Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Præscribitur hic ritus immolandi et comedendi agnum paschalem. Secunda, vers. 29, angelus vastans percutit primogenita Ægyptiorum, intactos relinquens Hebræos. Tertio, vers. 33, Hebræi exeunt Ægypto cum spoliis et opibus Ægyptiorum.
Nota. De agno paschali sex hic pertractat Moses: Primo de qualitate agni, vers. 5. Secundo, de tempore illum immolandi, vers. 6. Tertio, de sanguine ejus illinendo postibus ad evadendum percussorem angelum, vers. 7 et 13. Quarto, vers. 8, de ritu et modo illum comedendi. Quinto, de nomine tam agni, quam festi, quod est phase vel pascha, vers. 11. Sexto, de personis ad edendum agnum idoneis, vers. 43.
Textus Vulgatae: Exodus 12:1-51
1. Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra Ægypti: 2. Mensis iste, vobis principium mensium; primus erit in mensibus anni. 3. Loquimini ad universum cœtum filiorum Israel, et dicite eis: Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. 4. Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suæ, juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni. 5. Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus: juxta quem ritum tolletis et hædum. 6. Et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis hujus; immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam. 7. Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum. 8. Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus. 9. Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni: caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis. 10. Nec remanebit quidquam ex eo usque mane. Si quid residuum fuerit, igne comburetis. 11. Sic autem comedetis illum: Renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter; est enim Phase (id est transitus) Domini. 12. Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus; et in cunctis diis Ægypti faciam judicia, ego Dominus. 13. Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis; et videbo sanguinem, et transibo vos: nec erit in vobis plaga disperdens, quando percussero terram Ægypti. 14. Habebitis autem hunc diem in monumentum, et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno. 15. Septem diebus azyma comedetis: in die primo non erit fermentum in domibus vestris; quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israel, a primo die usque ad diem septimum. 16. Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis: nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent. 17. Et observabitis azyma: in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Ægypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo. 18. Primo mense, quarta decima die mensis ad vesperam, comedetis azyma, usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam. 19. Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris: qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de cœtu Israel, tam de advenis quam de indigenis terræ. 20. Omne fermentatum non comedetis: in cunctis habitaculis vestris edetis azyma. 21. Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel, et dixit ad eos: Ite, tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase. 22. Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem: nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane. 23. Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios: cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere. 24. Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum. 25. Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis cæremonias istas. 26. Et cum dixerint vobis filii vestri: Quæ est ista religio? 27. dicetis eis: Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israel in Ægypto, percutiens Ægyptios et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit. 28. Et egressi filii Israel fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron. 29. Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivæ, quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum. 30. Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus cunctaque Ægyptus, et ortus est clamor magnus in Ægypto: neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus. 31. Vocatisque Pharao, Moyse et Aaron nocte, ait: Surgite, et egredimini a populo meo, vos et filii Israel: ite, immolate Domino sicut dicitis. 32. Oves vestras et armenta sumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi. 33. Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes: Omnes moriemur. 34. Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur: et ligans in palliis, posuit super humeros suos. 35. Feceruntque filii Israel sicut præceperat Moyses; et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam. 36. Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis, et spoliaverunt Ægyptios. 37. Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis. 38. Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis. 39. Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant; et fecerunt subcinericios panes azymos: neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram; nec pulmenti quidquam occurrerat præparare. 40. Habitatio autem filiorum Israel qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum. 41. Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti. 42. Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de terra Ægypti: hanc observare debent omnes filii Israel in generationibus suis. 43. Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Hæc est religio Phase; omnis alienigena non comedet ex eo. 44. Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet. 45. Advena et mercenarius non edent ex eo. 46. In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis. 47. Omnis cœtus filiorum Israel faciet illud. 48. Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit: eritque sicut indigena terræ; si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo. 49. Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos. 50. Feceruntque omnes filii Israel sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron. 51. Et eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra Ægypti per turmas suas.
Versus 1: Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron
Vers. 1. 1. Dixitque Dominus: — eodem mense primo, puta Nisan, id est martio, aliquot diebus ante exitum ex Ægypto et ante cædem primogenitorum; hæc enim contigit 15 die mensis, hic vero jubetur die decimo mensis ejusdem tollere agnum, 14 die immolandum. Ergo ante cædem, adeoque ante decimum diem hæc dicta sunt a Deo, et promulgata a Mose. Quare et ante ultimum Mosis cum Pharaone colloquium, de quo in fine cap. X. Est ergo hic hysteron proteron; voluit enim Moses omnium signorum et plagarum Ægypti historiam simul prius pertexere, ac deinde enarrare egressum Hebræorum ex Ægypto, cui præmittit ritum phase sive agni paschalis, qui egressus et liberationis fuit symbolum et tessera.
Versus 2: Mensis iste vobis principium mensium
Vers. 2. 2. Mensis iste, vobis principium mensium: primus erit in mensibus anni. — Hic mensis est Nisan, qui martio nostro respondet, vel partim martio, partim aprili. Josephus eum a Græcis Xanticum, ab Ægyptiis Pharmuti appellari asserit.
Utebantur enim mensibus lunaribus Hebræi, puta, quos luna suo cursu describit; hic autem cursus lunæ non est peragrationis Zodiaci: hunc enim peragrat luna 27 diebus, nec illuminationis, nam hic peragitur 28 diebus; sed conjunctionis lunæ cum sole: numerando enim dies, qui ab una conjunctione lunæ cum sole interfluunt usque ad aliam conjunctionem, quando luna rursus relicta a sole apparere incipit, facitque neomeniam sive novilunium, qui primus mensis est dies, efficitur mensis lunaris, qui constat 29 diebus, et 12 insuper horis, quæ 12 horæ alternis mensibus junguntur, ut integer dies confletur. Hinc fit ut annus lunaris, constans duodecim lunationibus sive mensibus, habeat dies 354, sitque minor anno solari undecim diebus. Quare ut annum lunarem solari æquarent, nunc tertio, nunc secundo anno decimum tertium addebant mensem, geminando ultimum Adar, id est, februarium, quem proinde veadar, quasi secundum Adar vocabant, perinde ac annus ille vocabatur embolismalis sive excrescens. Ita Beda, lib. De Rat. temporum, cap. XLIII, et Abulensis, in XXIII Levit. Quæst. XIX. Vide Riberam, lib. V De Templo, cap. II.
Unde Hebræorum hic est canon embolismi sive intercalationis: ter, ter, bis, ter, ter, ter, bis, q. d. Mensis intercalandus est anno tertio, et sexto, et octavo, et 11, et 14, et 17, et 19.
Primus erit. — Ergo ante non fuerat primus; itaque ante phase, et ante hanc liberationem Hebræorum ex Ægypto, primus mensis erat Tisri, qui partim septembri, partim octobri nostro respondet, idque clare colligitur ex cap. XXIII, vers. 16, ubi loquens Dominus de festo Tabernaculorum, quod in mense septimo, puta Tisri, celebratur, ait: « Custodies solemnitatem quæ in exitu anni. »
Ubi obiter nota: Athenienses inchoabant annum a solstitio æstivo, Asiani ab æquinoctio autumnali, Arabes et Damasceni ab æquinoctio verno. Post Numam vero Julius Cæsar redegit annum ad eum computum, quo jam utimur, ut scilicet inchoetur annus mox a solstitio hiberno, puta a januario.
Cœpit ergo hic in exitu Hebræorum distingui annus vulgaris sive communis a sacro: vulgaris incipiebat a Tisri, sive septembri, serviebatque jubileo, ut patet Levitici XXV, vers. 9, 10; item contractibus et negotiis secularibus, ut docet Josephus, lib. I Antiq. IV. Sacer vero a Nisan, id est martio, ut incipiat, hic instituitur et præcipitur, idque in memoriam salutis acceptæ, et liberationis ex Ægypto.
Scriptura autem semper utitur anno sacro, ut patet Zachar. VII, vers. 1; I Machab. IV, 52; Esther cap. III, vers. 7.
Nota elogia mensis Nisan. Primum est, quod in Nisan celebratur Pascha, festum celeberrimum. Secundo, in Nisan Hebræi ingressi sunt terram promissionis. Tertio, in Nisan mundus creatus est. Quarto, in Nisan Christus conceptus est, passus est et resurrexit. Quinto, Nisan vocatur mensis novarum frugum. Audi S. Ambrosium, De Pascha myst. II: « Est, inquit, pascha in vere anni principium, primi mensis exordium, novella germinum reparatio, ac tetræ hiemis nocte discussa, primi veris restituta jucunditas. »
Quæres, unde cognosci et discerni possit, quis sit primus mensis, sive Nisan, in quo celebrandum est pascha. Respondeo, mensis primus et paschalis est is, cujus 14 dies, sive plenilunium, incidit vel in ipsum æquinoctium vernum, vel primo post ipsum. Denique audi S. Ambrosium, epist. 83 ad Episcopos Emiliæ: « Si, inquit, inciderit decima quarta dies in diem Dominicam; quia neque die Dominica jejunare debemus, neque decima tertia luna die sabbati incidente, jejunium solvere: in alteram hebdomadam celebritas paschæ est differenda. »
In mensibus anni. — Nota: Primus mensis Hebræorum est Nisan, qui congruit martio; secundus Jiar, qui cum aprili convenit; tertius Sivan, qui cum maio; quartus Tammus, qui cum junio; quintus Ab, qui cum julio; sextus Elul, qui cum augusto; septimus Tisri, qui cum septembri; octavus Marchesuan, qui cum octobri; nonus Kisleu vel Kasleu, qui cum novembri; decimus Tevet, qui cum decembri; undecimus Shebet, qui cum januario; duodecimus Adar, qui cum februario congruit.
Nota, hæc nomina, Nisan, Jiar, Sivan et cætera, non esse Hebræa, sed Chaldæa, quæ Hebræi a Chaldæis acceperunt in captivitate Babylonica.
Versus 3: Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum
Vers. 2. 3. Loquimini ad universum cœtum filiorum Israel. — Loquimini vos senioribus, ut ipsi sigillatim cuique e populo illud idem edicant; nam cœtum omnem Hebræorum congregari nunquam passus fuisset Pharao.
Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum, — puta quatuor diebus ante agni immolationem, quæ fieri debebat 14 die. Jussit hoc Deus, primo, ut hisce quatuor diebus vitium, si quod esset in agno, se proderet. Secundo, quia ipsa decima quarta die toti ad exitum se comparantes Hebræi, non habuissent otium agnum conquirendi. Tertio, ut agni aspectu et voce monerentur comparare sese ad ejus sacrificium et epulum, simulque ad exitum ex Ægypto. « Quoties enim agnus balatum emittebat, toties quasi tubæ sonitus exituras castrorum acies excitabat, » ait Rupertus.
Porro non tantum hoc primo egressus anno, sed deinceps singulis annis hoc decimo die comparari solere agnum hunc a Judæis, indicat Epiphanius, S. Chrysostomus in Catena, S. Thomas et Lyranus in Joan. XII.
Unde et hac die decima, puta Dominica palmarum, Christus hoc agno figuratus, ingressus est Jerusalem cum ramis palmarum, immolandus post quartum diem, puta die Veneris.
Tollat unusquisque, — paterfamilias, nisi tam exigua sit familia, ut alteri jungi debeat, eo quod non sufficiat ad totum agnum comedendum: nil enim ex agno relinqui poterat. Tradunt Rabbini, et Josephus lib. VII Belli, cap. XVII, non pauciores quam decem adhiberi solere ad esum unius agni. Unde ex agnis 256,500, in paschate immolatis tempore Cestii Præsidis, colligit Josephus tunc Hierosolymæ fuisse Judæorum tricesies centena et septuaginta millia.
Agnum. — Hebræum שה seh significat pecudem tam ovinam quam caprinam, id est, tam hædum quam agnum; tam ergo hædus quam agnus poterat immolari, et esse phase, uti dicam vers. 5 et 21, idque ut significaret Christum, qui in se est agnus, sed nobis est hædus, quia nostra peccata in se luenda suscepit. Ita Rupertus.
Quæres, cur agnum vel hædum potius quam vitulum aut porcam elegit Deus ad Phase? Dico ergo Deum elegisse agnum, quia is parvi erat pretii, et a qualibet etiam paupere familia emi poterat. Secundo, quia agnus est animal mundum et simplex. Tertio, quia agnus expressus erat typus Christi, qui in paschate quasi agnus mansuetus immolatus est pro nobis, Isaiæ LIII, 7; unde et Joannes Baptista, Joan. cap. 1: « Ecce, inquit, agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. » Denique apposite immolarunt agnum in Nisan, cum sol est in ariete. Ita Burgensis.
Per familias et domos. — In eadem enim domo poterant esse plures familiæ, quarum quælibet, si erat magna, suum habebat et comedebat agnum.
Versus 5: Erit autem agnus absque macula
Vers. 5. 5. Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus. — « Absque macula, » non coloris, sed deformitatis, claudicationis, scabiei, alteriusve vitii aut morbi; debet enim esse תמים tamim, id est integer, ut habent Hebræa; hoc enim est quod de victima qualibet dicitur Levit. XXII: « Omnis macula non erit in eo: si cœcum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem, aut impetiginem, non offeretis ea Domino. »
Tropologice, victima Dei debet esse pura et innocens. « Nihil, inquit Lactantius, lib. VI Divin. Instit., sancta et singularis illa majestas aliud ab homine desiderat, quam solam innocentiam. » Pie S. Gregorius, lib. II Moral.: « Sic vixi, ait, ut accusatorem exterius non timerem: utinam sic vixissem, ut intra me ipsum accusatorem conscientiam non haberem! » Socrates, ad mortem damnatus, Apollodoro comploranti, dicentique: « Innocens morieris? » — « Quid, inquit, num me nocentem mori malles? »
« Christus, inquit S. Cyprianus, suos oves nominat, ut innocentia Christiana ovibus æquetur. » Et S. Chrysostomus, hom. 6 in Matth.: « Sicut, inquit, in conspectu hominum gratiosa est facies pulchra, sic in oculis Dei speciosa est conscientia munda. » Et Titus Imperator: « Nemo, ait, me injuria aut contumelia afficere potest: quia nihil ago quod alios lædere possit. »
Secundo, debet esse masculus, quia hic præstantior est femella; præstantiora autem Deo sunt immolanda. Rursum, quia est typus Christi Domini, qui masculus est ille invisus draconi, Apoc. XII.
Tropologice, masculos animos, et mascula opera offerri sibi vult Deus. « Vir, inquit Cassiodorus in Psal. 1, vocatus a viribus est, qui nescit in adversis tolerando deficere. » Et S. Gregorius, lib. V Moralium: « Fortitudo, ait, non nisi in adversitate ostenditur. » Idem rursum: « Fortes, ait, facti sunt Sancti, carnem domant, virtutibus coruscant, spiritum roborant, terrena despiciunt, cœlestia appetunt; occidi possunt, flecti autem nequeunt. »
Addit Moses masculum agno; licet enim agnus ab agna apud Grammaticos genere distinguatur, tamen apud Rhetores sæpe agnus non sexum, sed speciem animalis discriminat. Maxime quia Hebræum שה seh utrumque sexum significat.
Tertio, hic agnus debet esse anniculus, hebr. filius anni. Exigit Deus agnum unius anni, quia, ut ait Nicetas, agni unius anni spatio in perfectam ætatem adolescunt.
Symbolice, sicut sol per annum cursum suum absolvit, omnia progignit, et ad sui exordium redit: ita Christus, qui est sol justitiæ, sui semper similis, in se rediens, virtutum orbem progignit. Ita Nazianzenus.
Tropologice, vult Deus nos a teneris sibi servire, sibique primam ætatem dicare. Audi Hugonem Victorinum, lib. III De Claustro animæ, cap. X: « In illa ætate quando flavescunt crines, caro nitescit eburnea — qui in hac ætate se domant et Deo sociant, præmium Joannis exspectant. » Et rursum: « Tales, ait, offerunt hostiam viventem, Deo placentem, immaculatam. »
Nota: Judæi in paschate adhuc hoc nostro tempore vescuntur azymis, sed non immolant agnum, quia agnus secundum legem Deut. cap. XVI, vers. 2, immolari debet Hierosolymæ, ubi erat templum: jam autem Judæi et templo et Hierosolyma carent.
Ubi adverte Judæos non servare ea cæremonialia, quæ jussit Deus in templo fieri. Alia vero quæ non sunt jussa fieri in templo, illa etiam hodie servant Judæi: talia sunt circumcisio, esus azymorum, jejunia, quies sabbati et aliorum festorum.
Juxta quem ritum tolletis et hædum. — Si nimirum desit agnus, tunc loco agni tolletis hædum instar agni immaculatum, masculum, anniculum; neque enim jubet Deus ut agnum accipiant simul et hædum, sed vel agnum, vel hædum. Id patet ex Hebræo et ex Septuaginta. Ita Theodoretus, Rupertus, Hugo, Abulensis, Cajetanus, Lipomanus.
Errant ergo primo, Hebræi nonnulli, qui in magnis familiis putant pro agno immolari potuisse vitulum.
Errat secundo, Burgensis, qui negat pro agno immolari potuisse hædum.
Errant tertio, alii, qui putarunt agnum a singulis familiis decima quarta die, hædum vero a toto populo decima quinta die debuisse immolari.
Versus 6: Immolabitque eum ad vesperam
Vers. 6. 6. Immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam. — Ergo agnus fuit victima, ejusque immolatio fuit sacrificium, ut patet cap. XIII, vers. 5, et Num. cap. IX, vers. 7.
Nota primo: « Immolabit, » scilicet decima quarta die: Judæi ergo ipsa decima quarta luna immolabant suum phase; Christiani vero post Concilium Nicænum non decima quarta luna, sed Dominica illam proxime sequente suum Pascha celebrant, in honorem resurrectionis Christi. « Pascha enim nostrum non passionis, sed lætitiæ est et resurrectionis, » ait S. Ambrosius, epist. 83. Nota secundo: Traditio fuit apud priscos Hebræos, Messiam eodem die illaturum plenam libertatem Hebræis, quo ipsi per phase liberati erant ex Ægypto.
Allegorice Rupertus: Agnus immolatur in plenilunio, id est, Christus venit et immolatus est in plenitudine temporum, ad Galat. cap. IV, vers. 4. Secundo, agnus immolatus est post æquinoctium vernum, cum lux et dies crescunt. Tertio, « ipse mensis Nisan, id est, aprilis verna temperies, cum tellus reflorescit — nonne sensatum hominem docet, quatenus spiritualibus agni paschalis intersit epulis? » inquit Rupertus.
Universa multitudo. — Hinc patet sacerdotes non immolasse hos agnos paschales in templo, sed quemque patremfamilias nomine totius familiæ, domi suæ agnum immolasse: hoc enim tempore necdum legales sacerdotes Aaronici erant instituti. Idque expresse docet Philo, lib. III De Vita Mosis, et Josephus. Dices: I Esdræ, cap. vi, vers. 20, dicuntur sacerdotes et Levitæ purificati, ad immolandum pascha. Respondeo: « Pascha » ibi sumitur pro omni sacrificio paschali; agnum vero paterfamilias immolabat.
Ad vesperam, — ad solis occasum, ut dicitur Deuter. cap. xvi, vers. 6. Hebr. est, inter duas vesperas, Chald., inter duos soles. Quæres ergo, quod sit tempus « inter duas vesperas, » quo immolandus erat agnus? Primo, Lipomanus respondet tempus inter duas vesperas esse noctem. Secundo, Hebræi, Chaldæi, Lyranus et Abulensis: Prima vespera est declinatio solis a meridie; secunda, est ipse solis occasus. Tertio, Oleaster, Aben Esra et alii putant primam vesperam esse solis occasum, secundam esse initium noctis.
Dico ergo primam vesperam esse, cum jam sol declinat ad occasum, secundam esse ipsum solis occasum; et hoc voluit Chaldeus, cum vertit, inter duos soles, scilicet declinantem et occidentem. Idem diserte docet Josephus, qui lib. VII De Bello Judaico, cap. xvii, docet Hebræos immolare solere paschales hostias ab hora nona usque ad undecimam.
Duabus ergo horis circiter ante occasum solis immolabatur agnus et assabatur; post occasum vero nocte, cum jam inciperet decima quinta dies, comedebatur.
Quæres secundo, an agnus immolari debuerit priore vespera decimæ quartæ diei, an posteriore? Aliqui neoterici senserunt agnum immolari debuisse priore vespera. Verum hæc sententia plane falsa est. Probatur primo, quia tò ad vesperam finem diei significat, non principium. Secundo, Num. XXXIII, 3, dicuntur Hebræi decima quinta die profecti. Tertio, ipse historiæ contextus hoc capite omnino convincit Hebræos eadem nocte qua comederunt agnum, fuisse egressos ex Ægypto. Quarto, Scriptura tantum numerat septem dies azymorum. Quinto, Christus Dominus decima quinta die in plenilunio passus est. Sexto, idem probari potest ex Pentecoste. Dico ergo hanc vesperam fuisse posteriorem decimæ quartæ lunæ, ita ut ritus hic agni fieret partim decima quarta, partim decima quinta die; immolatio enim agni fiebat decima quarta, comestio vero præcise fiebat decima quinta die. Ubi nota: Licet cœtera festa a vespera in vesperam celebrarentur, pascha tamen solum celebrabatur in fine, puta in vespera decimæ quartæ diei.
Allegorice, vergente mundi vespere in consummatione sæculorum oblatus est Christus, ait Hesychius. Sicut Hebræi noctu agnum comederunt, sic et Christus Sacramentum corporis sui eadem nocte nobis manducandum dedit. Sicuti sequenti luce holocausta immolabantur, ita et Christus in cruce Deo Patri vivam hostiam se obtulit. Hinc Patres docent immolationem agni non minus exhibuisse typum sacrificii Eucharistici quam sacrificii crucis. Ita S. Leo, serm. 7 De Passione; Cyprianus, serm. De Cœna; Gregorius, hom. 22 in Evangelia.
Anagogice S. Hieronymus, in Marci cap. xiv: « Vespera diei, ait, finem mundi indicat: circa undecimam namque horam venient novissimi, qui primi denarium vitæ æternæ accipient. »
Versus 7: Et sument de sanguine ejus
7. Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum, — ut viso hoc sanguine agni, angelus percutiens domos illas Hebræorum pertranseat. S. Hieronymus in Isaiæ LXVI: « Hoc et postes domorum in Ægypto signabantur, quando percunte Ægypto solus Israel mansit illæsus. »
Nota: « domorum, in quibus comedent illum. » Hinc enim videtur, quod illi qui alteri domui se junxerant in eaque comederant agnum, in eadem quoque domo pernoctarint. Tales autem erant fere Hebræi illi, qui in domibus Ægyptiorum habitabant.
Narrat Epiphanius, hæres. 18, Ægyptios memores illius diei, solitos esse intrante æquinoctio vernali, accipere rubricam, et illinere omnes arbores domosque.
Versus 8: Et edent carnes nocte illa assas igni
8. Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus. — Nota: Agnus hic repræsentabat duplex beneficium liberationis, primo, ab angelo percutiente; secundo, ex Ægypto. Rursum in esu agni duo repræsentabantur Judæis: primo, dura servitus; secundo, festinatio qua egressi sunt.
Nota hic primo, nocte comedendum fuisse agnum: hæc autem nox erat 15 diei. Secundo, per carnes accipe quoque nervos, viscera, et quidquid in agno erat comestibile.
Assas igni. — Nota: Hic erat ritus immolationis agni: primo, jugulabatur agnus; secundo, sanguine ejus aspergebantur postes; tertio, detracta pelle intestina lavabantur; quarto, integer agnus, non dissectus, cum capite et pedibus torrebatur.
Lactucis agrestibus, — Hebraice מרורים al merorim, id est, cum amaris, scilicet herbis quibuslibet amarulentis. Verum Septuaginta certam speciem vertunt, nimirum πικρίδες, quæ lactuca silvestris est. Jussit Deus has lactucas amaras cum agno adhiberi, ut per eas recordarentur Hebræi, inquit Theodoretus, amarissimæ in Ægypto servitutis.
Tropologice, præcepit Dominus amaros mandatorum Christi sermones, cum ipso Sacramento Dominicæ passionis devorari (ait S. Ambrosius, serm. De Grano sinapis). Et S. Chrysostomus, hom. 30 in Genes.: « Nunc, ait, fideles et jejunium intendunt, et vigilias, et pernoctationes sacras. » Et S. Bernardus, serm. Feriæ quartæ hebdomadæ pænosæ: « Universi, inquit, Christiani hac septimana pietatem colunt; modestiam exhibent, humilitatem sectantur. Quis enim tam irreligiosus, qui non compungatur? »
Versus 9: Non comedetis ex eo crudum quid
9. Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed assum tantum igni. — Vetat Deus crudum agnum comedi: tum quia hoc inhumanum est; tum quia cruda caro insalubris est; tum ne postea inter edendum carnem crudam fastidientes abjicerent.
Tropologice, cruda caro, inquit S. Gregorius, hom. 22 in Evang., est inconsiderata et irreverens divinæ bonitatis consideratio.
Nec coctum aqua, sed assum tantum igni. — Tum quia citius assantur carnes, quam lixantur: assatio ergo festinationis Hebræorum fuit symbolum; tum quia assatio significabat Hebræos in Ægypto in æstu fuisse quasi assos et tostos; tum quia assæ carnes solidioris sunt nutrimenti.
Allegorica et potissima causa fuit, ut assus agnus significaret Christum amore nostri in cruce tostum; nam agnus in crucis formam expansus assabatur, inquit S. Justinus Contra Tryphonem. Catholici vero sobrie et pie mysteria Christi meditantes comedunt Christum assum. Ita ex S. Gregorio Pererius.
Caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis. — Id exprimit Deus, quia caput, intestina et pedes, utpote ossea et cartilaginosa, vulgo assare non solemus; in agno vero hæc assari voluit Deus, tum quia Hebræi festini non habebant tempus ea lixandi; tum quia significabat Christum, in quo hæc maxime assa sunt, nimirum viscera compassione, pedes clavis, et caput spinea corona.
Versus 10: Nec remanebit quidquam ex eo usque mane
10. Nec remanebit quidquam ex eo usque mane: si quid residuum fuerit, igne comburetis, — quia festini summo mane discedetis.
Versus 11: Sic autem comedetis eum
11. Sic autem comedetis eum: Renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter. — Omnia hæc festinationem indicant, suntque viatorum ad iter longum et laboriosum accinctorum.
Adde: calceus erat signum libertatis, uti dixi ad Ephes. cap. vi, vers. 13. Nunc jubentur calceati incedere, instar ingenuorum et liberorum. Nota hypallagen Hebræam, habebitis calceamenta in pedibus, id est, habebitis pedes in calceamentis.
Addunt aliqui, veteres olim non assedisse mensæ, sed discubuisse. Hebræi vero hic, quia non ad quietem, sed ad exitum parantur, hinc calceare se jubentur.
Nota: Ex eo quod dicitur: « Tenentes baculos in manibus, » videtur quod Hebræi stantes agnum comederint, idque diserte docet Philo. Huc sane allusisse videtur Apostolus, Ephes. cap. vi, vers. 14, cum ait: « State succincti lumbos vestros in veritate, et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis. »
Dices, Matth. cap. xxvi, vers. 20, Christus celebrans pascha discubuisse dicitur. Respondet Maldonatus ibidem, discumbere significat mensæ adesse, quovis situ. Verum, quia diserte de Christo dicitur Joannis cap. XIII: « Surgit a cœna, et ponit vestimenta sua, » hinc aptius dici potest, Christum de more stetisse in cœna agni, sed discubuisse in cœna communi.
Symbolice Philo: Qui tendunt ad culmen virtutum, sint accincti lumbos, induti calceis, et disciplinam habeant quasi virgam in manibus.
Tropologice S. Gregorius, hom. 22 in Evang.: Qui vult phase Christianum comedere, accingat renes; calceos habeat in pedibus; tertio, teneat baculum in manu; quarto, comedat festinanter. Audi quoque B. Algerum, lib. I De Sacramento altaris, cap. xxii: « Lex dedit in calceamentis cautelam, ne a vitiis fallamur: in baculo disciplinam; in lactucis compunctionem; in festinatione desiderii ardorem; in accinctis renibus continentiam et castitatem. »
Denique calceus continentiam significat, cingulum modestiam, baculus spem, ait Nyssenus in Vita Mosis: « A spinis peccatorum calceus defendat; baculus vero, quo et feras hæreticorum repellimus, et sustentamur, spes est. »
Versus 12: Est enim Phase Domini
Est enim Phase, id est transitus Domini, et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum, — q. d. Comedetis agnum festinanter, quia hic esus agni significat celerem transitum Angeli, ut percutiat primogenita Ægypti.
Nota primo: Pro phase hebraice est pesach; Syri et Chaldæi vertunt pischa, vel pascha. Noster vertit phase, quia ultima gutturalis chet in Hebræo pesach, cum sit difficilioris pronuntiationis, apud Græcos et Latinos supprimi solet.
Nota secundo: Pesach, pascha et phase, significat transitum, vel magis proprie transultum; radix enim פסח pasach significat transilire, uti vertit noster Interpres, vers. 23, et III Regum capit. xviii, vers. 26. Unde et פסח pisseach vocatur claudus, eo quod quasi saltitans incedat. Dicitur ergo pascha, id est transultus, quia pascha significabat, quod Angelus transiliret domos Hebræorum, eas intactas relinquendo, et insiliret in domos Ægyptiorum, eorum primogenita occidendo.
Dices: Tertullianus, lib. Contra Judæos, videtur dicere pascha non esse Hebræum, sed Græcum nomen; illud enim ἀπὸ τοῦ πάσχειν, id est a patiendo, deducit. Respondeo: Patres hos non ad litteram, sed mystice loqui, et symbolice hunc locum explicare: volunt enim, non sine Dei consilio hanc vocem pascha inventam esse, quæ tam græce, quam hebraice etymologiam habet rei maxime consentaneam.
Nota tertio: triplex hic fuit transitus: primo, Angeli vastatoris; secundo, Hebræorum ex Ægypto in Chanaan; tertio, eorumdem per mare Rubrum. Dico, pascha primo et proxime significare transitum Angeli vastatoris: id enim hic dicitur; mediate tamen et finaliter significare transitum Hebræorum ex Ægypto. Ita S. Hieronymus et Josephus hic, lib. II.
Nota quarto: Phase vel pascha proprie significat transitum; inde secundo, significat metonymice agnum immolatum pro hoc transitu. Tertio, inde traductum est ad festum paschale. Quarto, pascha significat victimas quaslibet ovium et boum, quæ illis septem diebus immolabantur, de quibus Numer. cap. XXVIII.
Allegorice, agnus est Christus, qui de morte transivit ad vitam, de terra in cœlum, ut nos a peccato ad gratiam, ab inferno ad cœlum transiremus. Unde tropologice, phase, id est transitum, celebrat anima, cum egreditur a cogitationibus Ægypti, id est a molimine peccati, inquit S. Augustinus tract. 55 in Joan. « Pascha, inquit S. Ambrosius, lib. I De Cain, cap. viii, transitus est a passionibus ad exercitia virtutis. » Et clarius lib. I Hexaemer., cap. viii: « Pascha Domini quotannis celebratur, hoc est animarum transitus a vitiis ad virtutem, a passionibus carnis ad gratiam sobrietatemque mentis, a malitiæ nequitiæque fermento ad veritatem et sinceritatem regenerationis. » Et S. Gregorius, hom. 10 in Evangel.: « A regione, inquit, nostra superbiendo, inobediendo, visibilia sequendo, cibum vetitum gustando discessimus: sed ad eam necesse est flendo, obediendo, visibilia contemnendo, atque appetitum carnis refrænando redeamus. Per aliam ergo viam ad regionem nostram regredimur: quoniam qui a paradisi gaudiis per delectationem recessimus, ad hæc per lamenta revocamur. »
Hinc quinto, argutatur Zuinglius: Si hæc propositio est vera: « Agnus est Phase, » in eaque admittenda est metonymia jam dicta; ergo eadem admittenda est in hisce Christi verbis: « Hoc est corpus meum, » ut sensus sit: Hoc est figura corporis mei. Sed respondeo primo, antecedens esse falsum; agnus enim dicitur phase, id est hostia paschalis, proprie, non metonymice. Respondeo secundo, negando consequentiam: agnus enim non potest proprie esse phase, id est transitus, quia transitus et agnus sunt duæ res prorsus disparatæ; cum autem dico: « Hoc est corpus meum, » hoc et corpus non sunt disparata.
Versus 13: Erit autem sanguis vobis in signum
Vers. 13. 43. Erit autem sanguis vobis in signum — Sanguis hic vobis vestræ salutis erit signum et tessera, quod non percutiet vos angelus vastator; non quod angelus hoc signo corporeo indigeat: ipse enim per se satis videt, quæ sint domus Hebræorum, quæ Ægyptiorum; sed quod vos hoc signo tutelam, custodiam et salutem exspectare velit, idque ob typum agni ejus, qui sanguine suo liberabit vos ab ira ventura et morte æterna. Per hunc ergo ritum implicite profitebantur Hebræi, ab æterna morte se liberatum iri per sanguinem Messiæ; unde et postes cum superliminari typum et formam crucis exhibebant, ut docet S. Cyprianus, lib. II Testim. contra Judæos, cap. XXII. Sic Ezech. IX, Angelus jubetur omnes occidere præter eos, qui signati erant signo Tau, quod figuram gerebat crucis.
Jubentur ergo Hebræi hic, non tantum in primo hoc paschate suæ liberationis et exitus, sed et in aliis deinceps quotannis celebrandis postes et superliminare sui ostii sanguine agni aspergere, ut recordentur, quod jam olim simili aspersione liberati sint a vastante angelo.
Et in cunctis diis Ægypti faciam judicia. — Septuaginta, faciam ultionem. Hinc videtur, ait Cajetanus, quod Apis sive Serapis, omniaque alia deorum simulacra in Ægypto nocte paschali dejecta et comminuta sint, vel terræ motu, vel fulminibus, uti ex traditione Hebræorum asserit S. Hieronymus ad Fabiol., De 42 Mansion., in prima. Tradunt insuper Hebræi, idola Ægypti lapidea fuisse tunc comminuta in pulverem; lignea esse putrefacta, vel in cinerem redacta; metallica vero esse resoluta et liquefacta.
Versus 15: Septem diebus azyma comedetis
Septem diebus azyma comedetis. — « Azyma » vocantur panes sine fermento: ζύμη enim est fermentum. Ergo « comedetis azyma, » ut scilicet quotannis recolatis prima azyma paschæ, quæ comedistis exituri ex Ægypto: cum enim nocte illa pastam fecissetis ad panem coquendum, præ festinatione non habuistis tempus eam fermentandi, cogentibus Ægyptiis illico vos egredi: unde Deuter. XVI, 3, dicitur: « Septem diebus comedes azyma, afflictionis panem, quoniam in pavore egressus es de Ægypto, ut memineris diei egressionis tuæ de Ægypto, omnibus diebus vitæ tuæ. »
Quicunque comederit fermentum, peribit anima illa de Israel. — « Peribit, » scilicet sententia judicum, si res constiterit, quasi dicat: Per judices condemnetur ad mortem; si illi id negligant, ego Deus vindex eum puniam morte. Hinc patet Hebræis fuisse capitale, comedere fermentum in diebus azymorum.
Nota hic quod dies azymorum incepisse cum paschate. Hinc patet Christum legis observantissimum instituisse Eucharistiam in pane azymo; nam instituit eam post cœnam agni, in qua incipiebat esus azymorum, qui durabat per septem dies. Recte ergo, et ad exemplum Christi Ecclesia Latina præscribit suis ut Eucharistiam celebrent in pane azymo.
Tropologice, per azyma, inquit Theodoretus, significatur non tantum diligentia et instantia proficiscendi, sed etiam quod nullum Ægyptiacæ vitæ vestigium tenere ipsos conveniebat: hinc dicit Christus, Matth. XVI: « Cavete a fermento Pharisæorum. »
Versus 16: Dies prima erit sancta atque solemnis
16. Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis: nihil operis facietis in eis. — Hinc patet ex 7 diebus azymorum celebriores fuisse primum et ultimum, eosque solos proprie fuisse festos, idque æque; illis enim non licebat operari, quod aliis quinque intermediis diebus licebat; unde dies prima vocatur sancta, id est, cultui Dei dicata. Dicitur et prima hæc dies solemnis, quia festa erat ob publica et solemnia sacrificia, quæ illo die fiebant, ut patet Numer. cap. XXVIII, vers. 16 et seq.; unde et Judæi tunc veste elegantiore et cibo lautiore utebantur.
Versus 17: Custodietis diem istum ritu perpetuo
Vers. 17. 47. Custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo, — quamdiu scilicet vestræ generationis et gentis Judaicæ ritus, cultus et religio, puta judaismus, perdurabit: cum enim ille ab alia Christi superveniente religione abolebitur, tunc et ritus phase abolebitur. Duravit ergo hic ritus per annos 1530; tot enim sunt ab exitu ex Ægypto usque ad passionem Christi, qui ritum hunc, aliosque veteres implevit et abolevit. Unde S. Justinus Contra Tryphonem: « Præceptum, inquit, agni paschalis fuisse temporaneum ex eo apparet, quod Deus non permiserit eum immolari, nisi in loco in quo invocatur nomen ejus, » puta Hierosolymæ, ubi erat templum; « nimirum quia scivit dies venturos post passionem Christi, quando Hierosolyma tradenda esset hostibus, cessantibus simul omnibus victimis. »
Errant ergo Armeni Christiani, qui agnum sacrificant, ejus sanguine limina inungunt, ossa exurunt, cinerem cum sanguine servant ad expiationem, uti refert S. Nicon., lib. De Erroribus Armenorum.
Superstitiosi erant et illi Christiani, qui agni carnes in paschate juxta altare ponentes, propria benedictione consecrabant, et in die paschæ ante alios cibos de agni carnibus comedebant, uti refert Walafridus Strabo, De Rebus Eccles., cap. XVIII; nam, ut ipse ait, pascha nostrum immolatus est Christus: hinc Paulus vult nos epulari, non in fermento veteri, sed in azymis sinceritatis et veritatis.
Nota: Tradit Josephus Hebræos ex Ægypto exeuntes per 30 dies comedisse azyma; tamdiu enim pastam eorum, quam secum extulerant, durasse; qua deficiente Deum dedisse eis manna de cœlo; sicut vice versa defecit manna, cum filii Israel ingressi Chanaan comederunt de frugibus terræ, ut dicitur Josue V. Deus enim non deest homini in necessitate, nec vicissim superest aut superfluit, ubi non est opus.
Versus 20: In cunctis habitaculis vestris edetis azyma
20. In cunctis habitaculis vestris edetis azyma. — Nota to habitaculis, quæ in itinere constituti non poterant semper habere, ac consequenter nec edere azyma. Ita Cajetanus.
Versus 21: Tollite animal et immolate Phase
21. Tollite animal. — Hebraice, extrahite pecudem, scilicet ex ovili; ecce non solus agnus, sed et hædus (hic enim hebraice vocatur seh, æque ut agnus) immolari poterat loco agni.
Versus 22: Fasciculum hyssopi tingite in sanguine
22. Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine. — Septuaginta, qui est ad januam. Debebat ergo agnus, ait S. Augustinus, vel occidi juxta januam domus, vel potius ad ostium deferri ejus sanguis. Hyssopus enim erat hic loco aspergilli. Hebræum סף saph non tantum limen, sed et pelvim significat: unde aliqui cum Chaldæo vertunt, cum sanguine, qui est in vase, vel pelvi. Melius tamen Noster saph vertit limen; hoc enim communiter significat, a radice סוף soph, id est finire.
Nullus egrediatur usque mane, — vel certe donec constet angelum percussorem transisse: monuit enim hoc Moses, ut caverent egredi, ne in percussorem hunc inciderent; itaque postquam Ægyptii percussionem hanc ab eo factam sua comploratione testati sunt, mox ipsi eadem nocte egressi sunt, ut patet vers. 31, scilicet post mediam noctem, ante mane.
Versus 23: Non sinet percussorem ingredi
23. Et non sinet percussorem. — Hinc putant aliqui hunc percussorem angelum fuisse malum: dicitur enim, « non sinet » Deus, quasi angelus hic vellet etiam Hebræos occidere, si Deus sineret. Unde Rupertus: « Recte percussori traduntur angelo malo, postquam subjici noluerunt per semetipsum corripienti, et decem plagis ad pœnitentiam invitanti Deo. » Verum æque probabile, vel probabilius est hanc plagam per angelos bonos inflictam fuisse. Unde pro non sinet, hebraice est non dabit, scilicet ordinem vel ordinationem; non ordinabit ut percutiat Hebræos, sed tantum Ægyptios.
Versus 26: Quæ est ista religio?
26. Quæ est ista religio? — Hebraice, quis est iste cultus? ad quid, quare celebratis pascha hoc?
Versus 29: Factum est in noctis medio
Vers. 29. Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum. — Media enim nocte vel ipsa cæca silentia terrent, eo ergo terribilior fuit hæc pœna; talis erit et adventus Christi ad judicium, uti dixi cap. XI, vers. 5.
Omne primogenitum, — quod primo natum est, etiamsi sit unigenitum, etiamsi annosum; hinc in una domo plures subinde cæsi sunt, puta avus, pater, filius, uxor, si omnes erant primogeniti: idem dico de servis et jumentis.
A primogenito Pharaonis. — Punitur hic in filio Pharao, sed ipse majori dolori et vindictæ servabatur, mergendus cum suis omnibus in mari Rubro.
Usque ad primogenitum captivæ, — ancillæ captivæ ad pistrinum damnatæ, ut patet cap. XI, vers. 5.
Versus 30: Surrexitque Pharao nocte
30. Surrexitque Pharao, etc., vocatisque Moyse et Aaron nocte ait: Surgite, et egredimini. — Verisimile est ipsummet Pharaonem tanta strage perculsum, timentemque pejora surrexisse, ut Mosen adiret, quem suaviter quiescentem domi suæ inveniens vocando excitarit, dixeritque: Surgite, egredimini; id clarius significant Hebræa.
32. Benedicite mihi, — orate pro me, ut vertit Chaldæus.
Moraliter, disce hic dura et obstinata corda non blanditiis, non minis, non flagellis, sed morte, dirisque cladibus frangi et molliri: sicut adamas non mollescit nisi hircino sanguine, ita strage primogenitorum omnium fractus et flexus est Pharao. Ita superbus Nabuchodonosor cervices demisit, cum mutatus est in bestiam. Ita Saulus prostratus in terram factus est Paulus, dixitque: « Domine, quid me vis facere? » Ita Magdalena possessa a dæmonibus septem, Christum medicum requisivit.
Mirum apud Gentiles exemplum narrat Plutarchus, libro De sera numinis vindicta, sub finem: Thespesius, inquit, homo fuit sceleratæ et deploratæ vitæ; de eo consultum oraculum, num quæ emendationis ejus foret spes? respondit: « Melior erit postquam fuerit mortuus. » Paulo post Thespesius gravi lapsu collisus, exanimis jacuit: tertio die ad se rediens, dixit, in casu hoc animam suam eductam e corpore, alia omnia vidisse et sensisse, ideoque mox totam aliam esse factam. Ita factum est: qui enim antea erat impius, libidinosus, ebriosus, etc., hoc casu et raptu factus est pius, castus, sobrius, justus, speculumque virtutum. Ita duro nodo durus quærendus est cuneus, acrique supplicio frangenda est malæ mentis obfirmata consuetudo.
Versus 33: Urgebantque Ægyptii populum
33. Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, — timore scilicet ex tanta suorum strage perculsi. Hinc videas fabulas et calumnias Gentilium, uti Cornelii Taciti, lib. V, et Trogi Pompeii, vel potius Justini, lib. XXXVI, asserentium Hebræos ob scabiem et pruriginem ab Ægyptiis Ægypto esse pulsos. Simile est quod tradunt Manethon, Chæremon et Lysimachus Ægyptii historici apud Josephum, lib. I Contra Apionem, scilicet Mosen idola Ægyptiorum abstulisse — cum e contrario sacra Scriptura nos doceat omnes ad unum mari Rubro esse absorptos.
Tale est et illud Taciti, Judæos dici quasi Idæos; secundo, Judæos sue non vesci, quia sues æque ut Judæi scabiei sunt obnoxii; tertio, asinos Judæis Ægypto egredientibus viam monstrasse. Tale est illud Justini, Joseph magum fuisse, ejusque filium fuisse Mosen. Unde videas quam Gentiles Judæis fuerint infensi et iniqui, vel Judaicarum rerum ignari et imperiti.
Versus 34: Tulit populus conspersam farinam
34. Tulit igitur populus conspersam farinam, antequam fermentaretur. — « Conspersam, » et magno labore manibus vel pedibus subactam, puta massam, vel pastam, uti mox habent Hebræa, quia scilicet non habebant spatium eam fermentandi et coquendi, cocturi illam prima occasione.
Et ligans in palliis. — Hebræum שמלה simlah proprie significat involucrum, vel amiculum, quo aliquid tegitur aut involvitur. Sic et pallia hæc Hebræorum videntur fuisse sindones, sive lintea; illis enim pasta involvi solet.
Versus 36: Dominus dedit gratiam populo
Vers. 36. 36. Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis. — Ergo hæc bona sua commodarunt Ægyptii Hebræis, non tam ex timore, quam quia Deus dedit eis gratiam coram Ægyptiis. Gratia hæc, ait Tostatus, vel fuit qualitas quædam producta a Deo in Hebræis, mirifice lucens in vultu totoque corpore, quæ Hebræos faciebat amabiles et gratiosos Ægyptiis. Hac de causa Plato monebat Xenocratem discipulum suum, qui tristem severumque vultum præ se ferebat, « ut Gratiis sacra faceret. »
Vel potius, « dedit Deus gratiam, » id est inflexit Deus corda Ægyptiorum ad tenerum quemdam amorem Hebræorum, ita ut Hebræi viderentur Ægyptiis non solum commiseratione, verum amore, honore, quin etiam quibuslibet beneficiis dignissimi; quo factum est ut libenter sua eis commodarint, imo obtulerint, ait Cajetanus, incitantes eos, ut confidenter peterent quidquid vellent.
Ut commodarent eis. — Errat ergo Josephus, qui ait hæc Hebræis dono fuisse data ab Ægyptiis; Scriptura enim ait hæc non donata, sed commodata esse, atque Hebræos hæc sibi usurpantes spoliasse Ægyptum.
Vide hic opum mutabilitatem, ut quasi commodatæ ab uno ad alium transeant. Saladinus magno labore imperium Ægypti et Syriæ peperat: is moriens interulam suam hastæ præfixam per castra circumferri jussit, atque per præconem proclamari: « Hæc una tunica Saladino principi ex tantis opibus imperioque superest. »
Et spoliaverunt Ægyptios. — Dices: ergo spolium, id est furtum et rapinam, commiserunt Hebræi. Respondeo: Spolium, jussu Dei admissum, justum et sanctum est. Deus enim jubens tibi aliquem spoliare, hoc ipso tibi jus et dominium in ejus bona largitur. Ita S. Augustinus, Rupertus, S. Thomas, Abulensis et alii.
Secundo, secluso Dei jussu, poterant Hebræi bona Ægyptiorum per spolium accipere, tum titulo mercedis: servierant enim eis laboriosissime; tum titulo justi belli: hostes enim publici Hebræorum erant Ægyptii. Unde Sap. X, dicitur: « Reddidit Deus justis mercedem laborum suorum. »
Tropologice, Patres et Doctores Catholici spoliarunt Ægyptum, cum sapientiam et eloquentiam ab Ethnicis haustam, transtulerunt ad fidem et Ecclesiam Christi illustrandam. Et sane videmus jam omnem eloquentiam, scientiam, sapientiam apud Ethnicos, Turcas, Saracenos defecisse, et ad Christianos transisse, qui soli jam in toto orbe florent in omni arte, scientia, eloquentia, disciplina.
Versus 37: Profecti sunt de Ramesse in Socoth
Vers. 37. 37. Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum. — « Profecti sunt » Deo duce, iterque monstrante per columnam nubis de die, et columnam ignis de nocte, ut patet cap. seq., vers. 21.
Nota: Hebræi, ex Ægypto tendentes in Chanaan, egerunt 42 stationes sive mansiones in deserto, de quibus tractatum scripsit S. Hieronymus ad Fabiolam. Prima mansio fuit in Ramesses: illuc enim ex tota Ægypto convenerunt Hebræi exituri: unde apte Ramesses hebraice significat tonitruum gaudii, ait S. Hieronymus. Miro enim, novo et insolito ibi gaudio perfusi sunt Hebræi, quod jam ex dura servitute Ægypti in libertatem se evasisse viderent. « Libertatis, ait Justinianus, incomparabile est pretium. »
In Socoth. — Secunda ergo mansio fuit in Socoth, quæ sita erat inter mare Rubrum et Ægyptum tunc cultam. Dicta est Socoth, id est tabernacula, quod prima ibi Hebræi exeuntes Ægypto fixerint tabernacula, ait S. Hieronymus ad Fabiolam.
Sexcenta fere millia peditum. — « Fere, » id est, plus minus. Nota: Hæc sexcenta millia erant peditum armatorum, sive militum, qui scilicet attigerant vel excesserant annum 20. Non numerantur hic ergo parvuli et adolescentes, nec mulieres, nec decrepiti; quo computu totus populus Hebræorum hic habuisset decies et quinquies centena millia hominum. Quin et Hebræi tradunt fuisse decies et octies centena millia, quibus accessit Ægyptiorum vulgus innumerabile; ita ut multi putent universim egredientium fuisse tricies centena millia hominum, quos omnes Deus aluit manna cœlesti in deserto per 40 annos. Hi omnes una die non confuse, sed ordine per turmas suas dispositi egressi sunt, quod vers. 41 instar miraculi notat Moses.
Absque parvulis. — Septuaginta, præter supellectilem — non tantum motam, sed etiam se moventem, puta parvulos et mulieres, inquit S. Augustinus, Quæst. XLVII.
Vers. 39. Quam dudum de Ægypto conspersam tulerant. — « Dudum, » nam plusquam die integro conspersa fuerat, nec fermentata.
Nec pulmenti. — Pulmentum est obsonium, puta caro, pisces, olera, et quidquid cum pane comeditur; veteres enim pulte pro pane utebantur.
Versus 40: Habitatio filiorum Israel quadringentorum triginta annorum
40. Habitatio autem filiorum Israel qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum. — Certum est, et consentiunt omnes Doctores Hebræi et Latini, exceptis Eugubino et Genebrardo, Hebræos non habitasse in Ægypto totos 430 annos. Id patet vel ex eo: nam cum Jacob cum suis descendit in Ægyptum, descendit pariter cum eo Caath, filius Levi. Caath autem vixit tantum annos 133, cujus filius Amram vixit tantum annos 137. Amram genuit Mosen anno 81 ætatis suæ egressum ex Ægypto. Nunc adde hos singulorum annos, puta 133, 137, 81, non conficies 430, sed tantum 351.
Quæres ergo, unde hi 430 anni inchoandi, et quomodo computandi sint? Dico breviter cum S. Augustino, Eusebio, Ruperto, Abulensi, Cajetano, eosdem inchoandos non esse a descensu Jacobi in Ægyptum, sed ab anno 75 Abrahami, quo anno Abraham evocatus a Deo, cœpit a domo ac patria sua, Haran scilicet, peregrinari versus terram Chanaan: hoc enim anno promissiones illas accepit.
Patet hoc primo: nam clarum est Hebræos a descensu Jacobi, non habitasse 430 annos in Ægypto. Hinc sequitur hos annos 430 ab anterius arcessendos esse, idque diserte exprimunt Septuaginta hoc loco, cum vertunt: « At habitatio filiorum Israel quam habitarunt ipsi et patres eorum in terra Ægypti et Chanaan, fuit 430 annorum. »
Secundo, quia Apostolus Galat. III post 430 annos non a Jacobi, sed ab Abrahæ vocatione numerandos, factam ait legem.
Tertio, quia sic commodissime numerum hunc inibimus. Nam erat ipse tum 75 annorum. Hinc ad nativitatem Isaac 25 anni interfluxerunt. Ab Isaac ad nativitatem Jacob sunt anni 60. Jacob vero 130 ætatis anno in Ægyptum descendit. Jam collige 25, 60, 130, habebis 215 annos, ita ut totidem, id est 215 ab ingressu Jacobi, ad egressum Hebræorum ex Ægypto supersint. Quibus junge priores 215, colliges 430: quot numerat tam Moses, quam Apostolus.
Nota: Contigit exitus Hebræorum ex Ægypto anno mundi 2454, a diluvio anno 797, a nativitate Abrahæ anno 505, a descensu Jacobi in Ægyptum 215, a morte Joseph 144, ante ædificationem templi Salomonis anno 480, ante Christum anno 1496, ante bellum Trojanum anno 356.
Versus 41: Eadem die egressus est omnis exercitus Domini
41. Eadem die, — qua ante 430 annos Abraham cœpit peregrinari in Ægyptum. Ita aliqui. Secundo et genuine, « eadem die, » paschæ scilicet; nisi malis hoc ad totum Hebræorum exercitum referre, q. d. Omnes simul, licet essent tanto numero, eadem die ordinata acie ex Ægypto egressi sunt. Ita Abulensis. Hoc enim miraculi instar fuit.
Nota: Dies hæc paschæ, sive prima azymorum, qua Hebræi egressi sunt ex Ægypto, fuit dies Veneris, Deo ita disponente, ut congrue significaret diem Veneris, quo Christus, phase nostrum, immolatus est. Id ita esse patet ex eo quod trigesimo primo die ab egressu cœperit eis pluere manna: ille autem dies fuit Dominicus. Jam si trigesimus primus dies fuit Dominicus; ergo primus fuit dies Veneris. Unde sequitur Hebræos primum hoc suum phase typicum immolasse pridie, puta die Jovis, perinde ac Christus suum phase et Eucharistiam die Jovis paulo ante mortem celebravit.
Versus 42: Nox ista est observabilis Domini
Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de terra Ægypti. — Hebræis lel schimmurim, id est nox custodiarum, hoc est custodienda, quam omnes custodire, id est observare et celebrare debent. « Quando eduxit eos, » id est, quando fecit ut educerentur, cum videlicet Pharaonem per cladem primogenitorum coegit Hebræos dimittere. Noctu enim ad omnes Hebræos missi sunt nuntii ut egrederentur; tumque ipsi supellectilem convasantes compararunt se ad exitum, ita ut sub auroram ad Ramesses convenirent. Noctu ergo exierunt inchoate; mane vero reipsa complete egressi sunt, ut clare dicitur Numer. cap. xxxiii, vers. 3.
Mystice, hac nocte significabatur, quod Christus populum Dei transferret ex regno noctis et tenebrarum, id est peccati et mortis, in regnum lucis vitæ æternæ.
Versus 43: Hæc est religio Phase
43. Dixitque Dominus, — aliquanto post egressum tempore.
Hæc est religio, — hic est ritus phase: ita Chaldæus; vel, ut Septuaginta, hæc est lex phase.
Omnis alienigena, — qui est alterius gentis, qui non est Hebræus. Chaldæus hic judaizat: vertit enim, omnis filius destructus, id est omnis Christianus. Destructos enim Judæi vocant eos, qui a Judaismo ad Christum convertuntur.
Non comedet ex eo, — nisi per circumcisionem in vestram coloniam et gentem transeat, fiatque proselytus; hic enim comedere poterat phase, ut patet vers. 48.
Nota: Sicut Eucharistia non datur nisi baptizato, ita phase nemo comedebat, nisi circumcisus; erat enim phase primarium Sacramentum Judæorum, sicut Eucharistia est Christianorum. Qui sequenti anno ab egressu celebrarunt phase, Numer. cap. ix, hi omnes ante jam circumcisi erant in Ægypto. Inde vero per 39 annos peregrinantes in deserto non celebrarunt phase, quia omnes deinceps nati manserunt incircumcisi, donec pervenirent in Chanaan, ibique in Galgalis circumcisi sunt et comederunt phase, ut patet Josue cap. v. Excipe feminas; hæ enim non circumcidebantur, et tamen cum viris comedebant phase.
Versus 44: Omnis servus emptitius circumcidetur
44. Omnis servus emptitius circumcidetur, — id est, circumcidi debet, jubeo ut circumcidatur, itaque comedat ex agno. Scriptura enim hic servum distinguit ex advena et mercenario, statuitque ut servus edat ex agno, non autem mercenarius. Circumcisio ergo servis sive mancipiis Hebræorum non fuit libera et arbitraria, ut volunt aliqui, sed præcepta, et necessario subeunda — idque non tantum quatenus erat abscissio præputii, sed etiam quatenus erat Sacramentum et professio judaismi.
Versus 45: Advena et mercenarius non edent ex eo
45. Advena (Gentilis, mercator, verbi gratia, Chananæus, qui inter vos commoratur) et mercenarius (famulus, vel operarius, qui suam vobis operam locat) non edent ex eo, — nisi circumcidi velint; his enim circumcisio est libera et arbitraria.
Versus 46: In una domo comedetur
46. In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras. — Hinc patet agnum non in templo, sed in domo immolatum fuisse, tum hac prima vice, tum deinceps. Debebat ergo agnus in ea domo totus comedi, in qua erat immolatus et assatus; nec ejus pars mitti poterat ad eos qui erant in aliis domibus — idque in signum, quod nocte illa transeunte angelo percutiente, nullus domo egressus sit, uti docet Scriptura.
Allegorice vero, ut significaretur agnum verum, puta Christum in Eucharistia, comedendum esse in una Ecclesia, nec fas esse eis, qui extra Ecclesiam sunt, vel ab ea per schisma aut excommunicationem separati, hac sacra synaxi vesci. Ita S. Cyprianus, De Unitate Ecclesiæ; Procopius, Rabanus, Rupertus.
Nec os illius confringetis. — Ad litteram accipe os, vel ossa agni, non Christi Domini, uti quidam voluerunt; de agno enim ad litteram est omnis hic sermo. Dices: Joan. cap. xix, vers. 36, de Christo crucifixo dicitur: « Facta sunt enim hæc, ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo. » Respondeo, hanc Exodi Scripturam impletam dici in Christo, sensu non litterali, sed typica et allegorica.
Ubi nota: Jussit Deus in agno nullum os confringi ad litteram, ut per hoc festinatio et festinatus angeli transitus significaretur. Mystica vero causa fuit ut significaretur sacrosanctum Christi Domini corpus infractum et integrum in passione mansurum, nec milites ipsius crura de more fracturos.
Tropologiam vide apud S. Bernardum, serm. De cute, carne et ossibus animæ.
Versus 47: Omnis cœtus filiorum Israel faciet illud
47. Faciet illud, — id est, sacrificabit illud per suum patremfamilias, rituque hic præscripto illud comedet et celebrabit.
Summa Allegorica: Agnus ut Typus Christi
Allegorice, ut summatim omnia simul complectar, immolatio agni apertus fuit typus Christi in cruce immolandi, per quem a captivitate Pharaonis, id est diaboli, liberati sumus, et per ejus sanguinem et crucem (quæ significabant postes et superliminaria sanguine agni tincta) vindictam divinam effugimus, et liberamur ab angelo percutiente; hoc enim est, quod ait Apostolus I Cor. cap. v: « Pascha nostrum immolatus est Christus. » Nam primo, vespere immolabatur agnus: quia diu exspectatus tandem in consummatione sæculorum immolatus est Christus. Secundo, tota multitudo filiorum Israel eum immolat: quia omnes Judæi a Pilato petierunt Christum crucifigi. Tertio, die 14, cum plenilunium est, immolatur agnus: quia Christus occisus totam illuminavit Ecclesiam. Quarto, Christus fuit quasi agnus ob puritatem, mansuetudinem, patientiam plus quam agninam; unde dicit Isaias, cap. liii: « Quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. » Quinto, masculus est ob fortitudinem; anniculus, quia in flore erat ætatis; immaculatus, ob innocentiam. Sexto, Christus fuit etiam quasi hædus, quia inter iniquos reputatus est, quia ipse hostia pro peccato fuit, et quia peccata nostra suscepit. Septimo, hunc agnum immolamus et manducamus in Eucharistia. Unde S. Andreas proconsuli Achaiæ respondit: « Ego omnipotenti Deo, qui unus et verus est, omni die sacrifico, non thuris fumum, nec taurorum mugientium carnes; sed immaculatum agnum, cujus carnes posteaquam omnis populus credentium manducaverit, agnus qui sacrificatus est, integer perseverat et vivus. »
Octavo, sanguine agni tingitur postis uterque, cum memoria passionis Christi in corde per fidem, et in ore per professionem imponitur: « corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. » Tingitur et superliminare, cum cor nostrum ad spem cœlestium per meritum passionis Christi elevatur. Nono, sanguis postibus illitus ab exterminatore liberat: quia omnes, qui Christi meritis non salvantur, mors æterna condemnat. Decimo, carnes ejus nocte comeduntur: quia Christum in Eucharistia non videmus, sed in fidei obscuritate credentes quiescimus. Undecimo, non comeduntur crudæ aut lixæ, sed assæ: crudas carnes comedit, qui Christum solum hominem credit; lixas aqua, qui humana ratione mysteria examinat; assas comedit, qui igneam charitatem, qua Christus pro nobis tostus est, considerat et amplectitur. Christus enim, ut canit D. Thomas:
Se nascens dedit socium,
Convescens in edulium,
Se moriens in pretium,
Se regnans dat in præmium.
Duodecimo, si quid remanserit usque mane, igni comburitur: quia quod de Christi mysteriis intelligere non possumus, potestati Spiritus Sancti humiliter reservamus, inquit S. Gregorius, hom. 22. Decimo tertio, totus agnus comedi debet: quia totus Christus cum omnibus, quæ de eo docet Ecclesia, credi debet. Decimo quarto, soli Hebræi et circumcisi, id est, Christiani et baptizati, ex eo comedunt. Decimo quinto, agnus comedi debet cum azymis et lactucis: sic Eucharistia cum animi puritate et dolore de peccatis sumenda est. Audi Ambrosium in oratione ante Missam: « Quanta cordis contritione, et lacrymarum fonte, quanta reverentia et tremore, quanta corporis castitate, atque animi puritate, illud divinum et cœleste mysterium celebrandum est, Domine Deus, ubi caro tua in veritate sumitur, ubi sanguis tuus in veritate bibitur, ubi summis ima, humanis divina junguntur, ubi adest sanctorum præsentia angelorum, ubi tu es sacerdos et sacrificium mirabiliter et ineffabiliter? Quis digne hoc mysterium celebrare possit, nisi tu Deus omnipotens offerentem feceris dignum? »
Decimo sexto, caput cum pedibus et intestinis vorandum est: caput, Christi divinitatem; pedes, humanitatem; interiora, secretiora mysteria significant: quæ omnia debemus vorare, id est, credere. « Sacramentum Dei altissimi, inquit S. Bernardus, suscipiendum est, non discutiendum; venerandum, non dijudicandum; fide sortitum, non innatum; traditione sancitum, non adinventum. » Et serm. 20 in Cantic.: « Christus, ait, tangi potest; sed affectu, non manu; voto, non oculo; fide, non sensibus. Tangis manu fidei, desiderii digito, devotionis amplexu; tangis oculo mentis. »
Decimo septimo, agnus in multis domibus comeditur: quia in multis Ecclesiis Christus immolatur et sumitur. Decimo octavo, non licet particulam agni extra domum efferre: quia Eucharistiam non licet dare infidelibus, schismaticis et aliis qui sunt extra Ecclesiam. Decimo nono, os non confringitur: quia crura Christo in cruce pendenti frangenda non erant, Joan. xix, 36. Rursus os, id est, fortitudo virtutis Christi, passione non erat frangenda. Vicesimo, qui comedit agnum, renes accingat: qui Christum in Eucharistia comedit, libidinem carnis restringat, inquit S. Gregorius. Vicesimo primo, idem teneat baculum, quasi viator tendens in cœlum: est enim Eucharistia viaticum peregrinantium et morientium. Ita de Ambrosio narrat Paulinus, eum moriturum ab Honorato Vercellensi Eucharistiam tanquam viaticum accepisse. Audi et S. Chrysostomum, lib. De Sacerdotio: « Quidam, inquit, mihi narravit, quod qui de hac vita migraturi sunt, si mysteriorum hujusmodi cum pura conscientia fuerint participes, spiritum afflaturi, ab angelis hinc recta in cœlum abducantur. » Hac de causa Eucharistia a Patribus vocatur « Pharmacum immortalitatis, » quia ejus virtute non tantum anima beatur, sed et corpus a morte resurget ad gloriam. Vicesimo secundo, calceatus sit, ut per lapides et spinas in cœlum penetret. Vicesimo tertio, cum festinatione comeditur agnus: quia in Eucharistia non tam quæritur voluptas, quam nutrimentum et vires ad festinandum in patriam cœlestem. Vicesimo quarto, primogeniti Ægyptiorum, quia de agno non comederunt, mortui sunt: sic qui Eucharistiam neglexerit, morte æterna peribit. Unde ait Christus, Joan. vi: « Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. » Ita ex S. Gregorio, Beda et aliis Abulensis, Quæst. L, et Ribera, lib. V De Templo, cap. IV.