Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, vers. 2, Deus sibi offerri primogenita hominum et pecorum. Secundo, vers. 17, Deus educit Hebræos non per Philisthæam, sed per viam deserti. Hebræi secum deferunt ossa Joseph. Tertio, vers. 21, describitur columna ignis et nubis, quæ fuit dux itineris.
Textus Vulgatae: Exodus 13:1-22
1. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2. Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israel, tam de hominibus quam de jumentis: mea sunt enim omnia. 3. Et ait Moyses ad populum: Mementote diei hujus in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto: ut non comedatis fermentatum panem. 4. Hodie egredimini mense novarum frugum. 5. Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi et Hethæi et Amorrhæi et Hevæi et Jebusæi, quam juravit patribus tuis ut daret tibi, terram fluentem lacte et melle, celebrabis hunc morem sacrorum mense isto. 6. Septem diebus vesceris azymis, et in die septimo erit solemnitas Domini. 7. Azyma comedetis septem diebus: non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis. 8. Narrabisque filio tuo in die illo, dicens: Hoc est quod fecit mihi Dominus, quando egressus sum de Ægypto. 9. Et erit quasi signum in manu tua, et quasi monumentum ante oculos tuos, et ut lex Domini semper sit in ore tuo; in manu enim forti eduxit te Dominus de Ægypto. 10. Custodies hujuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies. 11. Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi, sicut juravit tibi et patribus tuis, et dederit tibi eam: 12. separabis omne quod aperit vulvam Domino, et quod primitivum est in pecoribus tuis: quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino. 13. Primogenitum asini mutabis ove: quod si non redemeris, interficies. Omne autem primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes. 14. Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid est hoc? respondebis ei: In manu forti eduxit nos Dominus de terra Ægypti, de domo servitutis. 15. Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum: idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo. 16. Erit igitur quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem, inter oculos tuos: eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de Ægypto. 17. Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos duxit Deus per viam terræ Philisthiim quæ vicina est: reputans ne forte pæniteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Ægyptum. 18. Sed circumduxit per viam deserti, quæ est juxta mare Rubrum; et armati ascenderunt filii Israel de terra Ægypti. 19. Tulit quoque Moyses ossa Joseph secum, eo quod adjurasset filios Israel, dicens: Visitabit vos Deus, efferte ossa mea hinc vobiscum. 20. Profectique de Socoth, castrametati sunt in Etham in extremis finibus solitudinis. 21. Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam, per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis; ut dux esset itineris utroque tempore. 22. Nunquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo.
Versus 2: Sanctifica Mihi Omne Primogenitum
2. SANCTIFICA MIHI OMNE PRIMOGENITUM, q. d. Separa a communi usu omne primogenitum, ut mihi dicetur et offeratur.
Nota: Non præcipit hic Deus, ut id fiat hoc tempore, quo omnes occupati erant in egressu, sed ut fiat postea, cum opportunum fuerit, videlicet, cum possederint terram Chanaan, ut patet vers. 11; subnectit tamen Deus hanc legem præcepto de agno, quia, sicut agni immolatio, ita et primogenitorum oblatio, Hebræis jugiter refricare debebat memoriam suæ liberationis ex Ægypto: hanc enim effecit et procuravit Deus per cædem primogenitorum totius Ægypti; quia ergo tunc cecidit Deus primogenita Ægypti, ut Hebræos quasi primogenitos suos inde liberaret, et quia tunc intacta servavit primogenita Hebræorum habitantium in Ægypto, hinc hac lege eadem sibi offerri, ac quasi sua, et a se conservata sibi reddi depoposcit. Unde hæc agni æque ac primogenitorum oblatio sunt primæ legis veteris, sive Mosaicæ cæremoniæ.
OMNE PRIMOGENITUM QUOD APERIT VULVAM, — quod primo, vulvam matris reserando, naturali more in lucem hanc egreditur, quodque principium est generationis maternæ. Unde Cyrillus Hierosolymitanus, homil. De Occursu Domini, negat hoc Christo convenire: Christus enim nascens non reseravit vulvam matris, sed clausum matris virginis uterum penetrando, prodiit in lucem; ideoque hac lege non tenebatur, licet sponte sua illi se subjecerit, eamque servarit. Ita Cyrillus et Hormisdas Papa, epist. I, cap. III, quanquam contrarium doceant Rupertus, Abulensis, Jansenius, qui putant aperiri vulvam non significare aliud, quam primo nasci, et sic Christum quoque aperuisse vulvam matris suæ. Verum plus significat apertio vulvæ, uti patet ex terminis.
Tertio, plane ex adverso Origenes, S. Ambrosius, S. Chrysostomus, S. Hieronymus, Theophylactus, Euthymius in Luca II, putant hac lege solum Christum comprehendi, eo quod ipse solus natus sit ex virgine, ideoque solus in partu matris uterum aperuerit, id est, ex eo hactenus clauso prodierit; nam in aliis mulieribus uterus aperitur primo, non in partu, sed in congressu maritali ante conceptum. Verum hic sensus subtilior est, et litteram videtur evertere. Præcipitur hic enim Hebræis, ut singuli suos primogenitos Deo offerant: non ergo lex hæc Christum solum spectat, sed potius eum excludit.
Itaque dico, to quod aperit vulvam hic additur primogenito: primo, ut ab hac lege excludatur Christus; secundo, ne quis patris solius primogenitos offerendos putaret: nam in pecoribus manifestum est primogenitum matris, non patris, debere spectari et offerri: idem est in hominibus. Unde notat S. Augustinus, Quæstione XXIII, primogenitum hic a Septuaginta vocari πρωτότοκον a primo matris partu, non autem πρωτογενή a prima patris generatione. Hic vice versa Scriptura cum de æterna et increata Filii a Patre generatione loquitur, eum vocat non μονότοκον, sed μονογενῆ, id est unigenitum Patris.
Quare ex hac lege primogenitus non erat, si pater virgo viduam aliunde jam habentem proles duxisset, ex eaque primum sibi filium generasset; hic enim primus ejus filius non primo aperuisse matris vulvam, utpote ex qua alii jam ante prodiissent. E diverso, qui plures habebat uxores, singularum primogenitos ex hac lege Deo offerre debebat. Unde Hebræus, Chaldæus et Septuaginta habent, aperiens omnem vulvam; et Lucas, cap. II, vers. 23: «Omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur.»
Hinc et Christus quasi matris suæ primogenitus Deo oblatus est; esto hac lege non teneretur, ut dixi.
Rursum, primogenitus hic aperiens vulvam matris Deo consecrandus, debebat esse masculus, ut patet vers. 12, qui primo ex ea nascebatur; nam si femina primo ex ea fuisset nata, deinde masculus, is masculus non censebatur hac lege primogenitus, quia is non primo aperiebat vulvam matris, utpote quæ per sororem feminam jam ante fuerat aperta.
Discant hic parentes novi Testamenti, non obsistere filiis, etiam primogenitis, si Religionem ingredi, Deoque se consecrare velint; in veteri enim lege parentes omnes ex Dei lege primogenitos, etiamsi unigeniti essent futuri, Deo offerre tenebantur. Si id fecerunt Judæi, Deo jubente, quidni idem faciant Christiani Deo consulente et vocante? Libenter parentes primogenitos suos offerunt regibus et principibus, ut iis in aulis ipsorum serviant: quidni libentius offerant eos Regi regum, et Domino dominantium, ut sint cives Sanctorum, domestici, imo aulici Dei? Imitentur B. Annam, quæ suum Samuelem Deo tam libenter obtulit, ideoque quinque proles pro uno Samuele, a Deo remuneratore recepit.
Allegorice, Christus primogenitus omnis creaturæ Deo sanctificatus et consecratus est, et per eum omnis creatura.
Tropologice, primogenita damus Deo, cum ipsi primordia operum nostrorum offerimus, ut cedant in ejus laudem et honorem, utque ab eo prosperentur et benedicantur; quod sane non tantum mane, sed et per diem sæpe in initio operis cujusque viri sapientes et pii faciunt: ita Rabanus. Rursum, primogenitum nostrum est cor, quia illud ante alia membra primo in embryone formatur. Accipitribus dari solet cor avium, quas prædantur. Christus e cruce prædatus est cor nostrum: ipsi ergo illud offeramus: ipse illud nobis reddet purum, sanctum, quietum, lætum et beatum.
Socrati (ait Seneca, lib. I De Beneficiis, cap. VII) cum multa multi pro suis quisque facultatibus offerrent, Æschines pauper auditor: «Nihil, ait, dignum te, quod dare tibi possim invenio, et hoc modo pauperem me esse sentio. Itaque dono tibi, quod unum habeo, me ipsum: hoc munus rogo, qualecumque est, boni consulas, cogitesque alios cum multum tibi darent, plus sibi reliquisse.» Cui Socrates: «Quidni tu, ait, magnum munus dederis? nisi forte parvo te æstimes: curabo ergo ut te meliorem tibi reddam, quam accepi.» Hæc Seneca. Tu vero Æschinem imitare: non Socrati, sed Deo totum dona teipsum. Si donaveris, multo te tibi meliorem reddet.
IN FILIIS, — inter filios. Hebræice, littera bet, id est in, ponitur pro ben, id est inter.
MEA SUNT ENIM OMNIA, — non tantum titulo creationis et dominii, quod in omnia a me creata habeo et possideo; sed etiam, et vel maxime, titulo liberationis et redemptionis, qua ab exterminatore primogenita vestra tutatus, ea quasi a morte redemi, eaque vobiscum ex Ægyptiaca servitute eduxi: hinc tertio, mea sunt, titulo justi hujus præcepti, quo ea a vobis æquissime exigo, imo repeto.
Versus 3: Mementote Diei Hujus
3. EGRESSI ESTIS, — egredimini: est enallage temporis, eaque huic loco congrua; non enim possumus meminisse, nisi præteritorum.
IN MANU FORTI, — magno robore et potentia suis plagis affligens Pharaonem, itaque potenter eum cogens vos missos facere; per hanc ergo potentem suam vindictam eduxit vos Deus.
Versus 4: Mense Novarum Frugum
4. HODIE EGREDIMINI MENSE NOVARUM FRUGUM. — Ita Hebræa, Chaldæa et Septuaginta; unde mirum est Pagninum vertere, hodie egredimini mense julio. Nam pascha, quo Judæi egressi sunt, non in julio, sed semper in Nisan, id est martio, celebratum est. Fefellit Pagninum, quod ipse אביב abib, pro אב ab acceperit: hæc enim licet voce sint affinia, re tamen et significatione plurimum differunt. Ab enim certum mensem, scilicet julium, significat; abib vero non proprium mensis, sed appellativum est nomen, significans virens, sive culmus id sit, sive spica. Ita enim noster Interpres alibi vertit, ut patet Exodi ix, 31. Extenditur abib etiam ad segetes in grana maturescentes, necdum tamen plane maturas, ut patet Levit. II, 14. Illarum enim manipulus altera die azymorum offerebatur, tostis primum granis, deinde in farinam contusis, vocaturque abib: unde ulterius translatum est abib, ut significet mensem quo primæ hæ fruges hordeaceæ progignebantur, et Deo offerebantur: qui erat mensis pascha, sive Nisan; qua de causa Septuaginta passim vocant «mensem novorum,» et Noster «mensem novarum frugum,» vel, «primum verni temporis,» quia continebat æquinoctium vernum, Deuter. cap. XVI, vers. 1.
Versus 5: Cumque Introduxerit Te Dominus in Terram
5. CUMQUE INTRODUXERIT TE DOMINUS IN TERRAM CHANANÆI. — Hinc patet hanc legem comedendi phase et azyma, uti et præcedentem de offerendis primogenitis, non obligasse Hebræos totis 40 annis, quibus vagabantur in deserto instabiles, et rebus omnibus incompositis: idem de sacrificiis in Levitico præscriptis dicendum est. Idem patet Deuter. cap. XII, vers. 1 et 9, ubi quoque causam hujusce rei dat Deus dicens: «Neque enim usque in præsens tempus venistis ad requiem et possessionem quam Dominus Deus daturus est vobis.»
Dices: Num. III, 10, 44, 12, in Sinai sub finem anni hujus, quo egressi erant ex Ægypto, Deus exigit ab eis primogenita.
Respondeo, novum id esse præceptum, et diversum ab hoc, quod tamen ab hoc occasionem et originem accepit. Unde et nova ibidem oblationis primogenitorum fuit forma: nam ibi vers. 43, Moses jussu Domini recensuit primogenitos filiorum Israel, invenitque eos esse numero viginti duo millia et 273; quorum loco Deus ascivit sibi et suo cultui Levitas omnes, qui inventi sunt pene totidem, scilicet viginti duo millia; cæteros 273 primogenitos, qui in populo supererant, et numerum Levitarum superabant, jussit Deus redimi persolutis in singula capita quinque siclis; primogenita vero pecorum voluit Deus dari Levitis, qui jam sui erant, suoque cultui addicti. Ibi ergo non præscribitur proprie oblatio, sed tantum numeratio primogenitorum Israelis, idque eo fine ut eorum vice substituantur Levitæ, qui totidem erant, ad serviendum Deo in tabernaculo. Tunc ergo primo hæc lex impleta, et in Levitas commutata est: deinceps vero singuli primogeniti Deo offerri, et quinque siclis redimi debuerunt, Num. XVIII, 46.
Versus 9: Quasi Signum in Manu Tua
9. ET ERIT QUASI SIGNUM IN MANU TUA, ET QUASI MONUMENTUM ANTE OCULOS TUOS. — Corrige cum Bibliis Romanis, Hebræis et Chaldaicis, inter oculos tuos; Septuaginta tamen vertunt, ante oculos tuos; sed eodem res redit.
Judæi hæc crasse accipiunt, utque huic Dei præcepto satisfaciant, legem decalogi membranulis inscriptam brachio, fronti, fimbriis, aut ostiis domus affigunt; et hæc sunt phylacteria ac fimbriæ, quæ dilatabant Pharisæi, quæque carpit Christus, Matth. XXIII, 5. Non enim hoc voluit hic Deus, nec loquitur de lege decalogi, sed paschatis et azymorum. Præcepit ergo tantum hac phrasi Deus Hebræis, ut jugem beneficii, et legis jam dictæ servent memoriam, ut illa tanquam res pendula inter oculos iis perpetuo obversetur, idque ad hoc, ut ejus intuitu et consideratione ad Dei reverentiam, amorem, gratitudinem accendantur: hunc sensum significat to quasi, cum ait: «Erit quasi signum, et quasi monumentum.»
Unde S. Hieronymus in Matth. XXIII, sic explicat: «Præcepta erunt in manu tua, ut compleantur; erunt ante oculos tuos, ut die et nocte mediteris in eis.»
Versus 10: A Diebus in Dies
10. A DIEBUS IN DIES, — id est, ab anno in annum, q. d. Certa et continua annorum serie. Hebræum enim ימים iamim, id est dies in plurali, significat annum.
Versus 11: Chananæi
11. CHANANÆI. — Sub hac cæteras intelligit gentes in terra promissa habitantes; harum enim omnium pater fuit Chanaan, Gen. X, 5.
Versus 12: Separabis
12. SEPARABIS, — Hebraice העברת haabarta, id est transire facies, ad Dominum scilicet, hoc est, offeres Domino omne quod aperit vulvam tam in hominibus, quam in jumentis.
Tropologice, S. Ambrosius, lib. I De Cain et Abel, cap. x: «Mentis, inquit, generationes et proles aliæ sunt femineæ, ut malitia, petulantia, luxuries, intemperantia, aliaque hujusmodi vitia, quibus animi nostri quædam enervatur virilitas: aliæ sunt masculinæ, ut castitas, patientia, prudentia, temperantia, fortitudo, justitia, quibus mens nostra et caro ipsa firmatur, et ad impigre obeunda virtutis munia erigitur, et ideo ait Isaias: In utero accepimus, et peperimus spiritum salutis; masculum ergo parturivit et peperit, qui spiritum salutis effudit.»
ET QUOD PRIMITIVUM EST IN PECORIBUS TUIS. — Hebraice est בהמה behema, q. d. In jumentis tuis; jumenta proprie sunt animalia bajula, quæ homines, vel sarcinas portant, ut equi, asini, cameli: pecora sunt, quæ pastum et cibum præbent, uti sunt oves, boves, capræ. Verum Scriptura non semper hoc discrimen observat, sed subinde hæc confundit. Hinc putant aliqui, lege hac primogenita non tantum pecorum, sed et jumentorum omnium, puta equorum, mulorum, camelorum, debuisse Deo offerri; idque docet Philo, initio lib. De Sacerdotum honoribus, ubi addit primogenita equorum, asinorum, camelorum redimenda esse pretio, idque jure divino; unde aliqui putant ea quinque siclis æque ac primogenitos hominum, fuisse redempta. Verum nil tale exprimit Scriptura, sive jus divinum; imo primogenitum, v. g. capræ, vel ovis, non valebat illo tempore quinque, sed tantum duos, vel tres siclos.
Dico ergo hic tantum præcipi oblationem primogenitorum pecorum, id est ovium, caprarum et boum, non autem jumentorum, puta equorum, camelorum, etc. Id patet: nam vers. 15, significat omnia hæc primogenita jumentorum, id est pecorum, Deo immolari, et, ut Hebræi habent, sacrificari solere; atqui Hebræi poterant tantum sacrificare oves, capras et boves, non autem equos, mulos, camelos, ut patet Levit. I, 2 et 10. Ergo ovium tantum, caprarum et boum primogenita Deo erant offerenda; offerebantur enim ad sacrificium. Adde, de solo primogenito asini statuit Deus vers. sequenti, illum cum ove commutandum esse; ergo equorum, camelorum aliorumque jumentorum primogenita hic neglexit et exclusit. Objici hic posset aliquid ex vers. 15, sed illud ibi dissolvam.
Rursum objici posset id quod dicitur Numer. XVIII, 15: «Omne animal immundum redimi facies;» sed bene respondet Abulensis animal immundum ibi vocari, non id quod tale est secundum speciem, uti est equus, camelus, etc., sed quod tale est ex accidente, puta quod immundum est, quia cæcum, claudum, morbidum, ut proinde Deo immolari non possit, juxta legem Levit. XXII, 22. Hinc sequitur quinque tantum animalium, puta ovis, bovis, capræ, hominis et asini primogenita debuisse Deo offerri, uti docet Abulensis. Plura vide apud Franciscum Suarez et Sebastianum Barradium, tract. De Purificat. B. Virginis.
QUIDQUID HABUERIS MASCULINI SEXUS, CONSECRABIS DOMINO. — Masculi enim digniores sunt feminis.
Versus 13: Primogenitum Asini Mutabis Ove
13. PRIMOGENITUM ASINI MUTABIS OVE. — Asini, id est asinæ: hujus enim aperitur vulva, et asinus tam mas est quam femina; unde agno paschali additur to «masculus,» ut dixi cap. XII, vers. 5.
Quæres, cur præ cæteris jumentis voluit Deus asinum, puta primogenitum asini, sibi offerri, ut scilicet pro eo offerretur ovis?
Respondeo, quia ita ipsi placuit: causa tamen motiva videtur fuisse, quod Hebræi in Ægypto fere tantum habuerunt boves, et oves, et capras e pecoribus, et asinos e jumentis (ita Hebræi et Abulensis), quorum primogenitis pepercit Deus, eaque ipsi ex Ægypto salva eduxerunt: itaque horum omnium primogenita, titulo quasi compensationis postulavit sibi Deus, ut quibus tam familiaris esset asini usus, quibusque primogenita asinorum conservasset Deus, ab eis eadem deinceps reciperet.
Secundo, voluit forte Deus sibi dari asinum, ut Hebræos hac ratione absterreret a cultu Priapi; huic enim immolabatur asinus: hinc illud Ovidii de asino, Fastor. cap. I: «Hellespontiaco victima grata Deo»; idque ob genitalia asinina, et inguinia, de quibus ait Propheta: «Quorum carnes sunt uti carnes asinorum:» quam ob causam et Commodus Imperator ονος, id est asinus, est dictus. Verum quia stupidum hoc animal indignum erat quod Deo immolaretur, hinc jussit Deus ut illud cum ove commutaretur.
Tertio, noluit Deus asellos a matre avelli, ne matrem affligeret: nullum enim animal ita amat proles suas, ut asinus et simia.
Tropologice S. Gregorius, lib. XXVII Moral. cap. XV: Asini, inquit, primogenita ove mutare, est immundæ vitæ primordia in innocentiæ simplicitatem convertere. Ita et Rupertus.
Nota: Asinis (qui in Palæstina veloces et fortes sunt, ut equi) uti solent Judæi præ equis et camelis. Hinc principes eorum asinis inequitabant, ut patet Judic. cap. x, vers. 4, et cap. XII, vers. 14; unde et Christus rex Sionis asino vectus ingressus est Jerusalem: quin et equorum usus, uti volunt aliqui, vel verius equorum copia Judæis vetita fuit, ut patet Deut. cap. XVII, vers. 16; Psal. LXXI, vers. 7; Isaiæ cap. II, vers. 8, idque in Isaiæ cap. II scribentes S. Hieronymus, Basilius et Procopius diserte docent.
Atque hæc Gentilibus fabulæ occasionem dederunt, ut asinos in deserto Judæis aquam ostendisse, et Judæos asinum adorare affinxerint. Horum Gentilium antesignanus fuit Apion, contra quem scribit Josephus, lib. II, cap. x. Apionem secuti sunt Cornelius Tacitus, lib. V; Plutarchus in Sympos. lib. IV, Quæst. V. Rursum, quia a Judæis prodiere Christiani primi, hinc in eos eadem calumnia derivata est, ut de ononychite, id est asino ungulato pictoris illius refert Tertullianus, Apolog. cap. XVI: erat is, inquit, auribus asininis, altero pede ungulatus, librum gestans, et togatus, cum hac inscriptione, Deus Christianorum. Idem apud Minutium Felicem Cæcilius exprobrat Octavio. Quanquam Christianis calumnia hæc atque probrum ex Gnosticis sit conflatum; Gnostici enim, teste Epiphanio, hæresi 62, dicebant Dominum sabaoth asini formam habere, eo quod Judæ dictum et promissum sit: «Ligabit ad vitem asinam suam,» Genes. cap. XLIX, vers. 11. Et Numer. cap. XXII, asina Balaam pro Judæis et Dei populo steterit; et cum equos ab hostibus captos subnervari jussisset Deus Josue cap. XI, vers. 6, asinas tamen præcepisset servari Num. cap. XXXI, vers. 28.
QUOD SI NON REDEMERIS, INTERFICIES. — Si vilior sit primogenitus asini, quam ut eum pretio stato, puta ove, redimere velis, tunc eum non immolabis quidem, decervicabis tamen, et cervice præcisa interimes; hoc enim significat Hebr. ערף araph, ut vel sic primogenitorum Ægypti, tui gratia interemptorum, habeas monumentum. Mirum est in Septuaginta pro interficies, legi redimes. Sic enim habent: ἐὰν δὲ μὴ ἀλλάξης, λυτρώσῃ αὐτό, id est, si vero non commutaveris, redimes illud: forte voluerunt, si ovis, cum qua commutandus erat pullus asini, non esset ad manum, tunc pullum hunc redimendum esse pretio ovis. Ita videtur exponere S. Ambrosius, lib. II De Cain, cap. II; sed tunc deest altera conditionis pars, scilicet hæc: Si nec ove, nec pretio ovis, pullum hunc asini redimere volueris, tunc eum interficies, ut habent Hebræa, Chaldæa et noster Interpres.
OMNE AUTEM PRIMOGENITUM HOMINIS IN FILIIS TUIS, PRETIO REDIMES, — quinque siclis, ut patet Num. cap. XVIII, vers. 16. Voluit Deus eos sibi oblatos iterum redimi. Primo, ut hæc redemptio refricaret eis memoriam redemptionis primogenitorum, cum hæc ab angelo et morte liberata sunt. Secundo, quia solos Levitas suo tabernaculo et cultui Deus destinaverat; alioqui enim nimis magna fuisset turba sacerdotum et ministrorum Dei, qui proinde otiosi sæpe fuissent, et tamen ali debuissent a populo: quod ingens fuisset gravamen populi.
Versus 14: Cras
14. CRAS, — futuris temporibus: est synecdoche.
Versus 15: Usque ad Primogenitum Jumentorum
15. USQUE AD PRIMOGENITUM JUMENTORUM. — Omnia enim primogenita, etiam jumentorum, puta equorum, asinorum, camelorum, cæsa sunt in Ægypto: in cujus rei memoriam Deus non jumentorum omnium, sed pecorum tantum primogenita sibi ab Hebræis offerri depoposcit, idque quia sola pecora sibi ad sacrificium delegit in Levitico.
Pari modo, licet in Ægypto feminæ quoque, quæ erant primogenitæ, sint cæsæ, Deus tamen ab Hebræis solos exigit masculos primogenitos, ut dignior sexus Deo dicaretur.
Versus 16: Quasi Signum in Manu Tua
16. ERIT IGITUR QUASI SIGNUM IN MANU TUA, ET QUASI APPENSUM QUID. — Pro appensum, alii vertunt frontale. Judæi hoc rursum crasse accipiunt de scheda, fronti super oculos affixa, et ab aure una ad aliam porrecta, cui inscriptum erat: «Sanctifica omne primogenitum,» et: «Audi, Israel, Deus tuus unus est,» etc.
In hoc frontali mira est Judæorum superstitio: dicunt enim ejus membranulam accipi debere ex corio animalis mundi, debere verba jam dicta illi inscribi ea parte qua carni animalis adhæsit, idque manu dextera, lineis rectissimis, charta integra non habente ullum foramen: si ea sit in cubili, non licere conjugio uti, nisi illa intra tertium scrinium recludatur, etc. Denique signa hæc, quæ ipsi inter suos singulis diebus cum capiti, tum sinistro brachio alligant, ut admoneantur præceptorum Dei, vocant tephillin a radice תפלין taphal, id est conjungere, alligare, appendere; vel a תפלה tephilla, id est oratio, q. d. Oratoria, quia ipsi in suis precibus iis quotidie utuntur, iisque se ab omni malo tutos putant. Ita referunt P. Fagius, Oleaster, Lipomanus et alii. Verum hujus versus genuinum sensum dedi vers. 9.
Versus 17: Non Eos Duxit Deus per Viam Terræ Philisthiim
17. NON EOS EDUXIT DEUS PER VIAM TERRÆ PHILISTHIIM, QUÆ VICINA EST. — Hoc iter a Chanaan in Ægyptum per Philistinos, communiter dicitur esse decem dierum; Philo ait esse trium dierum.
NE FORTE PŒNITERET EUM, SI VIDISSET ADVERSUM SE BELLA CONSURGERE. — Dices: Etiam alia via pugnandum fuit cum Amalec, cap. XVII. Respondeo: Illud prælium fuit unicum, post 40 dies ab exitu ex Ægypto initum, quod non tam Hebræorum armis, quam Dei singulari ope confectum est: si autem transissent Hebræi per Philistinos, statim et assidue eis pugnandum fuisset cum hostibus bellicosissimis; tales enim erant Philistini.
«Spiritualiter, inquit Rupertus, hoc Deus agit in omnibus electis suis in Ægypti exitu, id est, in principio conversionis, ut novitiis pacatam a vitiis paret viam, ut tranquille et delectabiliter egrediantur, ne subitis tentationibus pulsati a sancto proposito vix incepto deterreantur.» Pulchre quoque S. Gregorius, lib. XXIV Moral. cap. XII: «Tres, inquit, modi sunt hominum conversorum ad Deum, inchoatio, medietas atque perfectio: in inchoatione, inveniunt illi blandimenta dulcedinis; in medio tempore, certamina tentationis; ad extremum vero, perfectionem plenitudinis. Prius ergo illos dulcia suscipiunt, quæ consolentur; postmodum amara, quæ exerceant; et demum suavia atque sublimia, quæ confirment: nam et sponsam suam vir quisque prius dulcibus blandimentis fovet, quam tamen jam conjunctam asperis increpationibus probat, probatam vero securis cogitationibus possidet. Unde et plebs Israelitica cum despondente se Deo, ad sacras mentis nuptias ex Ægypto vocaretur, quasi arrharum vice prius accepit blandimenta signorum; conjuncta autem, probationibus exercetur in eremo; probata vero, in repromissionis terra virtutis plenitudine confirmatur: ita quoque vitam uniuscujusque conversi, et inchoatio blanda permulcet, et aspera medietas probat, et plena post perfectio roborat.» Subdit S. Gregorius: «Sæpe tam diutina sunt tentationum certamina, quam longa inchoationum fuerant blandimenta; sæpe etiam non: nunquam tamen laborem tentationis dispar sequitur perfectio firmitatis: quia juxta summam certaminis, remuneratur quisque plenitudine perfectionis.» Additque novitios in eo plerumque labi, quod, dum initio aliqua dona et consolationes a Deo accipiunt, mox se perfectos putant; unde dum subita tentationis procella tanguntur, consternantur, et pene se perditos putant; qui si primæ dulcedini non nimis tribuissent, didicissentque in prosperis cogitare de adversis, prævidissent hæc ita futura, nec fuissent turbati, cogitantes hunc esse Dei morem et ordinem.
Versus 18: Armati de Ægypto
18. ET ARMATI ASCENDERUNT FILII ISRAEL DE TERRA ÆGYPTI.
Pro armati hebr. est חטושים chamuschim, id est quini et quini. Unde Calvinus carpit nostrum Interpretem, qui vertit, armati, vertique vult, dispositi. Verum passim Hebræi, ut R. Abraham, Aben Esra, Andreas Masius in Josue lib. I, cap. xiv, et alii chamuschim accipiunt pro חלוצים chalutsim, id est armati, vel succincti lumbos. Aquila quoque et Symmachus vertunt, καθωπλισμένα, id est armati; itaque recte versum esse ab Aquila, consonant universa synagogarum subsellia, ait S. Hieronymus ad Damasum, Quæst. II: quia enim quini incedunt in acie milites armati, hinc chamuschim, id est quini, idem est quod armati, per metalepsin Hebræis usitatam. Aliter Cajetanus: Chamuschim, inquit, idem est quod quintati, id est armati, sive accincti gladiis et armis in loco quinque costarum: ibi enim solemus gladium appendere. Negat Calvinus Hebræos hic habuisse arma: unde enim, inquit, ipsi inopes tot et tanta sibi comparassent? Respondeo, honestiores jam ante ea domi suæ habuisse; alios jam ante præmonitos de egressu, ea sibi comparasse; alios ab Ægyptiis ea commodato accepisse: nam eos habuisse arma patet ex bello, quod paulo post cum Amalecitis gesserunt.
Septuaginta pro armati vertunt, quinta generatione. Chamuschim enim significat quintam, scilicet generationem, uti subaudiunt Septuaginta. Estque id quoque verum, si generationes tribus Judæ computes. Judas enim genuit Phares; Phares genuit Esron; Esron genuit Aram; Aram genuit Aminadab; Aminadab genuit Naason, qui fuit princeps tribus Juda in deserto. Alioqui si generationes Levi supputes; invenies tantum quatuor: nam Levi genuit Caath; Caath genuit Amram; Amram genuit Aaron; Aaron genuit Eleazar, qui cum patre egressus est ex Ægypto. Et hoc computu promisit Dominus Abrahæ, generatione quarta Hebræos exituros ex Ægypto, Genes. cap. xv, vers. 16. Ita S. Hieronymus ad Damasum. Aliter S. Augustinus, Quæst. XLIX: Generatio, inquit, est sæculum, puta spatium centum annorum: jam quarta generatione, id est quarto centenario annorum completo, et quinto inchoato, Hebraei egressi sunt ex Ægypto, uti promiserat Deus Abrahæ, Genes. cap. xv, vers. 16.
Noto to armati: hactenus Hebræi inermes servierant Ægyptiis, lateres et lutum tractaverant; tunc liberi exituri Ægypto armantur ad bella. Sic tropologice, qui e servitute et regno mundi et diaboli eripere se cupit, armare se debet ad prælia: memento, o Christiane, te Christi esse militem, ad bellum vocari, arma tractare debere. Paulus Æmilius militibus res non necessarias curantibus, jussit ut quiescerent, nec aliud facerent, quam enses acuere, cætera sibi curæ fore. Idem militi dicebat hæc tria esse curanda: corpus, ut quam validissimum et pernicissimum habeat; arma apta; animum ad subita imperia paratum: reliqua diis et imperatori curanda relinquere.
Testis est Livius, lib. IV. C. Crassus militem videns sine gladio currentem: «Heus, inquit, commilito, pugno uteris pro gladio?» Multis Othonem Imperatorem rogantibus ne, deposito imperio, exercitum ac Rempublicam desereret, quidam e gregariis militibus sublato ense dixit: «Scito, Cæsar, sic pro te omnes animatos esse;» moxque seipsum jugulavit: testis est Suetonius in Othone. Cum Antonius pararet classem cum Cæsare conflicturus, quidam tribunus militum, vir fortis et in armis exercitatus, Antonio prætereunti corpus suum multis cicatricibus insignitum ostendit dicens: «O imperator, cur his vulneribus, aut huic gladio parum fidis, inque lignis fragilibus spem reponis? Sine Phænices et Ægyptii classe pugnent: nobis Romanis terram da, in qua consuevimus vel hostem vincere, vel mortem oppetere.» Testis est Plutarchus in Antonio. Præclare Cicero, lib. III Tuscul.: «Necesse est, ait, qui fortis sit, eumdem esse magni animi; qui magni animi, invictum; qui invictus, eum humanas res despicere, atque infra se positas arbitrari. Despicere autem nemo potest eas res, propter quas ægritudine affici potest, nisi fortis. Ex quo efficitur fortem virum ægritudine nunquam affici; omnes autem sapientes fortes esse.» Applicet sibi hæc miles Christianus.
Versus 19: Tulit Moyses Ossa Joseph
19. TULIT QUOQUE MOYSES OSSA JOSEPH SECUM.
Historia Scholastica narrat quod Nilus, exundans eo anno quo Hebræi egressi sunt, operuerit loculum Joseph; cum ergo eum invenire non posset Moses, scripsit nomen Dei tetragrammaton in lamina aurea; illa autem mox enatavit ad loculum Joseph, eumque detexit. Alii hunc loculum per ovem ostensum tradunt, ovem, inquam, quæ Hebræos et loculum hunc comitata sit per desertum, illudque significari putant Psal. LXXIX, 1: «Qui deducis velut ovem Joseph.» Sed hæc sunt fabellæ Thalmudicorum.
Nota: Verisimile est Mosen etiam aliorum Patriarcharum, puta fratrum Joseph, ossa secum extulisse. Nam Actor. VII, 16, constat eos omnes in Palæstinam translatos esse, et sepultos in Sichem; neque apparet, quo alio tempore, quam hoc, transferri potuerint. Hic tamen tantum ossium Joseph fit mentio, quia Joseph adjuraverat Hebræos, uti id facerent, ipseque hunc eis egressum prædixerat. Voluit autem Hebræos sua ossa efferre; quia cura pii inter suos sepulcri eum tangebat, et ut posteri horum ossium intuitu vaticini memores, certa fide et spe iter in terram promissam capesserent. Vide dicta Gen. XLVII, vers. 29 et 30.
Versus 20: Castrametati Sunt in Etham
20. PROFECTIQUE DE SOCOTH CASTRAMETATI SUNT IN ETHAM.
Hebræi castra secunda fixerunt in Etham, sicuti prima fixerant in Socoth. Etham situm erat in ultima solitudine, vicina mari Rubro, et montibus prærupta: unde forte et nomen accepit. Etham enim hebraice fortem, indeque asperum et præruptum significat.
Nota hic quatuor miracula Hebræis data et continuata per 40 annos. Primum fuit, quod in tanta corum turba nemo esset æger aut debilis, ut vellet aut deberet remanere in Ægypto, sed omnes essent sani ac valentes ad iter alacriter et constanter peragendum; Deus enim omnibus illis robur et alacritatem suggerebat, ne laborem itineris gravate ac moleste ferrent, et hoc est quod dicitur Psalm. CIV: «Et non erat in tribubus eorum infirmus,» hebraice הושל chosel, id est nutans, vacillans, q. d. Inter eos nullus erat æger, imo ne debilis quidem aut imbecillis, sed omnes erant alacres et expediti. Secundum, quod calcei et vestes eorum cum pueris creverint, et per quadraginta annos non fuerint attrita, nec consumpta, uti dicitur Deuter. VIII, 1, et cap. XXIX, vers. 5. Tertium fuit manna. Quartum fuit columna ignis et nubis, de qua jam sequitur.
Versus 21: Columna Nubis et Ignis
21. DOMINUS AUTEM PRÆCEDEBAT EOS AD OSTENDENDAM VIAM PER DIEM IN COLUMNA NUBIS.
«Præcedebat eos,» non in ipsa castrorum metatione: ibi enim sistebat; sed in profectione: eduxit enim eos ex Ægypto, et deinceps semper proficiscentes deduxit et præcessit. Unde sequitur columnam hanc itineris ducem primo apparuisse non in Etham, sed in Ramesses; inde enim primo egressi sunt Hebræi. S. Hieronymus videtur contrarium dicere, scilicet quod columna hæc primo visa sit in Etham; sed vult dicere, quod S. Scriptura primo hujus columnæ faciat mentionem in Etham: sic et in Etham tantum facit mentionem ossium Joseph asportatorum, cum tamen constet ex Ramesses ea esse exportata.
Rursum, hæc columna præcedebat castra Hebræorum, mota non motu circulari cœlorum: ita enim in orbem raptata fuisset: non etiam ventorum flatu; sed ducente eam angelo, qui erat quasi motor et auriga columnæ, ut patet cap. XIV, vers. 19. Angelus ergo impellebat eam, ut primam tribus Judæ aciem proficiscentem præiret, quando castra erant mutanda et movenda; quando vero erant locanda et figenda, angelus eam super castra, puta supra primam aciem tribus Judæ, uti volunt aliqui, vel potius supra medium castrorum, ut volunt alii, quasi defixam detinebat; fabricato autem postea tabernaculo, illi incumbere faciebat, ut patet cap. ult. vers. 34.
Nota novem proprietates hujus columnæ. Primo, hæc columna Hebræos præcessit per 40 annos, eosque ex Ægypto in Chanaan deduxit. Secundo, hæc columna viam ostendebat, ut scirent qua esset eundum per deserta avia et invia. Tertio, columna hæc jam movebatur, jam quiescebat: cum movebatur, movebant se castra Hebræorum; cum quiescebat, et incubabat tabernaculo, quiescebant et castra. Quarto, columna hæc erat ingens, longa, lata et crassa instar magnæ turris, ut a tantis castris ubilibet videri posset, puta a tricies centenis millibus hominum, quæ facile occupabant locum decem milliarium Italicorum, inquit Pererius. Quinto, motor et stator columnæ erat angelus. Sexto, per diem apparebat, ut columna nubis, per noctem, ut columna ignis ad illuminandum castra; idque vicissim et assidue singulis diebus et noctibus. Septimo, in hac columna sæpe Deus apparebat ac loquebatur Mosi et Hebræis, suamque ostendebat gloriam et magnificentiam. Octavo, hæc columna nubis tota obumbrabat castra, eaque ab æstu solis protegebat, uti dicam inferius. Nono, hæc nubes dispescuit Hebræos ab Ægyptiis, hos obtenebrando, illos illuminando, atque Dominus per eam prospiciens interfecit exercitum Ægyptiorum, cap. XIV, vers. 24.
Hinc Sapient. X, vers. 17, de hac columna duce viæ dicitur: «Deduxit eos in via mirabili, et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem.»
Allegorice, hæc omnia facile est adaptare Christo et Spiritui Sancto; Christus enim est columna propter rectitudinem et stabilitatem, et quia ipse fulcit Ecclesiam et infirmitates nostras, facitque ut et ipsa Ecclesia sit columna et firmamentum veritatis, ipsique Sancti sint columnæ. Hinc Apocal. III, 12, dicitur: «Qui vicerit, faciam eum columnam in templo Dei mei.» Rursum, Christus est columna ob crucem. «Est enim crux Christi humani generis columna,» inquit S. Hieronymus in Psalm. XCV. Secundo, Christus est nubes, qua homo; est ignis, qua Deus: nam, ut ait S. Ambrosius in Psalm. CXVIII, nubes est nebula corporis nostri, sed in Christo levis, id est, cœlesti Spiritus Sancti operatione sancta, nullaque sorde gravis, Isaiæ XIX, 1. Sol ergo, ut tolerari posset, venit in nube, id est, Deus, ut cum hominibus versaretur, venit in carne, qua deitatem suam velavit et vestivit. Tertio, Christus instar columnæ hujus fideles suos obumbrat, protegit, et ad terram viventium, quam electis suis promisit, deducit; ipse enim est dux noster, qui de se ait: «Ego sum via, veritas et vita.»
Sed cur est hæc columna ignis per noctem, nubis per diem? Respondet S. Gregorius, hom. 21 in Evang., ut significetur Christum in die, id est, in vita justi, esse nubem, id est blandum; sed in nocte, id est vita peccatoris, quasi igneum, id est terribilem apparere. Rursum, Christus in die, id est in hac vita, ostendit se lenem, ut nubes; sed in nocte, id est in morte, et altera vita, puta in judicio et gehenna, se quasi ignem formidabilem ostendet. «In fulgure, inquit S. Gregorius, terror timoris est, in nive autem blandimentum candoris: hinc in resurrectione Christi angelus talis apparuit, ut sua specie et terreret reprobos, et mulceret pios. Unde Hebræos per deserta gradientes columna ignis in nocte, et columna nubis præibat in die; in igne enim terror est, in nube visionis lene blandimentum; dies autem vita justi, et nox accipitur vita peccatoris: in die igitur columna nubis monstrata est, et in nocte columna ignis, quia Deus in judicio veniens per lenitatis mansuetudinem blande justos demulcebit, peccatores autem per justitiæ districtionem terrebit.»
Potest secundo, columna ignis Christum, qui lux est mundi; columna vero nubis Spiritum Sanctum, ejusque obumbrationem et sanctificationem significare: Christus enim, et Spiritus Sanctus sunt una columna, id est una deitas. Ita S. Ambrosius, lib. II De Sacram. cap. VI, et ex eo multi Interpretes in I Corinth. X, vers. 1.
Recte S. Gregorius: «Spiritus Sanctus, inquit, monet, movet et docet: monet memoriam, movet voluntatem, docet rationem; nec minimam paleam intra cor quod possidet, residere patitur, quam non igne circumspectionis et compunctionis exurat: contra stultitiam suggerit sapientiam, contra hebetudinem intellectum, contra præcipitationem consilium, contra timorem fortitudinem, contra ignorantiam scientiam, contra duritiem pietatem, contra superbiam Dei timorem.»
Et S. Bernardus, serm. 2 De Pentecoste: «Spiritus Sanctus, inquit, dat pignus salutis, robur vitæ, scientiæ lumen: pignus salutis, ut ipse reddat testimonium spiritui tuo, quod sis filius Dei; robur vitæ, ut quod per naturam tibi est impossibile, per gratiam ejus non solum possibile, sed et facile fiat; lumen scientiæ, ut, cum omnia bene feceris, te servum inutilem dicas, et quidquid boni in te inveneris, illi tribuas a quo omne bonum est. In his tribus Spiritus Sanctus docebit te omnia quæ pertinent ad salutem.» Et serm. 5: «Ad fervorem in cordibus perfectorum vehementius spirans, validum ignem charitatis accendit, ut non solum in spe filiorum Dei, sed etiam in tribulationibus glorientur, contumeliæ gloriam reportantes.»
Et S. Basilius, De Spiritu Sancto: «Sicut, inquit, corpora illustria pellucidaque contacta radio solis, fiunt et ipsa splendida, et alium fulgorem ex se profundunt: sic et animæ Spiritu Sancto afflatæ et illustratæ, fiunt et ipsæ spirituales, et in alios gratiam emittunt. Hinc futurorum præsentia, arcanorum intelligentia, occultorum comprehensio, donorum distributiones, cœlestis conversatio, cum angelis chorea; hinc gaudium nunquam finiendum, hinc in Deo perseverantia, hinc similitudo cum Deo, et, quo nihil sublimius expeti potest, hinc est ut Deus fias.»
Utinam hanc columnam in cœlum nos ducentem quotidie intueamur, et studiose sectemur! S. Carolus Borromæus cuidam e suis petenti documentum aliquod, qua ratione ad cœlum pervenire et Deo placere posset, hoc dedit: «Qui quotidie in via Dei progredi cupit, oportet primo, ut incipiat quotidie; hoc est, quotidie debet conari ut Deo serviat eo fervore, ac si eo die primum inciperet; secundo, ambulet actualiter in præsentia Dei; tertio, solum Deum statuat sibi finem omnium et singularum actionum suarum.» Hisce tribus complexus est totam vitam spiritualem, totumque statum et progressum interioris hominis. Ita refert auctor Vitæ ejus, lib. VIII, cap. XVIII, in fine.
Tropologice ergo columnæ lucis sunt fortes et illustres Sancti. «Venit aliquando Abbas Hilarion ad Abbatem Antonium, et dicit ei Abbas Antonius: Bene venisti, Lucifer, qui mane orieris. Et respondit Abbas Hilarion: Pax tibi, columna lucis, qui sustines orbem terrarum;» uti habetur in Vitis Patrum, lib. V, tract. 17, num. 4.
Talis columna lucis fuit quoque Simeon Stylites, qui, ut omnes a terra traheret ad cœlum, stetit in columna per octoginta annos, vix comedens et dormiens, semperque vel orans, vel accedentibus dans monita salutis. Et Angelus Apocal. X, vers. 1, habebat pedes quasi columnas ignis.
Sic Petrus, Jacobus, Joannes in Ecclesia «videbantur esse columnæ,» ait Paulus Galat. II, 9. Hac de causa Christus, Apocal. III, 12, angelo, id est Episcopo Philadelphiæ promittit: «Qui vicerit,» ait, «faciam illum columnam in templo Dei mei.»
AD OSTENDENDAM VIAM. — Licet enim via communis ex Ægypto in Chanaan trita esset, et vulgo cognita; nemo tamen noverat eam viam, qua Deus Hebræos per deserta Arabiæ volebat deducere in Chanaan. Addit Genebrardus in Psal. CIV, vers. 39, Deum ostendisse eis viam, eo quod in Saracenicis illis desertis nulla extent viarum vestigia, ob arenas levi ventorum flabello mobiles et delebiles; ideoque viatores in illis, ut nautæ in mari, uti coguntur instrumentis quibusdam, quasi nauticis quadrantibus, ad indicandas mundi plagas, et juxta eas dirigunt suas profectiones.
Quæres, an hæc columna tantum ostenderit viam, an vero etiam castra obumbrarit, et ab æstu protexerit? Cajetanus et Abulensis, Quæst. XIII, censent eam tantum ostendisse viam; ratio est, quia una columna, utpote parva et gracilis, non poterat obumbrare tota et tanta castra. Secundo, si castra tota obumbrasset, ademisset eis aspectum aeris, cœli et luminis cœlestis, quod hominibus est jucundissimum.
Verum alii probabilius censent hanc columnam non tantum ostendisse viam, sed etiam castra ab æstu solis protexisse; nam, cum Hebræi iter facerent per Arabiam, quæ radiis et caloribus solis torretur, præsertim in vallibus in quibus oppositorum montium objectu radii solis reflexi, magnos calores excitant, habuissent iter molestissimum, ni Deus hos calores temperasset, radiis solis opponendo hanc nubem columnæ.
Probatur: nam id dicitur Psalm. CIV: «Expandit, inquit, nubem in protectionem eorum;» et Psaltes, Psal. CXX, huc alludit dicens: «Dominus custodit te, Dominus protectio tua; per diem sol non uret te, neque luna per noctem.» Sap. X: «Deduxit eos in via mirabili, et fuit illis in velamento diei;» et cap. XIX: «Castra obumbrabat nubes;» et cap. XVIII: «Solem sine læsura boni hospitii præstitisti eis,» q. d. Fecisti ut columna illa Hebræis esset dux, et quasi sol præfulgens ad peregrinationem, et bona hospitia, id est bonas et commodas stationes in deserto per 40 annos indicandas: sol, inquam, sine læsura, id est, innocuus, non lædens, non urens Hebræos. Hinc denique Apostolus, I Cor. X, 1, ait patres omnes sub nube fuisse. Ita B. Nyssenus, Ambrosius in Psal. CXVIII, Justinus Contra Tryphonem, Lyranus, Pererius et alii.
Dices: Quomodo parva columna poterat obumbrare tota castra? Respondeo: Columna hæc, cum iter agerent Hebræi, præibat castra, et simul expandebat se, et quasi aliam nubem, quæ castra obumbraret, ex se spargebat. Ubi nota, nubem hanc in sublimiore parte aeris fuisse soli e regione objectam, eique, quocumque movebatur, oppositam, ita ut ejus obtentu solis ardor, et radii in ea refracti et repressi ita modici pervenirent ad Hebræos; ut Hebræis lucem, non autem æstum afferrent: id ita esse patet Num. XIV, 14, ubi sic dicitur: «Nubes tua protegat illos, et in columna nubis præcedat eos;» ubi manifeste nubes a columna castra præeunte distinguitur, diciturque protexisse eos, ab æstu scilicet; orat enim Moses ut Deus hanc suam protectionem continuet. Idipsum significatur quoque Numer. X, 34, ubi dicitur: «Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent.» Ubi Septuaginta vertunt, καὶ ἡ νεφέλη Κυρίου ἐγένετο σκιάζουσα ἐπ᾽ αὐτοῖς, id est, et nubes Domini fuit obumbrans super eos. Unde sequitur nubem hanc soli oppositam, ingentem et immanem fuisse. Erat enim major totis castris, quæ, ut superius dixi, extendebant se ad decem milliaria Italica; ad totidem ergo milliaria extendi debebat et nubes, utpote tota castra velans, obumbrans, et a radiis solis protegens.
Rursum, cum castra consisterent, nubes hæc quadrata erat. Castra enim fixa erant quadrata, ut patet Numer. II; cum vero castra moverentur, et Hebræi longo agmine se expandentes, per tribus singulas ordinata serie proficiscerentur, tunc nubes hæc, quæ antea quadrata fuerat, pariter se in longum supra omnia agmina expandebat, illisque in longitudine æque ac in latitudine æquabatur. Ambulabant enim omnes Hebræi sub nube hac quasi sub velamine, vel umbella, ideoque Deus dicitur eos deduxisse in via mirabili, Sap. X, 17. Plura de hac columna dicam Num. IX, 15.