Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Pharao cum suis insequitur Hebraeos; illi timent, roborat eos Moses. Secundo, angelus in columna nubis interponit se inter Hebraeos et Aegyptios, vers. 19. Tertio, vers. 21, Moses sua virga dividit mare, transeunt Hebraei. Quarto, vers. 29, Aegyptii insequentes, tum ab angelo, tum ab aquis recurrentibus obruuntur.
Textus Vulgatae: Exodus 14:1-31
1. Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: 2. Loquere filiis Israel: Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quae est inter Magdalum et mare contra Beelsephon; in conspectu ejus castra ponetis super mare. 3. Dicturusque est Pharao super filiis Israel: Coarctati sunt in terra, conclusit eos desertum. 4. Et indurabo cor ejus, ac persequetur vos; et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus. Scientque Aegyptii quia ego sum Dominus. Feceruntque ita. 5. Et nuntiatum est regi Aegyptiorum quod fugisset populus; immutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo, et dixerunt: Quid voluimus facere ut dimitteremus Israel, ne serviret nobis? 6. Junxit ergo currum, et omnem populum suum assumpsit secum. 7. Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in Aegypto curruum fuit, et duces totius exercitus. 8. Induravitque Dominus cor Pharaonis regis Aegypti, et persecutus est filios Israel; at illi egressi erant in manu excelsa. 9. Cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium, repererunt eos in castris super mare: omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus erant in Phihahiroth contra Beelsephon. 10. Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Israel oculos, viderunt Aegyptios post se; et timuerunt valde, clamaveruntque ad Dominum, 11. et dixerunt ad Moysen: Forsitan non erant sepulcra in Aegypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine: quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex Aegypto? 12. Nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Aegypto, dicentes: Recede a nobis, ut serviamus Aegyptiis? multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine. 13. Et ait Moyses ad populum: Nolite timere; state, et videte magnalia Domini quae facturus est hodie: Aegyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum. 14. Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. 15. Dixitque Dominus ad Moysen: Quid clamas ad me? Loquere filiis Israel ut proficiscantur. 16. Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud, ut gradiantur filii Israel in medio mari per siccum. 17. Ego autem indurabo cor Aegyptiorum ut persequantur vos; et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus, et in curribus, et in equitibus illius. 18. Et scient Aegyptii quia ego sum Dominus, cum glorificatus fuero in Pharaone, et in curribus atque in equitibus ejus. 19. Tollensque se angelus Dei, qui praecedebat castra Israel, abiit post eos, et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum 20. stetit, inter castra Aegyptiorum et castra Israel: et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent. 21. Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum; divisaque est aqua. 22. Et ingressi sunt filii Israel per medium sicci maris: erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et laeva. 23. Persequentesque Aegyptii ingressi sunt post eos, et omnis equitatus Pharaonis, currus ejus et equites per medium maris, 24. Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum: 25. et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Aegyptii: Fugiamus Israelem; Dominus enim pugnat pro eis contra nos. 26. Et ait Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquae ad Aegyptios super currus et equites eorum. 27. Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum: fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus. 28. Reversaeque sunt aquae, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare: nec unus quidem superfuit ex eis. 29. Filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris, et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris. 30. Liberavitque Dominus in die illa Israel de manu Aegyptiorum. 31. Et viderunt Aegyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos; timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo ejus.
Versus 2: Castrametentur e regione Phihahiroth, quae est inter Magdalum et mare, contra Beelsephon.
Quarta est haec Hebraeorum statio, sive mansio, in qua a sinistris vallati erant mari, a tergo exercitu Aegyptiorum eos persequentium, ante et a dextris, praeruptis montibus. Unde eos ibi velut mures in muscipula comprehendere cogitabat Pharao.
Pro e regione Phihahiroth, Septuaginta vertunt, ἀπέναντι τῆς ἐπαύλεως, quod Origenes interpretatur, e regione ascensionis tortuosae. Non bene alii vertunt, e regione suburbiorum aut villarum, quasi Septuaginta in Phihahiroth litteram cheth pro ain acceperint, nomenque hoc derivarint ab עיר ir, id est urbs; at verbum Phihahiroth hebraice idem est quod os foraminum: פי pe enim significat os, חור chur foramen, ut Phihahiroth idem sit, quod ingressus in speluncam rupibus inclusam, et arctam; os enim innuit angustias ingressus. Sic « Magdalum » hebraice turrim sonat; forte fuit arx monti imposita. « Beelsephon » hebraice idem est quod domus speculae: quae omnia indicant loca haec fuisse praerupta et inaccessa. Vide chorographiam horum locorum in tabulis Adrichomii.
Super filiis Israel, — de filiis Israel. Sic Virgilius: «Multa super Priamo rogitans, super Hectore multa.»
Coarctati sunt. — Hebraice נבוכים nebuchim, id est perplexi sunt, vel confusi sunt; quia videlicet in arctis constituti; et circumquaque rupibus, mari et armatis conclusi, exitum non invenient; itaque vel fame, vel gladio eos conficiam, aut potius ad deditionem et servitutem pristinam eos redigam.
R. Salomon et Hebraei fabulantur Beelsephon fuisse canem aeneum, qui latratu prodebat fugientes Hebraeos, qualem in Hispania Numantiae fuisse testatur Abulensis.
Tropologice, a vitiis ad virtutem, a terra in coelum enitentibus ardua calcanda est via. Ita Origenes.
«Super mare,» — ad mare, versus mare, juxta mare.
Versus 3: Dicturusque est Pharao.
Postquam ab exploratoribus Hebraeos fugere intelligens, et dimissionis eorum poenitens, eos insequi cogitabit, ut reducat.
Versus 4: Et indurabo cor ejus, ac persequetur vos.
Sat patet ex consultatione praevia, vers. 2 et 3, Pharaonem libere se obdurasse et obfirmasse, ut persequeretur Hebraeos; dicitur tamen etiam Deus eum indurasse, ut dixi cap. VII, vers. 3, quia sine Dei permissu et certa providentia, nunquam se obdurasset Pharao; Deus enim, cui omnes rerum omnium ordines subjacent, hoc Pharaonem ordine, cursuque rerum statuerat, quo his quae se obtulerunt, objectis, eum libere et sponte sua obdurandum praesciebat. Quidquid enim a Dei providentia quovis modo manat, Hebraea phrasi Deus agere dicitur; utiturque subinde hac phrasi Scriptura, ut altissimam latissimamque rerum omnium providentiam (cui omnes etiam impiorum voluntates subjacent, et a qua reguntur et diriguntur, quocumque ipsi libuerit) in Deo commendet.
Hic vero accessit alia peculiaris Pharaonem obdurandi ratio in Deo, videlicet, quod Deus Hebraeos in loca haec arcta adduxerit, eo quidem proprio fine, ut omnem suam spem in Deum conjicerent Hebraei, sed unde Pharaonem eos insequendi occasionem et voluntatem novam ex pristina sua malitia, tyrannide et obstinatione concepturum praevidebat; quam ejus voluntatem malam non intendit Deus, sed solum positive voluit permittere, idque ad hoc, ut Pharaonem hac ratione pertraheret ad mare Rubrum, ibique pro anteactis suis sceleribus et rebellionibus eum puniret atque mergeret. Simili stratagemate bellico milites, ut hostem eliciant, et ad insidias latentes pertrahant, pauci excunt, hostique se ostentant; insequitur eos turmatim hostis; cedunt illi sensim, hostemque ad insidias pertrahunt: inde prodit agmen instructum, quod hostem cingit et conficit; sicuti ergo pauci illi elicientes hostem eum fallere dicuntur, eumque pertrahere ad insidias, cum tamen proprie neque pertrahant ad insidias, neque fallant eum, sed tantum dent occasionem, qua illecti hostes eos persequantur, itaque sua culpa fallantur, et ipsi se fallant: simili modo cum Pharaone fecit hic Deus, ideoque dicitur eum obdurasse ad persequendum Hebraeos.
Obduravit ergo hic Deus Pharaonem eo praecepto quod Mosi dedit, vers. 2, nimirum, ut castrametaretur ad mare Rubrum, e regione Phihahiroth inter rupes et montes; unde to et obdurabo tantumdem est, ac si dicat: itaque obdurabo cor ejus; sciebat enim Deus Pharaonem, ubi audisset Mosen et Hebraeos jam non ad tres diaetas ad sacrificium abiisse, sed absolute fugisse, eosque jam esse conclusos mari et rupibus, statim rediturum ad suum ingenium, et pristinum propositum dominandi Hebraeis, ideoque obdurato et obfirmato animo eos persecuturum, eo quod certo sibi persuaderet se eos obtenturum, nec ipsos posse manus suas effugere.
Secundo, hanc occasionem objecit Deus Pharaoni tam per nuntios, quam per seipsum, objiciendo ejus phantasiae circa rem praesentem cogitationes ex se indifferentes de Hebraeorum amplitudine, fuga et facilitate eos reducendi, ex quibus sciebat eum se obduraturum ad persequendum Hebraeos; idque permisit Deus, quia statuerat eum hac ratione pellicere ad mare Rubrum, ibique eum submergere; jam enim omnino conclusum erat apud Deum de Pharaone puniendo, et morte mulctando, et apud Deum lata jam erat in eum sententia mortis, quam ut commode Deus exequeretur, usus est occasione jam dicta, qua eum pertraxit ad locum supplicii; hoc ergo loco obduratio in Deo non significat aliud, nisi judicium et vindictam Dei in Pharaonem, qua eum pellexit ad carnificinam maris Rubri.
Vide hic in Pharaone, quam vera sit sententia 42 in Sententiis S. Augustini: «Nihil infelicius est felicitate peccantium, qua poenalis nutritur impunitas, et mala voluntas, velut hostis interior roboratur.»
Et glorificabor in Pharaone, — quando eum ad mare Rubrum pellectum aquis mergam cum universo exercitu; tunc enim omnibus apparebit gloriosa mea potentia, justitia et vindicta.
Scientque Aegyptii, — et praesentes mergendi, ut patet vers. 25, et reliqui, qui in Aegypto manserunt, qui ita attoniti et perculsi fuerunt suorum strage, et Dei Hebraeorum metu, ut quisque opera sua quibus distinebatur eo die, ne Pharaonem sequeretur, itaque cum eo mergeretur, Deum suum vocaret, ait Apollonius Abbas apud Palladium in Lausiaca, cap. LII.
Versus 5: Immutatum est cor Pharaonis super populo.
Id est voluntas et sententia Pharaonis immutata est contra populum Hebraeorum, praesertim iram accendente expoliatione Aegyptiorum; videbant enim jam se spoliatos iis quae commodato tantum dederant Hebraeis.
Versus 7: Tulitque sexcentos currus.
Olim enim curribus falcatis, et in curribus depugnabant; currus enim sua falce demetebant homines, animalia, segetes; milites vero in ipsis curribus praeliantes ferebantur et decurrebant in hostem: antiquissimi et primi currus, de quibus legimus, sunt hi Pharaonis.
Tropologice, currus Pharaonis sunt currus vitiorum, de quibus vide S. Bernardum, serm. 39 in Cant., ubi comparans Pharaonem cum diabolo, Aegyptum cum saeculo: «Ibi,» ait, «populus eductus est de Aegypto; hic homo de saeculo. Ibi prosternitur Pharao; hic diabolus. Ibi subvertuntur currus Pharaonis; hic carnalia et saecularia desideria, quae militant adversus animam, subruuntur. Illi in fluctibus, isti in fletibus. Marini illi, amari isti. Puto et nunc clamare daemonia, si forte contingat incidere in talem animam: Fugiamus Israelem, quia Dominus pugnat pro eo.» Deinde Pharaonis, id est diaboli, principes et currus ita describit: «Habet namque malitia currum suum quatuor rotis consistentem: saevitia, impatientia, audacia, impudentia. Valde enim velox est currus iste ad effundendum sanguinem; qui nec innocentia sistitur, nec patientia retardatur, nec timore fraenatur, nec inhibetur pudore; trahitur autem duobus admodum pernicibus equis, et ad omnem perniciem paratis, terrena potentia et saeculari pompa; praesidunt duobus his equis aurigae duo: tumor et livor; et tumor quidem pompam, livor vero potentiam agit.» Pari modo luxuriae, inquit, rotae quatuor sunt: otium, mollities vestium, ingluvies et libido; equi duo sunt prosperitas vitae, et rerum abundantia; auriga sunt ignaviae torpor, et infida securitas. Simili modo avaritiae rotae quatuor sunt: pusillanimitas, inhumanitas, contemptus Dei, mortis oblivio; equi duo sunt tenacitas et rapacitas, cum suo auriga, qui est habendi ardor; «sola siquidem avaritia, quoniam conducere plures non patitur, uno contenta est servitore:» hactenus S. Bernardus. Idem in Sent.: «In Scriptura, ait, inveniuntur tres currus. Primus est elatio potentiae temporalis, cujus auriga est tumor praesumptionis et audaciae, habens equum propriae confidentiae. Rotae ejus sunt praeceps mobilitas vanitatis, et felix successio prosperitatis. Hic est currus Pharaonis, in quo moritur. Secundus est altitudo conversationis et vitae. Auriga ejus est sermo commonitionis divinae, habens equum votum perseverantiae. Rotae ejus sunt horrenda terribilitas tormentorum, et mira delectabilitas praemiorum. Hic est currus in quo legit cum Philippo Eunuchus, Act. VIII. Tertius currus est celsitudo contemplationis et gratiae. Auriga ejus est amor coelestis patriae, habens equum desiderium beatitudinis et vitae. Rotae ejus sunt improbatio gloriae mundialis, et divinae reverentia majestatis. Hic est currus igneus in quo Elias rapitur in coelum.»
Duces. — Hebraice שלישים schalischim, id est, triumviros. Unde et Septuaginta tristatas vertunt; hinc apparet quod prisco illo tempore tres solerent praefici, esseque praefecti in exercitu et in aulis principum. Unde S. Hieronymus in Ezech. cap. XXIII: «Tristatae,» ait, «qui et terni statores vocantur, nomen est secundi gradus post regiam dignitatem; de quibus scriptum est, II Reg. XXIII, 19: Ad tres primos non pervenit (tres enim fortissimos milites et duces habuit David), qui principes equitum peditumque erant, pariter et tributorum, quos nos magistratus utriusque militiae, et praefectos annonarii tituli nominamus.» Aliter Gregorius Nyssenus in Canticum Mosis, et Graecus Scholiastes: Antiqui, inquit, magnos faciebant currus, ut tres homines caperent, quorum unus erat auriga, duo reliqui milites pugnantes; hi dicuntur tristatae, vel tristatas vocant robustos, et eos, qui adversus tres possent consistere. Heavehius vero: Tristata, inquit, est satelles regius, quia tria vibrabat hastilia. Alii: Tristata, inquiunt, idem est quod triarius.
Tropologice, tristatae, vel terni statores sunt daemones, qui stant in omnibus vitae hujus viis, ut vel in factis, vel in verbis, vel in cogitationibus homines ad peccatum impellant. Ita Origenes.
Versus 10: Et timuerunt valde.
Non enim erant assueti bello et gladiis, sed oneribus et jugo: esto essent sexcenta millia armatorum; sic enim centum millia rusticorum facile a decem millibus exercitatorum militum conficiuntur.
Clamaveruntque ad Dominum, — in voces desperabundas eruperunt; unde increduli tam dure cum Mose expostularunt: nil enim nisi mortem, vel servitutem exspectabant, uti sequitur. Quare non videtur verum, quod ait Josephus, Hebraeos parasse se ad praelium, ut confligerent cum Aegyptiis. Nimirum talia ipse subinde historiae affingit, quae faciunt ad honorem suae gentis.
Versus 13: Nolite timere.
Moses duro et incredulo populo mansuete respondet, memor vocationis Dei, et salutis populi potius, quam injuriarum.
Josephus ait Mosen populum tumultuantem placasse et animasse hac oratione: Deus vos in arctum hunc locum concludi voluit, ut hic suam in vos curam et potentiam ostenderet: hic ergo locus magis vos ad spem excitare debet; Deus enim maxime adest in arduis, quando spei superest minimum. Ille vos ex Aegypto vocavit, ille viam et exitum dabit, ipse potest hosce montes in planitiem, et hoc mare in terram vertere.
Magnalia. — Hebraice ישועה ieschua, id est salutem.
Versus 14: Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis.
Vos quiescetis, otiose et jucunde hanc Dei pro vobis pugnam et praelium spectando.
Moraliter, vide hic quam fortiter in arctis sperare in Deum, eumque invocare debeamus, quamque intrepide eum vocantem, per avia et invia sequi debeamus, ac contra spem in spem cum Abrahamo credere, quod ipse nos tutabitur, et ad felicem exitum perducet. Ita Psaltes, Psalm. XXVI, 3: «Si consistant,» inquit, «adversum me castra, non timebit cor meum; si exurgat adversum me praelium, in hoc ego sperabo.» Et Job, cap. XIII, vers. 15: «Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo.» Recte S. Augustinus in Soliloq. cap. XV: «In arduis et arctis constanter Deo crede, eique te totum committe, quantum potes; ita etiam ipse te ad se sublevare non desinet, nihilque tibi evenire permittet, nisi quod tibi prosit, etiamsi nescias.» Ita Psaltes, Psal. IV, vers. 10: «In pace,» ait, «in idipsum dormiam, et requiescam: quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.» Spes enim non confundit; quia Deus, qui jubet magna a se sperari, fidelis est, majorque et liberalior omni spe nostra. Hinc Ecclesiasticus, cap. II, vers. 11, asserit: «Scitote quia nullus speravit in Domino, et confusus est.» Et Isaias, cap. XL, vers. 31: «Qui sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.» Et Habacuc, cap. III, vers. 18: «Ego autem in Domino gaudebo, et exultabo in Deo Jesu meo.» Deus enim, quia magnificus est, non vult spe nostra vinci, sed eam superare: hinc merita supplicum excedit et
Hujus autem spei cos et basis est bona conscientia: «Quoniam si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum, et quidquid petierimus, accipiemus ab eo,» ait S. Joannes, Epist. I, cap. III, vers. 21.
Rursum solerter hic adverte, et disce singulare remedium contra omnes tentationes et tribulationes esse, si quis in iis non fiat pusillanimis, nec murmuret, sed Deo generose se resignet, eique gratias agat. Audi Abbatem Sanctum, in Vitis Patrum, tract. De Fortitudine: «Frater,» inquit, «quidam erat in cella, et venit super eum tentatio, et si quis eum videbat, nec salutare eum volebat, neque in cellam recipere; et si opus habebat panem, nemo mutuabat ei; et si de messe veniebat, nemo eum, sicut erat consuetudo, ut reficeret, invitabat. Venit autem semel de messura per cauma, nec panes habuit in cella sua; et in his omnibus gratias agebat Deo. Videns autem Deus patientiam ejus, abstulit bellum tentationis ab eo. Et ecce quidam statim ostium pulsabat, trahens camelum onustum pane; quod cum vidisset frater ille, coepit flere dicens: Domine, non sum dignus vel modice tribulari. Et cum transisset tribulatio ejus, tenebant eum fratres in cellis suis, et repausabant eum.» Qui ergo despiceris, odia pateris, rideris, angustiaris, tribularis, sequere et experire hanc praxim, Deo gratias age: Deus animos mutabit, omnesque tibi benevolos efficiet, ac tentationem auferet. Novi qui reipsa idipsum experti sunt non semel. Merito ergo S. Chrysostomus, tom. V, scripsit homiliam hoc argumento: «Quod maximum lucrum in tribulationibus est gratiarum actio.»
Denique vide hic in Hebraeis, quam verum sit illud Isaiae XXX, 15: «In spe et silentio erit fortitudo vestra.» Quid est silentium? quanti est taciturnitas? Audi Joannem Climachum, gradu 11: «Taciturnitas est mater orationis, captivitatis revocatio, ignis divini amoris observatio, cogitationum diligens inspectio, specula hostium, lacrymarum amica; memoriae mortis operatrix, judicii indicatrix, quietis conjux, scientiae adjectio, secretus in Deum profectus, occultus ascensus.» De silentio plura dicam Isaia XXX.
Versus 15: Dixitque Dominus ad Moysen: Quid clamas ad me?
Subticet Scriptura more Hebraeo factum praevium, videlicet Mosen ferventi mentis in Deum elevatione coram eo orasse, esseque prolocutum ea, quae paulo ante, vers. 13 et 14, dixerat Hebraeis; quem proinde Deus exaudiens dicit: «Quid clamas ad me?» non reprehendens ejus orationem, sed blandiendo eum consolans, docens et excitans ad miraculi sequentis, puta transitus maris Rubri, spem et aggressum. Hanc enim vim saepe apud Hebraeos habet interrogatio, uti illa Christi ad matrem: «Quid mihi et tibi est mulier?» non castigatio, sed spei est probatio eam exacuens. Sic Genes. XLVII, 49, dicunt Aegyptii Josepho: «Cur moriemur te vidente?» Et Dominus ad Mosen, Exodi cap. IV, vers. 2: «Quid est quod tenes in manu tua?»
Porro, «clamor,» inquit S. Bernardus, serm. 16 in Psal. XC, «in Dei auribus est desiderium vehemens;» contra remissa intentio est vox submissa. Sic S. Augustinus, Quaest. LII, et S. Hieronymus in Psalm. V, et S. Chrysostomus, homil. De muliere Chananaea, ubi pulchre docet, quomodo ubivis, etiam dum cum aliis versamur, mente ad Deum clamare nos oporteat. Vere dixit ille: «Apud Deum valet non magnus clamor, sed magnus amor.» Et Cassiodorus in Psalm. XVI: «Ipsius est oratio perfecta, cujus et causa clamat, et lingua, et actus, et sermo, et vita, et cogitatio.» Et S. Augustinus in serm.: «Cum oras,» ait, «clama non voce, sed mente. Nam et tacentes exaudit Deus, nec quaeritur locus, quantum sensus. Jeremias confortatur in carcere, Daniel inter leones exultat, tres pueri in fornace tripudiant, Job nudus in sterquilinio triumphat, paradisum latro de cruce invenit: non est locus ubi non sit Deus.»
Versus 16: Ut gradiantur filii Israel in medio mari.
Per ipsum mare altum et vastum; medium ergo hic non praecise medium significat; sic ille ait: «Mediis sitiemus in undis.»
Versus 17: Ego autem indurabo cor Aegyptiorum, ut persequantur vos.
Objiciam enim oculis et menti eorum vestra vestigia (vosque sicco pede mare transeuntes), quae ipsi fidenter et audacter insequentur, nescientes ibi sibi laqueum parari. Rursus, Deus hic ademit Aegyptiis apprehensionem et timorem incedendi per alveum maris Rubri; unde per illum, aeque ac per terram animose ingressi sunt, ut persequerentur Hebraeos. Sic ergo excaecavit et obduravit eos Deus, ut eos in hanc muscipulam illiceret, caperet et opprimeret.
Versus 19: Tollensque se angelus Dei, qui praecedebat castra Israel, abiit post eos, et cum eo pariter columna nubis.
«Angelus,» scilicet in columna nubis delitescens, in eaque se ostendens: neque enim Angelum in sua essentia, aut humana aliave indutum forma, sed tantum nubis specie moventem se viderunt Hebraei. Ita Rupertus. Unde Hebraea habent: Profectus est Angelus, et cum eo profecta est columna nubis.
Hinc colligas cum Cajetano de die haec contigisse: columna enim nubis per diem tantum apparebat, sicuti columna ignis tantum per noctem.
Porro spectro hoc, puta quod Angelus cum columna praeiens castra, transferret se ad finem castrorum, eaque sequeretur, itaque se interponeret inter castra Hebraeorum et Aegyptiorum, significabat Deus, se sollicitam populi sui curam et tutelam gerere, adeoque claudere agmen Hebraeorum, ut eos omnes ab Aegyptiis tutaretur, eo modo qui sequitur.
Nota: Licet columna hic sequeretur castra a tergo, tamen simul ex se radios quosdam emittebat eminus ante primam aciem, qui viam ostenderent, qua pergerent ad mare Rubrum: proficiscebantur enim continuo Hebraei, uti jusserat Deus vers. 15.
Simili modo Angelus deduxit acies Christianorum in Terra Sancta in invio errantes. Anno enim Domini 1144, cum exercitus Christianorum insidiis circumventus, et in extremas angustias conjectus, ab obsidendo Bostro metropoli Arabum recederet, duce coelesti nuntio incolumes omnes ad propria redierunt. Cum ergo in inevitabilia incidissent discrimina, et errarent omnes in invio et non in via, et angustiis locorum interclusi essent, ab ingruentibus hostibus caedendi, nec haberent ducem, qui agmina praeiret, et locorum, per quae transituri erant, haberet peritiam: ecce subito cohortes praecedens miles quidam ignotus, albi sessor equi, rubei coloris vexillum bajulans, lorica indutus, curtis ad cubitos manicis, antecedebat exercitum. Hic tanquam Angelus Domini exercituum viarum sequens compendia, ad aquas prius incognitas congruis et commodis stationibus castra metari docebat: qui illis deductis Hierosolymam usque, illo admirabili perfunctus ministerio ab omnium mox evanuit oculis. Ita Guilielmus Tyrius, lib. XVI Belli sacri, cap. XII, et ex eo Baronius, anno Christi 1144.
Versus 20: Et erat nubes tenebrosa; et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent.
Q. d. Columna haec nubis ea parte, qua Aegyptios respiciebat, ita densabatur, itaque se instar crassae nubis expandebat, ut Aegyptii Hebraeos neque cernere, neque accedere possent; sequerentur tamen praecedentem se columnam nubis: eadem tamen columna ea parte, qua Hebraeos respiciebat, habebat speciem ignis, castra eorum illuminans, ut possent proficisci et transire mare Rubrum; assidue enim hac nocte proficiscebantur Hebraei, uti jam dixi.
Unde Chaldaeus vertit, erat nubes, et obscuritas Aegyptiis. Israeli autem erat lux tota nocte. En quomodo eadem columna Deus suos protegat, et hostes plectat. Sic tropologice, ait Rupertus, eadem virtus, quae piis lucet, impios excaecat; sic crux Christi virtus est credentibus, Judaeis vero scandalum.
Versus 21: Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum.
Invocato prius numine, ait Josephus. Putant aliqui, uti S. Basilius in Catena, hanc maris divisionem factam esse per ventum urentem, vel propellentem et extrudentem aquas, vel easdem siccantem et absumentem; sed hoc parum est credibile, neque enim idem ventus aquas impellere, aut siccare, et simul easdem sistere, ne in alveum vacuum defluerent, potuisset. Secundo, ut demus id fieri potuisse, tamen mox ut cessabat ventus, aquae maris elevatae refluxissent in alveum suum pristinum, et tam profundum; cessavit autem ventus, dum transirent Hebraei, quia alioqui molestissimum eis fecisset transitum.
Igitur Mose extendente virgam super mare, mox, non ventus, sed Angelus divisit mare, ita ut utrimque in modum muri intumescens consisteret, relicta in medio via, qua Hebraei transirent; ventus vero a Deo immissus est tantum ad hoc, ut alveum jam divisum, aquisque vacuatum plane siccaret et solidaret, auferendo quidquid in eo reliquum erat humidi et lutulenti.
Divisio ergo maris in tanta latitudine, subito facta est ab Angelo; exsiccatio vero fundi maris per ventum, successive facta est, inquit Cajetanus. Ita et Abulensis et Pererius.
Nota: Hanc maris divisionem ingentem fuisse, tum quoad latitudinem (mare enim Rubrum habet spatium sex leucarum in latitudine, ut docet Adrichomius), tum quoad longitudinem; nam per eam transire debebant spatio unius noctis, imo mediae tantum noctis, omnia castra Hebraeorum, quae praeter currus et jumenta, facile constabant tribus millionibus hominum: ergo longitudo hujus scissurae maris debebat esse ingens, ut per eam simul incedere et transire possent plurimi hominum et animalium ordines: si enim unus post alium transisset, impendissent in transitu plures, non solum dies, sed et septimanas.
Hanc Mosis fiduciam imitatus S. Hilarius simile in mari miraculum patravit. Nam circumdatus a piratis, cunctis trepidantibus subrisit: «Modicae, ait, fidei, quare trepidatis? Numquid plures sunt quam Pharaonis exercitus? tamen omnes Deo volente submersi sunt:» ac porrecta manu contra venientes: «Hucusque venisse sufficiat;» statimque piratae, quantumcumque remigarent, retro ad littus repulsi sunt, ait S. Hieronymus in ejus Vita.
Flante vento vehementi et urente. — Hebraice est, cum vento Orientali forti. Orientalis autem calidus est et urens. Septuaginta et Philo putant fuisse Austrum, et consequenter per contrarium, puta Aquilonem, reductum fuisse mare, cum obruit Aegyptios; nimirum sicuti Meridies annumeratur Orienti, ita et Auster Euro Orientali. Vide dicta cap. X, vers. 13.
Nota: Hebraei accesserunt ad mare sub initium noctis, et primae vigiliae: mox Moses percussit mare, illudque statim divisit Angelus, ac statim induxit ventum validum et urentem, qui ab initio noctis usque ad mediam noctem et ultra jugiter flans siccavit alveum: siccato alveo, et cessante vento, Hebraei post mediam noctem in tertia vigilia ingressi sunt maris alveum, et circa medium quartae vigiliae, evaserunt omnes ad alterum littus: Aegyptii vero circa finem tertiae vigiliae, Hebraeos insequentes, ingressi sunt mare; sed mane approximante in quarta vigilia, cum jam Hebraei essent mare transgressi, Aegyptii vero omnes essent in medio mari, id est maris alveo, mox Mose per virgam percutiente aquas, illae in pristinum alveum redeuntes operuerunt et oppresserunt Pharaonem omnesque Aegyptios.
Josephus Mosen ita orasse tradit: «Tuum est, O Domine, hoc mare, tuus est hic mons, qui nos claudit: si vis, et potest hic te jubente aperiri, et illud in terram verti; possumus et per aerem sublimes effugere, si ita servare nos tibi placeat.»
Tota nocte. — Non quod tota nocte, sed quod majori ejus parte flaverit hic ventus, scilicet usque ad ingressum Hebraeorum in mare, qui factus est post mediam noctem; nam ipsi ante lucem non tantum ingressi, sed et transgressi sunt maris alveum cessante jam vento: postquam enim Hebraei mare transgressi sunt, mersi sunt Aegyptii eos insequentes in vigilia matutina.
Divisaque est aqua. — Tradunt Hebraei, quos sequitur Origenes hic hom. 5, et Genebrardus in Psal. CXXXV, mare Rubrum divisum esse in sectiones, sive partes, ita ut pari gressu per illud incederent 12 tribus: quaelibet enim in sua sectione incedebat. Probantque hoc ex Psal. CXXXV, vers. 13, ubi dicitur: «Qui divisit mare Rubrum in divisiones;» plures ergo erant, nimirum 12, tot enim erant tribus.
Verum incerta est haec traditio, cujus nulla est mentio in Scriptura, quae rem tam memorabilem non tacuisset; imo unicam tantum fuisse maris sectionem docent Philo, Theodoretus, Abulensis, Lyranus et Euthymius in Psal. CXXXV, et alii: atque satis innuit Scriptura, cum divisam ait esse aquam, ubi Hebraea habent יבקעו המים iibbakeu hammaim, et Septuaginta διεσχίσθη τὸ ὕδωρ, diffissa est aqua, sicuti findimus ligna, dum ea in duas partes dissecamus. Deinde vers. 22, ait murum fuisse aquae a dextera Hebraeorum, et a sinistra, eosque per medium alveum incessisse: ergo una fuit sectio, non duodecim. Favet etiam huic sententiae id, quod dicitur Psal. CV, vers. 9: «Deduxit eos in abyssis sicut in deserto,» id est via latissima, quales sunt in deserto, verbi gratia in myricis Campiensibus; una ergo tantum maris fuit, eaque latissima sectio.
Ad illud Psal. CXXXV, respondeo: Divisionem unam vocari divisiones, tum propter unam, quia una erat instar plurium, inquit Lyranus; tum quia divisiones ponuntur pro rebus, vel partibus divisis; hae autem erant plures, id est duae: nam Hebraei eumdem habent pluralem, et dualem numerum: unde plura vocant duo. Divisiones ergo hic vocantur duo latera maris divisi, quae quasi duo muri utrimque consistebant, medium praebentes transitum Hebraeis. Has divisiones explicat hic Moses, dum dicit quod Deus ita divisit mare, ut aquae essent Hebraeis pro muro a dextris et a sinistris.
Versus 22: Et ingressi sunt filii Israel per medium sicci maris.
Praeunte Mose, ait Josephus. Hebraeorum traditio est, tribum Juda ejusque ducem Aminadab, caeteris trepidantibus, primum ingressum esse mare, ideoque tribum Juda deinceps fuisse primam et ducem aliarum, meritamque esse regnum; et huc alludi Cantic. cap. VI, vers. 11: «Anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab.» Et Osee cap. XI, vers. ultimo: «Judas autem descendit testis cum Deo, et cum sanctis fidelis;» licet S. Hieronymus ibidem hanc traditionem fabulam vocet.
Nota to sicci: non enim ita siccus erat maris fundus, uti sicca est arena, sed uti siccus est campus per quem sicco pede amoene transeunt viatores. Hoc enim est quod ait Sapiens cap. XIX, vers. 7: «In mari Rubro via sine impedimento, et campus germinans de profundo nimio;» quod licet Jansenius ibi figurate explicet, q. d. Ita jucunde transierunt Hebraei per alveum maris, ac si transissent per campum frondibus et floribus vernantem: tamen melius noster Joannes Lorinus ibi, et Pineda in Job cap. XXVI, vers. 5, proprie accipiunt. Tradit enim Plinius, lib. XIII, cap. XXV, Rubri maris alveum herbidum esse, oleae laurique feracem. Addit noster Gaspar Sanchez in Isaia cap. LXIII, vers. 53, Deum, uti miraculo siccavit et complanavit Hebraeis alveum maris Rubri, ita et miraculo effecisse ut idem alveus subito germinaret et vernaret instar amoenissimi campi ad Hebraeorum consolationem et oblectationem. Celebrat enim ibi Sapiens opera non naturae, sed miraculosa Dei.
Vide hic Dei in suos bonitatem et potentiam: «Si voluntati ejus obtemperes, si legem ejus sequaris, ipse tibi elementa, etiam contra naturam suam servire compellet,» ait Origenes. Ita servire fecit ignem tribus pueris in fornace Babylonica, ut eis immitteret suavem auram, et quasi ventum roris refrigerantem, impios vero Chaldaeos combureret. Ita servire fecit aquas diluvii Noe, eum in arca vectando et conservando, impios vero submergendo. Ita servire fecit leones Danieli in lacu; solem Josue ad prosequendam victoriam, Josue X, 13; Jordanem Hebraeis ad transeundum in Chanaan, Josue III, 46; tonitrua Samueli, I Reg. XII, 18; corvos Eliae, ut panem ei afferrent; ursos Elisaeo, ut pueros ei conviciantes laniarent. Ita Christo et Apostolis servivit ignis in Pentecoste; aer et venti, cum eo jubente siluerunt; mare, cum super illud ambulavit, et cum eo jubente Petro piscanti copiam piscium dedit; terra et saxa, cum in passione scissa sunt; Angeli, cum stellam Christi nati indicem Magis dederunt, cumque cecinerunt: Gloria in excelsis Deo. Ita servierunt pisces et aves S. Francisco, cum ei concionanti applauserunt et cantillarunt, eoque rursum jubente siluerunt. Ita Satyri et Fauni iter ad S. Paulum ostenderunt S. Antonio, et leones unguibus effoderunt sepulcrum, in quo S. Paulum sepeliret. Ita Gregorio Thaumaturgo servivit mons, dum loco cessit, ut ecclesiam aedificaret; item Lycus fluvius, dum se contraxit, ne in agros exundaret. Ita Theodosio imperatori pio servierunt venti, dum tela hostium in ipsosmet retorserunt, in pugna contra Eugenium tyrannum. Ita araneae servierunt S. Felici Nolano, dum eum subito sua tela texerunt, ne a persequentibus inveniretur. Memoria ejus agitur 14 januarii.
Hoc Mosis miraculum imitari se velle finxit Pseudomoses Cretensis, tempore Theodosii Imperatoris sub annum Domini 433. Audi Socratem, lib. VII Hist. cap. XXXVII: «Judaeus,» inquit, «quidam veterator se Mosen esse simulavit, deque coelo demissum dixit, ut Judaeos qui Cretam insulam incolebant, per mare in continentem in terram promissionis traduceret: se namque eumdem esse, qui olim Israelem per mare Rubrum ducens, conservasset. Ubi dies ab eo praestituta advenit, ille praecedere, subsequi omnes coeperunt. Eos ergo ad promontorium mari imminens deducit: ex eo se in mare praecipitare jubet. Primi ita faciunt; ac pars praecipitio obtriti, pars aqua demersi perierunt; ac multo plures interiissent, nisi Christiani piscatores et mercatores eos extraxissent, et alios se praecipitare volentes prohibuissent. Pseudomoses requisitus non comparuit: unde opinio fuit eum daemonem fuisse: inde multi Judaei ad Christum conversi sunt.»
Vestigia hujus ingressus et transitus Hebraeorum, ac tractus curruum, rotarumque orbitas manere, et divinitus semper reparari, tum in littore, tum in ipso mari Rubro tradit Orosius, lib. I, cap. X (ubi addit circa hoc tempus contigisse quoque Phaetonis incendium). Idem insinuat Diodorus in Catena, qui fuit praeceptor S. Chrysostomi, qui et addit Gentiles hunc transitum Hebraeorum sicco pede per mare, ascripsisse non miraculo, sed reciprocationi maris. Idem dixerunt Memphitae teste Eusebio, lib. IX De Praepar. cap. ult.; quin et Josephus dubitat an divisio haec maris miraculosa fuerit, an naturalis. «Nam et Alexandri Magni ductu,» inquit, «mare Pamphylium cessit, et iter aperuit, cum Deus ejus opera, ad destruendum Persarum imperium, uti decrevisset.»
Verum clarissimum est hanc divisionem maris fuisse ingens miraculum: nulla enim maris reciprocatio mare findit, ita ut in medio ejus fiat via amplissima ad transeundum, uti hic factum est; refluxus enim maris nudat tantum aquis littora, vel littoribus vicina loca. Rursum nullus refluxus maris efficit, ut utrimque aquae instar muri assurgant, et consistant immobiles, donec transeat populus, et mox revolvantur in hostes eum persequentes.
Quod de mari Pamphylio ait Josephus, illud Alexandro cessisse, fabula est; nam, ut docet Strabo, lib. XIV, Alexander non illud penetrando et pervadendo, sed illius littus obliquando tantum, cum suis transivit umbilico tenus; prospera tamen in hac sua audacia usus est fortuna, in eo quod, in hieme illud transiens, fluctibus illius redeuntibus, ab iis non sit oppressus.
Nota: Huic divisioni maris similis fuit divisio Jordanis, facta sub Josue, per quam Hebraei penetrarunt in Chanaan; eadem tamen illi dissimilis fuit, primo, in eo quod divisio maris facta est per Mosen, extendentem in illud suam virgam: divisio vero Jordanis facta per praesentiam arcae Domini. Secundo, in mari diviso aquae utrimque quasi muri constiterunt; in Jordane vero inferior pars defluxit in mare Mortuum, superior substitit et intumuit assidue aquis affluentibus; cum vero transissent Hebraei, non subito, sed sensim detumuit et defluxit, ne ripas et campos obrueret, et hac parte mirabilior fuit divisio Jordanis quam maris Rubri. Tertio, in mari submersi sunt Aegyptii; nullus vero mersus est in Jordane. Quarto, in mari Deus immisit ventum ad fundum limosum siccandum: id vero non fecit in Jordane, quia ejus alveus est parvus et arenosus.
Hinc patet longe majorem et mirabiliorem fuisse divisionem maris, quam Jordanis. Unde Chananaei aliique Gentiles, illa audita, obstupuerunt et elanguerunt, ut patet Josue II, 11, et Judith cap. V, vers. 12.
Allegorice Apostolus, I Corinth. X: «Patres, inquit, nostri in Mose baptizati sunt in nube et in mari.» Baptizati sunt, scilicet typice, et in figura, ut ibidem ait Apostolus; nam transitus Hebraeorum per mare Rubrum significabat Christianos per baptismum et sanguinem Christi baptismo contentum, transire in novam vitam gratiae; nubes significabat sanctificationem Spiritus Sancti, Moses Christum, virga crucem, Pharao diabolum et peccatum, manna Eucharistiam. Ita Theodoretus, Origenes et Ambrosius, lib. II De Sacram., cap. VI; Augustinus, serm. 90; Prosper, I part. Praedic. cap. XXXVIII; Tertullianus, lib. De Baptismo, cap. IX; Cyprianus, epist. 76 ad Magnum, et alii.
Tropologice, pulchre docet Nyssenus in Vita Mosis, quomodo vitia cum armis suis mergere debeamus. «Aegyptiorum enim equites,» inquit, «pedites et currus, sunt animi passiones, quibus servitute homo subjicitur. Quid enim ab illo Aegyptiorum exercitu ira effusa, voluptas effrenata, dolor immoderatus, avaritiae foeditas differt? nonne quasi hasta tremens irae impetus est? nonne quasi effrenati equi huc et illuc currum trahentes, nimiae voluptates animum vexant? Erant etiam Tristatae in curribus, tres videlicet in singulis bellatores, quibus tripartitam animi potestatem intelligi credimus, rationalem scilicet, concupiscibilem, irascibilem, has tres potentias depravatas.» Deinde docet haec omnia baptismo mergi, et cum ex eo emergimus, nihil ex iis attrahendum esse, sed omnia in aqua submersa relinqui debere.
Versus 24: Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis.
To respiciens significat columnam nubis quasi se aperuisse, ut Angelus in ea latens per lumen coruscum se ostenderet, et intueretur castra Aegyptiorum, ac mox in ea ejacularetur tonitrua, fulmina, lapides, aut ignita tela, quibus rotas et equites curribus excussit, ut hic dicitur. Unde et Aegyptii dixerunt: «Fugiamus Israelem, Dominus enim pugnat pro eis contra nos.» Ita Lyranus et alii. Audi et Josephum: «Accesserunt,» inquit, «et imbres de coelo, et aspera tonitrua fulgoribus simul intermicantibus; fulmina quoque deferebantur; nihilque omnino deerat eorum, quae ab irato Deo hominibus ad perniciem immitti solent, nox quippe caliginosa nimis ac tenebrosa eos comprehendit, atque ita totus ille exercitus est deletus, ut ne nuntius quidem cladis domum reverteretur.» Unde et hic, vers. 28, dicitur: «Nec unus quidem superfuit ex eis.» Ecce hic quam verum illud: «Fortuna vitrea est; dum splendet, frangitur.»
Interfecit exercitum, — partem exercitus; est synecdoche: nam alia pars hac coelesti suorum strage territa, dum fugam parat, ab aquis recurrentibus est absorpta.
Ubi nota hanc cladem e coelis ab Angelo illatam contigisse, antequam revolveretur mare per Mosen; nam post Angeli cladem territi fugerunt Aegyptii, fugientibusque occurrerunt aquae maris ad suum alveum redeuntes, jam a Mose revocatae, quibus reliqua a priore clade exercitus pars absorpta est et submersa, ut patet vers. 26 et seq.
Josephus scribit hac clade universim periisse Aegyptiorum scutatorum peditum ducenta millia, et equitum quinquaginta millia. Periit et ipse Pharao, sed ultimus, si credimus Hebraeis et Abulensi, ut nimirum prius omnium suorum spectaret cladem, antequam eadem ipse periret, itaque longius et gravius cruciaretur. Eusebius in Chronic. hunc Pharaonem vocat Cenchrem.
Versus 25: Et subvertit rotas curruum.
Septuaginta vertunt, συνέδησε, impedivit, vel colligavit rotas curruum. Unde videntur ipsi pro vaiasar, id est amovit, abjecit, evertit, legisse vaiatser, id est constrinxit, ut scilicet progredi non possent. Unde et Vatablus vertit, constrinxit rotas curruum, et duxit eos graviter, vel difficulter, q. d. Agebant aegre currus suos Aegyptii, uti solent magna difficultate agi, cum constrictae vel detractae sunt rotae. Verum Hebraea habent vaiasar, et ita legit Chaldaeus, Noster et alii.
Ferebanturque in profundum. — Currus enim prius elati per rotas, jam rotis excussis simul cum rotis deprimebantur in profundum, id est in ipsum maris alveum jam aquis vacuatum, et mox iis rursus replendum. Hebraice est, duxit eas, scilicet rotas, «in gravitatem,» id est, in profundum; est metalepsis, quia gravia tendunt in imum et profundum: hinc gravitas vocatur ipsa profunditas.
Moraliter disce hic primo, quam verum sit illud Sapient.: «Omnis potentatus vita brevis,» et maxime, «omnis tyrannidis vita brevis.» En tibi Pharao a Mose monitus, monitaque contemnens, cum acerrime Hebraeos opprimit in latere et luto, post mensem unum vita et regno spoliatur. Julius Caesar invasor imperii, post triennium in curia a senatoribus confossus interiit. Cyrus a monarchia sua, puta a capta Babylone, triennium duntaxat regnavit, atque a Thomyri regina Scytharum caesus, capiteque amputato, ac in culeum sanguine plenum conjecto, ab ea insultante audivit: «Satia te, Cyre, sanguine, quem tantopere sitivisti.» Alexander Magnus sex annos tantum a caeso Dario ut monarcha imperavit. Quare Apelles pinxit eum quasi fulgur, quod uti subito apparet, ita et cito disparet.
Secundo, quam verum sit illud Poetae:
Ad generum Cereris (ad Plutonem, ad Orcum) sine caede et sanguine pauci
Descendunt reges, et sicca morte tyranni.
Excubat enim in tyrannos justa Dei vindicta, ut qui alios vita et bonis spoliarunt, iisdem violenter ab aliis spolientur. Ita Pharao, ita Caesar, ita Cyrus, ita Alexander violenta morte sublati sunt. Ita Diocletianus et Maximianus tyranni jurarunt se Christianos omnino deleturos, aut imperium deposituros: quare cum Christianos delere non possent, indignantes eodem die imperium deposuerunt; et paulo post Maximianus imperium recipere volens, a Constantino imperatore ad laqueum Massiliae adactus est; Diocletianus tabe et putredine a Deo immissa consumptus est. Ita Aurelianus imperator, persecutor Christianorum, post annum a rege Persarum captus, factus est orbis ludibrium: rex enim eo pro scabello utebatur, cum equum esset conscensurus; idem Bajazeti Turcarum tyranno fecit Tamberlanes rex Tartarorum. Ita Julianus Apostata post biennium imperii, coelesti telo confossus occubuit. Ita Valens Arianus orthodoxorum persecutor, in paludibus a Gothis in casa, ad quam victus confugerat, combustus est. Ita Anastasius haereticus impiusque Imperator a Deo fulmine percussus, in tartara dejectus est. Ita Nero, cum sibi manus prae debilitate inferre non posset, a suo spadone interemptus est. Ita Decius, Maxentius, Domitianus, Otho, Galba, Vitellius, aliique plurimi tyranni celeri et violenta morte perierunt.
Tertio, disce hic vanitatem regnorum pomparumque mundi. Quid est vita humana? est comoedia, in qua unus personam regis, alius personam militis, alius rustici, alius consiliarii, alius civis agit; in morte finitur haec comoedia; tum quisque suam personam, quam gessit, suas vestes, suos titulos ponit. M. Antonius, ut refert Seneca, lib. VI De Beneficiis, cap. III, cum fortunam suam alio, ad Caesarem, transire videret, et sibi nihil relictum praeter jus mortis, dixit: «Hoc habeo, quodcumque dedi.» Augustus ipse Caesar, qui 52 annos in tanta felicitate et gloria regnavit, moriens vocavit amicos, atque eos rogavit: «Satisne belle personam meam egi?» utique in imperio, quasi in comoedia: cumque illi annuerent: «Valete ergo,» inquit, «et plaudite;» atque reductis cortinis animam exhalavit infelix, iturus ad tartara.
Ubi jam currus, equites et aquilae Augusti? ubi pompae? ubi triumphi? ubi voluptates? ubi libidines? o quam jam mallet Augustus nunquam fuisse Augustus: quam mallet pauper fuisse rusticus Christianus! «Remanent in saeculo,» inquit S. Ambrosius in Luc. XII, «cuncta quae saeculi sunt: sola virtus comes est defunctorum.» Quaere ab impio in morte: Regna et opes quae parasti, cujus erunt? respondebit: Heu non mea amplius erunt, sed aliorum. Quaere a justo: Quae parasti, cujus erunt? respondebit: Mea erunt in sempiterna. «Opera enim illorum sequuntur illos;» caduca bona per virtutem, per pauperes in coelum transtuli, ex temporaneis reddidi sempiterna. Audi denique epitaphium Pharaonis.
Ubi nunc, Pharao, tua sceptra, tui currus, tua castra? ubi tuus fastus, draco magne, qui habitabas in medio fluminum tuorum, et devorabas alias gentes? ubi tua vox: «Non cognosco Dominum; meus est fluvius, et ego feci memetipsum?» quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris? Spoliasti Hebraeos, nunc ipsi spoliant te: mersisti infantes eorum, nunc ipse mergeris in mari Rubro, mergeris in sanguine tuo: devorasti eos, nunc pisces vorant te, et factus es esca corvis et populis Aethiopum. Sed haec temporanea et exilia sunt: audi aeterna, et in aeternum lugenda: «Detracta est ad inferos superbia tua: subter te sternetur tinea, operimentum tuum erunt vermes;» descendisti in profundum laci cum damnatis, ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. Occurrerunt tibi gigantes, reges et tyranni, dicentes et gratulantes: «Et tu vulneratus es sicut et nos, nostri similis effectus es. Numquid iste est vir qui conturbavit terram,» qui concussit gentes? ecce jam solus est, nudus et miserabilis, uti nos. Daemones acclamarunt tibi: Veni, Pharao, habita nobiscum cum igne devorante, cum ardoribus sempiternis, ubi fumus tormentorum ascendit in saecula saeculorum.
Audite haec, reges; audite, principes:
Discite justitiam moniti, et non temnere Divos.
Versus 27: Reversum est primo diluculo ad priorem locum.
Hebraice est, reversum est ad fortitudinem suam, vel ad robur suum, hoc est, ut Chaldaeus vertit, reversum est ad suum vigorem, id est ad statum et locum naturalem, in quo quasi vivit et viget mare.
Nota: Deus, id est Angelus vice Dei, aut potius Angeli plures (nec enim unus per sex milliaria, quibus latum erat mare Rubrum, se extendere, ibique aquas omnes suspendere potuisset), qui aquas maris hucusque, donec scilicet transirent Hebraei, suspenderant et detinuerant, nunc iis transgressis, et Aegyptiis ingressis, eas rursum dimittunt, ut violento impetu in pristinum alveum proruerent, serie tamen ordinata: nam primo ab eis dimissae sunt aquae, quae erant juxta littus, illaeque primo coierunt, deinde sequentes sensim ulterius; unde fugientibus Aegyptiis, et ad littus suum recurrentibus, eminus occurrerunt aquae hoc ordine coeuntes: ut scilicet tanto terribilior esset eorum poena et submersio, quanto longiore pavore et exspectatione erat formidabilior, cum eminus aquas ultrices, quibus mergendi erant, sensim coire et adventare, diutino intuitu conspicerent; nam saepe «pejor est bello timor ipse belli.»
Versus 29: Filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris.
Est anacephalaeosis; jam enim antequam mergerentur Aegyptii, mare hoc pertransierant Hebraei: in altera enim ripa Moses consistens, manusque super et contra mare extendens, quasi hoc signo aquas revocans, eas jam reduxerat, cum Hebraei jam agerent in tuto littore, Aegyptii vero in mare mergerentur. Recapitulat ergo hic Moses anterius dicta, ut inculcet Hebraeis memoriam tantae liberationis, et tam felicis miraculique transitus per mare, ut illi jugiter illud recolant, Deoque gratias agant.
Quaeres, an Hebraei transierint mare transversum, ita ut in partem adversam, sive littus oppositum penetrarint?
Negant Rabbini, Abulensis et Burgensis, putantque Hebraeos in hoc transitu fecisse semicirculum, scilicet circuisse eos montem, sive scopulos deserti Etham, qui directum in Chanaan iter per terram impediebant, et in mare Rubrum procurrebant; ita ut per mare circumgressi sint hos scopulos, redierintque reflexo itinere ad idem littus Aegyptum spectans, per quod ingressi fuerant mare, non tamen ad eumdem littoris locum. Probant primo, quia tam vastum mare (quod Adrichomius asserit habere, ubi est latissimum, spatium sex leucarum in latitudine), non potuerunt Hebraei tantillo tempore, puta tribus vel quatuor horis, penetrare, ex uno littore in adversum pervadendo, praesertim cum inter eos essent pueri, senes, oves aliaque impedimenta plurima. Secundo, quia Hebraei post transitum viderunt Aegyptiorum cadavera fluitantia: Aegyptii autem non tam profunde ingressi fuerant mare, ut in adversum littus ejici possent. Tertio, Numer. XXXIII, 7, Hebraei post transitum maris dicuntur venisse in solitudinem Etham: Etham autem non trans, sed cis mare erat; nam ibi fuit tertia Hebraeorum mansio, uti jam ante vidimus cap. XIII, vers. 20.
Verum contraria sententia est communis, scilicet Hebraeos totam maris latitudinem transisse ab uno littore in aliud oppositum pervadendo; hoc enim diserte tradit Josephus, Philo et Nyssenus. Idem innuit Scriptura, cum narrat aquas maris esse fissas, et Hebraeos per medium maris transisse; nam juxta Rabbinorum sententiam hic non tam transitus, quam circuitus aut gyratio maris fuisset. Deinde id patet ex chorographia: ut enim ex Aegypto et mari Rubro perveniatur in Sina, transiri debet mare Rubrum; hoc enim interjacet inter Sina et Aegyptum; licet enim ex Ramesses in Sina, et magis in Chanaan pedestris sit via directa, quae ad latus relinquit mare Rubrum, tamen via haec rupibus undique in longum ita est obsepta, itaque praerupta, ut castra Hebraeorum per illam transire non potuerint, sed Deo duce flexerint iter per mare Rubrum, quod necessario pervadendum erat, ut videre est in tabulis Adrichomii, pag. 116. Errant ergo qui aliter sentiunt.
Ad primum respondeo, Hebraeos in transitu hoc impendere potuisse quinque horas; nam statim a media nocte mare ingredi coeperunt, et sub auroram in littus adversum penetrarunt. Rursum, potuerunt transire mare ea parte et loco, ubi est angustius, minusque latum. Adde Angelum eos roborasse, et incitasse ad accelerandum. Hinc dicitur, Psalm. CIV, 37: «Non erat in tribubus eorum infirmus.» Et sane, ut verum fatear, tam celer transitus tot millionum hominum et animalium, tam brevi tempore naturaliter, sine miraculo fieri non potuit. Ubi enim tot alia, tam aperta et illustria miracula videmus, mirari non debemus, si et in celeritate transeundi miraculum fuerit.
Ad secundum respondeo, Aegyptiorum cadavera in adversum littus fuisse propulsa et ejecta, eo quod mare ex altera parte eis fugientibus et redeuntibus occurreret, itaque in adversam partem eos propelleret: addit Philo et Josephus vi ventorum id effectum esse. Non dubium Angelum sive per se, sive per ventum, sive per mare Aegyptios ad littus adversum, in quo erant Hebraei, impulisse, idque ad majorem Hebraeorum exultationem et consolationem, utque ipsi hostibus spolia detrahere, inque se ditare possent.
Ad tertium respondet Cajetanus desertum Etham fuisse vastissimum. Nam eodem cap. XXXIII Numer. dicuntur Hebraei tribus diebus in eo iter fecisse; extendit se ergo Etham tam cis mare, quam ultra.
Aliter respondet Lyranus, scilicet desertum hoc aliud fuisse ab illo Numer. XXXIII, utrumque tamen dictum esse Etham. Sic enim plures urbes et pagi eadem habent nomina.
Denique tradunt Hebraei, in hoc egressu Hebraeorum ex Aegypto et transitu maris Rubri, montes vicinos, partim quasi admirantes tantum prodigium, partim gratulantes populo Dei, exiliisse et quasi tripudiasse; et hoc velle Psaltem, Psalm. CXIII, 4, cum canit: «Mare vidit et fugit: Jordanis conversus est retrorsum. Montes exultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. Quid est tibi, mare, quod fugisti? Montes, exultastis sicut arietes?» Sicut enim maris fuga, sic et montium exultatio, hoc est exilitio et saltus, proprie non metaphorice accipienda videtur. Ita Hebraei, quos sequitur Cajetanus et Genebrardus in Psal. CXIII, 5 et 6, et noster Sanchez in cap. LXIV Isaiae, vers. 1.
Alii tamen cum Jansenio illum locum psalmi CXIII exponunt de terrae motu qui contigit in Sina, cum ibi daretur lex, Exodi XIX, 18. Solet enim Psaltes varia miracula variis locis et temporibus facta quasi perstringendo conjungere. Fides ergo hujus miraculi sit penes Hebraeos.