Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Mittit Dominus Mosen ad Pharaonem, eique dat signa quae edat: virgam ergo suam Moses coram Pharaone in colubrum vertit; deinde, vers. 17, aquas omnes Aegypti convertit in sanguinem; similia faciunt malefici Pharaonis, vers. 22: hinc obdurat se Pharao ne Hebraeos dimittat.
Textus Vulgatae: Exodus 7:1-25
1. Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce constitui te Deum Pharaonis, et Aaron frater tuus erit propheta tuus. 2. Tu loqueris ei omnia quae mando tibi, et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Israel de terra sua. 3. Sed ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Aegypti, 4. et non audiet vos: immittamque manum meam super Aegyptum, et educam exercitum et populum meum filios Israel de terra Aegypti per judicia maxima. 5. Et scient Aegyptii, quia ego sum Dominus qui extenderim manum meam super Aegyptum, et eduxerim filios Israel de medio eorum. 6. Fecit itaque Moyses et Aaron sicut praeceperat Dominus: ita egerunt. 7. Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem. 8. Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: 9. Cum dixerit vobis Pharao: Ostendite signa; dices ad Aaron: Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum. 10. Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut praeceperat Dominus, tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quae versa est in colubrum. 11. Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos, et fecerunt etiam ipsi per incantationes Aegyptiacas et arcana quaedam similiter. 12. Projeceruntque singuli virgas suas, quae versae sunt in dracones; sed devoravit virga Aaron virgas eorum. 13. Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut praeceperat Dominus. 14. Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingravatum est cor Pharaonis, non vult dimittere populum. 15. Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas; et stabis in occursum ejus super ripam fluminis, et virgam, quae conversa est in draconem, tolles in manu tua. 16. Dicesque ad eum: Dominus Deus Hebraeorum misit me ad te, dicens: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto, et usque ad praesens audire noluisti. 17. Haec igitur dicit Dominus: In hoc scies quod sim Dominus: ecce percutiam virga, quae in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem. 18. Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquae, et affligentur Aegyptii bibentes aquam fluminis. 19. Dixit quoque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas Aegypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem; et sit cruor in omni terra Aegypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis. 20. Feceruntque Moyses et Aaron sicut praeceperat Dominus, et elevans virgam, percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis ejus; quae versa est in sanguinem. 21. Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt: computruitque fluvius, et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota terra Aegypti. 22. Feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus suis; et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut praeceperat Dominus. 23. Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice. 24. Foderunt autem omnes Aegyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent; non enim poterant bibere de aqua fluminis. 25. Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium.
Versus 1: Ecce Constitui Te Deum Pharaonis
1. DIXITQUE DOMINUS AD MOYSEN. — Respondet hic Deus timiditati et querelae Mosis, quam ipse proposuit cap. praeced., vers. 12.
ECCE CONSTITUI TE DEUM PHARAONIS. — «Deum,» non natura, neque unione hypostatica: talis enim non constituitur, praesertim is qui jam ante subsistit, uti subsistebat hic Moses; sed participatione eminentiae et potestatis divinae contra Pharaonem, q. d. Noli, o Moses, timere saevitiam et fastum Pharaonis, quia ego te feci quasi Deum Pharaonis, non quem ille fideliter adoret, sed serviliter timeat punientem, atque medentem obsecret; et, ut ait Rupertus: «Quoniam tu mitissimus virorum cum Pharaone dimicare indignum te ducis, teque deprimis, ecce ego sustollam te; faciamque te Deum Pharaonis, ut imperes aquis pro potestate Dei, ut ranas crees; ut imperes terrae ac cineri, faciasque in rege et exercitu ejus ciniphes et vesicas; ut imperes aeri, et pestem generet; ut imperes igni, et cum grandine mixtus feratur super peccatores; imperando elementis Deus eris Pharaonis: ecce quam gloriosa virtutum regina est humilitas, quae in caelum volare consuevit.» Hactenus Rupertus. Unde Chaldaeus vertit, dedi te rab, id est principem, Pharaonis.
Simili modo S. Basilius factus est Deus Valentis imperatoris; S. Ambrosius, Justinae imperatricis; S. Athanasius, Hilarius, Hosius et Lucifer, Constantii imperatoris, dum eos liberrime coarguerant, imo Neroni, Decio, Diocletiano et Antichristo compararunt, uti patet ex eorum verbis, quae citavi II Timoth. 1, 7. Sic S. Bernardus ad Eugenium Pontificem: «Considera, ait, oportere te esse formam justitiae, sanctimoniae speculum, fidei defensorem, etc., virgam potentium; malleum tyrannorum, regum patrem, sal terrae, urbis lumen, sacerdotem Altissimi, vicarium Christi, Christum Domini, postremo Deum Pharaonis.» Sic Elias fuit Deus Achabo regi per suas minas et plagas: unde III Reg. XVIII, 17, cum ei diceret rex: «Tune es ille qui conturbas Israel?» respondit intrepide: «Non ego turbavi Israel, sed tu, et domus patris tui, qui dereliquisti Dominum.» Vide hic quid mereatur humilitas, quamque ipsa Mosen exaltarit, faciens eum Deum Pharaonis. Sicut Moses vicit Pharaonem, ita humilis vincit diabolum.
Legimus in Vitis Patrum, lib. VII, cap. XVIII, diabolum occurrisse S. Macario, ac voluisse eum percutere falce acuta, sed non valuisse, ideoque exclamasse, ac dixisse: «Magnam vim a te patior, Macari, qui cum cupio tibi nocere, non valeo: dum quaecumque tu facis, ego magis exsuperem. Tu enim interdum jejunas, ego nunquam ullo cibo reficior. Tu saepe vigilas, me vero nunquam sopor oppressit. Sed una re me vincis, ipse fateor.» Cumque ab eo rem ipsam requisisset Macarius, ait: «Humilitas tua sola me vincit,» quo dicto, orante Macario, inter auras evanuit.
Ibidem alius Abbas ait: «Quantumcumque se deposuerit homo in humilitate, tantum proficit in altum; sicut enim superbia, si ascenderit in caelum, usque ad infernum deducitur: ita et humilitas, si descenderit ad infernum, tunc exaltabitur usque ad caelum.»
Ibidem alius comparat humilitatem S. Joanni Baptistae, charitatem Christo. «Omnis labor, inquit, sine humilitate vanus est. Humilitas enim est praecursor charitatis. Sicut Joannes praecursor erat Jesu, omnes trahens ad eum: ita et humilitas attrahit ad charitatem, id est ad ipsum Deum, quia Deus charitas est.»
Ibidem, cap. XV, S. Antonio in meritis praefertur coriarius quidam mire humilis, qui jugiter dicebat: «Omnis haec civitas ingreditur in regnum Dei propter justitias suas; ego autem solus propter peccata mea paenam sempiternam ingrediar.»
Hinc S. Hilarius, lib. VII De Trinit., docet aliter Christum in Scriptura dici Deum, scilicet non constitutione, sed primo, nomine, quia simpliciter et praecise vocatur Deus, ut Joan. cap. 1: «Deus erat Verbum;» secundo, nativitate, quia vocatur Deus non per adoptionem, sed per generationem: vocatur enim Filius Dei a Patre genitus; tertio, natura, quia ipse dixit: «Ego et Pater unum sumus;» quarto, potestate: ipse enim dixit: «Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra;» quinto, professione, quia profitebatur coram Judaeis se persequentibus, se consubstantialem et aequalem esse Patri, ut Joan. v: «Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo,» hancque suam professionem miraculis comprobavit, atque morte et martyrio suo obsignavit. Ita S. Hilarius.
Nota: Pro Deum, hebraice est Elohim, quod aliis a Deo, puta angelis et hominibus, iis praesertim quibus Deus suam potestatem, judiciariam, aut principatum communicavit, tribuitur.
Sic Exodi XXII, 28, dicitur: «Diis (judicibus) non detrahes, et principi populi tui non maledices.» Psal. VIII, 6: «Minuisti eum paulo minus ab angelis,» hebraice ab Elohim. Psalm. CXXXVIII: «In conspectu angelorum (hebr. Elohim) psallam tibi.»
Ubi nota: Hoc nomen Elohim ex adjunctis tunc solet limitari, ne Deus verus intelligatur: nam quando absolute ponitur, soli Deo vero tribuitur; sic Psal. LXXXI, 1, dicitur: «Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos dijudicat:» Deos, id est judices; nam Deus verus, qui est summus omnium judex, a nemine judicatur; et vers. 6: «Ego dixi, dii estis,» q. d. Non re vera, sed communicatione et nuncupatione mea dii estis. Hinc Christus hunc locum citans, Joan. X, 35, ait: «Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est,» q. d. Si illi vocantur dii, qui sola participatione et nuncupatione sunt dii, quanto magis ego sum Deus, qui per naturam sum Deus?
Vide hic quantum amicos suos extollat Deus. Vere Philo, lib. I De Vita Mosis: «Cum amicorum, inquit, omnia sint communia, Deus potestatem et opes suas cum Sanctis communicat.» Hinc Moses ob virtutes suas, et ob ostenta sua ab Aegyptiis vocatus est Deus, uti tradit S. Cyrillus, lib. I Contra Julianum, et S. Justinus, Oratione paranetica ad Gentes, post initium, et Eusebius, lib. IV De Praeparat. Evang., ante finem, additque eum fuisse appellatum Mercurium, ob sacrarum litterarum intelligentiam et interpretationem. Idem tradit eum etiam vocatum fuisse Musaeum. Vide hic in Mose quam verum sit vetus dictum: «Princeps probus est animata Dei in terris imago.»
DEUM PHARAONIS. — Perperam in Theodoreto legitur Deum Aaronis: sic enim jam apud eum legimus, Quaest. XVIII: «Quomodo Moses fuit Deus ipsius Aaron?» ac respondet: «Sicut Deus imperabat Mosi, ita Moses ipsi Aaroni; unde et Aaron appellatus est Propheta Mosis.» Verum manuscriptus codex Theodoreti pro Aarone legit Pharaonem, et ita omnino scripsisse videtur Theodoretus. Sciolus vero aliquis ex eo quod Aaron propheta Mosis subjungitur, in praecedentibus quoque pro Pharaone Aaronem substituit, sed perperam.
Nota: Moses fuit Deus, non tantum Pharaonis, sed etiam Israelis; verum diversimode: Pharaonis enim Deus fuit, eum castigando; Israelis, eum protegendo, deducendo, regendo, sustinendo; quod enim de Elia dicit Eliseus, IV Reg. II, 12: «Pater mi, currus Israel, et auriga ejus:» hoc ipsum verius de Mose dicas. Sicut ergo Deus insidens currui Cherubico, Ezech. 1, auriga est mundi, ita Moses fuit auriga Israelis, Num. XI, 11. Ita legimus in Vitis Patrum, in Sent. 107, S. Macarium vocatum fuisse Deum monachorum. «Dicebant, inquit, de Abbate Macario Majore, quia, sicut Deus protegit totum mundum, et portat peccata hominum: ita et ille quasi quidam Deus terrenus fuit in fratribus, operiens delicta illorum, et ea quae videbat vel audiebat, quasi non videns et non audiens.» Pari modo esto et tu angelus, imo Deus inter fratres et socios tuos.
Disce hic vanam esse gloriam quae ab hominibus, veram quae a Deo quaeritur et accipitur. Unde S. Chrysostomus, hom. 2 in epist. ad Titum: «Non prohibeo, inquit, appeti gloriam, sed illa volo ambiatur, quae vera est, quae ex Deo est, cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est. Unum intueamur solum, ad id tota nostra dirigatur intentio, quo scilicet pacto Dei mereamur ore laudari. Si hoc intente inspiciamus, humana semper omnia nihili aestimabimus. Non laudat te ille aut ille, nihil inde amittis; et si vituperet quispiam, nihil omnino te laesit. Sive enim laus, sive vituperatio, ex Deo tantum, aut emolumentum habet, aut detrimentum.» Deinde docet contemptum humanae laudis nos Deo similes reddere. Sicut enim ab aeterno fuit gloriosus, et in immensum semper glorificatus a Patre, Filio, et Spiritu Sancto, ac proinde non indiget laude hominum, quae per aeternitatem antequam mundum conderet, nulla fuit: sic etiam gloriae contemptor; unde concludit: «Quoties, inquit, difficile existimas contemnere gloriam, ista tecum animo versa: si hanc despexero, Deo aequalis, id est similis, efficiar, protinusque subibit gloriae contemptus ex animo.»
ET AARON FRATER TUUS ERIT PROPHETA TUUS. — Sicut tu jam a me constitutus es Deus, non natura, sed participatione: ita similem habebis prophetam Aaronem, non qui proprie propheta sit, id est, cui immediate futura revelet Deus; sed cui tu ea, quae a me intelligis, reveles, ut eo interprete illa coram Pharaone proloquaris, uti modo explicatur; ut Hebraeum nabi, id est propheta, alludat ad rad. nub, quae loqui significat. Sic Apostolus, I Cor. XIV, vers. 4, 5, 42, 22, 29, 30, 39, prophetas vocat praecones verbi Dei, et prophetiam vocat praedicationem, uti ibi dixi, ubi et varias nominis propheta significationes adduxi. Ex hoc ergo loco colligi non potest Aaronem proprie fuisse prophetam, licet idipsum ex aliis locis colligatur, scilicet ex cap. IV, 27, ubi Deus ei revelavit Mosis reditum dicens: «Vade in occursum Mosi;» et I Reg. II, 27, dicit Dominus Heli pontifici, prognato ex Aarone: «Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui?»
Pulchre Rupertus: «Quoniam, inquit, non est dignus Pharao tecum, o Moses, qui Deus ejus es constitutus, loqui, Aaron erit tuus propheta, plagas quas tu facies pronuntiaturus, sive tanquam minister tuus illaturus: exemplo videlicet mei, qui hominibus non loquor per me, sed per prophetas meos mando ea, quae illis vel denuntianda, vel a me facienda sunt; et isti duo homines ita profecto egerunt, alter potestatem in sermone habens, alter potestatem in faciendis coram Pharaone signis exercens.»
Ubi nota Aaronem non tantum fuisse prophetam Mosis, quia fuit ejus interpres apud Pharaonem, sed etiam quia ejus jussu faciebat signa, et plagas inferebat Aegypto, ut patet de virga versa in colubrum hoc capite, vers. 10; unde cap. XIX ait Dominus Mosi: «Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas Aegypti, etc., ut vertantur in sanguinem.» Et cap. VIII, 5: «Dic ad Aaron: Extende manum tuam super fluvios, etc., et educ ranas.» Et vers. 16: «Loquere ad Aaron: Extende virgam tuam, et percute pulverem terrae, et sint sciniphes.» Ergo colubros, sanguinem, ranas et sciniphes Aegypto induxit Aaron, sed praecepto Mosis, quasi Dei sui mandantis. Unde et Moses, non Aaron, plagas hasce orans Deum revocavit et stitit, ut iisdem locis subditur. Porro plagas sequentes, utpote graviores, puta ulcerum cap. IX, 9, pestis cap. IX, vers. 15, grandinis, tonitruorum et fulgurum cap. IX, vers. 23, locustarum cap. X, 12, tenebrarum cap. X, 22, non Aaron, sed solus Moyses extendendo manus Aegypto inflixit.
Tropologice, haec apposite duobus fratribus, scilicet S. Basilio et Gregorio Nysseno adaptat Nazianzenus, orat. 22, et ejus Scholiastes Nicetas: «Moses, inquit, fuit legislator Hebraeorum; sic Basilius legislator fuit monachorum, Nyssenus vero sanctissimus fuit instar Aaronis. Basilius princeps fuit sacerdotum, Nyssenus fuit illi proximus, et quasi illius lingua alios initians; ambo decem plagis peccatum affecerunt, mare vitiorum sciderunt; Aegyptios, id est haereticos et daemones depresserunt; Amalec, id est Julianum, typica crucis manuum extensione fugarunt; Israelitas vero pane caelesti, et aqua caelestis doctrinae paverunt, atque ad regnum caeleste perduxerunt.»
Versus 3: Ego Indurabo Cor Ejus
3. EGO INDURABO COR EJUS. — Calvinus hoc loco quasi ariete, suam, de Deo active et proprie obdurante, haeresim ita propugnat, ut eo se omnes sophistas prosternere glorietur: itaque vertit Calvinus ipse, ego constringam cor ejus. Calvini ergo haec est mens et sententia, licet, ut tam infame virus occulat, vel potius honestet, implexa, Deum proprie et active durasse Pharaonem, non ei immittendo duritiem, sed tum satanae eum addicendo et mancipando, ut cor ejus durum obduraret magis; tum quod arcano quodam motu, qui captum nostrum superaret, cor ejus gubernarit, et ad pervicaciam obdurarit: neque tamen peccati auctorem fuisse Deum, eo quod justo judicio idipsum fecerit; duritiem enim Pharaonis peccatum fuisse, obdurationem vero fuisse Dei judicium. Ita ipse.
Verum haec saeculis omnibus inaudita est haeresis, et execranda blasphemia, quam tum alibi passim, tum hic redarguit ipsa S. Scriptura; quod enim Pharao non a Deo, sed a seipso, suaque malitia proprie et directe sit obduratus, demonstratur: Primo, ex eo quod Deus misso Mose Pharaoni decies praecepit dimissionem populi Judaici; ergo voluit ut missum faceret populum, non ergo eum obdurare voluit, ut eum retineret: hoc enim proprie velle, est velle efficaciter, ut Pharao nolit populum dimittere; velle autem ut dimittat, idque praecipere, ac rursum efficaciter id nolle, ideoque obdurare, manifeste inter se pugnant. Rursum, si Dei voluntas erat obdurare Pharaonem, ergo Pharao ei se conformans non peccabat: Dei enim voluntas omnis bonae voluntatis mensura est.
Secundo, Deus reluctantem Pharaonem gravissime punivit; atqui Deus non est auctor eorum quorum est ultor, inquit S. Fulgentius, lib. I ad Monimum, cap. III.
Tertio, Pharao ipse paulatim Deo, Mosi et Hebraeis cessit, dum primo, eos sine prolibus et armentis; secundo, cum prolibus, sed sine armentis; tertio, omnino cum suis abire permisit: ergo ipse se flectebat et obdurabat; quin vero Pharao ipse non tam impius fuit, ut duritiei suae causam in Deum evomeret; sed sibi eam tribuit Exodi X, 16: «Peccavi, inquit, in Dominum.»
Quod enim Calvinus Deum culpa liberare contendat, peccatum Pharaoni, obdurationem Deo tribuendo, tam impie quam imperite id facit. Si enim durities Pharaonis peccatum est, cur pariter peccatum non sit obduratio, quae duritiei est causa? Causa enim ad peccatum impellens, utique peccat, Joan. VIII, 34; Rom. I, 32; et vel maxime tunc, cum efficaciter impellit, ut ei alter resistere nequeat.
At instat Calvinus, obdurare in Deo non esse culpam, quia justum hoc Dei judicium est; sed frivola est et inanis haec larva: si enim durities culpa est, quocumque fine, quocumque judicio ad eam impellas, culpam admittis: quod enim in se malum est et culpa, nullo fine licet: ideoque non justum est hoc, sed impium Calvini judicium, tantumque est dicere ac si aperte pronunties: Deus peccati auctor est, sed hoc fine ut judicium suum, et praecedentium peccatorum vindictam exerceat.
Quarto, non Pharao tantum sibi, sed et Scriptura culpam et obdurationem eidem tribuit, cum jam immunem et liberum a paena, ad ingenium sponte rediisse narrat, Exod. VIII, vers. 15: «Videns, inquit, Pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum;» et cap. IX, 34: «Videns Pharao quod cessasset pluvia, auxit peccatum, et ingravatum est cor ejus,» id est, ut habetur in Hebraeo, jachbed libbo, id est, aggravavit ipse cor suum. Idem patet cap. VIII, vers. ult. in Hebraeo: unde quoties noster Interpres in Exodo vertit, ingravatum est, accipe ingravavit se cor, id est voluntas, Pharaonis: sic enim Hebraea ubique vertas.
Ipse ergo Pharao proprie et positive se induravit; Deus vero permissive et indirecte, uti dicam Quaest. II. Ita censent et explicant passim Patres omnes et interpretes Catholici.
Objicit Calvinus, primo: Multum interest inter agere et pati, inter agere et permittere; obdurare autem est agere, ergo non tantum est permittere obdurari, sed est efficere ipsam duritiem. Respondeo, phrasi Hebraea et Latina permissio, imo et occasio, saepe vocatur actio; unde illud tritum: Blanda patrum segnes facit indulgentia natos. Sicque vulgo loquimur. Rursum, agere apud Hebraeos latissimum est, et amplissime sumitur, ut de Josepho, Gen. XLI, 13, in Hebraeo, dicit pincerna: Joseph me reddidit (scilicet per suum vaticinium, id est, reddendum me praedixit) officio; et illum, pistorem scilicet, suspendit, id est suspendendum praedixit. Sic hic cap. V, vers. 22, Moses dicit Domino: «Cur afflixisti populum tuum?» id est, cur ei afflictionis occasio fuisti mittendo me ad Pharaonem, eumque hac ratione magis exacerbando contra Hebraeos? Potiori ergo ratione Deus providentia sua claudens omnia, modum, tempus, gradumque et limitem ultra quem non progrediantur, omnibus omnino hominum actibus definiens, dum sinit malos male agere, seque obdurare, eisque concursu suo assistit, ut agere possint quod lubet, agere dicitur.
Instat Calvinus: Permissio, uti et aliae negationes et privationes, non est judicium, non est vindicta, non est paena; haec enim positive a judice infligitur. Atqui obduratio est judicium, vindicta et paena praecedentium peccatorum: ergo non tantum permissive, sed et positive a Deo infligitur. Respondeo majorem esse falsam: licet enim sententia judicis debeat esse positiva, paena tamen per eam irrogata saepe est privativa, ut cum judex punit aliquem privatione bonorum, inhabilitate ad officia et dignitates, etc. Sic lex Julia plectit adulteras, dum eas a parentibus impune occidi permittit. Pari modo decretum permittendi hunc illumve obdurari, in Deo est positivum, et actio positiva; ipsa tamen permissio obdurationis non est positiva actio, est nihilominus ingens paena; quis enim non videt magnam esse peccatorum paenam, cum Deus eis permittit impune quid libet agere, et in profundum malorum ac gehennae ruere? Adde in hac obduratione non tantum esse permissionem, sed et alias actiones positivas Dei, ut dicam Quaest. III.
Objicit secundo: Non semel, sed crebro hic dicitur quod Deus obdurarit Pharaonem, non autem quod Pharao obdurarit seipsum: atqui non videtur probabile Scripturam toties improprio sermone uti. Respondeo: Pluries hic dicitur quod Pharao obdurarit seipsum, ut patet ex dictis, rarius quod Deus eum obdurarit, videlicet tantum in 6, 8 et 9 plagis, et cum Hebraeos Aegypto egressos insecutus est, idque hic praedixit Mosi, ut videlicet illi animum adderet, utpote experturo tantam regis contumaciam, itaque non percelleretur Moses, cogitans non sine Dei providentia et praedictione indurari Pharaonem, sciretque cor regis esse in manu Dei, et ab eo tandem emolliendum esse, ut dimitteret Hebraeos, uti et fecit post ultimam plagam primogenitorum.
Objicit tertio: Deus, cap. X, vers. 1, dicit se indurasse Pharaonem, ut signa, plagas et potentiam suam in eo ostenderet: ergo signis et flagellis suis non obduravit Pharaonem, sed potius obduravit eum hoc fine, ut occasionem haberet eum flagellandi, et justitiam potentiamque suam in eo ostendendi. Respondeo: Potentiam suam ostendit Deus in Pharaone, non eum obdurando, sed obduratum flagellando et puniendo, de quo plura suis locis: alioqui enim si libere Pharao se non obduravit, sed Deus eum obduravit, quae pugna fuit inter Pharaonem et Deum? sic enim Deus omnia, Pharao nihil effecit. Quamnam, quaeso, in lapide obdurato Deus ostendit potentiam; aut quae potest esse cum lapide pugna?
Quaestio 2: Quibus Modis Deus Indurarit Pharaonem?
Quaeres secundo, si non directe et positive, quibus ergo modis Deus dicitur indurasse Pharaonem?
Respondeo primo, permissive, ubi nota: Aliter et longe potentius permittit peccata Deus quam homo, v. g. princeps, eadem permittat: Deus enim omnium hominum voluntates in sua habet manu, ut eas quaquaversum flectere possit; voluntas vero hominis sine Dei nutu in nullum omnino opus, sive bonum sive malum exire potest, nisi Deus illi permissionis suae laxet habenas, imo cum illa positive concurrat et cooperetur, ad actum et opus hoc producendum. Sicut ergo is qui leonem fune constrictum tenet, si eum laxet et dimittat, leoque solutus aliquem occidat, dicitur tenens leonem hominem illum occidisse, non per se, sed per leonem quem dimisit: ita et Deus sinens voluntatem peccare et in peccatis se obdurare, dicitur ipse eamdem obdurare, praesertim quia suo concursu ad hunc actum obdurationis concurrit.
Secundo, Pineda in Job cap. VIII, vers. 20, num. 3, sic explicat: indurabo, et, ut hebraice est, aggravabo, aut confortabo cor Pharaonis, id est cor Pharaonis, durum, forte, potens resistere, minimeque timidum aut molle efficiam: haec enim naturalis constantia et animositas, qua fiebat ut Pharao propositi sui esset tenax, nec facile illud mutaret, erat a Deo auctore naturae, sed ipse Pharao illa quasi armis, ut suo conditori resisteret, abutebatur. Haec expositio vera est, sed non plena; nam haec durities Pharaonis, non tantum erat constantia quaedam naturalis, sed insuper pertinacia, protervia et pervicacia superbi animi; quorum vitiorum Deus non erat auctor, sed vel obduravit Deus Pharaonem per miracula, primo, magorum: cum enim Pharao vidit magos suos eadem portenta facere quae faciebat Moses, contempsit portenta Mosis et Dei; unde tunc non tam Deus, quam magi dicuntur obdurasse Pharaonem. Postquam vero magi a Mose victi sunt, ab eoque ulceribus percussi, amplius coram Pharaone consistere, eumque obdurare non potuerunt, tunc demum dicitur Deus eum obdurasse, cap. ix, vers. 12: ibi enim primo dicitur, quod Deus indurarit Pharaonem, quia scilicet haec Dei miracula simul erant plagae et verbera, quae animum Pharaonis durum tundentia, non molliebant, sed duriorem efficiebant. Adde tertio, Deus post plagas objiciebat Pharaoni hasce aut similes cogitationes: Vult Deus ut illi cedas et te humilies; vult ut animum superbum et durum deponas; vult ut populum Hebraeum, quem tyrannice opprimis, dimittas, esto ille tibi magno sit honori, utilitati et gloriae. Quibus cogitationibus irritatus superbus Pharaonis animus, magis intumescebat, indurescebat, excandescebat et reluctabatur Deo, dicebatque: Quis mihi imperabit? ego sum Pharao rex magnus. Quis est Deus Hebraeorum qui hanc praedam mihi eripiat? non cedam, non dimittam populum. Et hoc proprie videntur significare verba Scripturae, quibus post plagas plerasque statim subditur: «Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos.» Et hoc sensu ait Augustinus, lib. V Contra Julianum, cap. III, Deum non tantum sua patientia, sed et potentia (id est potenti imperio, plagis et flagellis) Pharaonem obdurasse. Obduravit ergo Deus Pharaonem, id est, illo providentiae modo in miraculis et flagellis tum immittendis, tum revocandis, in magorum artibus permittendis, in rigore rigidaque petitione Mosis, et aliis circa illum usus est Deus, quibus Pharao obduruit magis, quibusque Deus eum se ex propria malitia, proprioque voluntatis arbitrio magis obduraturum praesciebat, non autem quibus ipse eum obdurare intendebat.
Tertio, induravit Deus Pharaonem, subtrahendo illi gratiam suam, quae cor ejus molliret, sicut sol indurat lutum, non positive efficiendo duritiem, sed exsugendo humorem, qui temperabat et molliebat lutum; sic et Deus, inquit S. Augustinus, indurat cor non apponendo gratiam, non autem impellendo ad malitiam; intellige «gratiam,» non omnem, sed copiosam, potentem et efficacem; relinquit enim Deus obduratis aliquam gratiam, qua subinde eos movet et pulsat: alioqui essent ipsi omnino desperatae salutis, et quasi damnati; sed gratia haec rara est, tenuis et modica.
Quarto, dando ei opes, animos, imperium, gloriam et commeatum, quibus ille se in sua tyrannide obfirmavit.
Quinto et aptissime, Deus dicitur obdurasse Pharaonem, quia cum videret eum durum et obstinatum, quaedam circa illum egit, ex quibus ille sumpsit occasionem magis obdurandi se. Pro quo nota: Pharao dominandi cupidus plane obfirmarat animum retinere Hebraeos, ut eis dominari posset, utque gentem tam insignem et industriam operibus publicis regni applicaret; ingens enim ab eis percipiebat emolumentum. Hinc factum est ut, cum Deus illos ab eo abstrahere et educere vellet, ille eo magis eos detinere cuperet, magisque animum suum in hac voluntate, ambitione et tyrannide obfirmaret.
Deus ergo obduravit Pharaonem, primo, suis plagis et flagellis, idque ea immittendo non simul et excessive, sed paulatim, moderate et per intervalla; ita ut requiem ei daret subtracto flagello ad tempus, quo fiebat ut haec flagella minora essent ejus tyrannide et duritie, nec mollire aut frangere possent ejus animum, ita libidine dominandi Hebraeis accensum et obfirmatum, sed potius magis eum in illa accenderent et obfirmarent: cor enim ejus erat durum instar adamantis, qui quo magis tunditur, eo magis indurescit; durus enim et depravatus affectus omnia in suam duritiem et pravitatem convertit; et licet durante flagello videretur subinde molliri (prout alternantibus animi affectibus, subinde ad tempus molliuntur homines duri), tamen eo cessante, mox ad ingenium et duritiem suam redibat. Unde Exodi VIII, 15, dicitur: «Videns Pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum.» Ita S. Augustinus hic, Quaest. XXXVI, et Anastasius Nicenus, Quaest. XXIX. Itaque sicut pueri nequam et pervicaces verberibus fiunt duriores, sic et Pharao verberibus Dei. Unde sicut praeceptor flagellando puerum pervivacem, dicitur eum flagellis suis obdurare, magisque pervivacem efficere: ita Deus suis plagis dicitur indurasse, et durius reddidisse cor Pharaonis, non immittendo illi duritiem, sed objiciendo illi flagella, quibus ipse magis seipsum obduravit, fortiusque Deo restitit.
Quaestio 3: Quid Sit Durities Cordis?
Quaeres tertio, quid sit durities cordis, et quae illius sint proprietates et effectus?
Respondet S. Bernardus, lib. I De Consideratione, ad Eugenium: «Cor durum, inquit, est quod nec compunctione scinditur, nec pietate mollitur, nec movetur precibus, nec cedit minis, quin etiam flagellis duratur magis. Cor durum est ingratum ad beneficia, ad consilia infidum, ad judicia saevum, inverecundum ad turpia, impavidum ad pericula, inhumanum ad humana, temerarium ad divina: praeteritorum obliviscens, praesentium negligens, futurorum improvidum: ipsum enim est, cui praeteritorum, praeter solas injurias, nihil omnino non praeterit, praesentium nihil non perit, futurorum nulla est, nisi forte ad ulciscendum prospectio; et, ut brevi cuncta horribilis mali mala complectar, cor durum est, quod nec Deum timet, nec homines reveretur.»
Jam proprietates duri cordis sunt, primo, indurati corde nolunt intelligere ut bene agant, oculos et aures claudunt salutaribus monitis, nolunt audire ea quae sunt virtutis et salutis. «Qui, ut ait Job, cap. XXI, vers. 14, dixerunt Deo, recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus.» Sic Pharao, Exodi V, 2: «Quis est, inquit, Dominus ut audiam vocem ejus? nescio Dominum;» hinc Job, cap. XXIV, ait tales esse rebelles lumini.
Hinc secundo, tales vicissim relinquit, projicit et despicit Deus, Prov. I: «Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis: ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo.»
Tertio, tales, ut ait Sapiens, Proverb. II, laetantur cum malefecerint, et exultant in rebus pessimis; quorum viae sunt perversae, et infames gressus eorum; et cap. XII: «Quasi per risum stultus operatur scelus.»
Quarto, indurati venerunt in profundum malorum, Deumque et homines contemnunt. Prov. XVIII: «Impius, inquit, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit, sed sequitur eum ignominia et opprobrium.»
Quinto, peccatum eorum dicitur indelebile, et vulnus insanabile, quia aegre et vix remittitur; hinc Jerem. XVII: «Peccatum Juda, inquit, scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino;» et cap. XXX: «Insanabilis fractura tua.»
Sexto, non pudet illos scelerum etiam turpissimorum, sed, ut ait Jeremias, cap. III: «Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere.»
Septimo, tales sunt pene incorrigibiles: unde de iis ait Sapiens, Eccle. VII: «Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit;» et Sap. XII: «Nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et non poterat mutari cogitatio eorum in perpetuum.»
Octavo, tales percussi a Deo non sentiunt. Jerem. V: «Domine, percussisti eos, et non doluerunt;» tales etiam non sentiunt stimulos et remorsus conscientiae, quia eam quasi exstinxerunt.
Nono, ob inveteratam et roboratam peccandi consuetudinem, fit istis quasi impossibile bene agere, et non peccare. Jerem. XIII: «Si mutare potest aethiops pellem suam, aut pardus varietates suas; et vos poteritis bene facere, cum didiceritis malum.» Et S. Augustinus, lib. VI Confess.: «Suspirabam, ait, ligatus non ferro alieno, sed mea ferrea voluntate. Velle meum tenebat inimicus, et inde funes mihi fecerat. Ex perversa enim voluntate facta est consuetudo, et dum consuetudini non resistitur, facta est necessitas; quibusdam annulis sibimet annexis tenebat me stricte dura servitus.»
Decimo, S. Paulus ad Romanos, I et II, ait tales thesaurizare sibi iram, et traditos esse in reprobum sensum, et alibi vocat eos filios perditionis et diffidentiae, et vasa apta in interitum, qui desperantes se tradiderunt in omnem operationem immunditiae.
Undecimo, isti peccata peccatis cumulant, et in dies in pejus proficiunt, et, ut dicitur Apoc. XXII, qui in sordibus sunt, sordescunt adhuc. «Tunc est consummata infelicitas,» ait Seneca in Prov., «ubi turpia non solum dilectant; sed etiam placent; et desinit esse remedio locus, ubi quae fuerant vitia, mores fiunt.» Talis fuit Cain, Genes. IV, 18; filii Heli, I Reg. II, 22; Saul, I Reg. XVII, 18; Sedecias, II Paralip. XXXVI, 13; Judaei, Jerem. II, 20; principes sacerdotum, Matth. XXVII, 4.
Quaestio 4: Quomodo Deus Tractet Obduratos?
Quaeres quarto, quomodo Deus tractet obduratos, et quomodo se erga eos gerat?
Respondeo: In poenam peccatorum quae admiserunt, primo, permittit eos sequi suas cupiditates et libidines, nec ab illis removet earum illecebras, occasiones et tentationes, Psal. LXXX: «Dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis.» Et Paulus ad Rom. I, ait Deum eos tradidisse in desideria cordis eorum; hinc et Psal. LXXII, dicitur: «Transierunt in affectum cordis,» id est, quidquid corde affectarunt et concupierunt, hoc assecuti sunt, omniaque eis ex voto successerunt.
Secundo, dat eis Deus affluentiam rerum temporalium, et prosperos successus, quibus illi excaecati ruunt in omnia scelera suumque exitium, Ps. LXXII: «Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum,» id est, ex corde adipato et pingui, ob abundantiam rerum temporalium, iniquitas eorum processit.
Tertio, aufert ab eis Deus tribulationes, quibus castigati peccatores redeunt ad sanam mentem, Psal. LXXII: «In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur;» aut si eos flagellat, minora eis immittit, quam ut eorum durities flecti aut frangi possit, quo fit ut ipsi flagellis Dei magis se obdurent.
Quarto, Deus vetat Sanctos orare pro talibus, Jerem. VII: «Tu noli orare pro populo hoc, et non obsistas mihi, quia non exaudiam te;» et cap. XV: «Si steterit Moses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum.»
Quinto, amovet Deus ab eis bonos monitores, confessarios, doctores et angelos sanctos, Jerem. LI: «Curavimus Babylonem, et non est sanata: derelinquamus ergo eam, quoniam pervenit usque ad caelum judicium ejus;» et Paulus Act. XIII, ad Judaeos: «Quoniam repellitis illud (verbum et regnum Dei), ecce convertimur ad Gentes; sic enim praecepit nobis Dominus.»
Sexto, aufert ab eis praedicationem verbi sui, qua animus illuminatur, pascitur, flectitur, excitatur ad paenitentiam. Amos VIII: «Emittam famem in terram: non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini.»
Septimo, Dei permissu tales incidunt in adulatores, et malos consiliarios, qui eos in mala, suamque ruinam impellant. Sic Roboam stultorum juvenum consilium sequens, magnam regni partem perdidit. Sic Absalon neglexit utile consilium Achitophel, praetulitque consilium Chusai, quod sibi fuit exitio.
Octavo, permittit Deus enasci falsos doctores et prophetas, qui suis signis, hypocrisi, blandiloquia, induratos seducant, uti fecerunt magi apud Pharaonem, itaque faciet Antichristus, II Thessal. II, 12.
Nono, laxat Deus habenas diabolo; ampliorem dans ei facultatem insidiandi et nocendi talibus hominibus, qua ille accepta, eos mire exagitat et tentat, tum seducendo eorum mentes vanis et falsis opinionibus, tum objiciendo varia objecta voluptatum, variasque illecebras vitiorum, tum etiam turbando phantasmata, et inflammando affectus, tum pseudoprophetas mittendo qui eos seducant, de qua re mira extat visio Michaeae prophetae III Reg. XXII, 19.
Decimo, aufert ab eis bona exempla, bonos praesides et principes, bonos socios, omniaque pene salutis subsidia, et contraria eis objici permittit, quae eos incitent ad omne malum, quo fit ut nusquam non offendant et cadant, quod pulchra similitudine vineae declarat Isaias cap. V. Ita Pererius.
Denique obstinatae voluntatis merces est obstinatum et perpetuum gehennae incendium. Audi S. Bernardum Epist. 253: «Ob hoc inflexibilis et obstinatae mentis malum punitur aeternaliter, licet temporaliter perpetratum; quia quod breve fuit tempore, vel opere, longum esse constat in pertinaci voluntate: ita ut si nunquam moreretur, nunquam velle peccare desineret, imo semper vivere vellet, ut semper peccare posset.»
Versus 4: Immittamque Manum Meam
4. Immittamque manum, — percutiam, affligam, puniam. Per Judicia Maxima, — per maximas plagas. Unde Septuaginta vertunt, cum ultione magna, quae omnibus justissimum Dei judicium in Aegyptios ostendat.
Versus 6: Ita Egerunt
6. Ita egerunt. — Est pleonasmus Hebraicus: Jam enim dixit eos ita fecisse.
Versus 7: Erat Autem Moses Octoginta Annorum
7. Erat autem Moses octoginta annorum. — Ergo cum Moses 40 annis praefuerit populo in deserto, Deuter. VIII, 2, mortuusque sit anno aetatis 120, Deuter. XXXIV, 7, hinc sequitur eum statim haec signa et has plagas coram Pharaone inchoasse, easque omnes brevi tempore complesse, cum inchoaret annum aetatis 81, eodemque anno sub initium veris, populum ex Aegypto eduxisse. Ita Rupertus et Abulensis.
Versus 8: Dixitque Dominus ad Mosen et Aaron
8. Dixitque Dominus ad Mosen et Aaron, — ad Aaron mediate; nam immediate soli Mosi loquebatur Deus. Unde subdit: «Dices ad Aaron.»
Versus 9: Ostendite Signa
9. Ostendite signa. — Hebraice est, date pro vobis signum, id est, signo probate ea quae dicitis, scilicet Deum velle, ut ego Hebraeos ex Aegypto dimittam.
Tolle virgam tuam. — Eadem virga nunc Mosis, nunc Aaronis, nunc Dei dicitur, quia horum omnium fuit instrumentum ad patranda miracula et plagas Aegypti.
Versus 10: Fecerunt Sicut Praeceperat Dominus
10. Fecerunt sicut praeceperat Dominus. — Ergo prius Moses et Aaron rogarunt Pharaonem ex parte Dei, ut dimitteret Hebraeos ad tres diaetas sacrificii causa; sed cum hoc abnueret Pharao, peteretque signum, mox Aaron protulit virgam, quae versa est in colubrum: Deus enim non volebat haec signa ultro obtrudi Pharaoni, sed tantum ea fieri illo petente, ut patet vers. 9.
Tulit. — Hebraice, Chaldaice et Graece est projecit.
Versus 11: Vocavit Autem Pharao Sapientes et Maleficos
11. Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos. — «Sapientes» hic vocantur rerum arcanarum, vel artis admirabilis periti, qui et malefici et incantatores erant. Pro maleficos hebraice est meccassephim, quod proprie praestigiatores significat, sed extenditur ad quoslibet magos. Septuaginta vertunt, sophistas et pharmacos, id est veneficos; Onkelos vertit, magos; Aquila, id est occultorum cognitores et patratores.
Principes horum fuerunt Jannes et Mambres, ut patet II Timoth. III, vers. 8, de quorum sepulcro mira narrat Palladius in Vita beati Macarii, ab eo visa et comperta: scilicet sepultos eos esse in hortis, in quibus ipsi dum viverent, omnis generis arbores plantaverant, sperantes fore ut post mortem in illo quasi paradiso, deliciis fruerentur; hic autem locus tenebatur a daemonibus, qui proinde beatum Macarium eum ingredientem invaserunt, sed ab eo signo crucis fugati sunt. Macarius autem singula lustrans, invenit fructus malorum punicorum, quae nihil intus habebant: erant enim arefacta a sole; plurima item aurea donaria.
Nota: Plinius, Justinus, S. Augustinus et alii passim tradunt inventorem magiae fuisse Zoroastrem, qui eodem die quo natus est risit, vixque tempore Nini et Abrahae, fere 600 annis ante Mosen: hunc Zoroastrem nonnulli volunt esse Cham filium Noe.
Apud Cassianum vero Serenus Abbas, Coll. VII, cap. XXI, originem magiae priorem diluvio facit; ait enim illam coepisse eo tempore, quo filii Dei permixti sunt filiabus hominum, Genes. VI; nec periisse magiam diluvio, eo quod Cham illam didicerit ante diluvium, et promulgarit post diluvium.
Fecerunt similiter. — Quaeres, quot modis possint magi et daemones mira sua efficere?
Suppono, nec daemones, nec magos posse vera miracula efficere. Miraculum enim est id quod omnem naturae vim, omnemque causarum naturalium ac hominum et angelorum facultatem superat: possunt tamen facere nonnulla, quae hominum aliarumque rerum naturalium vim superant, quae proinde hominibus mira sunt, non miracula.
Dico primo, mira pleraque quae facit daemon, non sunt res verae et reales, sed tantum praestigiae. Potest enim daemon phantasiam, vel oculos ita perstringere et ludificare, ut videre se putent quod revera non existit, idque primo, phantasiam hominum ita valide commovendo, ut imaginentur se videre id quod non existit, quomodo somniantes putamus nos mira videre, quae revera non sunt. Mira hujus rei exempla affert Galenus et alii, ut de illo qui per vitiatam imaginationem putabat, se nasum habere ingentem instar ulnae; et altero, qui nolebat tangi, eo quod se diceret habere corpus vitreum; et tertio, qui edere nolebat, eo quod diceret se esse mortuum. Secundo, organum visus turbando, quomodo ophthalmici mira se videre putant quae revera non sunt, nec videntur. Tertio, exterius medium immutando, quomodo in aquis baculus rectus videtur fractus vel reflexus. Hoc modo, per praestigias scilicet, Apollonius Tyanaeus mortuum resuscitavit; nam ope daemonis illusit oculis hominum, ut vivum putarent qui erat mortuus. Hoc modo et Circe maga Ulyssis socios in varias bestias transformavit. Sic et veneficae illae Italae, quarum meminit Augustinus, lib. XVIII De Civit. XVIII, viatores transformabant in jumenta quae sua onera bajularent. Sic et hodie lycanthropi per praestigias se in lupos transformant, ovesque, quin et homines invadunt et laniant. Sic etiam daemon sagis dat aurum, argentum, et cibos subinde, non veros, sed phantasticos; unde cum ad se redeunt, esuriunt, ac si nihil comedissent.
Dico secundo, daemones mira possunt facere per motum localem: sunt enim celerrimi et fortissimi. Sic primo, Satan igne e caelo demisso oves et pueros Job consumpsit, Job I. Sic hisce annis per ventos validissimos domos et turres subvertit. Sic secundo, sustulit Simonem Magum in aera, ut volaret; sic et hodie volant sagae nostrae. Sic ait Albertus Magnus aliquando boves pluisse, quos videlicet aliunde daemones, vel angeli prius in aera sustulerant. Tertio, potest daemon subito hominem, vel rem aliam e conspectu hominum subtrahere, atque ita reddere invisibilem. Sic Apollonius ex oculis Domitiani evanuit. Sic Gyges per annulum faciebat se praesentibus invisibilem. Non potest autem daemon facere, ut unum corpus sit in duobus locis, aut duo corpora in uno loco, ut corpus de extremo in extremum transeat, non pertranseundo spatium medium. Rursum: «Cum daemon,» inquit S. Thomas, I p., Quaest. CXIV, art. 4, ad 2, «possit formare corpus ex aere, cujuscumque formae et figurae, ut illud assumens in eo visibiliter appareat: eadem ratione cuicumque rei corporeae potest circumponere quamque formam corpoream, ut in ejus specie videatur.» Quarto, potest facere daemon ut statuae moveantur, ambulent et loquantur, quia ipse eas movet, et juxta eas sermonem humano similem in aere efformat. Simili modo effecit ut Claudia, Vestalis Romana, in testimonium pudicitiae, navem in Tiberi haerentem zona sua extraheret, et duceret quo vellet; Tuccia vero eamdem ob causam, aquam Tiberi haustam in cribro, ad Capitolium perferret. Quinto, potest daemon cadavera aut larvas hominum, leonum et animalium induere, per eaque, quasi viva essent, ludificare et terrere homines, uti conatus est facere S. Antonio. Sexto, miros affectus amoris, odii, irae, tristitiae, mira etiam phantasmata in homine excitat, commovendo humores in corpore, praesertim bilem atram et flavam.
Dico tertio, potest daemon mira efficere applicando activa passivis, eaque commiscendo per causas naturales; rerum enim naturalium miras virtutes ipse penitissime cognoscit. Si enim theriacam et pharmaca faciunt Medici, quorum miras virtutes experimur: multo majora facere potest daemon, qui longe melius vires herbarum, gemmarum, animalium aliarumque rerum cognoscit, quique eas ex India, aliove orbe celerrime afferre, et cum aliis permiscere potest; nullam vero formam substantialem, vel accidentalem immediate producere potest daemon; imo non potest animal perfectum producere sine semine, aut ex semine subito perfectum et justae magnitudinis efformare; denique non potest quidvis in quodvis transformare, nec suspendere actionem causarum naturalium.
Hoc tertio modo mira posse efficere daemones patet, tum ex eo quod hoc modo res nonnullas miras agere videamus, uti de remora pisciculo narrat Plinius, lib. XXXI, cap. 1, quod ingentes naves si eis adhaereat, etiamsi ventis validissimis agitentur, remoretur et sistat; tum quod homines hoc modo mira agant, uti de Archimede narrat Plutarchus in Marcello, quod ipse solus per machinas mathematicas ingentem navem onerariam ad se adduxerit, et ingentem stragem in classe Romanorum ediderit. Hoc modo et Severinus Boetius in epistola quadam sive a Cassiodoro, sive a Theodorico ad eum scripta, dicitur quasi miracula quaedam fecisse, scilicet ut metalla mugirent, aeneus anguis sibilaret, aves simulatae canerent dulcissime, homines aerii in aere buccinarentur. Plura vide apud Delrium De Magia.
Versus 12: Projeceruntque Singuli Virgas Suas
12. Projeceruntque singuli virgas suas, quae versae sunt in dracones. — Aliqui putant magos hos non veros exhibuisse dracones, sed per praestigias suas illusisse oculis spectantium, vel eis objecisse tantum larvas et simulacra quaedam draconum, quomodo nostri ludiones et agyrtae praestigiatores, per cortinam mira populo exhibent simulacra rerum quae non sunt. Ita Nyssenus, Prosper, I p. De Promiss. cap. XV; Justinus in Quaest. orthodox., Quaest. 26; Rupertus, et Tertullianus, lib. De Anima, ubi ait: «Solent daemones phantasmata praestare, et corpora fingere, quibus exteriores oculos circumveniunt; sed Mosis veritas mendacium eorum devoravit.»
Verum verius est, quod censent S. Augustinus, Theodoretus, Lyranus, Abulensis, Burgensis, Cajetanus et alii, veros hos magorum fuisse dracones.
Probatur primo, nam S. Scriptura aeque hos magorum, atque illos Aaronis et Mosis, dracones vocat. Secundo, quia draco Aaronis devoravit dracones magorum: quae sane devoratio vera fuit. Neque enim in divinis his Mosis portentis ulla fuit illusio: sic enim vanis spectris lusisset Aegyptios Moses; fuerunt ergo veri dracones, qui a magis producti a dracone Aaronis sunt devorati. Tertio, quia in tertio signo ciniphum defecerunt magi, quia non potuerunt eos producere; ergo priora duo signa vere fecerunt, alioqui etiam in ipsis defecissent. Quarto, si non fuissent veri serpentes, Moses detexisset hanc fallaciam, itaque eos confudisset. Denique daemon hic omnem suam vim et industriam exseruit; ergo veros hic exhibuit dracones; verebatur enim ne, si fictos exhiberet, Moses fraudem detegeret, magna sua et magorum ignominia et ludibrio.
Quaeres, quomodo hos dracones produxerint magi? Cajetanus putat daemones has virgas magorum per res aliquas naturales nobis ignotas, sed efficacissimas, sensim jam ante disposuisse ad formam draconum; ita ut, cum magi virgas in terram projicerent, illae jam ultimam haberent dispositionem ad formam draconum, quae proinde tunc statim sit inducta productique sint veri dracones.
Verum hoc parum est probabile, tum quia dracones cum sint animalia perfecta, non possunt nisi ex semine parentis (quod hic non fuit) generari; tum quia nulla causa naturalis potest virgam immediate in draconem convertere: longissime enim distant virga et draco; sed prius virgae corrumpi, et in alias aliasque res, ac tandem in dracones converti debent. Hic autem virgae cum magi eas projicerent, erant verae virgae, ac statim pro virgis apparuerunt dracones: ergo non potuerunt illi tam cito et immediate ex conversione virgarum effici: inter formas enim est ordo quidam naturalis, qui nec a daemone, nec ab angelo, sed a solo Deo immutari potest. Tertio, quia dracones hi non erant teneri et parvi, sed magni, perfecti et longi instar virgarum: erant enim aequales virgis; alioqui non fuissent visae virgae mutari in dracones.
Secundo, Calvinus censet Deum virgas magorum mutasse in serpentes, eos scilicet creando, quos magi pro virgis supponerent: Deum autem id fecisse justa vindicta, ut scilicet Pharaonem et Aegyptios, impios et incredulos mendacio irretiret et obduraret. Sed apage blasphemiae monstrum! Scriptura enim vers. 11, diserte ait haec non per Deum, sed per incantationes magorum, quibus utique invocatus daemon aderat, effecta esse; et si Deus hic utrobique, scilicet tam apud Mosen, quam apud magos, fuit opifex draconum; ergo secum ipse pugnavit, et tam mendacii magorum, quam veritatis apud Mosen testis fuit: idque tam hoc, quam istud per opus supernaturale, perque sigillum sibi proprium, puta per miraculum, obsignavit et confirmavit.
Dico ergo daemones aliunde hos dracones adduxisse, eosque virgis subito et imperceptibiliter subductis, earum loco substituisse: ita ut quicumque haec videret, magiae et fraudis ignarus, putaret magos aeque ac Aaronem, virgas suas in serpentes convertisse: et hac ratione Scriptura, quae more vulgi loquitur, dicit magos fecisse similiter ac fecerat Aaron; simili enim modo dicit cap. III, vers. 2, rubum arsisse, quia intuentibus videbatur ardere, cum revera non arderet; sic angelos ait comedisse, quia videbantur comedere, cum revera non comederent.
Idem dico de secundo et tertio signo, nimirum de aqua in sanguinem versa, et de ranis a magis productis: videlicet tam sanguinem, quam ranas non fuisse a daemone producta, sed aliunde adducta. Naturaliter enim verus sanguis nec alibi generari potest, quam in animali, nec aliter, quam virtute animae, et per calorem naturalem qui est in animali. Moses vero supernaturaliter Dei virtute aquam in sanguinem vertit, et ranas subito ex aquis produxit. Hinc Hebraei hi magi vocantur mecassephim, id est praestigiatores, non quoad rem productam, vel potius adductam, sed quoad modum operandi. Videbantur enim virgam in draconem convertere, cum reipsa non converterent, sed draconem aliunde adducerent, et latenter pro virga substituerent.
Quaeres, cur permisit Deus magos haec mira sua efficere? Respondeo primo, ut ostenderet quantum ars magica possit, quamque sensibus hominum imponat. Secundo, ut in hisce miris magi superarentur a Mose, nec magus putaretur esse Moses, sed potius appareret magorum antagonista, victor et domitor, ac consequenter verus magnusque magni Dei servus et Propheta: ita S. Chrysostomus, hom. 46 in Acta Apostolorum. Tertio, ut ostenderet impios piis, pseudoprophetas prophetis semper adversari et obluctari: ita Michaeli restitit Lucifer, Abelo Cain, Isaaco Ismael, Jacobo Esau, Josepho fratres, Mosi Dathan et Abiron, S. Petro Simon Magus, Paulo Judaei, Apostolis philosophi, magi et haeretici. Quarto, ut ostenderet daemonem esse veluti simiam Dei; sicut enim Deus, sic et daemon Dei aemulus vult habere suos prophetas, sua templa, sua sacrificia, sua miracula, suos Religiosos. Quinto, ad probandam fidem et constantiam Mosis et Hebraeorum, num per haec magorum signa in veri Dei cultu, ejusque promissis sibi factis titubarent et dubitarent.
Sexto, ad majorem excaecationem et punitionem Pharaonis.
Denique permissus est daemon efficere serpentem, quia ipse est serpens antiquus, qui Evam decepit, et etiamnum multos decipit. Audi S. Cyprianum tract. de Simplic. Clericor.: «Diabolus est serpens, quia cum latenter obrepit, cum per pacis imaginem fallens, occultis accessibus serpit (unde nomen serpentis accepit), ea est ejus astutia, ea est circumveniendi hominis caeca et latebrosa fallacia, ut asserere videatur noctem pro die, venenum pro salute, desperationem sub obtentu spei, perfidiam sub praetextu fidei, Antichristum sub vocabulo Christi: ut, dum veri similia mentitur, veritatem subtilitate frustretur. Nam transfigurat se in angelum lucis.» Hucusque Cyprianus vel potius Origenes. Origenis enim hunc tractatum esse, et a Cypriano, vel ab alio ea aetate ex Graeco in Latinum esse conversum, tum ex phrasi et graecismis, tum plurium Doctorum auctoritate docet Pamelius in praefatione illius libri.
Et S. Gregorius, lib. XXXII Moral. cap. XX: «Diabolus, ait, dicitur jumentum, draco et avis; homines enim tentat tribus vitiis: luxuria, malitia et superbia. In eis igitur quos ad luxuriam excitat, jumentum est; ad nocendi malitiam, draco est; ad superbiam, avis est.» Et S. Leo, serm. 8 De Nativit.: Diabolus est vafer serpens: quia «novit cui adhibeat aestus cupiditatis, cui illecebras gulae ingerat, cui apponat incitamenta luxuriae, cui infundat virus invidiae. Novit quem maerore conturbet, quem fallat gaudio, quem metu opprimat, quem admiratione seducat; omnium discutit consuetudinem, ventilat curas, scrutatur affectus: et ibi causas quaerit nocendi, ubi quemque viderit studiosius occupari.»
Sed devoravit virga Aaron virgas eorum. — «Virga,» id est serpens in quem virga erat conversa, «devoravit virgas,» id est serpentes sive dracones, in quos virgae eorum erant conversae. Jam enim non virga erat, sed serpens; nec virgae, sed serpentes habent os, quo alia devorare possint; est metonymia: res enim saepe appellantur ex eo quod fuerunt, sive nomine rei ex qua sunt conversae. Ita Philo, S. Augustinus, Prosper supra, Ambrosius, lib. III Offic. cap. XIV, Cajetanus et alii. Simili, sed potiori ratione (quidquid hic Calvinus obstrepat), caro Christi in Venerabili Sacramento dicitur panis I Cor. cap. XI, vers. 26, et Joan. cap. VI, vers. 31. Nam Hebraei quemlibet cibum, etiam carnem, vocant panem; praesertim cum in Eucharistia accidentia panis remaneant et videantur, ita ut homines ex oculis et sensu judicantes, recte panem nominent, quia panis species vident et tangunt. Hinc patet quod Deus permiserit magos tam mira operari eo fine, ut illustrior foret victoria sua, id est Dei veri contra deos, vel daemones potius, Aegyptiorum; ipse enim vero miraculo falsa eorum oppressit.
Nota hic: Solet Deus detegere, aut dare indicia sufficientia fraudis et imposturae, cum magi, haeretici vel infideles faciunt mira, quae pro miraculis venditant. Hoc enim pertinet ad Dei providentiam curamque quam circa homines, praesertim fideles et bonos, gerit, ne illi inviti et inscii in errorem inducantur. Fuit ergo hic Pharao inexcusabilis.
Quaeres, quibus modis soleat Deus vera miracula a falsis discernere. Tria signa et discrimina in magis his assignat Theodoretus. Primo: «Mutabant, inquit, illi quidem virgas in serpentes, sed virga Mosis virgas illorum devoravit: mutabant aquam in sanguinem, sed sanguinem in priorem naturam reducere non poterant: produxerunt illi ranas, sed molestiam et incommoda ranarum Aegyptiis auferre non poterant, sicut fecit Moses. Concessit itaque Deus magis talia facere, ut etiam per ipsos castigaret Aegyptios: non tamen concessit eis, ut illatam plagam auferre possent. Non ergo fuit contentus Deus plagis a Mose illatis, sed eas per magos adauxit, q. d. regi: Quia puniri te delectat, tuorum etiam servorum opera te castigabo, et gravius plectam.»
Secundo: «Cum videt regem ob id magis indurari, magorum facultatem cohibuit, ut qui majora animalia, puta ranas, produxerant, parvos ciniphes producere non possent, coegitque eos confiteri suam imbecillitatem, ac dicere: Digitus Dei est hic,» cap. VIII, vers. 19.
Tertio: «Magorum corpora pustulis afflixit, cap. IX, vers. 11, ut tum illi, tum fatuus eorum rex evidenter cognoscerent, quod non solum plagas a Deo immissas auferre non possent, sed etiam ipsi cum reliquis plecterentur.» Hucusque Theodoretus.
Quarto, his addit S. Augustinus, Quaest. LXXIX inter 83, vera miracula a falsis discerni jure, id est, auctoritate et potestate qua fiunt: «Magi, inquit, mira faciunt per privata commercia cum daemone, Sancti vero ea faciunt publica administratione, et jussu ejus cui omnis creatura subjecta est. Magi ergo per privatos contractus, Sancti vero per publicam justitiam haec operantur.»
Adde quinto, qui faciunt vera miracula, sunt fideles, probi et sancti ut plurimum; qui vero falsa faciunt, sunt improbi, flagitiosi et saepe malefici.
Sexto, quae faciunt magi, saepe sunt tantum phantastica et simulata, ideoque non sunt diuturna, sed mox detegitur eorum falsitas et vanitas; vel sunt plane inutilia, imo etiam perniciosa: vera autem miracula sunt opera vera et solida, et utilia hominibus, nec nisi magna quapiam utilitate aut necessitate facta.
Septimo, magi in suis utuntur multis praestigiis, mendaciis, ludificationibus hominum, variisque signis et figuris, v. g. litteris et verbis, vel nihil vel absurda significantibus, aliisque superstitionibus. Sed persona tales inducit in errorem, quae pro miraculis venditant.
Octavo, magi et daemones mira faciunt malo fine, puta ob lucrum, vanam ostentationem, gloriam, vel honorem, ut divinum nomen et cultum sibi concilient; vel ut pervertant veram fidem, falsamque hominibus persuadeant; vel ad patranda maleficia et scelera, uti sunt furta, adulteria, neces hominum et animalium: Sancti vero ea faciunt, ut Deum honorent et glorificent, utque sanctam Ecclesiam aedificent et illustrent, atque homines tum in corpore, tum magis in animo et spiritu adjuvent. «Magi,» inquit S. Augustinus supra, «faciunt quae videntur miracula, quaerentes gloriam suam: Sancti vero faciunt miracula, quaerentes gloriam Dei.» Magi ergo hi vanae ostentationis causa sua signa promebant; Aaron vero causa justae vindictae et increpationis. Sciebat enim Pharao injuste se premere Hebraeos, justeque ideo vindicem Dei manum sentire. Ergo magi arcano carmine ac ritu, qui satis principem tenebrarum invocari monstraret, sua signa edebant: Aaron vero Dei jussu et publica manuum elatione, quasi Dei nomine, aquis aliisque rebus imperans; quem verum esse Deum facile agnosci poterat, tum quia natura docet primum ens, sive ens entium a quo manat omne ens, quod significat nomen Jehova a Mose semper signis praelatum, esse ipsummet Deum; tum quia ex praecedentium saeculorum historia facile scire poterant, Abraham, Isaac, Jacob, Joseph, etc., Deum verum coluisse, ab eoque mire semper adjutos esse; eumdem autem invocabat hic Moses quasi Deum patrum suorum.
Allegorice, Origenes: «Virga Mosis, inquit, est crux Christi; haec postquam in terram projecta est, id est postquam ad credulitatem et fidem hominum venit; conversa est in sapientiam, et tantam sapientiam, quae omnem Aegyptiorum, id est hujus mundi sapientiam devoraret.» Et S. Ambrosius, lib. III Offic. cap. xiv: «Projecit Moses, inquit, virgam, et serpens facta devoravit serpentes Aegyptiorum, significans quod Verbum caro fieret, quae serpentis dira venena vacuaret per remissionem et indulgentiam peccatorum. Virga enim est verbum directum, regale, plenum potestatis, insigne imperii. Virga serpens facta est, quoniam qui erat Filius Dei, ex Deo Patre natus, filius hominis factus est, natus ex Virgine, qui quasi serpens exaltatus in cruce, medicinam vulneribus infudit humanis. Unde et ipse Dominus ait: Sicut Moses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis.» Similia habet Rupertus et Prosper in Catena Lipomani. Ibidem S. Hieronymus: «Sicut virga Mosis, inquit, devoravit virgas magorum, ita mendacium Antichristi Christi veritas devorabit.» Isidorus vero: «Virga Mosis, inquit, in draconem conversa, magorum absorbuit virgas: et Christus postpositu gloriae suae dignitate, factus est obediens usque ad mortem, et per ipsam mortem carnis consumpsit aculeum mortis, attestante Propheta: Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne.»
Versus 13: Induratumque Est Cor Pharaonis
13. INDURATUMQUE EST COR PHARAONIS. — Quia vidit magos suos similia signa fecisse ac fecerat Moses, parum cogitans de devoratione, quod scilicet serpens Mosis devorasset dracones magorum.
Versus 15: Stabis in Occursum Ejus
15. STABIS IN OCCURSUM. — Praevenies ejus adventum ad ripam fluminis Nili, ut veniens in te incurrat.
Versus 17: Percutiam Virga
17. PERCUTIAM VIRGA. — Jam ergo serpentem ex virga factum, rursum in virgam converterat Deus, ut per eam alia deinceps miracula patraret. QUAE IN MANU MEA EST. — Verba sunt Dei et tamen Moses virgam manu sua tenebat, non Deus; videlicet, quia Deus Mosen fecerat Deum Pharaonis, suamque ei potestatem dederat, ut juberet Aaroni percutere Nilum, itaque eum in sanguinem convertere. Hi ergo tres, scilicet Deus, Moses et Aaron, quasi unus censentur, sicuti causa principalis et instrumentaria vocantur una causa efficiens. Deus enim hic fuit causa prima, Moses fuit mandans, Aaron exequens.
Versus 18: Pisces Morientur
18. PISCES MORIENTUR. — Pisces enim extra aquam vivere nequeunt, maxime in sanguinem, qui crassus et calidus repugnat complexioni piscium. COMPUTRESCENT AQUAE, — morticinis piscium inficientur et corrumpentur. Aquas vocat, quae fuerant aquae; jam autem erant sanguis. Septuaginta vertunt, fervebit vel effervescet fluvius: quia pro baas, id est putrescet, aliis punctis legerunt bees, id est in igne, scilicet erit, hoc est fervebit fluvius, ita ut videatur in igne vel igni impositus esse.
Versus 19: Affligentur Aegyptii
19. AFFLIGENTUR AEGYPTII. — Hebraice nilu, id est laborabunt, ut bibant, q. d. Abhorrebunt a potu sanguinis, sitique cruciabuntur. ET OMNES LACUS AQUARUM. — Hebraice, omnem congregationem aquarum; sic et Septuaginta. Unde patet omnem omnino aquam, etiam puteorum, fontium et cisternarum in sanguinem esse versam, idque sequentia indicant: nam alioqui non fodissent terram ad aquam eliciendam; quod tamen fecisse dicuntur vers. 24. ET SIT CRUOR IN OMNI TERRA AEGYPTI. — Ergo et in terra Gessen aquae in sanguinem sunt versae, inquit Abulensis, sed Aegyptiis tantum. Nam Hebraeis aquae erant dulces et potabiles, inquit Josephus. Aegyptii enim in terra Gessen hac plaga erant dignissimi, utpote qui Hebraeos maxime oppresserant.
Cur Omnes Aquae in Sanguinem Versae Sint?
Quaeres, cur hac prima Aegypti plaga omnes ejus aquae sint versae in sanguinem? Respondeo, quia ipsi aquas suas sanguine infantium Hebraeorum infecerant, submergendo eos, cap. 1, vers. 22: juste ergo puniuntur in aquis, in quibus peccarant. Secundo, quia in Aegypto vix pluit; unde ibi vix alias habent aquas quam Nili, qui exundando foecundat totam Aegyptum. De Nilo ergo plurimum gloriabantur Aegyptii, seque beatos jactabant. Hinc et Nilo multas superstitiones, et pene divinos honores adhibebant, uti testatur Solinus cap. xxxv, et Plinius lib. VIII, cap. XLVI. Utramque hanc causam affert Theodoretus: «Fluvius, inquit, ille mutatus in sanguinem, velut conquerebatur de caede puerorum per Aegyptios commissa;» et, ut dicitur Apocal. XVI, 6: «Justus es, Domine: quia sanguinem Sanctorum et Prophetarum effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere: digni enim sunt.»
Quanta et Quam Acerba Fuerit Haec Plaga?
Quaeres secundo, quanta et quam acerba fuerit haec plaga. Respondeo primo, omnis omnino aqua Aegyptiorum versa est in sanguinem, totusque Nilus, quam longus est ab Aethiopia usque ad mare. Ubi nota, non unum hic fuisse miraculum, sed multa, vel potius unum continuatum, per continuam aquarum Nili affluentium in sanguinem conversionem, idque per septem dies. Nam Nilus in Aethiopia puras ferebat aquas; ubi vero attingebat fines Aegypti, mox vertebatur in sanguinem, idque assidue et continuo per septem dies. Secundo, aquis sublatis homines et jumenta siti cruciabantur. Tertio, pisces emortui sunt. Hinc quarto, computrescente fluvio et piscibus, pestilentia exorta est, ex qua, et ex siti adeo multi enecti jacebant in triviis, ut domestici non sufficerent ad eos sepeliendos, ait Philo. Quinto, aquae non tantum colorem, sed et naturam habebant sanguinis, erantque verus sanguis. Unde si quis siti coactus inde gustasset, confestim acri dolore corripiebatur, ait Josephus.
Versus 22: Feceruntque Similiter Malefici
Vers. 22. FECERUNTQUE SIMILITER MALEFICI. — Quaeres, unde malefici habuerint aquam quam verterunt in sanguinem? nam omnis aqua jam a Mose versa erat in sanguinem. Respondet S. Justinus, Quaest. XXVI ad Orthodoxos, Aegyptios fodisse puteos circa flumen, et ex eis hausisse aquam. Secundo, Theodoretus respondet hanc aquam a mari vicino fuisse allatam: non enim aquae marinae, ut voluit Genebrardus, in Psalm. CXIV, sed tantum dulces et potabiles, teste Scriptura, conversae fuerunt in sanguinem, ut scilicet siti cruciarentur Aegyptii. Tertio, alii respondent, per Dei providentiam aliquid aquae pro magis fuisse asservatum, ut aquae omnes, id est pene omnes, fuerint conversae in sanguinem: exiguum enim tantae moli nil demere videtur. Quarto, Hebraei putant solas aquas Nili versas fuisse in sanguinem: ergo ex fontibus eos habuisse aquas; sed hi errant, ut dixi. Quinto, Cajetanus censet eos habuisse aquas eas, quae servatae erant in vasis testaceis et metallicis. Nam Scriptura solum dicit aquas eas, quae erant in vasis ligneis et lapideis, versas esse in sanguinem. Sexto, Tostatus et Lyranus putant hanc aquam celerrime a daemone aliunde fuisse asportatam in Aegyptum. Septimo, S. Augustinus aquam hanc putat fuisse allatam ex terra Gessen. Octavo, facillime dici potest, a Mose aquam fuisse magis oblatam; Mosi enim et Hebraeis erat non sanguis, sed aqua solita, dulcis et potabilis, uti dixi.
Nota, sanguinem hunc magorum non fuisse praestigiosum, ut vult Justinus; nec rursum, vere ex aquis conversum, ut vult S. Augustinus; sed aliunde a daemone adductum, et latenter pro aquis suppositum, uti dixi vers. 12.
Moraliter vide hic quomodo diabolus cum Deo, magi cum prophetis, haeretici cum orthodoxis decertent, imitando eorum dicta et facta. Sed frustra: illa enim in ipsosmet retorquentur. Nostra aetate, uti testatur Martyrologium Anglicanum, Richardus Vitus disputabat cum impio Anglo Calvinista, potentiore ad bibendum, quam disserendum de clavibus Ecclesiae: cumque sibi eas datas pervicaciter haereticus assereret, lepide et ingeniose respondit Vitus: «Credo tibi perinde ac Petro eas esse datas; verum hoc discrimine, quod huic regni caelestis, tibi vero cerevesiariae cellae: hoc enim rubicundum tui nasi promontorium indicat.» Ita aquas in sanguinem vertunt haeretici. Hoc est eorum miraculum.
Versus 23: Nec Apposuit Cor Etiam Hac Vice
23. NEC APPOSUIT COR ETIAM HAC VICE, — non adjecit animum ut crederet et obediret Mosi et Deo, jubenti dimittere populum. Mira fuit haec Pharaonis durities, cui tamen ita mens manusque a Deo ligantur, ut nil gravius in Mosen et Aaron machinetur.
Versus 24: Foderunt Autem Omnes Aegyptii
24. FODERUNT AUTEM OMNES AEGYPTII PER CIRCUITUM FLUMINIS AQUAM, UT BIBERENT, — ut scilicet sanguis fluminis terra percolatus, in fossas illas defluens fieret liquidior et potabilior, sicuti nautae per vas cereum percolant et dulcorant aquam marinam, ut eam bibant. Foderunt ergo, ut invenirent aquam quam biberent: verum non aquam, sed sanguinem, percolatum tamen, et quasi aqueum invenerunt: ex quo permulti siti suae succurrerunt, mortemque evaserunt; alioqui enim septem dierum siti fuissent enecti. Pauci enim vini, et pauci lactis, quo sitim depellerent, copiam habebant. Addit Philo, e venis novis fossione apertis quasi sanguinem e vulnere emicasse, ac proinde partim siti, partim potu hoc plurimos enectos esse. Ubi nota alterum et adversum miraculum: Hebraei enim ex eodem fluvio vel puteo haurientes, aquam hauriebant puram, cum ex eodem Aegyptii haurirent sanguinem, uti superius ex Josepho dixi.
Versus 25: Impletique Sunt Septem Dies
25. IMPLETIQUE SUNT SEPTEM DIES. — Non quasi plaga haec sanguinis durarit septem dies, sed quod post primam hanc plagam, quae uno die duravit, usque ad secundam ranarum fluxerint septem dies, inquit Eusebius in Catena. Verum Philo et alii passim censent hanc plagam durasse septem dies: pro uno enim die non fodissent Aegyptii novas fossas et puteos. Est ergo hebraismus: «Impleti sunt septem dies,» id est, septem dies perduravit sanguis in fluvio: post septimum vero diem in naturam aquae reversus est sanguis, idque non rogatu Pharaonis et deprecatione Mosis, ut vult Philo: nihil enim tale habet Scriptura; sed voluntate Dei volentis Aegyptios novis aliisque plagis punire. Inflictio ergo secundae plagae ranarum, fuit finis primae plagae sanguinis.
Tropologice, S. Augustinus fecit tractatum De Convenientia decem plagarum Aegypti cum decem praeceptis Decalogi, qui extat tomo ejus IX. Prima ergo hac plaga, ait ipse, aqua vertitur in sanguinem, id est, Deus in idolum commutatur: homines enim carnales et insipientes indigne sentientes de majestate Dei, ejus gloriam attribuerunt animalibus et lapidibus, uti fecerunt Aegyptii: circumfodiunt puteos Philosophi, qui suo ingenio et studio parum aquae, id est, doctrinae de Deo, adepti sunt; sed sanguineae, id est, admixtis erroribus conspurcatae. Hinc Orosius, lib. VII Historiarum, cap. XXVII, docet has decem plagas allegorice adumbrasse decem Ecclesiae nascentis persecutiones, id est, decem plagas decem Imperatoribus Ecclesiam persequentibus immissas.
Decem Plagae Aegypti
Quaeres, quot et quaenam fuerint plagae Aegypto a Mose et Deo inflictae? Respondeo fuisse decem. Prima fuit haec sanguinis. Secunda fuit ranarum, cap. VIII, vers. 3. Tertia, sciniphum, cap. VIII, vers. 17. Quarta, muscarum, cap. VIII, vers. 24. Quinta, pestis et interitus animalium, cap. IX, vers. 3. Sexta, vesicae turgentes et ulcera, tam in hominibus quam in animalibus, cap. IX, vers. 10. Septima, tonitrua, grando et fulmina, cap. IX, vers. 23. Octava, locustae omnia depascentes, cap. X, vers. 13. Nona, triduanae tenebrae, cap. X, vers. 22. Decima, caedes primogenitorum, cap. XI, vers. 5, in qua Pharao permisit Hebraeos egredi, sed facti poenitens eos insequens, in mari Rubro cum omnibus suis mersus est: quae non tam plaga, quam Pharaonis et Aegypti fuit excidium.
Sed cur fuerunt decem? Respondet Philo, quia denarius symbolum est perfectionis: sicuti ergo plena et perfecta erat mensura peccatorum, sic fuit et poenarum Aegypti. Decem enim sunt peccata primaria, quae totidem, puta decem Decalogi praeceptis adversantur. Unde totidem plagis punivit Deus impios Aegyptios, quot daturus erat populo suo mandata, quorum auctoritatem hac punitione praevia sancire voluit.
Ubi nota primo: Aegyptii per omnes fere creaturas puniti sunt, scilicet per terram, aquam, aerem et ignem: per mixta, grandinem et sanguinem: per animalia, ranas, muscas, sciniphes, locustas: per solem et astra, cum se subducendo tenebras induxerunt: per homines, Mosen et Aaron, per angelos et Deum.
Secundo, in omnibus pene bonis puniti sunt, scilicet in fructibus agri, in animalibus, in filiis suis primogenitis, in auro et argento, in corporibus per ulcera.
Tertio, in omnibus sensibus puniti sunt: in visu, per tenebras et spectra; in auditu, per tonitrua; in gustu, per sitim et potum sanguinis; in odoratu, per foetorem ranarum; in tactu, per dolorem ulcerum et morsum sciniphum; denique in phantasia et mente, per continuum moerorem ac multiplices terrores. Hae plagae Aegypti fuerunt praeludium et typus poenarum gehennae. Omnes enim hae decem plagae vel in se, vel in sui similibus excruciabunt Pharaonem, aliosque damnatos in inferno, cui facile est singulas adaptare. Et si ita Deus punivit Aegyptios in hac vita, quomodo puniet damnatos in gehenna? Hinc rursum «easdem plagas,» inquit Irenaeus lib. IV, cap. L, «in fine mundi universaliter accipient gentes, quas tunc particulariter accepit Aegyptus,» easque praevidit et praedixit S. Joannes Apocal. cap. VIII et IX.
Plagae ut Typi et Symbola
Symbolice, Deus punit peccatores decem plagis. Primo, sanguine, id est discordia: aquae enim potabiles Aegyptiis in sanguinem conversae significant discordiam in intima Reipublicae viscera, ac venas serpentem. Secundo, ranis, id est rixis et tumultibus, qui ex discordia manant. Tertio, culicibus, id est curis et sollicitudinibus, quae peccatores mundo et carni deditos pungunt et discruciant. Quarto, muscis caninis, id est iris et odiis, quibus aestuant, et invicem mordent ac laniant. Quinto, peste animalium, ut scilicet in rebus terrenis oblectamenta, quae quaesierant, non inveniant, sed potius in iis fastidia, damna, dolores et tormenta sentiant. Sexto, ulceribus vesicarum, id est stimulis conscientiae, quae quasi ulcera dolorem simul et pudorem ac horrorem afferunt. Septimo, grandine, id est obstinatione in suis sceleribus. Octavo, locustis, id est tyrannide et inquietudine concupiscentiae. Nono, tenebris, id est caecitate mentis. Decimo, morte primogenitorum, id est damnatione animae. Sicut enim primogenitus in paterna domo est princeps, sic animus est in utroque homine. Ita Alcazar in Apocal. XI, not. 8; sed de singulis agam sigillatim inferius suis locis.
Quando et Ubi Plagae Factae Sint
Quaeres, ubi et quando hae plagae sint factae? Respondeo primo, factae sunt in campo Taneos, Psalm. LXXVII, 12. Tanis enim erat civitas regia et caput Aegypti, in qua Pharao habitabat. Plaga ergo quaelibet primo feriebat Tanim, in qua erat scelerum colluvies, deinde per universam Aegyptum diffundebatur, ut tradunt Hebraei. Secundo, contigerunt hae plagae anno 81 Mosis, id est anno mundi 2454, post diluvium vero 797, ante bellum Trojanum, quod incidit in tempora Samsonis et Heli, annis 350; ante Romam conditam, annis 745. Addit Paulus Orosius, lib. I Historiarum, cap. IX et X, plagas has contigisse sub idem tempus quo contigit diluvium, non Ogygis, ut vult Africanus, sed Deucalionis, et incendium quod vocant Phaetontis.
Quaeres tertio, quanto tempore hae plagae durarint? Respondent Torniellus et Pererius omnes uno mense peractas esse, scilicet 27 diebus; nam post primam plagam usque ad secundam transierunt dies septem; die 9 ablata est secunda plaga ranarum; die 11 immissa est tertia plaga ciniphum; die 10 Moses minatus est muscas, et die 12 immisit eas, et die 13 removit eas; die 15 minatus est et inflixit quintam plagam; die 16 inflicta est sexta plaga; die 17 minatus est plagam septimam, quae inflicta est die 18 et sublata 19; die 20 minatus est octavam plagam, et die 21 inflixit eam, et die 22 removit; sequentibus tribus diebus, puta 23, 24, 25, duravit plaga tenebrarum; die 26 Pharao a se expulit Mosen, et media nocte sequente inflicta est decima plaga caedis primogenitorum, sub initium diei 27. Unus ergo fere mensis lunaris fluxit a prima plaga usque ad ultimam. Jam cum ultima plaga contigerit 15 die primi mensis Nisan, qui respondet nostro martio, hinc sequitur primam plagam factam esse circa medium ultimi mensis qui Hebraeis dicitur Adar, et respondet nostro februario. Errant ergo Hebraei, quos sequitur Genebrardus in Psalm. CIV, dicentes has plagas spatio 12 mensium, per intervalla esse factas.
Quaeres quarto, quis fuerit auctor harum plagarum? Respondeo, fuit Deus, utens tamen subinde ministerio angelorum, de quibus dicitur Psalm. LXXVII: «Misit in eos iram, et immissiones per angelos malos.» Ubi, licet Genebrardus putet has plagas inflictas esse per daemones, tamen verius est id factum esse per angelos bonos, tum quia Moses et Deus certabat hic cum magis et daemonibus: ergo eorum opera non utebatur; tum quia sic Sodomitas punivit per angelos bonos: dicuntur tamen hi angeli mali, id est, noxii et inferentes mala, sive supplicia. Unde hebraice est, per angelos malorum, scilicet opifices. Ministerium ergo suum Deo hic exhibuerunt angeli, peregeruntque plagam quintam pestis, et sextam ulcerum, et septimam tonitruorum, et nonam tenebrarum, et decimam caedis primogenitorum, forte et tertiam ciniphum, et quartam muscarum: reliquas, utpote subitaneas et miraculosas conversiones et productiones rerum solidarum et perfectarum, ut sanguinis et ranarum, forte et locustarum, per se operatus est Deus.
Porro finis harum plagarum fuit, ut Deus per eas ostenderet, tum suam curam et providentiam erga Hebraeos, tum terribilem potentiam et vindictam adversus Pharaonem et Aegyptios, eosque cogeret Hebraeos dimittere, utque omnes gentes sui metu et reverentia percelleret. Id ita contigisse fatentur Chananei, Josue II, 9.
Hinc patet Hebraeos in Aegypto ab his plagis fuisse immunes, ut patet cap. VIII, vers. 22, et cap. IX, vers. 4 et 26, et cap. X, vers. 23; immunes quoque fuisse advenas et peregrinos probabile est. Solis enim Aegyptiis hae plagae infligebantur. Unde verisimiliter censet Pererius advenas, cum tam atroces poenas Aegypto infligi cernerent, dubitantes de totius regionis exitio, quamprimum ex Aegypto abiisse. Addit Pererius immunes quoque fuisse Aegyptios eos, qui nihil in Judaeos peccaverant: sed hoc valde incertum est; solet enim Deus ob publica regum et regni peccata omnes punire, communique clade etiam innoxios cum noxiis involvere. Denique S. Augustinus, Quaest. XLIV, putat ab hisce plagis, excepta ultima, immunes fuisse Aegyptios habitantes cum Hebraeis in terra Gessen: haec enim terra a plagis immunis fuit, ob Hebraeos in ea habitantes. Verum probabilius censet Tostatus et alii, Aegyptios aeque in Gessen, ac alibi, fuisse plagis hisce percussos, quia Aegyptii omnes innato quasi odio persequebantur Hebraeos, maxime autem illi qui in Gessen eos opprimebant, tum quia ea re putabant illi maximam se inire gratiam apud Pharaonem, tum quia perniciem Hebraeorum ingenti bono futuram sibi sperabant.