Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Describitur quinta plaga pestis, et sexta ulcerum, vers. 8, et septima grandinis, tonitruorum et fulminum, vers. 23. Quibus emollitus Pharao missionis Hebraeorum spem dat, sed plagis cessantibus rursum se obdurat.
Textus Vulgatae: Exodus 9:1-35
1. Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum: Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. 2. Quod si adhuc renuis, et retines eos, 3. ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis. 4. Et faciet Dominus mirabile, inter possessiones Israel et possessiones Aegyptiorum, ut nihil omnino pereat ex his quae pertinent ad filios Israel. 5. Constituitque Dominus tempus, dicens: Cras faciet Dominus verbum istud in terra. 6. Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die: mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum, de animalibus vero filiorum Israel nihil omnino periit. 7. Et misit Pharao ad videndum: nec erat quidquam mortuum de his quae possidebat Israel. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum. 8. Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in coelum coram Pharaone. 9. Sitque pulvis super omnem terram Aegypti: erunt enim in hominibus et jumentis ulcera, et vesicae turgentes in universa terra Aegypti. 10. Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in coelum: factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus, et jumentis. 11. Nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera quae in illis erant, et in omni terra Aegypti. 12. Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen. 13. Dixitque Dominus ad Moysen: Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum: Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. 14. Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum, ut scias quod non sit similis mei in omni terra. 15. Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra. 16. Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra. 17. Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum? 18. En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Aegypto a die qua fundata est usque in praesens tempus. 19. Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia quae habes in agro; homines enim et jumenta, et universa quae inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur. 20. Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, fecit confugere servos suos et jumenta in domos; 21. qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris. 22. Et dixit Dominus ad Mosen: Extende manum tuam in coelum, ut fiat grando in universa terra Aegypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri, in terra Aegypti. 23. Extenditque Moyses virgam in coelum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram: pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti. 24. Et grando et ignis mixta pariter ferebantur: tantaeque fuit magnitudinis, quanta ante nunquam apparuit in universa terra Aegypti, ex quo gens illa condita est. 25. Et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta quae fuerunt in agris, ab homine usque ad jumentum: cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit. 26. Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israel, grando non cecidit. 27. Misitque Pharao, et vocavit Mosen et Aaron, dicens ad eos: Peccavi etiam nunc: Dominus justus; ego et populus meus, impii. 28. Orate Dominum, ut desinant tonitrua Dei, et grando, ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis. 29. Ait Moyses: Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra. 30. Novi autem, quod et tu, et servi tui necdum timeatis Dominum Deum. 31. Linum ergo, et hordeum laesum est, eo quod hordeum esset virens, et linum jam folliculos germinaret: 32. triticum autem et far non sunt laesa, quia serotina erant. 33. Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum; et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram. 34. Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum; 35. et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis: nec dimisit filios Israel, sicut praeceperat Dominus per manum Moysi.
Versus 3: Ecce manus mea erit super agros tuos
ECCE MANUS MEA ERIT SUPER AGROS TUOS. — «Manus,» id est flagellum meum, sive, ut per appositionem explicatur, «pestis valde gravis,» quam ego manu et potestate mea sola, non Mosis, nec Aaronis, uti et praecedentem plagam, immittam, inficiendo aerem et corpora. Est enim pestis venenosus quidam vapor in aere concretus, vitali spiritui inimicus, qui omnem humorem inficere potest; sed potissimum sanguinem, secundo choleram, tertio phlegma, quarto melancholiam: ideo prius sanguinei periculo contagii pestis subjiciuntur, deinde cholerici, postea phlegmatici, denique melancholici, quia humor frigidus et siccus ad inflammationem et putredinem ineptus est, et strictos habet meatus, ait Marsilius Ficinus, Epidemiarum antidot. cap. II et seq.; ubi et remedia pestis assignat, scilicet fugam aeris infecti, recreationem et laetitiam, cibum solidum, potumque roborantem cor et spiritus, cavere a cibis qui facile corrumpuntur et putrescunt; purgare saepe humores putrescentes per aloen, myrrham et crocum; uti theriaca, zedoaria, citro; suffumigare juniperium, terebinthinam, thus; vestes crebro mutare, et mundas induere; os et manus saepe abluere aceto, et aliquando vino potente.
SUPER AGROS TUOS, ET SUPER EQUOS. — To et significat, id est, q. d. Plaga haec erit pestis super agros tuos, id est super equos, oves et boves tuos qui sunt in agris; nec enim ipsos agros pestis haec tetigit. Ita Hebraea, Chaldaeus et Septuaginta. Hinc patet hac peste percussa esse, et periisse non homines, sed animalia, non quidem omnia, sed ea tantum, quae erant in agris.
Tropologice, quinta haec pestis plaga significat, quinti praecepti: «Non occides,» transgressoribus, quales erant hi infanticidae, Deum solere pestem, aliaque mortis genera infligere. Ita Rupertus et Prosperus, lib. I De Promissionibus, cap. XXXVI.
Oves et Boves, — quos nutriebant Aegyptii non ad mactationem et esum, sed ad servitia, lanam et mercimonia. Nam bobus arabant, ex ovibus lac et lanam accipiebant.
Notat Origenes, Aegyptios in suis animalibus puniri, quia ea pro diis colebant, ut dementiae suae admonerentur, cum videbant ea interire.
Versus 4: Inter possessiones
Inter possessiones, — inter pecora quae possidebant Hebraei et Aegyptii.
UT NIHIL OMNINO PEREAT EX HIS QUAE PERTINENT AD FILIOS ISRAEL. — Ecce hic mira Dei providentia circa Hebraeos et Aegyptios; ut, cum mixta sint utrorumque animalia, sola tamen Aegyptiorum peste tangantur, et nulla vicini pecoris contagia laedant ea quae sunt Hebraeorum. Unde liquet in terram Gessen, in qua multi Aegyptiorum habitabant, hanc quoque plagam fuisse immissam, ita tamen ut Hebraeos non tangeret. Idem de caeteris omnibus plagis censent Philo, Josephus et Abulensis, videlicet aquas in Gessen quoque fuisse versas in sanguinem, et ranas ibidem fuisse, sed Aegyptios tantum exagitasse; similiter et sciniphes et muscas, ideoque, cap. VIII, vers. 22, signanter dici: «Faciam mirabilem terram Gessen, in qua populus meus est,» q. d. Ubi populus meus est, inde arcebo muscas; ubi vero Aegyptii erunt, faciam ut eo convolent: hoc enim valde fuit mirabile; sic de nona plaga tenebrarum dicitur, cap. X, vers. 23: «Ubicumque habitabant filii Israel, lux erat,» q. d. In eadem domo, in cubiculis Aegyptiorum erant tenebrae, in cubiculis vero Hebraeorum erat lux. Sic ultima plaga primogenitos Aegyptiorum, etiam in terra Gessen occidit, illaesis ibidem Hebraeis. Et ratio est, quia par erat ut illi Aegyptii vel maxime plecterentur, qui Hebraeos oppresserant. Tales autem erant incolae Gessen, maxime praefecti operum.
Dices, cur ergo Pharao non ante in praecedentibus plagis, sed jam tantum in hac quinta misit exploratores in Gessen, ad hanc discriminationem Hebraeorum et Aegyptiorum in hac plaga cognoscendam? Respondeo, quia ante viae erant imperviae ob ranas, muscas et sciniphes omnia occupantes, et Pharao istis flagellis ita distinebatur, ut de exploratione hac non cogitaret, ne quidem in praecedenti plaga, qua tamen Hebraeos discriminandos fore ab Aegyptiis illi praedixerat Moses, cap. VIII, vers. 22.
Versus 6: Mortuaque sunt omnia animantia
MORTUAQUE SUNT OMNIA ANIMANTIA, — scilicet quae tum erant in agris, ut patet ex dictis vers. 3, idque exprimitur in sequenti plaga grandinis, vers. 19. Ibi enim reliqua Aegyptiorum animalia, quae nunc erant in stabulis, ideoque intacta manserant, tunc vero exierant pabulatum ad agros, ibidem grandine percussa interierunt.
Versus 7: Ingravatumque est cor Pharaonis
INGRAVATUMQUE EST COR PHARAONIS. — Non orat hic Pharao ut plaga cesset, sicut ante fecerat, quia jam mortua erant animalia; ideoque cum nulla ei esset spes amovendae plagae, cor ejus durum plaga magis induruit, nimirum, tantus Hebraeis imperitandi, suasque per tyrannidem opes augendi amor, animo Pharaonis insederat, ut flagella jam praeterita, flagella non duceret; aut ob tyrannidem ea sibi immissa non cogitaret, malletque incertae Dei vindictae deinceps se exponere, quam certam praedam relinquere.
Versus 8: Dixit Dominus ad Moysen et Aaron
DIXIT DOMINUS AD MOYSEN (immediate) ET AD AARON, — mediate, scilicet per Moysen: soli enim Mosi loquebatur Deus, uti superius dixi.
TOLLITE PLENAS MANUS CINERIS DE CAMINO. — Hebraice est: Accipite vobis volas plenas favillae fornacis, id est cineris, qui in camino et fornace ex igne et carbonibus defluxit; proprie autem hebraice piach significat albam illam favillam, quae necdum plane versa est in cinerem, qua semimortui carbones conteguntur. Apposite favilla hac ardentes pustulae demonstrantur: hae enim instar cineris fiunt ex calore; apteque factum est ut Aegyptii, qui Hebraeos fornace lateritia torserant, acerbissime eadem torquerentur, qua de causa de Aegyptia servitute loquens Moses, Deut. cap. IV, vers. 20, ait: «Eduxit vos de fornace ferrea Aegypti.»
ET SPARGAT ILLUM MOYSES. — Nota: Uterque, scilicet tam Moses, quam Aaron jubetur ferre cinerem e camino, sed solus Moses eum spargere in aerem; Aaron enim in aquis producendo sanguinem et ranas, atque e terra educendo sciniphes, sua signa jam ediderat: hic vero et deinceps Mosi majora servantur, quae in igne, coelo et aere patret miracula, ut ait Philo. Spargit ergo hic Moses cinerem in coelum, ut significet hanc plagam coelitus a Deo evocari et emitti, utque cinis hic sparsus, et in pulverem conversus, partim per ventum, partim per angelos delatus in homines et animalia, vertatur in vesicas et ulcera.
Versus 9: Sitque pulvis super omnem terram Aegypti
«Sit pulvis,» id est, fiat pulvis, vertatur in pulverem. Ita Hebraea, Chaldaea, Septuaginta. Nota: Favilla haec sparsa versa est in pulverem, non talem, qualis est pulvis terrae; hic enim non habet vim urendi aut gignendi pustulas, sed qualem ex favilla resoluta generari solet. Pulvis ergo hic est cinis ardens. Secundo, non plus favillae sparsit Moses, quam manibus suis hauserant, et attulerant ad Pharaonem Moses et Aaron, quod fuit exiguum; sed Deus ipsum sparsum in aere multiplicavit, ut in modum densae nivis, vel pruinae jugiter caderet super Aegyptios eorumque animalia. Tertio, huic cineri Deus impressit vim igneam et adustivam, et per ventum et angelos in omnem Aegyptum delatus, et hominibus jumentisque inspersus, ulcera pustulasque noxio suo calore cogeret et generaret.
ERUNT ENIM IN HOMINIBUS ET JUMENTIS, — non omnibus, sed plurimis, ait Cajetanus; nam reliqua sequenti grandinis plaga percussa perierunt. ULCERA ET VESICAE TURGENTES. — Vesicae, ait Pererius, sunt quidam tumores excitati in cute a calore elevante ac resolvente, qui continent humores aqueos resolutos a calore ignis ex partibus carnis subtilioribus et delicatioribus; deinde calore magis siccante cutis hominum et animalium consumebatur et contrahebatur, ac denique rumpebatur; quae ruptio carnis aperta dicebatur vulnus; post rupturam autem cutis caro illa aperta et hians, paulatim putrescens et consumpta, fiebat ulcus. Verum tales vesicae aqueae parvum afferunt dolorem, et parvae sunt poenae. Rursum, hae vesicae Aegyptiorum non generarunt ulcera, sed potius ulcera generarunt vesicas, ut patet ex Hebraeo textu, qui sic habet, erit ulcus, vel apostema germinans vesicas, vel inflationes, vel effervescentias, id est, erit ulcus vel apostema inflatum, turgidum et effervescens. Unde Noster paulo post vertit: «Ulcera vesicarum turgentium.» Vesicae ergo hae non erant aliud quam ipsa ulcera ardore et sanie turgida et tumentia, quae magno dolore cruciabant Aegyptios. Unde Josephus ait exulcerata fuisse intus in cute corpora Aegyptiorum; hinc et Scriptura ait hic, vers. 11: «Nec poterant malefici stare coram Mose, propter ulcera quae in illis erant.» Addit Philo: «Videbatur, ait, unum ulcus a vertice usque ad fines pedis, his, quae membratim sparsa erant, continua serpigine in unum coeuntibus.» Hinc Moses, Deut. cap. XXVIII, hanc plagam quasi gravissimam violatoribus legis intentat, dicens: «Percutiet te Dominus ulcere Aegypti, et partem corporis, per quam stercora egeruntur, scabie quoque et prurigine, ita ut curari nequeas.»
Tropologice, haec plaga, ait Origenes, habet ulcera et vesicas cum fervore: in ulceribus arguitur dolosa malitia; in vesicis, turgens et inflata superbia; in fervore, irae ac furoris insania. Vere enim superbia turgidus et furens insanus est. Sapor, rex Persarum, vocavit se regem regum, participem siderum, fratrem solis et lunae, teste Herodoto, lib. II, et Plinio, lib. II; nonne stolidus fuit? Menecrates medicus hanc unam ab eis quos curabat mercedem petebat, ut liberati se ipsius servos faterentur, eumque Jovem dicerent.
Hinc scripsit ille ad regem hoc titulo: «Jupiter Menecrates Agesilao regi salutem;» cui rescripsit ipse hac forma: «Agesilaus rex Menecrati sanam mentem.» Nestorius haereticus factus praesul Constantinopolitanus, postero die habuit orationem ad populum arrogantiae plenam, qua coelum se unicuique daturum promittebat: orthodoxi stultitiam ejus exploserunt. Primus Domitianus Imperator Dominum et Deum se appellari jussit, ait Eusebius. Riserunt Romani hominis fastum. Merito Aesopus rogatus a Chione, «quid faceret Jupiter?» respondit: «Excelsa deprimit, extollit humilia.» Et Innocentius III, Pontifex, lib. De Vilit. homin.: «Superbia, inquit, turrim Babel evertit, linguam confudit, prostravit Goliath, suspendit Aman, interfecit Nicanorem, peremit Antiochum, Pharaonem submersit, Sennacherib interemit. Heu! unde iste hominis fastus? cujus vitam laboriosa devolvit poenalitas, cujus poenalitatem poenalior mortis concludit necessitas; cui esse momentum, vita naufragium, mundus exilium est; cui mors aut instat, aut minatur instantiam.»
Secundo, S. Prosper, I part. Promiss. cap. XXXVI, et Rupertus: Qui violant, ait, sextum praeceptum, «Non moechaberis,» ardentque libidine, hi et igne sulphureo ardentes et ulcerosi, aeternum in anima et corpore portabunt incendium. «Omnes enim adulterantes sunt quasi clibanus succensus a coquente,» ait Oseas, cap. VII. S. Augustinus vero hanc plagam adaptat homicidis, qui ira ardent, sed ipse invertit hic ordinem praeceptorum Decalogi. «Non occides» enim, non sextum, sed quintum est praeceptum Decalogi.
Versus 11: Nec poterant malefici stare coram Moyse
NEC POTERANT MALEFICI STARE CORAM MOYSE PROPTER ULCERA. — Tertia est haec victoria Mosis contra magos. Primo enim vicit eos, cum ejus serpens devoravit serpentes eorum. Secundo, cum produxit sciniphes, quos magi producere non potuerunt. Tertio, hic ulceribus cruciando eos omnino superavit. Ita Rupertus. Hinc videtur quod magi licet victi, hucusque tamen verbis et calumniis, omnique conatu suo restiterint Mosi, itaque Pharaonem magis magisque semper obdurarint: licet enim Deum in tertio signo agnoverint, non tamen eum sicuti Deum glorificaverunt, aut coluerunt. Addit Calvinus magos omnia signa, quae fecerat Moses hucusque, suis incantationibus pariter effecisse, scilicet sanguinem, ranas, sciniphes, vel, ut Calvinus mavult, pediculos, coenomyiam, pestem et ulcera. Unde hoc dicit Calvinus, nisi ex suo vertiginis spiritu? contrarium enim prorsus asserit Scriptura, scilicet eos defecisse in tertio signo, nec potuisse sciniphes producere, quo satis insinuat eos nullum signum ulterius efficere aut producere potuisse.
Versus 12: Induravitque Dominus cor Pharaonis
INDURAVITQUE DOMINUS COR PHARAONIS. — Hic primum Deus dicitur indurasse cor Pharaonis, cum scilicet magi, qui eum hucusque animaverant et induraverant, jam plane victi et afflicti defecissent. Vide dicta cap. VII, vers. 3.
Versus 14: In hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum
IN HAC VICE MITTAM OMNES PLAGAS MEAS SUPER COR TUUM, — q. d. Coepi te, o Pharao, urgere, pergam jam; fixum enim apud me est non desistere, sed alteram post alteram in te immittere plagam, usque dum te magis semper rebellem et reluctantem aquis mergam in mari Rubro.
OMNES PLAGAS, — non quas possum, sed quas destinavi immittere ad te perdendum.
SUPER COR TUUM, — q. d. Praecedentia te non pupugerunt; age, telis meis ipsum cor tuum petam, eaque immittam quae cor tuum saucient, tangant et angant.
Versus 15: Nunc extendens manum percutiam te
NUNC EXTENDENS MANUM PERCUTIAM TE ET POPULUM TUUM PESTE. — «Peste,» qua occidam in ultima plaga primogenita tua, ait Pererius. Verum incertum est an primogenita hac peste occisa sint, et illa plaga non nunc, sed post tres alias contigit. Adde Pharaonem hac plaga non periisse: hoc autem hic dicitur; sequitur namque, «peribisque de terra.»
Secundo, alii ex Hebraeo vertunt: Et quidem si voluissem, potuissem te occidere peste (qua occidi pecora tua), et periisses de terra; verum ideo posui et servavi te, ut ostendam in te fortitudinem meam. Ita Chaldaeus. Verum Hebraea non habent si, et assertive, non autem conditionate minantur Pharaoni pestem et interitum. Dico ergo: pestis hic significat omne excidii genus, quod deinceps in Pharaonem immisit Deus, q. d. Plagas plagis addam, donec excidaris a terra. Patet ex praecedentibus, quibus haec connectit vocula causalis enim; praecessit enim vers. 14: «In hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum.» Peste ergo, id est exitio et morte; ita enim hebraice דבר deber, id est pestem, vertit noster Interpres, Psal. LXXVII, 50, cum ait: «Jumenta eorum in morte (hebraice in peste) conclusit;» et Osee, XIII, 14: «Ero mors (hebraice deber, id est pestis) tua, o mors.» Sic vulgo proditores vocamus pestes Reipublicae. Sic Terentius in Adelphis, lenonem illum vocat «adolescentum pestem.» Simili modo gladius Hebraeis significat quodlibet exitii et mortis genus, ut dixi in cap. V, vers. 21.
Peribisque de terra. — Hebraea haec omnia habent in praeterito: «Ecce nunc extendi manum, percussi, et periisti,» q. d. Ita certo te perdere decrevi, ac si jam percusissem te, tuque periisses. En quam gravi comminatione durissimum Pharaonis cor tentat et tundit Deus, ut emolliatur; sed frustra: quasi enim esset adamas, ita tunsione magis obduruit.
Versus 16: Idcirco autem posui te
IDCIRCO AUTEM POSUI TE, UT OSTENDAM IN TE FORTITUDINEM MEAM. — Nonnulli sic explicant: Idcirco obduravi te, ut occasionem haberem te assidue puniendi, itaque ostendendi potentiam meam. Verum haec est haeresis blasphema Calvini.
Dico ergo, pro posui te, hebraice est העמדתיך heemadticha, id est, feci te stare, quod duo significat. Primo, statui te: unde Noster vertit, «posui te;» et Paulus, Rom. IX, 17, «excitavi te.» Secundo, «sustentavi te;» qui enim alium sustentat, eumdem stare facit et statuit, ut firmus consistat. Unde Chaldaeus vertit, sustinui te; et Septuaginta, servatus es. Utrovis modo legit S. Augustinus hic, Quaest. XXXII, et S. Ambrosius in cap. IX ad Rom. Et utraque lectio vera est; posterior enim priorem complet hoc modo: primo, «posui te, et statui te,» regem videlicet; secundo, «sustinui te,» scilicet regem, ut in regno tuo perdurares. Sensus ergo est, q. d. Ego Deus, te, o Pharao, regem constitui, sustinui, conservavi, permisique ut in populum meum tyrannus insurgeres; ut ego vicissim in te quasi hostem tot plagis potentissimis insurgerem, tandemque te mergerem in mari Rubro, ut sic omnes meam justitiam ac potentiam agnoscant, timeant et colant. Ita Chrysostomus et Photius in cap. IX ad Rom.
UT OSTENDAM IN TE FORTITUDINEM MEAM. — Nota: Haec non prima et praecipua, sed una inter alias, eaque ultima causa fuit, cur Deus Pharaonem regem statuerit. Prima enim causa fuit, ut Pharao bene ageret, et bene regeret populum, itaque bene agendo praemiis praesentibus et aeternis ornaretur; ad haec enim creatus est omnis homo. Unde et Pharaonem peccantem Deus sustinuit in multa patientia, ut suam duritiem, vitam et mores corrigeret. Nam, ut ait Apostolus, Rom. II: «Patientia et benignitas Dei ad poenitentiam te adducit,» id est, adducere conatur. Ideo ergo Deus Pharaonem flagellavit, ut ille flagellis hisce mollifieret, et se flecteret ad Dei obsequium. Verum, quia ipse per duritiem suam obluctatus est Deo, idcirco Deus plagis plagas addere decrevit, et tandem mergere eum cum suis in mari Rubro, ad hoc, ut hae plagae et clades Dei potentiam omnibus ob oculos ponerent, atque impiis et rebellibus Dei metum incuterent, sicuti illae hunc metum incusserunt Chananaeis, Josue II, 9, et Philistaeis, 1 Reg. IV, 8. Nunquam enim tantam et tam longam Pharaonis pertinaciam passus fuisset Deus, nisi ex ejus malitia tantum vindictae bonum cogitasset elicere; nam, ut ait Boetius, lib. IV De Consolat. prosa 6: «Sola est divina vis, cui mala quoque bona sunt, cum iis competenter eis utendo, alicujus boni elicit effectum; ordo enim quidam cuncta complectitur, ut quod ab assignata ordinis ratione discesserit, hoc idem, licet in alium, tamen in ordinem relabatur: ne quid in providentiae regno liceat temeritati.»
Nota: Deus diu sustinuit Pharaonem aliosque obduratos, et indies sustinet. Primo, ut ostendat quantum malum sit obduratio, quamque illi ad omnia sint duri et inflexiles. Secundo, ut longius det eis spatium resipiscendi, Rom. II, 4. Tertio, ut ostendat suam in eis potentiam et longanimitatem, Sapientiae XII, 10. Quarto, ut eorum comparatione appareat mira Dei misericordia erga electos, Rom. IX, 22.
Versus 17: Adhuc retines?
ADHUC RETINES? — Hebraice, adhuc calcas, id est, ut Chaldaeus, subjectum retines, tam inique fixeque illi insides, illumque arctas, ut ne ad triduum laxare velis?
Versus 18: En pluam cras hac ipsa hora
EN PLUAM CRAS HAC IPSA HORA. — Non differt Deus supplicium peccati. En tibi hora vindictae horam culpae excipit: horaria ergo est omnis peccati voluptas; horaria est et vita nostra; horaria est et occasio, tempusque merendi aeterna praemia. Hinc Hora Gentilibus fuit dea providentiae, quae negligentes socordesque esse non pateretur: indeque ab hortando et incitando dicta est et Horta. Horta enim dea, cum viveret, Hersilia nuncupata, fuit uxor Romuli. Hujus deae aedem nunquam claudi solitam, tradit Plutarchus, ea scilicet causa, quod semper aliquid praeclari fieri hortaretur, nunquamque cessandum esse admoneret. Ita Giraldus, syntag. 1.
GRANDINEM MULTAM NIMIS (id est plurimam), QUALIS NON FUIT IN AEGYPTO, A DIE QUA FUNDATA EST, — qua habitari coepit a Mesraim (inde enim Aegyptus hebraice vocatur Mesraim, et hodie a Turcis et incolis vocatur Mesra) filio Cham primo conditore, vel potius colono Aegypti. Ita enim explicatur, vers. 24, ubi dicitur: «Ex quo gens illa condita est,» puta a 627 annis; nam Aegyptus habitari coepit mox a dispersione gentium facta in Babel, Genes. XI. Illa autem dispersio facta est sub annum 470 a diluvio, ut ibi dixi, puta 122 annis ante ortum Abrahae; natus est enim Abraham anno 292 a diluvio; anno 100 Abrahae natus est Isaac; ab ortu Isaac ad exitum Hebraeorum ex Aegypto fluxerunt 403 anni, ut dixi Gen. XV, 13. Ergo a dispersione in Babel, quando habitari coepit Aegyptus, usque ad hunc annum, quo Hebraei exierunt ex Aegypto, fluxerunt anni 627. Adde enim annos 122 a Babel ad Abraham, et centum ad Isaac, et 403 ad exitum, habebis 627. Apposite ad Aegyptios addit hoc Moses; Aegyptii enim suam antiquitatem jactabant, et fabulose tredecim millium annorum aetatem sibi arrogabant, adeoque, ut ait Diodorus Siculus, lib. I, cap. II, venditabant primos homines creatos esse in Aegypto, ob Nili fertilitatem et commoditatem.
Aliqui sic exponunt: nunquam fuit talis grando in illa terra, ex quo illa vocata est Aegyptus, et unde incolae Aegyptii; sed errant: nam terra illa vocata est Aegyptus ab Aegypto Danai fratre et filio Beli Aegyptii, cui defuncto successit ille in regnum, ejecto fratre suo Danao, qui concessit in Graeciam, qui inde dicti sunt Danai, quod Eusebius et S. Augustinus, XVIII De Civit. XI, contigisse tradunt imperante apud Hebraeos Josue, qui successit Mosi, id est 800 annis post diluvium. Ergo non jam, sed post haec tempora, vocata est Aegyptus.
Versus 19: Congrega jumenta tua
CONGREGA JUMENTA TUA. — Ecce clementiam Dei, qui etiam irascens iram clementia diluit, eaque poenam temperat et mitigat. Ita S. Augustinus, Quaest. XXXIII.
Versus 23: Dominus dedit tonitrua
DOMINUS DEDIT TONITRUA. — «Dominus» non per se, sed per angelum; suavis enim providentiae divinae dispositio suo gaudet ordine, ut administratoriis utatur spiritibus, puta angelis, quantum illorum vires ferunt, scilicet ubi quid fieri vult quod naturae limites non transcendit, quale erat hoc tonitru, grandinem et fulgura efficere per causas naturales, sive applicando activa passivis. Cum enim exhalatio calida et sicca in nubibus occurrit humidae et frigidae, illam violenta eruptione perrumpit, atque ex hac collisione fragor oritur, qui tonitru dicitur, atque accensio et inflammatio exhalationis, quae fulgur nominatur. Ita Aristoteles, lib. II Meteor. cap. I et VIII.
ET GRANDINEM AC DISCURRENTIA FULGURA SUPER TERRAM. — Septima haec fuit in Aegypto plaga grandinis; nam ut dicitur Psalm. CXLVIII: «Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, faciunt verbum ejus;» et licet illa naturalibus causis proveniant, saepe tamen numine irato causas illas ordinante et acuente, grassantur acrius.
Nota: Pro fulgura hebraice est אש esh, id est ignem, per quem intellige ignitas exhalationes, etiam fulgura, quae coruscando, urendo, liquando, dividendo, diruendo obvia quaeque, noxam gravissimam dederunt Aegypto. Hinc Ovidius fulgura vocat trifida et trisulca, quasi tres habeant acies quibus omnia secent et scindant, ut Metamorph. II: «Ille Pater rectorque Deum, cui dextra trisulcis ignibus armata est, qui nutu concutit orbem.»
Versus 24: Et grando et ignis mixta pariter
ET GRANDO ET IGNIS MIXTA PARITER FEREBANTUR. — Hebraice est, erat ignis recipiens se, vel receptus in grandine; Septuaginta, erat autem grando et ignis ardens in grandine. Hoc ergo fuit insigne prodigium, quod simul cum grandine et pluvia, ut dicitur vers. 34, ignis permisceretur. Unde Sapient. XVI, de eo dicitur: «Mirabile erat, quod in aqua quae omnia extinguit, plus ignis valebat, et supra virtutem ignis exardescebat; nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant.»
In hac ergo plaga tria elementa saevierunt in Aegyptios, aer per tonitrua, aqua per grandinem, ignis per fulgura, ut vel inviti cogerentur Aegyptii agnoscere, se obluctari praepotenti elementorum et mundi Domino. Nam, juxta dictum Sapient. V, orbis terrarum pugnabat pro Deo adversus insensatos, et omnis creatura armabat se adversus impios; Deus ergo hic ostendit non esse alios deos coelestes, alios aereos, alios aquaticos, alios terrenos, uti Gentiles putabant, et Syri, dicentes Deum Israel esse Deum montium, non convallium; sed se verum esse creatorem et Dominum omnium, ait Theodoretus.
Nota quinque mira et horrifica in hac plaga. Primo, quod in Aegypto haec facta sint, ubi raro et modica est pluvia, tonitru et grando. Secundo, quod haec grando inusitatae fuerit magnitudinis, instar lapidum, ait Philo, et densa instar pluviae, ut patet hic, vers. 18. Tertio, quod, ut ait Philo, grando intermixta erat ignibus, quibus tamen nec ipsa liquescebat, nec extinguebat fulmina, sed utraque simul eodem deferebantur impetu. Quarto, tonitrua haec insolita erant et horrifica, quae mire percellebant Aegyptios. Grando segetes, fruges et fructus, quin et animalia, non quae domi, sed quae in agris erant, sternebat et elidebat; fulmina arbores et duriora quaeque, atque animalia et homines feriebant. Ex quibus, ait Philo, si quae supererant, combusta circumferebant vulnera ad terrorem videntium. Sed hoc non videtur verum; nam Dominus, vers. 19, praedixit omnia esse moritura. Unde et vers. 25 dicitur: «Et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta quae fuerunt in agris, ab homine usque ad jumentum, cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit.» Quinto, quod terra Gessen sola ab hac plaga fuerit immunis.
Mystice, S. Augustinus: «Septimum, inquit, praeceptum est, Non furaberis, et plaga septima fuit grando in fructibus: quod per furtum contra Dei praeceptum subducis, de coelo perdis; nemo enim habet injustum lucrum sine justo damno; qui furatur acquirit vestem, sed coelesti judicio perdit fidem: ubi lucrum, ibi damnum; visibiliter lucrum, invisibiliter damnum. Lucrum sua caecitate, damnum, quia vivit sine aequitate; ergo, qui suo judicio forinsecus furantur, justo judicio Dei intrinsecus grandinantur: quia scilicet reatu mortis aeternae in anima feriuntur.»
Unde secundo, grando haec ignea, sive ignis hic grandinans typus fuit ignis infernalis, qui grandinabit et afflabit damnatos. Quis non timeat hunc ignem, hanc grandinem? Eum horrebat S. Hieronymus, ideoque omnes voluptates abjecit, et in eremum veluti portum salutis se recepit. «Ille ego,» ait ipse epist. 22 ad Eustochium, «qui ob gehennae metum, tali me carcere damnaveram, scorpionum tantum socius et ferarum.» Eum horrebat Cyrillus Alexandrinus in orat. De exitu animae: «Gehennam, ait, timeo, quippe interminatam; exhorreo tartarum, ut cui nimium insit caloris; paveo tenebras, quoniam nihil admittunt lucis; formido pestiferum vermem, quoniam est perennis.» Merito ergo pueris nos confert Chrysostomus, qui larvas timent, non ignem: ita enim nos larvas malorum, puta temporalia damna et aerumnas timemus; ipsum vero malum, id est peccatum, ignemque aeternum quo nos ducit, non formidamus. Ita ipse hom. 5 ad Populum.
Nota: Alibi, et post haec tempora, non minor subinde, sed major fuit grando. Ludovicus Clavitellius, fol. 260, narrat, anno Domini 1514, die 5 augusti, Cremonae pluisse grandinem magnitudinis ovi gallinacci. In Septentrionalibus regionibus pluere subinde grandinem instar humani capitis docet Olaus Magnus lib. I, cap. XXII, et Conimbricenses in Meteora, cap. De grandine. Rursus, Clavitellius scribit, in agro Bononiensi, anno Domini 1537, mense augusto, pluisse grandinem sanguine mixtam, ex qua grana ponderata, inventa sunt librarum 28.
Historia Tripartita, lib. VII, cap. XXII, narrat anno Domini 369, quarto calendas junias, Constantinopoli grandinem pluisse magnitudinis saxorum. Sic anno Domini 406, ultima septembris, cum S. Joannes Chrysostomus actus est in exilium, terribilis grando in Constantinopolim depluit. Ita Tripartita, lib. X, cap. XX.
In fine mundi depluet grando magna sicut talentum, quod continet 1500 uncias, Apocal. XVI, 21. Sic lapidibus grandinis Amorrhaei oppressi sunt tempore Josue, cap. X, vers. 11.
TANTAEQUE FUIT MAGNITUDINIS, QUANTAE ANTE NUNQUAM APPARUIT IN UNIVERSA TERRA AEGYPTI. — Hinc colligas falsum esse quod quidam fabulantur, nunquam in Aegypto visam esse pluviam, nunquam grandinem. Si enim recta hic sit comparatio, inferre licet: ergo visa est aliquando grando, et multo magis pluvia in Aegypto, sed non tanta quanta haec. Hinc et Diodorus Siculus, lib. I, cap. II, in Aegypto docet esse pluvias, sed rarissimas; et Philo: «Aegyptus, inquit, hiemem nescit, hiemalesque tempestates: haec circa brumam irroratur parvis rarisque pluviis in locis duntaxat maritimis: supra Memphim autem nullas omnino sentit;» et causam subdit: «Quod Aegyptus non longe absit a zona torrida (tantum enim abest 25 gradibus ab aequinoctiali), ac consequenter aestuet; quodque restagnationes Nili arva satis foecundent, ut naturae de imbribus Aegypto providere non sit opus.» Mirum vero est et quasi incredibile, quod addit Philo, Nilum inundantem nubes e quibus fit pluvia, absumere: neque enim ad nubes intumescit Nilus, nisi velit dicere Nilum exundantem sua violentia impedire, quominus vapores ascendant, et densentur in nubes, aut quod occulta sympathia eas ad se attrahat.
Nota: Nili exundatio incipit solstitio aestivo, deficit aequinoctio autumnali, juvatque agros tum inundando, tum oblimando et pinguefaciendo. Addit Seneca, lib. IV Natur. Quaest. cap. II, naturam ita disposuisse, ut eo tempore Nilus inundet Aegyptum, quo terra maximo aestu usta aquam profundius haurit et imbibit; ut tantum tunc hauriat, quantum annuae siccitati sufficere possit.
Hujus exundationis causam varii variam dant: Solinus eam tribuit soli et astris. Secundo, Ephorus eam tribuit terrae rarae et aridae, et in Aegypto desudanti. Tertio, Herodotus eam tribuit naturae Nili, quasi hic natura sua aquas ad se attrahat, itaque exundet. Quarto, alii eam tribuunt subterraneis sinibus, qui pleni aquis in Nilum se effundant. Quinto, Thales et Aelianus eam tribuunt Etesiis, qui ex adverso flantes descendenti Nilo resistant, eumque reverberent, ut exundet. Verum experientia compertum est augmentum Nili effici non ex adverso, sed ex paludibus, ex quibus Nilus descendit.
Dico ergo causam exundationis Nili esse immensam pluvialis aquae vim (adde et nivium colliquationem) quae ad paludes, et loca illa superiora, e quibus Nilus fluit, stato anni tempore colligitur et in Nilum influit, eumque ita adauget, ut exundet magis minusve, pro imbrium et rivulorum in Nilum influentium copia vel raritate. Ideo vero haec inundatio in Aegypto aestate accidit, quia paludes illae et fontes, ut nostro hoc in saeculo compertum fuit, in ea mundi parte sunt, ubi hiems est eo tempore, quo Alexandriae, et in Aegypto est aestas: unde imbribus tunc abundant, concurrente forte ad idipsum coelesti vi alicujus sideris inibi dominantis, uti vult Scaliger exercit. 47 in Cardanum; et Conimbricenses in Meteora, tract. IX, cap. X.
Versus 26: Tantum in terra Gessen grando non cecidit
TANTUM IN TERRA GESSEN, UBI ERANT FILII ISRAEL, GRANDO NON CECIDIT. — q. d. Tota Aegyptus percussa est grandine, excepta Gessen, in qua multi fuere ab ea immunes, scilicet Hebraei, cum suis jumentis et agris. Nam Aegyptios aeque ibi ac alibi grandine tactos esse dixi vers. 6.
Versus 30: Novi quod necdum timeatis Dominum
NOVI AUTEM QUOD ET TU, ET SERVI TUI NECDUM TIMEATIS DOMINUM, — timore scilicet pietatis, ex reverentia et religione in Deum manantis: ita S. Augustinus, Quaest. XXXV; vel etiam timore servili poenarum, tali videlicet, ut eo permanente cessantibus flagellis dimittatis populum. Unde hebraice est: Novi quod non timebitis Dominum. Nam alioqui eos ad tempus, quo plagae durabant, timuisse Dominum, omnes hae eorum preces testantur; quae ita eorum cor ad breve saltem tempus immutarunt, ut serio cogitarunt populum dimittere: ideo enim paulo post Pharao liber a poena ad ingenium rediens, rursum induratus dicitur.
Versus 32: Triticum autem et far non sunt laesa
TRITICUM AUTEM ET FAR NON SUNT LAESA. — Hebraei et Lyranus per far accipiunt speltam, quae extra aristam thecis etiam includitur, cum triticum sola arista claudatur.
QUIA SEROTINA ERANT, — Hebraice, quia erant tenebrosa, id est, quia nondum prodibant, et latebant adhuc sub terra, vel tenui gramine; nam circa finem februarii haec contigerunt, ut patet ex dictis cap. VII, sub finem Quaest. III.
Versus 35: Et ingravatum est cor ejus
ET INGRAVATUM EST COR EJUS. — Toties ictum cor Pharaonis, tot editis signis, tot plagis immissis non est mollitum, sed induruit semper, ideoque durius indies evasit; hebraice est, aggravavit Pharao cor suum.
PER MANUM MOYSI, — per Mosen: manus enim est organum organorum, ait Aristoteles; est hebraismus.