantur; » et Metellus gratias egerit diis Romae causa, quod alibi non exstiterit Scipio. Quin et Numantini hostes Romanorum rogati cur jam Romanos duce Scipione fugerent, quos antea fugarant, responderunt: « Oves quidem eaedem sunt, sed alium jam habent pastorem. » Testis est Plutarchus in Apophtheg. Roman.
Quot annos nos viximus? quid praeclare gessimus?
Inter fideles quid non effecit unus Moyses, unus Josue, unus David, unus Josias, unus Elias, unus Eliseus, unus Daniel, unus Paulus, unus Gregorius, unus Athanasius, unus Chrysostomus, unus Hieronymus, unus Benedictus, unus Franciscus, unus Dominicus, unus Bernardus, unus Xaverius? et nos quid facimus? numerus sumus. Multiplicasti, Domine, gentem, non magnificasti laetitiam. Flebat Julius Caesar legens gesta Alexandri, dicebatque: « En aetate qua Alexander Darium devicit, ego adhuc nihil praeclarum gessi. »
Versus 28: In Die Qua Locutus Est Dominus ad Moysen
28. IN DIE QUA LOCUTUS EST DOMINUS AD MOYSEN IN TERRA AEGYPTI. — In Hebraeo et Chaldaeo hic incipit nova sententia, hoc modo: « Et factum est in die qua locutus est Dominus ad Moysen in hunc modum: Ego Dominus, loquere ad Pharaonem. » Unde et Latini codices hinc incipiunt vers. 28.
Versus 29: Loquere ad Pharaonem
29. LOQUERE AD PHARAONEM. — Hic Moses narrationem vers. 14 coeptam, et per genealogiae suae descriptionem interruptam, resumit et prosequitur.
Versus 30: Incircumcisus Sum Labiis
30. ET AIT MOYSES CORAM DOMINO, — ait Domino, qui erat coram, sive coram quo stabat et agebat Moses.
Incircumcisus sum labiis, — impeditae sum linguae, rudis in loquendo et ineptus, ut dixi cap. IV, vers. 10.