Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Describitur secunda plaga Aegypti, quae fuit ranarum; et vers. 16, tertia, quae fuit sciniphum; et vers. 21, quarta, quae fuit omnis generis muscarum, quodque post singulas induratus sit Pharao.
Textus Vulgatae: Exodus 8:1-32
1. Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem, et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi; 2. sin autem nolueris dimittere, ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis. 3. Et ebulliet fluvius ranas, quae ascendent, et ingredientur domum tuam, et cubiculum lectuli tui, et super stratum tuum, et in domos servorum tuorum, et in populum tuum, et in furnos tuos, et in reliquias ciborum tuorum. 4. Et ad te, et ad populum tuum, et ad omnes servos tuos, intrabunt ranae. 5. Dixitque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron: Extende manum tuam super fluvios, ac super rivos et paludes, et educ ranas super terram Aegypti. Et extendit Aaron manum super aquas Aegypti, et ascenderunt ranae, operueruntque terram Aegypti. 7. Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter, eduxeruntque ranas super terram Aegypti. 8. Vocavit autem Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo, et dimittam populum ut sacrificet Domino. 9. Dixitque Moyses ad Pharaonem: Constitue mihi quando deprecer pro te, et pro servis tuis, et pro populo tuo, ut abigantur ranae a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo, et tantum in flumine remaneant. 10. Qui respondit: Cras. At ille: Juxta, inquit, verbum tuum faciam, ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster. 11. Et recedent ranae a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo; et tantum in flumine remanebunt. 12. Egressique sunt Moyses et Aaron a Pharaone, et clamavit Moyses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni. 13. Fecitque Dominus juxta verbum Moysi; et mortuae sunt ranae de domibus, et de villis, et de agris. 14. Congregaveruntque eas in immensos aggeres, et computruit terra. 15. Videns autem Pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum, et non audivit eos, sicut praeceperat Dominus. 16. Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere ad Aaron: Extende virgam tuam, et percute pulverem terrae, et sint sciniphes in universa terra Aegypti. 17. Feceruntque ita. Et extendit Aaron manum, virgam tenens: percussitque pulverem terrae, et facti sunt sciniphes in hominibus, et in jumentis: omnis pulvis terrae versus est in sciniphes per totam terram Aegypti. 18. Feceruntque similiter malefici incantationibus suis, ut educerent sciniphes, et non potuerunt: erantque sciniphes tam in hominibus quam in jumentis. 19. Et dixerunt malefici ad Pharaonem: Digitus Dei est hic; induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut praeceperat Dominus. 20. Dixit quoque Dominus ad Moysen: Consurge diluculo, et sta coram Pharaone: egredietur enim ad aquas, et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. 21. Quod si non dimiseris eum, ecce ego immittam in te, et in servos tuos, et in populum tuum, et in domos tuas omne genus muscarum: et implebuntur domus Aegyptiorum muscis diversi generis, et universa terra in qua fuerint. 22. Faciamque mirabilem in die illa terram Gessen, in qua populus meus est, ut non sint ibi muscae, et scias quoniam ego Dominus in medio terrae. 23. Ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum: cras erit signum istud. 24. Fecitque Dominus ita. Et venit musca gravissima in domos Pharaonis, et servorum ejus, et in omnem terram Aegypti; corruptaque est terra ab hujuscemodi muscis. 25. Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et ait eis: Ite et sacrificate Deo vestro in terra hac. 26. Et ait Moyses: Non potest ita fieri; abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro. Quod si mactaverimus ea quae colunt Aegyptii coram eis, lapidibus nos obruent. 27. Viam trium dierum pergemus in solitudinem: et sacrificabimus Domino Deo nostro, sicut praecepit nobis. 28. Dixitque Pharao: Ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto: verumtamen longius ne abeatis, rogate pro me. 29. Et ait Moyses: Egressus a te, orabo Dominum; et recedet musca a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus cras: verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino. 30. Egressusque Moyses a Pharaone, oravit Dominum. 31. Qui fecit juxta verbum illius, et abstulit muscas a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus: non superfuit ne una quidem. 32. Et ingravatum est cor Pharaonis, ita ut nec hac quidem vice dimitteret populum.
Versus 2: Percutiam Omnes Terminos Tuos Ranis
2. PERCUTIAM OMNES TERMINOS TUOS RANIS. — « Terminos, » id est regiones tuas usque ad ultimos limites et terminos earum: est metonymia. Post primam plagam sanguinis, quae duravit 7 dies, mox sequenti, scilicet 8 die, secuta est secunda haec plaga ranarum plurimarum et molestissimarum, quas Deus clementi sua justitia, ita in supplicium sontium armavit, ut iisdem etiam illos poenitentiae admoneret. Juste puniuntur ranis aquatilibus, earumque coaxatione, qui infantes Hebraeorum aquis merserant, eorumque vagitum contempserant. Infantes enim ranis tam incessu, quam vagitu assimilantur; manibus enim et pedibus repunt quasi ranae. Ita Theodoretus.
Versus 3: Et Ebulliet Fluvius Ranas
3. ET EBULLIET FLUVIUS RANAS. — Hebraeum sharats significat prolificare foetumque multiplicare instar piscium et ranarum; quod Noster apte vertit, « ebulliet, » q. d. Ranae plurimae, instar bullarum e Nilo nascentur et prodibunt.
Versus 3 continuatio: Quae Ascendent, et Ingredientur Domum Tuam
QUAE ASCENDENT, ET INGREDIENTUR DOMUM TUAM. — En immutatur hic Deo vindice aquatilium, puta ranarum, locus, ut instinctu naturae suae contrario, divinitus sibi insito, in diversi elementi, puta aeris et terrae, coloniam ferantur, ita ut nullus in terra Aegypti locus ranis esset occlusus aut impervius, angelis ranas quaquaversum propellentibus, aut etiam transferentibus. Gravior haec ranarum fuit poena priore sanguinis. Prior enim solas aquas ademerat Aegyptiis, vini lactisque usu intacto: ranae vero undique diffusae, non tantum sua vocali et incondita musica aures eis obtundebant, sed etiam cibos omnes, vasa, ollas, lances, sedes, mensas, domos, apothecas, penuaria, cubicula, lectos, vias, cunctaque occupabant et foedabant; multaeque ex eis emorientes sua sanie et putore, tam aquas, quam vias et domos inficiebant, ait Josephus. Audi Scripturam: « Ingredientur, ait, domum tuam, et cubiculum lectuli tui, super stratum tuum, et in domos servorum tuorum, et in populum tuum, et in furnos tuos, et in reliquias ciborum tuorum, et ad te, et ad populum tuum, et ad omnes servos tuos, intrabunt ranae. » Audi et Philonem: « Ranae, inquit, fora complebant, et cuncta aedificia, tam sacra quam profana, tam privata quam publica; itaque cum nec foras progredi possent homines viis oppletis, nec intus manere, refertis etiam intimis penetralibus, et ad summas quoque contignationes ranis obrepentibus, ad extremam desperationem redacti sunt. » Porro immensam fuisse earum multitudinem significat Scriptura, cum orante Mose ranis amortuis, subdit vers. 14: « Congregaveruntque eas in immensos aggeres, et computruit terra. » Hae ergo ranae omnes sensus cruciabant: primo, visum sua magnitudine et deformitate; secundo, auditum sua assidua et molesta coaxatione; tertio, gustatum, quia esculentis et poculentis omnibus insidentes ea conspurcabant, et cum cibis in ora comedentium prosiliebant; quarto, odoratum teterrimo foetore, quem exhalabant, praesertim mortuae; quinto, tactum: conscendebant enim mensas, sedes, lectos, ibique sedentium vel cubantium corpora, pedes, manus, facies invadebant et occupabant. Addit Pererius plures ex ranis fuisse noxias et venenatas. Addunt, vel potius fabulantur Hebraei, ranas has intrasse corpora et viscera Aegyptiorum, per os apertum dormientium, et per alios meatus. Sic ranae saepius regiones integras vastarunt, populosque inde expulerunt, uti Abderitas a ranis sua patria pulsos esse docet Orosius, lib. III, cap. ult.
Versus 3: Et in Reliquias Ciborum Tuorum
ET IN RELIQUIAS CIBORUM TUORUM. — Recte vertit Noster hebraeum bemisarotecha, quod tamen, secundo, significat farinam conspersam. Unde Septuaginta vertunt, « in massis, vel pastis tuis; » Chaldaeus vertit, in panariis tuis, id est in pistrino, et locis quibus panis conficitur.
Versus 5: Extende Manum Tuam
5. EXTENDE MANUM TUAM, — cum virga quam tenes; virgam enim exprimunt hebraea: illa enim fuit effectrix, et causa moralis horum omnium; hoc enim signo extensionis virgae, ceu imperio, ex aquis et earum potentia obedientiali, evocatae a Mose et Deo sunt ranae.
Allegorice, virga est crux, sive lignum crucis. Crux enim omnibus mirandis redemptionis nostrae operibus intervenit.
Versus 6: Et Extendit Aaron Manum Super Aquas
6. ET EXTENDIT AARON MANUM SUPER AQUAS. — « Super, » id est versus, vel contra aquas: non enim tetigit eas, utpote longe ab eis remotus, et existens in aula Pharaonis. Extendit ergo eminus virgam, hac extensione significans se Aegyptios ferire, suoque mandato plagam ranarum infligi.
Tropologice, ranae sunt garruli et clamosi; hi enim quietis amatoribus sunt molesti, ut ranae, turbantque pacem domus aut collegii. Unde Pythagoras dixit, « hirundinem in domum non esse suscipiendam, » id est garrulos et verbosos homines in familiam non esse admittendos, uti explicat S. Hieronymus in Apol. contra Ruffinum. Maxime vero ranae sunt loquaces philosophi et haeretici, qui, ait S. Augustinus, lib. I De Convenientia decem praecept. cum decem plagis, « superbiam et inanes contentiones, quasi strepitum vocum habere possunt, sed doctrinam verae sapientiae non possunt insinuare: qui enim Christianae veritati contradicunt, et in sua vanitate decepti decipiunt, ranae sunt, taedium quidem afferentes auribus, nullos autem praebentes cibos mentibus; » atque, ut ait Tertullianus, lib. Contra Hermog., cap. 1, tales « loquacitatem facundiam existimant, impudentiam constantiam deputant, et maledicere singulis officium bonae conscientiae judicant. » Rursum, sicut ranae face noctu accensa obmutescunt, ita et sophistae ac haeretici visa veritatis luce. Unde Poeta:
Lumine perculsae cessant maledicere ranae, Et victus veri luce sophista tacet.
Idem S. Augustinus, serm. 87 De Tempore; Origenes, Rabanus et Rupertus per ranas intelligunt inflata, modulata, fabulosa et impura carmina poetarum, quae multis fuerunt exitio. Secundo, Gregorius Nyssenus: Ranae, ait, typus sunt voluptuosae et luxuriosae vitae; nam primo, rana animal est ancipitis vitae, in aquis et in terra vivens, in coeno et luto commorans: sic homo voluptuosus ambiguus est inter hominem et bestiam: figuram enim hominis gerit, sed vitam bestiae agit. Secundo, rana deformis est aspectu, et tetri foetoris, quae aquis non mundatur, sed magis inquinatur: sic foedi et foetentes sunt ventri et Veneri addicti, nam gula et libido omnia eorum cogitata, dicta et facta, mentem corpusque commaculant. Tertio, ranae sunt loquaces: sic libidinosi turpia exhalant. Quarto, ranae hae omnia penetrabant et conspurcabant: sic gula et libido omnia penetrat et foedat; in mensis gulosorum abundat, in lectulis et penetralibus assidet, muros et aulas eorum obscenis imaginibus, vasa foedis sculpturis, corpus putredine, mentem corruptione obducit et inquinat. Ita Nyssenus.
Versus 7: Fecerunt Autem et Malefici per Incantationes Suas Similiter
7. FECERUNT AUTEM ET MALEFICI PER INCANTATIONES SUAS SIMILITER. — Nimirum non tot quot Aaron, quae scilicet operirent omnes urbes et villas; sed paucas aliquas ranas ex aquis eduxerunt, quas prius aliunde occulte eo transtulerunt daemones, vel etiam quas naturaliter produxerant ex aquis, applicando activa passivis: ita enim naturaliter ex aquis ranas gigni videmus.
Versus 8: Orate Dominum ut Auferat Ranas
8. ORATE DOMINUM, UT AUFERAT RANAS. — Hinc patet graviorem hanc fuisse plagam ranarum priore sanguinis. Haec enim compulit Pharaonem orare Mosen pro liberatione, quod prior non fecerat.
Versus 9: Constitue Mihi Quando Deprecer pro Te
9. CONSTITUE MIHI, QUANDO DEPRECER PRO TE. — Hebraice est: Gloriare super me quando orem pro te, q. d. Hunc tibi honorem defero, ut tempus constituas et definias, quo orem, ut ranis libereris tu cum tuis Aegyptiis. Nota to quando, q. d. Ne me certum et naturale tempus cessationis ranarum ex horoscopo, id est ex inspectione horae, vel ascendentis novi sideris, venari et rimari quasi astrologum, vel magum autumes, ipse tu tempus definito. Sciebat Moses se datum esse Deum Pharaonis, liberatoremque Israelis: itaque de signis ad liberationem hanc necessariis ex Dei fiducia et promissione certus audacter promittit Pharaoni, se quolibet tempore ranas ablaturum; maxime quia nitebatur tanta sua cum Deo familiaritate, et occultis a Deo agebatur stimulis ad hoc audendum, quasi Deus assisteret, certoque succurreret, ut quolibet tempore posset plagam hanc ranarum auferre: nulla ergo hic fuit Dei tentatio, fuit tamen hoc opus magni animi et virtutis. Unde Chaldaeus vertit: Pete tibi potentiam, id est rem magnam, ad quam conficiendam opus est magna vi et potentia.
Versus 10: Qui Respondit, Cras
10. QUI RESPONDIT, CRAS, — non statim hoc die et momento, tum ut tibi spatium dem orandi pro amovendis ranis, tum ut experiar an naturaliter per se deficiant ranae, quasi casu huc illatae, an potius tanquam divina virtute inductae, non sine eadem tuis precibus implorata amoveri possint.
Versus 12: Clamavit
12. CLAMAVIT, — non voce, sed desiderio, et magna animi in Deum elevatione et contentione: sic cap. xiv, vers. 15, Deus dicit ad Mosen tacentem: « Quid clamas ad me? »
Versus 14: Congregaveruntque Eas in Immensos Aggeres
14. CONGREGAVERUNTQUE EAS (ranas) IN IMMENSOS AGGERES. — Non statim orante Mose evanuerunt ranae, ne praestigiae fuisse putarentur, neve flagelli hujus oblivisceretur Pharao. Unde Philo et Josephus tradunt ex ranis mortuis foetorem intolerandum exhalasse.
Versus 17: Percussitque Pulverem Terrae
17. PERCUSSITQUE PULVEREM TERRAE, ET FACTI SUNT SCINIPHES IN HOMINIBUS, ET IN JUMENTIS. — Tertia est haec plaga sciniphum, per quam in terra et pulvere puniti sunt Aegyptii, qui Hebraeos in luto et lateribus oppresserant.
Nota: Haec plaga fuit in omni terra Aegypti, non simpliciter, sed ubicumque erant Aegyptii, vel eorum jumenta: ad haec enim tantum crucianda missi sunt sciniphes. Unde quando dicitur: « Omnis pulvis terrae versus est in sciniphes, » intellige, per hyperbolem, « omnis, » id est plurimus, quasi omnis, qui erat apud homines et jumenta. Idque ita esse patet ex vers. 21.
Nota secundo: Haec animalia nova dicuntur sciniphes, et graece a Septuaginta et Philone sknipes (quod in singulari dicitur sknips, vel knips), a voce Hebraea kinnim, nonnihil immutata, vel potius a Graeco knizein, id est pungere, pruritum excitare: hoc enim faciunt ciniphes, qui et sciniphes vocantur.
Quaeres, quales fuerint hi sciniphes? Josephus, Hebraei, Cajetanus et Oleaster Hebraeum kinnim vertunt pediculos, sed errant, tum quia pediculi non e pulvere, sed e corpore generantur; tum quia Septuaginta, Noster et Philo vertunt « sciniphes, » non pediculos.
Secundo, Torniellus vult sciniphes fuisse pulices, quia, si fuissent culices, fuissent producti non hac, sed sequenti plaga, quae fuit omnis generis muscarum. Verum pulices non involant in oculos, et pulices vocantur, non sciniphes. Adde culices proprie non esse muscas, cum alioqui varia sint genera muscarum: est enim musca, alia canina, alia equina, alia bovina, alia communis, alia Hispanica, alia nigra, alia aurea, alia flava, etc.
Dico ergo sciniphes fuisse culices (sknips, ait Etymologicum Graecum, est culicis speciem gerens) eorumque infinita examina (ut velut extensa nubes, totam obumbrarent Aegyptum, ait Philo), qui et corpora aculeatis stimulis terebrarent, et, ut ait Philo, nares etiam auresque pervaderent, et in oculos involarent. Quare hoc animal licet minutissimum sit, est tamen molestissimum. Unde S. Jacobus Nisibites in Saporem regem Persarum, Nisibim obsidentem, execrationem sciniphum jaculatus, mox iis equos et elephantos ejus disjecit, teste Theodoreto in Philotheo.
Hinc Albertus Magnus, lib. XVI De Animalibus, sciniphes ait corpore esse vermes, capite autem et alis esse muscas, habere in ore aculeum, quo pungunt et sugunt, palustribus nasci locis, et animantium spiritus, sed maxime humanos consectari. Hi autem Mosaici acriores, et quasi miraculosi fuerunt: neque volabant gyrando in aere, uti faciunt culices, sed homines et jumenta invadebant.
Tropologice, sciniphes sunt sophismata dialectica haereticorum, quae minutis et subtilibus verborum et argumentorum stimulis animas terebrant, et tanta calliditate circumveniunt, ut deceptus nec videat, nec intelligat. Ita Origenes et ex eo S. Augustinus, serm. 87 De Tempore.
Recte Diogenes sophistam retudit: cum enim ille suis argutationibus colligeret, quod Diogenes haberet cornua, Diogenes frontem et tempora manu contrectans: Atqui, ait, ego illa non video. Idem alteri sic colligenti: Quod ego sum, tu non es: ego sum homo, ergo tu non es homo, respondit: A me incipe, et recte collegeris: Quod Diogenes est, hoc non est sophista: Diogenes est homo; ergo sophista non est homo. Quare merito Ariston dicebat, dialecticorum argutias similes esse telis aranearum, quod plurimum haberent artificii, minimum utilitatis.
S. Augustinus in Convenientia decem praecept. cum decem plagis, docet hanc plagam opponi tertio praecepto, quo jubemur sabbatum sanctificare, id est requiem habere mentis: sciniphes enim significant homines inquietos, contentiosos et rixosos, qui pacem suam et alienam interturbant.
Versus 18: Feceruntque Similiter Malefici
18. FECERUNTQUE SIMILITER MALEFICI. — « Fecerunt, » id est facere conati sunt per suas incantationes. Ita S. Augustinus.
ET NON POTUERUNT. — Cur magi, qui ranas et majora fecerant, non potuerunt parvos sciniphes producere? Respondent Hebraei apud Lyranum causam esse, quod daemones non possint producere animal minus grano hordei, minores autem esse sciniphes. Sed hae sunt naeniae: licet enim arte subinde possint fieri maxima, non minima, tamen per naturam, et per causas naturales (per quas agunt daemones) facilius fiunt minora et viliora animalia quam majora: haec enim pluribus rebus egent, ut experientia patet. Secundo, Rupertus putat magos effecisse sciniphes, non tamen veros, qui scilicet pungerent, essentque aculeati. Sed unde hoc didicit Rupertus? imo repugnat Scripturae, quae simpliciter ait, eos non potuisse efficere sciniphes. Tertio, Cajetanus hanc causam dat, quod incantationes illae non essent appropriatae ad talem effectum, scilicet ad sciniphes producendos: certum enim est daemones posse sciniphes producere. Verum non dubium est quin daemon, qui hic omnem suam vim contra Mosen exserebat, incantationes proprias et accommodatas suggesserit suis magis.
Dico ergo a Deo impeditos fuisse daemones, ne sciniphes possent efficere; hoc enim ipsi magi fatentur, dicentes: « Digitus Dei est hic; » idque ut sic Dei potentia, et daemonum imbecillitas magis appareret, quodque non daemon, sed Deus nobis timendus sit, qui daemonis vires cohibet, ut etiam in rebus parvis nocere non possit, ni Deus id ei permittat. Denique hic impotentiae arguuntur mendaces magi et daemones; atque omnibus patuit eorum mira, quae prius fecerant, non fuisse vera miracula, eosque a Mose victos et prostratos esse; ac consequenter Mosen verum veri Dei Prophetam et servum, ipsos vero magos esse daemonis servos.
Allegoricam causam dat S. Augustinus Quaest. XXV in Exod. In tertia, ait, sciniphum plaga defecerunt magi, ut significaretur quod Philosophi Gentium non agnoverint mysterium SS. Trinitatis. Licet enim Plato et alii de Patre et Filio non tacuerint, tamen non agnoverunt Spiritum Sanctum, qui digitus est Dei.
Moraliter hinc disce, si fortiter et constanter cum Mose relucteris daemoni, maxime eum reddes imbecillem, ita ut nec sciniphem possit efficere.
Versus 19: Digitus Dei Est Hic
19. DIGITUS DEI EST HIC, — qui scilicet Mosi assistit, eumque juvat, sed nos invadit et compescit, cogitque ei cedere. Hic Deus, et Moses ab hostibus etiam invitis veram verorum, et a Deo manantium signorum Mosis confessionem extorquet.
Quaeres, quid significet hic digitus. Respondent aliqui, digitum significare plagam quam Deus levi motu, et quasi digito suo inflixit: et sicut decem digitos habet homo, ita decem fuerunt plagae Aegypti; unde Chaldaeus vertit, a facie Dei plaga haec est.
Secundo et aptius, digitus Dei est Dei potentia, virtus et operatio: brachio enim et digitis, quae actionis sunt instrumenta, potentiam actionemque significant Hebraei. Licet enim in Deo una sit virtus operativa, eadem tamen multiplex est et multiformis ratione multorum effectuum, unde vocatur digitus vel digiti. Hinc Isaiae xl, dicitur Deus tribus digitis appendere molem terrae, et Psalm. viii: « Videbo coelos tuos opera digitorum tuorum; » ita Rupertus, Cajetanus, Lyranus, Lipomanus. Rursum to Dei significat ingentem potentiam, q. d. Virtus, qua operatur Moses, est eximia et insuperabilis; sic enim vocantur montes Dei, cedri Dei, id est maximae.
Mystice, ex mente non magorum, sed Dei, digitus Dei est Spiritus Sanctus: nam primo, sicut digitus a brachio et manu, ita Spiritus Sanctus a Patre et Filio procedit. Secundo, sicut multi sunt digiti, ita multa sunt dona Spiritus Sancti. Tertio, tot sunt digiti dexterae manus, quot sunt sinistrae, quia pari fortitudine et gratia Spiritus Sancti indigemus ad sustinenda prospera, atque adversa. Ita Augustinus, Hieronymus et Nyssenus. Hinc quod Luca cap. xi, vers. 20, Christus dicitur in digito Dei ejicere daemonia, Matthaeus cap. xii, vers. 28, id explicat, dicens, eum id facere in Spiritu Dei.
Perperam Lyranus per Deum hic daemonem superiorem intelligit, qui per magiam impediebat magorum et inferiorum daemonum operationem. Si enim, ait, magi cognovissent verum Deum adesse Mosi, non ausi fuissent illi amplius resistere: atqui restiterunt illi post haec, cap. ix, vers. 11. Verum hoc est contra omnes Interpretes, et contra ipsa plana Scripturae verba. Neque mirum magos postea ad ingenium rediisse, et restitisse Mosi. Sic enim Pharao subinde poenitens, mox ad ingenium rediit. Adde, sicut daemones Deo resistunt, licet eum cognoscant, sic resistunt et magi, aliique maximi peccatores.
INDURATUM EST COR PHARAONIS. — Tum ex eo quod magi similia ac Moses se posse et scire dicebant, similiaque facturos, ni a Deo impedirentur; tum etiam quia majora jam eos fecisse viderat.
Versus 21: Immittam in Te Omne Genus Muscarum
Vers. 21. IMMITTAM IN TE, ETC. OMNE GENUS MUSCARUM. — Hebraice est arob, quod si radicem spectes, significat mixtum sive miscellaneum, quod aliqui determinant ad feras, quasi variarum bestiarum genera mixtim in Aegyptios hac quarta plaga immiserit Deus. Ita Josephus. Unde Chaldaeus vertit, mixtura bestiarum noxiarum; Pagninus, omne genus ferarum; R. Salomon, turbam serpentium et scorpionum; Aben Ezra, incursionem leonum, et pardorum, et luporum. Melius S. Hieronymus, Septuaginta et Aquila interpretantur arob, miscellam muscarum, sive turbam variarum muscarum: Aquila enim vertit pammuian, id est omnis generis muscam; Septuaginta quoque vertunt koinomuian, id est communem muscam, puta omne genus muscarum. Unde et Latinus Interpres retinens nomen Graecum coenomyiam (sic enim legendum cum Romanis, non cynomyiam) vertit Psal. lxxvii, 45, et Psal. civ, 31. Unde S. Hieronymus epist. ad Suniam et Fretellam, putat vitiose legi in Septuaginta kunomuian per upsilon, id est caninam muscam, pro koinomuian per omicron-iota, id est communem muscam; koinomuian tamen legunt Origenes, Augustinus et Theodoretus, quin et Philo, qui kunomuian vocari dicit a duobus impudentissimis animalibus, scilicet cane et musca, q. d. Moses: Musca haec instar canum fuit impudentissima, audacissima, mordacissima. Ita Aegyptii impudentiam indicantes pingebant muscam, quae, licet crebro abacta, identidem tamen inverecunde redit. Ita Horus Apollo, lib. I, Hierogl. 48.
Mystice, S. Augustinus hanc quartam plagam opponit quarto praecepto, quod est de honorandis parentibus; qui enim parentes non honorant, puniuntur per muscam caninam, id est per nequitiam diaboli: caninum enim est parentes suos non agnoscere. Unde canum catuli caeci nascuntur.
Secundo, S. Augustinus serm. 87, et Origenes per cynomyiam accipiunt sectam cynicorum, ob publicum et inverecundum libidinis usum. Alii accipiunt haereticos, qui initio pie blandiuntur, sed deinde ringunt et mordent, ut canes. Verissime enim dixit B. Thomas Morus: « Haeretici nostri hypocrisin sustulerunt, sed impudentiam substituerunt, ut qui ante religionem simulabant, nunc in impietate glorientur. »
Tertio, Pererius cynomyiae comparat causidicos, aliosque homines litigiosos, qui tanquam canes se invicem mordent et lacerant. Rursum cynomyiae sunt maledici; nam, ut ait Plutarchus in Moral., sicut amici detestantur canem incurrentem, qui eos dirimat: sic execrari deberent homines caninos, qui maledicentia sua dirimunt amicorum benevolentiam. Hinc Alcibiades canem ingentem abscissa cauda per urbem dimisit: hoc cum multis stultum et ineptum visum esset, monentibus eum amicis, ac sermones qui de eo circumferebantur enarrantibus, ridens Alcibiades: Sic, inquit, res ut intenderam successit. Hoc enim Atheniensibus loquendi argumentum praebere volui, ut eos a pejoribus, quae de me et aliis conviciose loquuntur, novis his averterem: testis est Plutarchus in Alcibiade.
Quarto, S. Gregorius per omne genus muscarum, accipit inquietas et insolentes desideriorum carnalium curas, quibus agitantur et feriuntur mundi et voluptatum sectatores. Vide eum lib. XVIII Moral. cap. xxviii.
Versus 22: Faciamque Mirabilem Terram Gessen
Vers. 22. FACIAMQUE MIRABILEM IN DIE ILLA TERRAM GESSEN. — Potest hebr. hiphleti cum Chaldaeo verti, dividam terram Gessen, ut scilicet illa sola in Aegypto sit immunis ab hac plaga muscarum. Unde tertio, hiphleti sic verti potest, miraculose agam cum terra Gessen. Radix enim pala significat, separavit, vel mirabilem fecit, q. d. Faciam terram Gessen pele, id est mirabilem, et orbis miraculum. Sic Angelus apparens Manue patri Samsonis, roganti quo nomine vocaretur? « Cur, inquit, quaeris nomen meum, quod est pele, id est mirabile? » Judic. xiii, 14. Sic Christus Isaiae ix, vers. 6, vocatur pele, id est admirabilis. Simili modo apposite in excidio Hierosolymae per Titum, cum Christiani Dei monitu exierunt et evaserunt in urbem Pellam, teste Eusebio, lib. III, cap. v, apposite urbs illa, vel anterius, vel posterius, puta ex mira hac evasione, a Christianis dicta est Pela, vel Pella, id est mirabilis separatio: quia sicut olim Deus terram Gessen fecit pele, id est mirabilem, ac separavit eam a plagis Aegypti: ita pariter separavit in Pella Christianos a plagis Judaeorum in Jerusalem excisorum a Tito. Ita Alcazar, Apoc. vii, sub initium pag. 468.
ET SCIAS QUONIAM EGO DOMINUS IN MEDIO TERRAE, — id est, dominans in terra lata et ampla. Sic Hebraei medium, vel cor maris, vocant ipsum mare latum et profundum; adde, sicut rex in medio regni residens, circumquaque totum regnum circumspicit et administrat: ita et Deus anthropopathos dicitur in medio terrae, quasi rex residere, et quaquaversum latissime dominari.
Versus 23: Ponamque Divisionem
Vers. 23. PONAMQUE DIVISIONEM. — Hebr. est ponam pedut, id est redemptionem, q. d. Redimam, eximam et liberabo meos Hebraeos a communi plaga, quae totam Aegyptum affliget.
Versus 24: Et Venit Musca Gravissima
Vers. 24. ET VENIT MUSCA GRAVISSIMA. — Quartam hanc plagam muscarum sine sensili signo, sine extensione virgae, se solo inflixit Deus, ne quis suspicaretur quid numinis virgae inesse, aut non esse Deum, qui haec patraret.
Musca Gravissima. — « Gravissima, » id est plurima. Sic enim per metalepsin, et per enallagen quantitatis continuae pro discreta, sumunt Hebraei to gravis pro multus, copiosus. Sic Psal. xxxiv, vers. 18, dicitur: « In populo gravi, » id est multo, « laudabo te. » I Machab. i, 18: « Intravit Antiochus Aegyptum in multitudine gravi, » id est copiosa. Nahum. iii, 3: « Vox gravis ruinae, » id est vox multae caedis; nam praecedit « vox multitudinis interfectae. » Sic et Latini usurpant gravis, ut Varro apud Nonium Marcellum, cum ait: « Ubi graves pascantur et alantur pavonum greges; » graves, id est multi; et Sallustius: « Coepit per omnem provinciam grave pretium frugibus esse. » Grave, id est magnum et multum.
Secundo, « gravissima, » id est molestissima et nocentissima, tam hominibus quam jumentis. Unde sequitur: « Corruptaque est terra ab hujusmodi muscis. » Hinc Abulensis putat has muscas morsu suo venenatas fuisse. Sic olim muscas gentes et regiones integras perdidisse tradit Plinius, lib. X, cap. xxviii, ideoque, ait, Elaei Deum myiodem, sive myjagrum, quasi Jovem muscarium coluerunt, ad abigendam pestem muscarum; sicuti Accaronitae coluerunt Beelzebub, id est deum muscam, quem multi putant eumdem esse cum myjode sive myjagro, id est Jove muscario.
Versus 26: Abominationes Enim Aegyptiorum Immolabimus?
Vers. 26. Abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro? — Interrogative noster Interpres vertit ad emphasim, uti vertit et Chaldaeus et Pagninus, q. d. Nullo modo expedit ut in Aegypto coram Aegyptiis mactemus et sacrificemus oves et boves; haec enim ipsi colunt. Unde, si ea jugulemus, lapidabunt nos; patet ex sequentibus.
Quaeres, quae sint abominationes Aegyptiorum? Nota abominationem poni pro re abominabili, vel abominata. Vide Can. 21. Jam, primo, aliqui sic accipiunt, ut « abominationes » vocentur eaque diis suis sacrificabant Aegyptii, quae Hebraeis erant abominanda; apud veteres enim porcus immolabatur Cereri, anser Veneri, asinus Priapo, Dianae canis, Phoebo equus. Haec vero animalia Hebraeis immolare erat nefas.
Secundo et genuine, ut patet ex Hebraeo et ex sequentibus, abominationes hic vocantur pecudes sacrae, quarum caedem quasi sacrilegam Aegyptii abominabantur, utpote qui eas colerent quasi numina, vel quid numinis habentia. Unde quae hic vocantur « abominationes, » paulo post vocantur « ea quae colunt Aegyptii. » Sic enim Jovem Hammonium colebant ipsi in ariete, Apin in vitulo et bove. Ita Philo. Hanc etiam ob causam pastores ovium detestabantur Aegyptii, quia scilicet ipsi jugulare solent oves, quas colebant Aegyptii, uti dictum est Gen. xlvi. Licet enim lex Levitici de victimis necdum esset lata, sciebat tamen Moses partim ex traditione et exemplo majorum, partim Dei instinctu, Deum velle sibi oves et boves immolari, non porcos, aliaque animalia immunda. Quod nota contra Rupertum, qui hic litteralem sensum excludere, et pro eo tropologicum substituere conatur.
Tropologice, abominationes Aegyptiorum sunt fides, justitia, pietas, poenitentia, mortificatio carnis et cupiditatum, aliaeque virtutes quarum sacrificium Deo est gratissimum, quas impii horrent et aversantur.
Audi S. Gregorium, lib. X Moral. xxiii: « Quid hic peccator totis cogitationibus sperat, nisi ut potestate caeteros transeat, cunctos rerum multiplicatione transcendat, adversantes dominando subjiciat, obsequentibus mirandus innotescat, irae ad votum satisfaciat; benignum se cum laudatur, ostendat; quidquid gula appetit, offerat. Bene ergo spes illorum abominatio dicitur: quia ea quae carnales ambiunt, spiritales quique judicio rectitudinis aversantur; et quod illi voluptatem aestimant, hi poenam putant; quia ut caro mollibus, sic anima duris nutritur, et sicut carnem dura sauciant, sic spiritum mollia necant. Spes itaque carnalium abominatio animae dicitur, quia inde in perpetuum spiritus interit, unde ad tempus caro suaviter vivit; » et cap. xxvii: « Quod abominantur Aegyptii, hoc Israelitae Deo offerunt: quia simplicitatem conscientiae, quam injusti quique despiciunt, hanc justi in virtutis sacrificium vertunt, et excolentes recti puritatem ac mansuetudinem Deo immolant, quam abominantes reprobi fatuitatem putant. »
Versus 32: Et Ingravatum Est Cor Pharaonis
Vers. 32. Et ingravatum est. — Hebraice, et aggravavit Pharao cor suum. Sic et Septuaginta.