Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Describitur octava plaga Aegypti, quae fuit locustarum, et, vers. 21, nona, quae fuit densissimarum tenebrarum, quibus mollitus Pharao Hebraeos abire permittit; sed omnium, etiam pecorum, missionem urgente Mose, se rursus obdurat, Mosique mortem minatur.
Textus Vulgatae: Exodus 10:1-29
1. Et dixit Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem; ego enim induravi cor ejus, et servorum illius, ut faciam signa mea haec in eo, 2. et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim Aegyptios, et signa mea fecerim in eis, et sciatis quia ego Dominus. 3. Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei: Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum: Usquequo non vis subjici mihi? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. 4. Sin autem resistis, et non vis dimittere eum, ecce ego inducam cras locustam in fines tuos: 5. quae operiat superficiem terrae, ne quidquam ejus appareat, sed comedatur quod residuum fuerit grandini; corrodet enim omnia ligna quae germinant in agris. 6. Et implebunt domos tuas, et servorum tuorum, et omnium Aegyptiorum: quantam non viderunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram, usque in praesentem diem. Avertitque se, et egressus est a Pharaone. 7. Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum: Usquequo patiemur hoc scandalum? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo. Nonne vides quod perierit Aegyptus? 8. Revocaveruntque Moysen et Aaron ad Pharaonem, qui dixit eis: Ite, sacrificate Domino Deo vestro: quinam sunt qui ituri sunt? 9. Ait Moyses: Cum parvulis nostris et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis; est enim solemnitas Domini Dei nostri. 10. Et respondit Pharao: Sic Dominus sit vobiscum, quo modo ego dimittam vos, et parvulos vestros. Cui dubium est quod pessime cogitetis? 11. Non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificate Domino: hoc enim et ipsi petistis. Statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis. 12. Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super terram Aegypti ad locustam, ut ascendat super eam, et devoret omnem herbam quae residua fuerit grandini. 13. Et extendit Moyses virgam super terram Aegypti, et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte; et mane facto, ventus urens levavit locustas. 14. Quae ascenderunt super universam terram Aegypti, et sederunt in cunctis finibus Aegyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futurae sunt. 15. Operueruntque universam superficiem terrae, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terrae, et quidquid pomorum in arboribus fuit, quae grando dimiserat: nihilque omnino virens relictum est in lignis, et in herbis terrae, in cuncta Aegypto. 16. Quam ob rem festinus Pharao vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis: Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos. 17. Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam. 18. Egressusque Moyses de conspectu Pharaonis, oravit Dominum. 19. Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam projecit in mare Rubrum: non remansit ne una quidem in cunctis finibus Aegypti, 20. et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israel. 21. Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in coelum, et sint tenebrae super terram Aegypti, tam densae, ut palpari queant. 22. Extenditque Moyses manum in coelum, et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra Aegypti tribus diebus. 23. Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat: ubicumque autem habitabant filii Israel, lux erat. 24. Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Ite, sacrificate Domino, oves tantum vestrae et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum. 25. Ait Moyses: Hostias quoque et holocausta dabis nobis, quae offeramus Domino Deo nostro. 26. Cuncti greges pergent nobiscum: non remanebit ex eis ungula; quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri; praesertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus. 27. Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos. 28. Dixitque Pharao ad Moysen: Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam; quocumque die apparueris mihi, morieris. 29. Respondit Moyses: Ita fiet ut locutus es, non videbo ultra faciem tuam.
Versus 1: Ego Enim Induravi
1. EGO ENIM INDURAVI, — eo modo quo dixi cap. VII, vers. 3.
UT FACIAM SIGNA MEA HAEC IN EO, — non quasi captans supplicii materiam, puta culpam, sed positam jam ejus culpam justissime ordinans ad meritam paenam, et justitiae meae gloriam. Captare enim puniendi materiam alienum est, primo, a divina bonitate; triste enim est, et dedecus principi multa exercere supplicia, aeque ac Reipublicae est, multa videre civium funera, ait Seneca. Secundo, a Dei veritate, quae toties Pharaonem ad poenitentiam hortata est, tot intentatis plagis, quae significabant Deum serio, et ex animo ejus resipiscentiam et salutem cupere. Tertio, a justitiae ordine, qui habet, ut poena non infligatur, nisi praevia culpa, utque paena sit propter culpam, non contra.
Versus 2: Et Narres
2. ET NARRES, — tu et gens tua, cujus tu dux es, caput et liberator.
Versus 4: Inducam Cras Locustam
4. INDUCAM CRAS LOCUSTAM, — locustarum multitudinem. Hebraeum enim ארבוד arbe et locustam, et locustarum multitudinem significat: dicitur enim arbe a multitudine: nam radix רבה rabah significat multum esse.
Octava fuit haec plaga Aegypti, scilicet locustarum plurimarum, quae ita terram operuerunt, ut nihil terrae appareret. «Ecce, inquit Rupertus, quantas, quales acies instruxit Dominus, pugnando pro Israel in Aegyptios, puta ranas, sciniphes, muscas, locustas: a locusta victus est fortis rex, sed in sua infirmitate superbiens; qui cervicem erexerat contra Deum, eam nunc pulici subjicit.»
Hae enim locustae devorarunt quidquid erat virens in terra, ut dicitur vers. 15, scilicet omnes fructus, frondes, germina, herbas, semina, ligna etiam tenera: quin et domos ingressae eas impleverunt, ut dicitur vers. 6, in oculos et corpora insilientes, hominesque morsu suo necantes, ut dicitur Sapient. XVI, 9. Unde Plinius, lib. XI, cap. XXIX, ait locustas esse deorum iram. «Nam et grandiores, inquit, cernuntur, et tanto volant pennarum stridore, ut aliae alites credantur, solemque obumbrant, sollicite spectantibus populis, ne suas operiant terras: longinqua maria transeunt, continuata plurium dierum fame, ut externa pabula petant: dira messes contegunt nube, multa contactu adurentes, omnia vero morsu erodentes.» Haec plaga locustarum etiamnum frequens est in Aethiopia, sive Abyssia, quae Aegypto adjacet. Illud enim clima locustarum est ferax.
Hae ergo locustae domos, lectos, cibos omniaque Aegyptiorum invadebant et faedabant; in viis quoque conculcatae, et in saniem conversae horrorem et faetorem excitabant.
Tropologice, octava haec locustarum plaga significat culpam et paenam eorum, qui violant octavum praeceptum: «Non dices falsum testimonium.» Lingua enim mendax et detractoria dente locustae est nocentior, tum aliis, tum sibi, uti in gehenna patebit. Unde Apoc. IX, 7, mendaces haeretici comparantur locustis. Ita Augustinus, Prosperus, Rupertus et alii.
Rursum S. Gregorius, lib. XXXI Moral. cap. XX (ubi multa habet de locustis), per locustas intelligit linguas adulantium, quae omnem virorem virtutum sua adulatione corrumpunt, dum ad appetendas laudes transitorias cor operantis inclinant.
Versus 7: Usquequo Patiemur Hoc Scandalum?
7. USQUEQUO PATIEMUR HOC SCANDALUM? — Hebraice, Quamdiu erit hoc nobis in scandalum, quia scilicet detinendo Hebraeos in durissima mala continuo impingimus.
NONNE VIDES QUOD PERIERIT AEGYPTUS? — Hebraea hic dupliciter vertit Vatablus: Primo, et planissime sic, visne prius experiri Aegyptum esse perditam? q. d. Nunquam dimittes populum hunc, quin tota Aegyptus perierit; aut, dimitte populum istum, alioqui actum est de tota Aegypto. Secundo, sic, nondum scis quod periit Aegyptus? aut, ut Chaldaeus, adhuc non scis quod perierit Aegyptus? Hebraeum enim טרם terem, non tantum antequam, sed etiam adhuc non significat, ut patet cap. IX, vers. 30: de quo enim dicitur «antequam,» illud adhuc non est.
Versus 8: Quinam Sunt Qui Ituri Sunt?
8. QUINAM ITURI SUNT? — q. d. Non est opus omnes ire; pauci enim ad sacrificium sufficiunt: saltem ad id feminis et pueris non est opus; eos ergo mihi obsides relinqui volo, ut certus sim vos non fugituros, sed redituros in Aegyptum.
Vides hic Pharaonem ex parte se emolliisse, quando dimidia quasi pactione cum Mose decidit; poterat ergo etiam omnino se emollire, uti et obdurare. Plagae enim hae a Deo immissae, non tantum ad dimidium, sed ad totum eum emolliendum satis erant efficaces.
Versus 9: Est Enim Solemnitas
9. EST ENIM SOLEMNITAS, — quam omnes omnino Hebraeos celebrare par est, ideoque omnes oves et armenta nobiscum ducere debemus: nescimus enim quae, et quot Deo nostro sacrificare oporteat, quaeve et qualia Deus delecturus et postulaturus sit. Verum dicebat Moses: evocabantur enim a Deo Hebraei ad agendam celebritatem in monte Sina, ubi multas immolarunt victimas in confirmatione legis, dedicatione tabernaculi, et sacerdotum consecratione, ut patet cap. XXIV et XXIX; multa tamen hic subticet Moses, quae silere erat prudentiae.
Versus 10: Sic Dominus Sit Vobiscum
10. SIC DOMINUS SIT VOBISCUM. — Est mycterismus, id est, sermo cum naso et sanna, sive simulatus risus, sed tamen non latens, puta subsannatio cum suspensione nasi; jam sensus est: Sic Deus vos adjuvet, sicut ego dimittam vos, q. d. Nullo modo vos adjuvabit, vel adjuvare poterit Deus vester: uti nullo modo vos dimissurus sum cum parvulis et pecoribus vestris.
CUI DUBIUM EST QUIN PESSIME COGITETIS? — Videmini enim machinari seditionem et rebellionem, ut ficta sacrificii specie, populum Hebraeum mihi subditum a me abducatis, eumque contra me concitetis.
Versus 11: Hoc Enim et Ipsi Petistis
11. HOC ENIM PETISTIS. — Hic Pharao mentitur, sed regia licentia, cui nemo contradicere ausit.
STATIMQUE EJECTI SUNT. — Intelligitur per hebraismum historicum, quod et Moses iterum Pharaoni roganti, ut soli viri irent ad sacrificium, idipsum negarit, volueritque omnes etiam parvulos missos fieri, atque inde exacerbatum regem jussisse eos expelli.
Discant hic confessarii, consiliarii aliique monitores principum, gratiam principum non aucupari, sed parare se ad opprobria, exilia, atque cum Mose ex aulis expelli, ut fideles sint Deo et justitiae.
Rursum vide hic miram patientiam et longanimitatem Dei et Mosis, dum toties et tanto tempore, leniter et patienter ferunt dura, perfida et minacia responsa Pharaonis tyranni, cumque nunc per preces, nunc per minas, nunc per plagas ad aequitatem flectere conantur. Sane Moses hic angelus fuit potius, quam homo. Legimus in Vitis Patrum, lib. VII, cap. XIX, de Joanne Thebaeo, discipulo Abbatis Ammonis, quod seni huic infirmanti duodecim annis studiose servierit: senex autem nunquam ei blandum aut placidum verbum locutus sit. «Senex ergo moriturus coram aliis senibus tenuit manus ejus, et dixit ei tertio: Salveris, salveris, salveris. Et tradidit illum senibus, dicens: Ille non homo est, sed angelus, qui tot annis mihi infirmanti serviens, nec bonum sermonem audiens, fecit tamen obsequium cum magna patientia.» Si serviens patienter uni aegro et moroso seni est angelus, quid erit Moses, qui Pharaoni, et moroso et duro ac minaci, toties tam leniter et blande obsecutus est, deprecando, et auferendo plagas ei a Deo immissas? qui tres milliones Hebraeorum hominum durorum, rebellium et intractabilium, per 40 annos solus sustinuit, pavit, rexit, duxit, protexit? Sane ipse et angelus, et Deus fuit, tam Pharaonis, quam Hebraeorum, ut dixi cap. VII, vers. 1.
Patientia ergo juncta clementiae hominem efficit sapientem, excelsum, angelicum, divinum.
Viderunt id quoque per umbram Gentiles. Ita Plato in dialogo cui nomen Crito, Socratem disserentem inducit: «Nullo modo injuriandum est, neque ulciscendum, quidcumque ipse passus fuerit.» Et Plutarchus, lib. De Utilitate ab inimicis capienda: «Oblata, inquit, occasione ulciscendi inimicum, eum missum facere, aequanimitatis est: qui vero et miseratur inimicum afflictum, et opem fert indigenti, hunc omnes amant et laudant, ob animi humanitatem et bonitatem.» Hinc Diogenes rogatus: Quomodo ulciscar inimicum? respondit paucis, sed apposite: «Probus esto.»
Quid, quod laudare etiam inimicum majorem saepe conciliat laudanti laudem, quam laudato? Tullium de Caesare dixisse affirmant: «Caesar cum statuas Pompeii everti vetuit, suas stabilivit.»
Graves auctores referunt S. Elisabetham, Hungariae regis filiam, aliquando orasse Deum, ut quoslibet qui eam injuria aliqua affecissent, afficeret ipse peculiari aliquo beneficio, ita ut injuriae beneficium responderet, tuncque de coelo significatum illi esse, nunquam se suis precibus adeo Deo placuisse, atque tunc: in ejus vero tam propensae in inimicos dilectionis compensationem, omnium ei peccatorum condonationem fieri.
Versus 12: Et Devoret Omnem Herbam
12. ET DEVORET (LOCUSTA) OMNEM HERBAM QUAE RESIDUA FUERIT GRANDINI. — Grando enim summam fere tantum herbam percusserat, tenuia vero germina, sive tum, sive si quae postea ex hordeo, lino, tritico et farre enata, locustae servata sunt: quae eo major Aegypto fuit plaga, quo illa fertilior mundi pars, adeoque orbis horreum olim habita fuit.
Versus 13: Ventum Urentem
13. VENTUM URENTEM. — Hebraice ventum Orientalem, qui calidus est et urens: hic enim contrarius est Occidentali, scilicet Favonio, frigido et humido, qui locustas has ex Aegypto ejecit in mare Rubrum. Ita Abulensis. Verum Septuaginta et Philo Austrum vertunt; hic enim calidus et humidus, imperfectis animalibus, uti sunt ranae, generandis est aptissimus, atque locustas Austro, non Borea; calore, non frigore enasci docet S. Hieronymus in Joel. II. Sed dico Austrum, licet a Meridie flantem, Orientalem vocari. Solemus enim mundum in duas tantum plagas aliquando, videlicet Orientem et Occidentem, dividere, sicut et Cosmographi faciunt, quando gradus longitudinis penes illas tantum assignant: qua ratione Meridies et Auster Orienti, Septentrio et Aquilo Occidenti annumeratur. Posset, secundo, dici hunc ventum Euronotum, id est, partim Orientalem, partim Australem fuisse. En quomodo omnis creatura contra insensatos insurgit, obeditque vindici creatori suo.
TOTA DIE ILLA ET NOCTE, — ut calore suo fotuque locustas produceret, et productas in Aegyptum perflaret. Ubi duplex rursum fuit prodigium, vel miraculum. Primum, quod subito Deus tantum tamque calidum ventum produxerit, qui totam perflaret Aegyptum. Secundum, quod singulari suo concursu cum eo innumerabilem locustarum multitudinem produxerit et afflarit. Unde sequitur: «Et mane facto, ventus urens levavit locustas;» mane enim ad hoc aptius est tempus, quando quae inter locustas alatae sunt, et nocturno frigore torpuerunt, matutino calore excitatae, factaeque vividae et vigorosae, avolare solent etiam naturali instinctu.
Versus 14: Quales Ante Illud Tempus Non Fuerant
QUALES ANTE ILLUD TEMPUS NON FUERANT, NEC POSTEA FUTURAE SUNT. — Dixit hoc Moses spiritu non historico, sed prophetico.
Dices: Post Mosen, Joelis cap. I, vers. 2 et 4, dicitur: Residuum erucae comedit locusta, residuum locustae comedit bruchus, et bruchi rubigo: additque Joel nunquam visum fuisse simile exemplum.
Respondeo, Joelem metaphorice per haec quatuor, scilicet erucas, locustas, bruchum et aeruginem significare exercitum Chaldaeorum, qui quater Jerusalem vastarunt: primo, dum Joakim regem, cum quo captus est Daniel, ceperunt; secundo, cum ejus filium Joachim abduxerunt; tertio, cum Sedeciam captivarunt; quarto, cum templum in cineres redegit Nabuzardan: quae vastatio proinde recte rubigini comparatur. Ita S. Hieronymus, quem passim Catholici omnes, praeter Theodoretum et Lyranum sequuntur. Ita enim se explicat Joel, vers. 6, cum ait: «Gens enim ascendit fortis et innumerabilis.» Vide ibidem Riberam.
Versus 15: Operueruntque Universam Superficiem Terrae
15. OPERUERUNTQUE UNIVERSAM SUPERFICIEM TERRAE, — cultae scilicet, et vestitae germine; quid enim pascerent locustae, quidve vastarent in terra arenosa et glabra? Hebraice est, obtenebrata est terra, id est, ocultata est, ita ut non videretur.
Quidquid pomorum in arboribus fuit. — Pomum vocant Hebraei fructum omnem, tam qui tenero, quam qui duro est cortice: potuisse enim tum esse fructus, licet necdum forte plane maturos, in Aegypto regione ita calida, non mirum est; agebatur enim jam tum martius: nam in frigido hoc climate maius saepe eos nobis exhibet. Possunt, secundo, poma hic accipi metonymice pro gemmis, sive baccis in poma protuberantibus. Sic enim vulgo florente arbore dicere solemus: In hac arbore poma (id est gemmae) sunt plurima, florem pro fructus spe aestimantes.
Versus 17: Ut Auferat a Me Mortem Istam
17. UT AUFERAT A ME — Hebraice additur tantum, q. d. Tantum hac vice parcat Deus, amplius non offendam.
MORTEM, — plagam hanc, videlicet locustam, quae plantis omnibus mortem affert, ac consequenter hominibus omnibus mortem afferet: hi enim fame morientur, si seges omnis quae in germine est, laedatur.
Versus 19: Ventum ab Occidente
19. VENTUM AB OCCIDENTE. — Hebraice, ventum maris: quia enim mare Mediterraneum est ad Occidentem terrae Sanctae, ut et Aegypti, hinc Hebraei per mare significant Occidentem.
ET ARREPTAM LOCUSTAM PROJECIT IN MARE RUBRUM. — Quaeres, unde dicatur mare Rubrum, et an vere sit rubrum? Primo, Strabo et Uranius, quem citat Stephanus, lib. De Urbibus, vult mare hoc rubrum dici et effici ex repercussu solis, quod scilicet vicinorum montium ruborem, quem radiorum solis objectu reciprocatum undae excipiunt, repraesentare videatur. Secundo, alii volunt talem illius aquae et maris esse naturam, ut rubrum sit. Tertio, Ctesias Gnidius putat hoc mare rubrum effici ex fonte quodam, qui aquam rubicundam et minio plenam in illud mare emittat. Unde et Solinus, cap. XXXVI: Varro, inquit, in littore maris Rubri ait esse fontem, ex quo si oves bibant, mutant colorem, ut ex albis fulvae fiant et subnigrae. Quarto, mare hoc, inquit Plinius, lib. VI, cap. XXIII, graece dicitur Erythraeum, id est rubrum, a rege Erythra Persei filio, cujus sepulcrum in Tirina insula maris Rubri ostendi ferunt. Idem sentit Pererius in fine capitis XIV. Ita et Q. Curtius, Philostratus, lib. III Vita Apollonii, qui mare ipsum ait in se non rubrum, sed ceruleum esse; quin et Arrianus, lib. VIII Gestorum Alexandri: Rubrum, ait, hoc mare dicitur a Rubro, primo ibidem rege.
Verum dico hoc mare non esse in se rubrum, sed rubrum dici ab arena rubra, quae est in fundo hujus maris. Id ita esse docuit experientia: nam nautae ex eo aquam haurientes hoc saeculo, non rubram, sed pellucidam viderunt; et plane intellexerunt rubrum colorem in hisce aquis repraesentari ex arenis rubeis, seu coralliis (corallium enim in hoc sinu gigni docet Plinius, lib. XXXII, cap. II) quibus maris illius fundus scatet. Ita ex Joanne Barrio Conimbricenses, tract. 8 in Meteora, cap. II, et Andreas Masius in Josue cap. II, et alii.
Nota: Hebraice hoc mare dicitur סוף suph, id est termini, quia Aegyptum ab Arabia, et terra Sancta disterminat. Secundo, alii suph vertunt turbinosum, alii algosum et junceum: est enim caricum et juncorum ferax. Ita Vatablus, et S. Hieronymus, epist. 127 ad Fabiolam.
PROJECIT. — Hebraice defixit, id est acervatim dejecit et mersit.
Versus 21: Sint Tenebrae Tam Densae, Ut Palpari Queant
21. SINT TENEBRAE SUPER TERRAM AEGYPTI TAM DENSAE, UT PALPARI QUEANT. — Loquitur vulgari hominum more Scriptura. Ita enim in tenebris palpitantes incedimus, ac si tenebrosus aer crassissimus appareret, palparique posset. Addunt Abulensis, Burgensis et Pererius, has tenebras vere fuisse palpabiles, quia ipsae erant nebula crassissima. Secundo, alii vertunt, sint tenebrae, ut noctis tenebras auferant, id est, obruant et obscurent. Tertio, Chaldaeus vertit, sint tenebrae, etiam postquam recessit caligo noctis. Hebraicum enim ימש iamos potest deduci a מוש mos, id est recedere, removere; sed Noster et Septuaginta deducunt a משש masas, id est palpare.
Est haec nona plaga, scilicet tenebrarum, eaque congrua. Primo, quia Aegyptii Hebraeos filios lucis arctando ergastulis, ad opera dura concluserant. Tenebris ergo et carcere juste puniuntur, quia alios injuste eodem concluserant. Secundo, eis immissa fuit plaga tenebrarum, ut agnoscerent se luce hac indignos esse, et ut praesentiscerent in hac quasi imagine tenebras infernales. Utramque hanc causam dat Sapiens toto capite XVII, maxime vers. ult., et cap. XVIII, vers. 4. Ita et S. Bernardus, serm. 72 in Cantica.
Quaeres, quae fuerit causa harum tenebrarum? Respondet Philo fuisse eclipsin. Sed haec solem, non autem stellas obscurat; haecque non triduum, sed horam tantum perdurat. Secundo, Jansenius in cap. XVII Sapientiae, innuit tenebras illas non esse factas in aere, sed in oculis tantum Aegyptiorum: hos enim, aeque ut Sodomitas, percussos esse caecitate, sive ἀορασίᾳ; sed repugnat Scriptura, quae tenebras has ait fuisse palpabiles, cum lux esset Hebraeis. Tertio, verisimilius Cajetanus putat causam harum tenebrarum fuisse subtractionem radiorum solis, aliorumque siderum, ita ut versus Aegyptios ubivis locorum manentes, radios suos non emitterent, sed tantum versus Hebraeos.
Quarto et optime, Philo, Burgensis, Abulensis et Pererius censent causam tenebrarum fuisse nubes et nebulas densissimas, constipationemque aeris tantam, ut nullo lumine, ne radiis quidem solis esset penetrabilis. Hoc enim est quod dicitur Sap. XVII: «Nec siderum limpidae flammae illuminare poterant noctem illam horrendam.»
Nota: Hae tenebrae caeperunt, non decimo, ut vult Torniellus, sed undecimo die mensis primi; durarunt enim triduum, scilicet usque ad 14 diem, quo Moses evocatus a Pharaone, ei praedixit cladem primogenitorum proxima nocte futuram, ut patebit cap. XI, vers. 4. Decimo ergo die Hebraei compararunt agnum paschalem, ut jussit Deus cap. XII, 3. Sequenti vero die, puta undecimo, inflicta est plaga tenebrarum Aegyptiis: cessavit ea die decimo tertio. Postero die 14, Moses minatus est Pharaoni caedem primogenitorum, eamque proxima nocte diei 15 (puta in paschate), inflixit Deus.
Versus 22: Tenebrae Horribiles
22. TENEBRAE HORRIBILES. — Hebraice, tenebrae caliginis, id est maxime caliginosae et densissimae, ideoque horribiles. Nam, primo, erant tantae, ut essent palpabiles; secundo, durarunt tres dies et noctes; tertio, fuerunt in universa terra Aegypti; quarto, in eis non viderunt sese invicem Aegyptii, nec moverunt se lecto vel loco suo, quasi essent vinculis in carcere constricti, ut ait Sapiens cap. XVII, 16: cum interim reliqui homines toto orbe, quin et Hebraei in Aegypto, clarissima luce fruerentur; quinto, non audebant prae pavore Aegyptii loqui, comedere aut e cubili surgere, sed per silentium fame cruciabantur, nulli vacantes sensui, nisi ut praesens malum sentirent, ait Philo; sexto, audiebant Aegyptii horribiles sonitus, et videbant per flammas intermicantes spectra et monstra terrifica, quae illos tantum non exanimabant. «Apparebat enim illis subitaneus ignis timore plenus; et timore percussi illius, quae non videbatur faciei, aestimabant deteriora esse, quae videbantur,» ut dicitur Sapient. XVII, vers. 6; septimo, ex conscientiae malae sibi consciae remorsu omnia pavebant et horrebant, ait Sapiens, sive sonum avium, sive mugitum bestiarum, sive strepitum arborum, sive fragorem aquarum, lapidum aut montium audirent, putabant omnia haec in necem suam conjurasse: «Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat, transitu animalium, et serpentium sibilatione commoti tremebundi peribant,» ut dicitur Sap. XVII, 9. Vide hic quam pavida, quam anxia sit mala conscientia; nam, ut ait ibidem Sapiens: «Semper praesumit saeva perturbata conscientia.» Et Cicero in Pisonem: «Sua, inquit, quemque fraus, suum facinus, suum scelus, sua audacia de sanitate ac mente deturbat. Hae sunt impiorum furiae, hae flammae, hae faces;» et Macrobius lib. I in Somnium Scipionis, cap. X: «Vulturem, inquit, jecur immortale rodentem nihil aliud intelligi voluerunt (sapientes Poetae), quam tormenta malae conscientiae, obnoxia flagitio viscera interiora rimantis, et ipsa vitalia indefessa admissi sceleris admonitione laniantis, semperque curas, si requiescere forte tentarint, excitantis, tanquam fibris renascentibus inhaerendo, nec ulla sibi miseratione parcentis lege hac, qua se judice nemo nocens absolvitur, nec de se suam potest vitare sententiam.» Sententiam intellige, arguentis et condemnantis conscientiae.
Tropologice, hae tenebrae significabant caecitatem mentis Pharaonis et Aegyptiorum, ait Origenes, qui tot plagas experti Deo tamen credere et obedire noluerunt. Diabolus enim excaecabat corda eorum, qui in hac re facit ut aquila. Aquila enim, ut tradit Plinius, lib. XIX, cap. IV, ut cervum supplantet et devoret, solet collectum volutatu pulverem, in oculos cervi cornibus insidens excutere, ac pennis ora verberare, donec eum quasi excaecatum et furentem praecipitet in rupes: ita facit daemon, terreno pulvere homines excaecat, itaque quasi furentes in rupes tartari praecipitat. Secundo, hae tenebrae significabant idololatriam et errores eorum; annon enim tenebrae sunt adorare vitulum? Tertio, significabant obscurissimas et inscrutabiles esse divinae Providentiae rationes. Deus enim «posuit tenebras latibulum suum» (Psalm. XVII). Quarto, nona haec plaga, ait S. Augustinus, respondet nono praecepto: «Non concupisces uxorem proximi tui;» qui enim eam concupiscit, in magnis versatur tenebris incontinentiae et immunditiae. Hinc quinto, tenebrae hae erant imago tenebrarum inferni, de quibus S. Bernardus, serm. 16 in Cant.: «Paveo gehennam, contremisco a dentibus bestiae infernalis, horreo vermem rodentem, et ignem torrentem, fumum et vaporem et sulphur, et spiritum procellarum: horreo tenebras exteriores. Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrymarum, ut praeveniam fletibus fletum, et stridorem dentium?» Quis hic non paveat? Si pavet, cur non cavet? «Tempus breve est, inquit Paulus, praeterit figura hujus mundi.» Ergo ita vive in mundo, ac si non esset mundus: mox enim praeteribit et evanescet. E converso, ita vive, ut in aeternum vivas, ut aeternas paenas mortemque evadas. In gehenna enim «miseris mors sine morte, finis sine fine: quia ibi mors vivit, et finis semper incipit,» inquit S. Gregorius, lib. IX Moral. cap. XLVIII.
Octavo, addunt Septuaginta cum tenebris fuisse turbinem, procellam et tempestatem.
Versus 23: Nemo Vidit Fratrem Suum
Vers. 23. NEMO VIDIT FRATREM (proximum) SUUM, NEC MOVIT SE DE LOCO IN QUO ERAT. — Hebr., et non surrexit vir de subter se, q. d. De sede, vel loco, cui insidebat. Septuaginta, et non surrexit ullus ex cubili suo: nimirum attoniti tanto prodigio, praesertim in tenebris tam horrendis positi, omnia formidabant, ut se loco movere non auderent. Metuebant enim ne, si se moverent, in spectra et monstra aut praecipitia incurrerent; nam ex tam insolitis tenebris putabant totum mundi ordinem perverti et dissolvi. Unde Sap. XVII et XVIII, dicitur Aegyptios fuisse tunc quasi catena quadam vinctos, et in carcere reclusos, ideoque miserabiles tunc emisisse voces, quae ab Hebraeis audirentur: omni enim solis, coeli, ignis, candelae, omnique omnino lumine orbati erant. Unde Philo: Ignis, ait, quo utimur, vel aere turbato extinguebatur, vel vincebatur a crassissimis tenebris. Et Sapiens cap. XVII ait: «Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere.»
Quare errat Cajetanus, dum ait Aegyptios fuisse tantum lumine coelesti, non autem domestico ignis aut candelae privatos: hoc enim refellit Scriptura, cum ait has tenebras fuisse palpabiles: rursum, neminem vidisse alium, neminem movisse se loco, solos Israelitas fruitos esse luce. Et vero parva alioqui fuisset haec paena: nam multi, qui ad polum vergunt, lumine coelesti naturaliter ad multos menses, imo ad dimidium annum orbantur, natura eis aliud lumen domesticum ex ligno oleato, quod ardet instar candelae, subministrante. Ecquid curo, sive lumine solis, sive ignis aut candelae videam, dummodo videam?
Addit Burgensis tantam tunc fuisse nebulam et crassitiem aeris, ut non modo aspectum omnem lucis auferret, sed et motum progressivum impediret. Verum hoc videtur incredibile; sic enim nebula haec debuisset esse densa, solida, et resistens instar lapidis aut ferri.
UBICUMQUE HABITABANT FILII ISRAEL, LUX ERAT. — In eadem Hebraice est, in sedibus suis, q. d. Non tantum in vicis, plateis, vel domibus vicinis, sed in eadem domo, Hebraei in suis cubiculis luce gaudebant, qua Aegyptii in Gessen habitantes, suis in locis, Cimmeriis tenebris involvebantur, Deo radios solares porrigente ad Hebraeos, non ad Aegyptios; et crassissimam nebulam offundente Aegyptiis, non Hebraeis. Sap. cap. XVIII, dicitur Hebraeos hoc triduo audivisse quidem voces Aegyptiorum, sed neminem eorum vidisse.
Versus 24: Vocavitque Pharao Moysen
Vers. 24. VOCAVITQUE PHARAO MOYSEN, — triduo tenebrarum expleto; nam eo durante nullus ausus fuit se loco movere, quod et ex verbis Pharaonis patet: neque enim, uti solet, plaga liberari rogat, utpote quae jam cessasset; sed timens diriora: «Ite, inquit, sacrificate» Deo. Ita Lyranus, Abulensis, Pererius.
OVES TANTUM VESTRAE ET ARMENTA REMANEANT, — pignoris vice, ne fugiatis et non redeatis.
Versus 25: Hostias Quoque Dabis Nobis
Vers. 25. HOSTIAS QUOQUE DABIS. — Das ut abeamus, sed oportet des et hostias, scilicet oves et pecora nostra ad immolandum, et hoc sequentia indicant: sequitur enim: «Cuncti greges pergent nobiscum.»
Versus 27: Induravit Autem Dominus Cor Pharaonis
Vers. 27. INDURAVIT AUTEM DOMINUS COR PHARAONIS, — tum amovendo plagam tenebrarum; tum petendo per Mosen non tantum Hebraeos, sed et omnia eorum pecora dimitti; tum non dando ei gratiam mollientem, quam toties demeritus erat Pharao. Unde hoc capite post tot plagas maxime hac phrasi utitur Scriptura, scilicet, quod Deus Pharaonem induraverit, ut significet indurationem ejus fuisse paenam peccati.
Versus 29: Non Videbo Ultra Faciem Tuam
Vers. 29. NON VIDEBO ULTRA FACIEM TUAM, — sponte te non accedam, non urgebo, sed tu potius me videre desiderabis, quando in proxima et ultima plaga primogenitorum nos exire compelles, cap. XII, vers. 31.