Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Praedicit, et describit ultimam plagam Aegypti, scilicet stragem primogenitorum, antequam Hebraei, vers. 2, monentur a Domino ut spolient Aegyptum: spoliatio tamen haec non ante (ut volunt aliqui), sed post stragem primogenitorum peracta est, ut patet cap. XII, vers. 35, et hoc cap. vers. 1 et 2.
Textus Vulgatae: Exodus 11:1-10
1. Et dixit Dominus ad Mosen: Adhuc una plaga tangam Pharaonem et Aegyptum, et post haec dimittet vos, et exire compellet. 2. Dices ergo omni plebi, ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea. 3. Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Aegyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis Pharaonis et omni populo. 4. Et ait: Haec dicit Dominus: Media nocte egrediar in Aegyptum, 5. et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum: a primogenito Pharaonis qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancillae, quae est ad molam, et omnia primogenita jumentorum. 6. Eritque clamor magnus in universa terra Aegypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est. 7. Apud omnes autem filios Israel non mutiet canis ab homine usque ad pecus, ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israel. 8. Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes: Egredere tu, et omnis populus qui subjectus est tibi: post haec egrediemur. 9. Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen: Non audiet vos Pharao, ut multa signa fiant in terra Aegypti. 10. Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta quae scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israel de terra sua.
Versus 1: Et Dixit Dominus ad Mosen
ET DIXIT DOMINUS. — Dixit haec Dominus Mosi, cum Moses adhuc consisteret coram Pharaone cap. praeced. in fine: nam Moses, hanc ultimam plagam primogenitorum, ex Dei revelatione hic acceptam, ipsi Pharaoni praedixit et denuntiavit: deinde iratus ab eo exiit, ut patet hic vers. 9. Constat autem ex fine capitis praeced. Mosen nunquam amplius Pharaonem adiisse.
Hinc patet non solos Hebraeos, sed et Aegyptios habitasse in Gessen. Unde et cap. XII, jubentur Hebraei sanguine agni tingere domos suas, ut eas angelus vastans discernat ab Aegyptiis. Hinc patet Deum non corporali, sed imaginaria, vel potius intellectuali locutione haec Mosi dixisse, cum eoque toties ante simili modo locutum esse, uti dixi cap. VI initio; neque enim dignum aut decens erat, ut Deus Mosi coram Pharaone corporali specie se videndum exhiberet.
DIMITTET VOS. — Hebr. additur cala, id est consummate, sive omnino, q. d. Nullam rem jam excipiet, uti hactenus fecit, sed oves et omnia vestra vobiscum plene dimittet.
Versus 2: Postulet Vir ab Amico Suo
POSTULET, — cum scilicet post plagam primogenitorum, Pharao vos Aegypto ad sacrificium exire compellet; « postulet » autem non dono, sed mutuo, quasi mutuaturus, verum nunquam redditurus, sed mutuum ex donatione mea retenturus: hoc enim mutuum ego vobis dono et condono.
AB AMICO SUO, — a proximo, vicino, aut socio suo; hoc enim est Hebraeum רע rea: hinc patet non solos Hebraeos, sed et Aegyptios habitasse in Gessen. Unde et cap. XII, jubentur Hebraei sanguine agni tingere domos suas, ut eas angelus vastans discernat ab Aegyptiis. Petierunt ergo Hebraei haec vasa a suis vicinis, ab amicis, ab heris: multi enim ex eis erant servi et servae Aegyptiorum.
VASA ARGENTEA ET AUREA, — quasi iis in ligetis ad sacrificium, quod molimini, in iisque sanguinem hostiarum, similam, sal, ignem, thus, aliaque quae ad sacrificium pertinent, sitis excepturi. Addunt Septuaginta ex cap. XII, vers. 35, « et vestes, » quasi iis ornandi sitis in tanta solemnitate et sacrificio.
Versus 3: Dabit Gratiam
DABIT GRATIAM, — ut Hebraei haec vasa et vestes petentes ab Aegyptiis, iis placeant, videanturque rem aequam, congruam, quaeque eis concedi debeat, petere: corda enim hominum in manu Dei sunt, ut hostes qui ante oppresserant, jam non tantum repente cicures et comites, sed et liberales reddat.
FUITQUE MOYSES VIR MAGNUS, — q. d. Ideo eum tam libere loquentem et minantem tangere aut laedere non est ausus Pharao; rursum, ideo facilius Aegyptii vasa sua commodarunt Hebraeis.
Versus 4: Media Nocte Egrediar
ET AIT, — Moses inspiratus a Deo dixit Pharaoni. Redit ad id quod factum est in fine cap. X, ut dixi vers. 1.
MEDIA NOCTE, — proxima nocte, quae scilicet secuta est decimam quartam diem mensis primi Nisan. Illa enim decima quarta die ad vesperam celebrarunt pascha, in quo caesis noctu primogenitis, Hebraei liberi Aegypto egressi sunt. Dixit ergo haec Moses decima quarta die Nisan mane, antequam egrederetur ex aula Pharaonis: Monemur hic, ait Rupertus, non dormire, sed sobrii esse, et vigilare; quia pari modo ex improviso, cum minime putamus, veniet Dominus ad judicium. Nam, ut dicitur Matth. XXV: « Media nocte clamor factus est. Ecce sponsus venit, exite obviam ei. » Proinde per os David Ecclesia dicit: « Media nocte surgebam ad confitendum tibi. »
Quinimo vere Jesum Christum venturum nocte ad judicium, ut perdat Aegyptios, id est reprobos, ex hac figura, et ex Matth. cap. XXV, vers. 6, docent S. Chrysostomus, Theophylactus, Hieronymus ibidem, qui addit hanc esse Apostolicam traditionem. Alii tamen Christum putant venturum mane. Sed de hac re alibi dicendum est.
EGREDIAR IN AEGYPTUM, — non locum mutans, sed actionem: quos enim hactenus in vivis servavi, perdam et occidam; qui ergo ut ultor ab Aegypto abfui, jam ut victor ingrediar, eosque visitabo vindicta mea. Licet enim inter eos plerique parvuli innocentes sint, nocentium tamen sunt filii, ideoque quasi pars aliqua sunt patrum noxiorum et rebellium, quos filiorum morte plectere decrevi. Deus enim est sontium et insontium, vitae et mortis dominus, ut insontibus non injuste vitam adimat, ut dominus; sontibus vero justissime etiam eripiat, ut vindex malorum.
Versus 5: Morietur Omne Primogenitum
ET MORIETUR OMNE PRIMOGENITUM A PRIMOGENITO PHARAONIS, QUI SEDET IN SOLIO EJUS, — qui simul cum patre regnat, vel post patrem in solio sessurus et regnaturus est.
USQUE AD PRIMOGENITUM ANCILLAE QUAE EST AD MOLAM, — quae molas, puta trusatiles, versat in pistrino, quasi dicat: Clades haec in omnes, et a nobilissimo usque ad vilissimum pervadet. Juste caede primogenitorum puniuntur, qui Hebraeos primogenitum Dei populum oppresserant, et proles eorum masculas interemerant, ait Theodoretus.
Versus 6: Eritque Clamor Magnus
ERITQUE CLAMOR MAGNUS. — Generalis enim haec plaga omnes tetigit: nam, cum postea mersus est Pharao cum suis, plaga illa non omnes tangebat domos, sed tantum militum Pharaonis: neque valde Pharaonem sublatum doluerunt Aegyptii, utpote cujus culpa tantas incurrerant clades et calamitates.
Versus 7: Non Mutiet Canis
APUD OMNES AUTEM FILIOS ISRAEL NON MUTIET CANIS AB HOMINE USQUE AD PECUS. — Est proverbium Hebraeum, q. d. Nemo hominum, nullum pecus mutiet aut mugiet, ne canis quidem, qui minimo strepitu allatrat; sed apud omnes erit summa pax.
Verum quia τό ab homine in Hebraeo habet articulum dativi, et quia non recte canis numeratur inter homines, hinc secundo, et genuine cum Chaldaeo et Vatablo sic explices: Neque hominibus, neque jumentis filiorum Israel allatrabit ullus canis, quia apud eos nulla erit plaga mortis, ac consequenter nullus luctus et planctus, in quo prae aliis bestiis ejulare et latrare solent canes; sed summa erit apud eos quies.
Versus 8: Descendentque Omnes Servi Tui
DESCENDENTQUE SERVI TUI, — imo et tu, o Pharao, quod tamen tuo deferens honori subticeo, ut patet cap. XII, vers. 31.
Plaga Decima: Strages Primogenitorum
Decima haec fuit plaga, nimirum caedes primogenitorum, tam hominum, quam jumentorum omnium, inflicta cap. seq. vers. 29, fuitque acerbissima. Primo, quia primogeniti summe cari et pretiosi sunt parentibus, praesertim quia inter hos primogenitos multi erant unigeniti, unicique parentum haeredes. Secundo, quia singulae familiae hac plaga afflictae luxerunt. Tertio, quia et Pharao hac plaga primogenitum suum perdidit. Quarto, quia media nocte haec caedes contigit; unde haec plaga permovit Pharaonem, ut absolute Hebraeos dimitteret, qui eadem ipsa nocte sua convasantes egressi sunt. Quinto, simul cum hac plaga Apis, aliique dii Aegyptiorum eversi sunt, ut patet cap. XII, vers. 12.
Quaeres, an haec caedes facta sit per angelum bonum, an per malum. Per malum eam factam esse putant Lyranus et Abulensis. Probant ex cap. XII, vers. 23, ubi dicitur: « Non sinet (Dominus) percussorem ingredi domos vestras et laedere: » hic ergo percussor fuit malus: voluit enim laedere Hebraeos, qui erant populus Dei (quod angelus bonus non fecisset); sed Deus id non permisit.
Verum Pererius, et alii probabilius censent eam factam esse per angelum bonum: per hunc enim reliquae plagae inflictae sunt, uti dixi cap. VII, sub finem Quaest. IV. Ad argumentum respondeo: pro non sinet, hebraice est non dabit, q. d. Deus haec omnia ordinans et praescribens angelo, jubebit illi, ut Aegyptios feriat, vestras autem domos, o Hebraei, pertranseat: itaque non dabit illi potestatem vos laedendi; unde non sequitur angelum hunc voluisse laedere Hebraeos, sed tantum eum non accepisse a Deo ordinationem illos laedendi. Ita Cajetanus. Adde, inter Hebraeos fuisse aliquos impurae et improbae vitae, quos angelus juste ferire potuisset et voluisset, si Deus permisisset.
Nota non unum, sed plures fuisse angelos, qui hanc caedem peregerunt, ut patet Psal. LXXVII, vers. 49. Haec enim caedes eodem instanti facta est undique in singulis urbibus et pagis per totam Aegyptum: idem autem angelus non poterat eodem instanti esse in tot locis, ibique tantam stragem tam discrete operari: secus fuit in exercitu Sennacherib, in quo, utpote conjuncto, unus angelus, una nocte occidit 185 millia, IV Regum, cap. XIX. Unde Pererius probabiliter putat, in qualibet civitate fuisse unum angelum, qui occiderit primogenita Aegyptiorum.
Qui Intelligantur Primogeniti?
Quaeres secundo, qui intelligantur hic primogeniti? Respondeo: omnes illi, qui primo nati erant ex suis parentibus, sive haberent filios, sive non, et sive viverent eorum parentes, sive non; quare omnes patresfamilias qui erant primogeniti, hic caesi sunt, rursum eorum parentes, quin et filii, si erant primogeniti. Unde, quia Pharao hic non fuit caesus, hinc liquet, eum non fuisse primogenitum, sed primogenito mortuo, vel praeterito in regnum successisse. Addit Abulensis primogenitos hic intelligi tam feminas quam mares, idque sive primogeniti essent respectu utriusque parentis, sive unius tantum. Quo posito, fieri poterat, ut in una domo plures essent primogeniti, verbi gratia, ut paterfamilias esset primogenitus parentibus suis, et uxor primogenita esset suis, et utriusque filius primogenitus; et, si pater ille plures haberet uxores, atque ex singulis liberos, respectu cujuslibet uxoris erat unus primogenitus, ita ut in una familia quinque, et plures subinde essent primogeniti, quos omnes in hac plaga caesos esse censet Abulensis, atque ita facile fieri potuit id quod ait Scriptura cap. XII, vers. 30: « Neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus. » Deus tamen pro hisce primogenitis Hebraeorum hic servatis, solos eorum mares primogenitos sibi offerri depoposcit, cap. XIII, vers. 12.
Audi de hac caede Sapientem cap. XVIII: « Cum quietum, inquit, silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus, Domine, exiliens de coelo a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit, gladius acutus insimulatum imperium tuum portans, et stans replevit omnia morte, et usque ad coelum attingebat stans in terra. » Hinc videtur quod angelus non peste, sed gladio occiderit haec primogenita. Verum « gladius » in Scriptura omne instrumentum, omnia arma, omne genus mortis significat, ut alibi dixi: nec angelus indiget gladio; facillime enim frangendo cor, aut collidendo partes vitales, aut suffocando, aliisque similibus modis se solo potest homines occidere, perinde ut nos pulices digito comprimimus et occidimus.
Sensus Mysticus Stragis Primogenitorum
Tropologice S. Augustinus, in lib. De Convenientia decem praeceptorum cum decem plagis Aegypti: Qui peccant, ait, contra decimum praeceptum: « Non concupisces, » per fraudes, rapinas aliasque injustitias, hi puniuntur morte primogenitorum, quia non relinquuntur haeredes bonorum male partorum, ac non raro eorum filii et haeredes, etiam primogeniti, emoriuntur; nam male parta male dilabuntur, et « de male quaesitis non gaudet tertius haeres. »
Secundo, primogenita Aegyptiorum sunt diabolus et angeli ejus, quos Christus adventu suo perdidit. Rursum sunt haeresiarchae et inventores falsarum religionum, quas Christi veritas cum suis extinguit auctoribus. Ita Origenes, S. Augustinus, sermone 87 De Tempore.
Tertio. Pererius: Aegyptii, inquit, sunt hostes fidelium, puta diabolus et mundus. Diaboli primogenita sunt peccatum, maxime originale, ait Rupertus, et mors. Primus enim parens peccati fuit Lucifer et serpens in paradiso, ejusque invidia mors introivit in orbem terrarum. Haec occidit Christus, cum mortem nostram moriendo destruxit, et vitam resurgendo reparavit. Mundi primogenita sunt concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, et superbia vitae: haec occidit Christi gratia per munditiam carnis et cordis, paupertatem spiritus, ac humilitatem mentis. Nonne mundi primogenita sunt divitiae, honores, voluptates, inanis gloria? haec percussit Christus concubia nocte nascendo. Divitias enim admirabili paupertate praesepii, honores inaudita humilitate tenebrarum, voluptates ipsius stabuli asperitate contrivit. Unde jam paupertas divitiarum nomen sibi vindicat; divitiae, inopia appellantur; ignominiae, ludibria et opprobria, quae Christi causa tolerantur, honores dicuntur; crux, gloria; mors, vita; carcer, libertas nominatur.
Versus 9: Exivit Iratus Nimis
ET EXIVIT A PHARAONE IRATUS NIMIS, — tantae tergiversationi, pervicaciae et rebellioni Pharaonis.
DIXIT AUTEM DOMINUS AD MOYSEN. — Est epilogus et summa praecedentium capitum, q. d. Dixerat autem Dominus ad Moysen, puta ante plagas Aegyptiis immissas cap. III, vers. 19.
Versus 10: Nec Dimisit Filios Israel
NEC DIMISIT FILIOS ISRAEL, — hucusque scilicet, usque ad decimam plagam: nam in decima eos dimittet, uti videbimus capite sequent., vers. 30.