Cornelius a Lapide

Exodus XV


Index


Synopsis Capitis

Moses et Hebraei canunt epinicion Deo: idem facit Maria cum feminis, vers. 20; secundo, veniunt Hebraei in Mara, ubi Moses amaras aquas in dulces vertit, vers. 23; inde pergunt in Elim, quae fuit sexta mansio Hebraeorum in deserto.


Textus Vulgatae: Exodus 15:1-27

1. Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt: Cantemus Domino; gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem dejecit in mare. 2. Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem; iste Deus meus, et glorificabo eum: Deus patris mei, et exaltabo eum. 3. Dominus quasi vir pugnator, omnipotens nomen ejus. 4. Currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare, electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro. 5. Abyssi operuerunt eos, descenderunt in profundum quasi lapis. 6. Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine: dextera tua, Domine, percussit inimicum. 7. Et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios tuos: misisti iram tuam quae devoravit eos sicut stipulam. 8. Et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae: stetit unda fluens, congregatae sunt abyssi in medio mari. 9. Dixit inimicus: Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea: evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea. 10. Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare; submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus. 11. Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia? 12. Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra. 13. Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti, et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum. 14. Ascenderunt populi et irati sunt; dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim. 15. Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor: obriguerunt omnes habitatores Chanaan. 16. Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui: fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine: donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti. 17. Introduces eos, et plantabis in monte haereditatis tuae, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine: sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuae. 18. Dominus regnabit in aeternum et ultra. 19. Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare, et reduxit super eos Dominus aquas maris: filii autem Israel ambulaverunt per siccum in medio ejus. 20. Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua; egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris. 21. Quibus praecinebat, dicens: Cantemus Domino; gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem ejus dejecit in mare. 22. Tulit autem Moyses Israel de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur: ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam. 23. Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amarae: unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem. 24. Et murmuravit populus contra Moysen, dicens: Quid bibemus? 25. At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum: quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt. Ibi constituit ei praecepta, atque judicia, et ibi tentavit eum, 26. dicens: Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia praecepta illius, cunctum languorem, quem posui in Aegypto, non inducam super te: ego enim Dominus sanator tuus. 27. Venerunt autem in Elim filii Israel, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmae: et castrametati sunt juxta aquas.


Versus 1: Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc

Quali metro conscriptum sit hoc carmen et canticum omnium antiquissimum (nam Lini, Musaei et Orphaei hymnos et carmina plus trecentis annis antecessit), modernos Hebraeos et Latinos latet: periit enim prisca Hebraeorum poesis. Josephus asserit hoc carmen hexametro versu compositum esse, sed qui ejus sint pedes, quae dimensiones, non explicat. Tantum jam in hoc carmine animadvertere possumus in Hebraeo stylum alium et venam, ac schemata poetica; ita enim paronomasiis, anaphoris, similiter cadentibus, aliisque figuris abundat, ita spiritu exultante plenum est, ut chorum subsilientem ad festivum carmen non tam audire, quam videre videaris.

1. TUNC CECINIT MOYSES ET FILII ISRAEL CARMEN HOC DOMINO, — quo exultantes de tam felici maris transitu, et Aegyptiorum submersione, gratias agunt Deo, ejusque magnificentiam et potentiam celebrant; deinde introductionem sui in Chanaan prophetant. Est ergo hoc carmen epinicium, propheticum et Eucharisticum.

Allegorice, Christiani, maxime Beati, qui per baptismum et sanguinem Christi vicerunt peccatum et diabolum, ac penetrarunt in terram promissam, in coelis cantant hoc canticum; hoc est enim quod ait S. Joannes, Apocal. XV: «Vidi, inquit, tanquam mare vitreum mixtum igni, et eos qui vicerunt bestiam, et imaginem illius, stantes super mare vitreum, habentes citharas Dei, et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum agni, dicentes: Magna et mirabilia opera tua, Domine Deus noster omnipotens.» O quam gloriosum, quam jucundum est et erit nobis canere hoc canticum in omnem aeternitatem!

CANTEMUS. — Hebraice est אשירה ashira, id est cantabo: nam Moses hoc carmen Spiritu Sancto suggerente composuit, nomine non tam suo quam totius et unius populi, totusque populus cum Mose praecinente quasi una Republica et Ecclesia illud decantavit. Unde loquitur in singulari dicens: «Fortitudo mea (non nostra) et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem: iste Deus meus,» etc.

Tradit Philo Mosen singulos versus dictasse et praecinuisse, quos deinde populus succinuit, ut fit in choris et tripudiis. Addit Abulensis, Hebraeos hoc carmen a Mose edoctos, postea saepius illud ipsum cecinisse. Auctor, lib. I De Mirab. S. Script. apud S. Augustinum, cap. XXI, notat hic apertum miraculum, quod scilicet pueri, senes, viri, juvenes tanto numero, uno quasi ex ore, eodem inspirati flamine, easdem voces et sententias decantarint: licet enim Moses praecineret, is tamen in tanta turba a plurimis audiri non poterat. Idem accidit in feminis, quae Maria praecinente toto coetu suo idem succinuerunt.

Nota hic, et imitare priscorum Sanctorum pietatem, qui acceptis a Deo beneficiis statim in laudes et hymnos Dei prorumpere solent. Ita fecit David toto psalterio; ita fecit Anna nato Samuele; ita fecit Debora caeso Sisara; ita fecit Judith trucidato Holopherne; ita fecit Zacharias nato Joanne; ita fecit B. Virgo concepto Christo; ita fecit Simeon viso Christo, cycnaeum illud canens: «Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace.»

GLORIOSE ENIM MAGNIFICATUS EST. — Hebraeum ki gao gaa, quia magnificando magnificatus est, id est mire magnificatus est, quia magnam potentiam et vindictam exercuit.

EQUUM ET ASCENSOREM DEJECIT IN MARE, — q. d. Equum et equites Aegyptios, et praesertim Pharaonem ipsum dejecit in mare. Ita S. Hilarion audiens luporum, leonum aliarumque bestiarum rugitus, quos effingebant daemones ut eum percellerent, signo crucis se armans, optabat eos videre quorum voces audiebat; mox vidit rhedam terribilem super se irruere, sed eo inclamante Jesum evanuit; tunc ille: «Equum, ait, et ascensorem projecit in mare,» inquit S. Hieronymus in ejus Vita.

Tropologice, equus est homo carnalis, superbus, injustus; ascensor est daemon. «Si ergo te impius persequitur, scito, quia equus est, sed eques est diabolus; iste currit, hic lancea sua percutit; iste ducitur calcaribus, et invitus insanit; hic agit, et stimulat,» inquit S. Hieronymus in Psalm. LXXV, Origenes et Rupertus hic.

Rursum Philo: Equi, inquit, sunt furor et concupiscentia; ille mas, haec femina. Auriga est intellectus, qui si equis hisce laxet habenas, equi hi tam se, quam aurigam, totamque animam in praeceps agunt.


Versus 2: Fortitudo mea et laus mea Dominus

2. FORTITUDO MEA, — non formalis, sed causalis, id est, fortificans me, est Dominus, q. d. Non nostrae fortitudini, sed Dei hanc victoriam ascribimus; hoc enim est, quod dicitur Psalm. XIX: «Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.»

ET LAUS MEA DOMINUS. — Pro laus hebraice est זמרח zimra, id est canticum, hoc est materia et objectum cantici, q. d. Deus est, quem laudare, cui hymnum canere debeo. Pro Dominus hebraice est יה Yah, quod unum est ex decem nominibus Dei, et annectitur in halleluia, estque ipsum nomen tetragrammaton, sed abbreviatum; ejus enim prima et ultima littera constat: imo Theodoretus, Quaest. XV, asserit Judaeos nomen tetragrammaton pronuntiare Iah, scilicet per abbreviationem et compendium.

Nota: Deum assidue laudare debemus, tum lingua, tum mente, tum moribus, adeoque vita nostra non aliud esse debet quam continua Dei laus: primo, quia Deus est immensa et infinita majestas, liberalitas, justitia, pulchritudo, etc.; secundo, quia innumera beneficia in nos contulit, et in dies confert; tertio, quia omnes creaturae irrationales sua pulchritudine, ordine et numero testantur Creatoris sui gloriam, hominesque ad eum cognoscendum et laudandum inflammant. «Invisibilia enim ipsius a creatura mundi, per quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus et divinitas,» Rom. cap. I, 20; et «Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.» Quarto, quia hoc est opus piorum, estque nobilissimum. Ita David fecit Psalm. CXLIV: «Exaltabo te, Deus meus rex, et benedicam nomini tuo in saeculum saeculi. Laudationem Domini loquetur os meum, et benedicat omnis caro nomini sancto ejus.» Ita fecit S. Job in afflictione serenus et laudans Deum: «Dominus, ait, dedit, Dominus abstulit: sit nomen Domini benedictum.» Ita tres pueri in camino ignis omnes creaturas invitant, ut secum laudent Deum: «Benedicite, omnia opera Domini, Domino,» etc., Daniel. III. Nam, ut ait Lactantius, lib. VI Divin. Instit. cap. ult.: «Summus colendi Dei ritus est, ex ore justi hominis ad Deum directa laudatio, quae tamen ipsa ut Deo sit accepta, humilitate et timore et devotione maxima opus est.» Quinto, quia est propria Angelorum et Beatorum in omnem aeternitatem Deum collaudantium. Unde in ortu Christi cecinerunt: «Gloria in altissimis Deo;» Apocal. XIX, 5: «Vox de throno exivit dicens: Laudem dicite Deo nostro, omnes servi ejus, et qui timetis eum, pusilli et magni.» Idem faciunt 24 seniores, Apocal. IV, 10.

Nota: Magis vita pia quam voce, puta charitate, humilitate, puritate, confessione suae infirmitatis, etc., laudatur Deus. S. Augustinus in Ps. XXXIV, 28: «Suggero, ait, remedium, unde tota die laudes Deum si vis. Quidquid egeris, bene age, et laudasti Deum.» Haec ergo est laetitia, et perfectio Christiani, in omnibus tam adversis, quam prosperis laudare Deum, qui suis omnia operatur in bonum.

ET FACTUS EST MIHI IN SALUTEM, — q. d. Laudabo Deum, quia factus est mihi salvator, quia salvavit me in mari Rubro. Nota: to et est causale significans nam, quia. Tale est et Gen. XIV, 19, in Hebraeo: «Et ipse sacerdos Dei altissimi,» id est, nam ipse erat sacerdos. Isaiae LXIV, 5: «Ecce tu iratus es, et (id est quia) peccavimus.» Sic saepe et alibi sumitur vocula et pro quia.

ISTE DEUS MEUS. — Pronomen iste, ait S. Basilius, demonstrat Deum verum, q. d. Iste Deus, qui nos salvavit in mari Rubro, est verus Deus: illum ergo unum glorificabimus, huic soli serviemus, non Api, non idolis falsisque diis, quos antea coluimus in Aegypto. Addunt Hebraei, 70 iste designare visibilem formam et speciem militaris et bellatoris, in qua Deus tunc apparuit Hebraeis in mari Rubro, ita ut ipsi universi perfectius tunc viderint Deum, quam postea viderunt eum Prophetae, adeoque digito eum ostenderint, dicentes: «Iste est Deus meus.»

Sed haec sunt eorum fabulamenta: pronomen iste non alium designat, quam Deum per Angelum prospicientem in columna, super castra Hebraeorum et Aegyptiorum, qui hos perdidit, illos servavit, cap. XIV, 24.

Nota: Pro Deus hebraice est אל el, id est fortis, quod unum est ex decem Dei nominibus, q. d. Dii Aegyptiorum infirmi sunt, sed iste Deus noster est Deus fortis. Rursum hunc Deum vocat Deum patris sui, scilicet Abrahae patriarchae, qui est pater credentium, et pater circumcisionis, puta Hebraeorum.

ET GLORIFICABO EUM. — Hebraeum ואנוהו veanvehu, quod Chaldaeus vertit, aedificabo ei sanctuarium, in quo scilicet eum colam; unde hanc de Pharaone victoriam, perpetuo in arca et Cherubim, quasi in curru suo triumphali, repraesentari, et in templo conservari voluit Deus, uti dicam cap. XXV, vers. 18. Cajetanus vertit, habitabo eum, id est, assistam ei mente, votis, laudibus, affectibus et operibus. Tertio, Vatablus vertit, decorabo eum. Hebraeum enim נוה nava, et decorare, et glorificare, et habitare, et habitaculum construere significat: nam radix naue significat tabernaculum speciosum et decorum.

EXALTABO EUM, — eum altissimum palam confitebor, et, quantum potero, praedicabo.

Nota: Deus est altissimus. Primo, altitudine substantiae, quia omnes essentias rerum in immensum transcendit, easque omnes eminenter in se continet. Secundo, altitudine scientiae: haec enim in Deo est incomprehensibilis. Roman. XI: «O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus!» Tertio, altitudine potestatis, quia omnia, quaecumque voluit, fecit in coelo et in terra. Quarto, altitudine majestatis et dominationis, eo quod omnia ejus imperio sint subdita, ipsumque omnes adorare et venerari debeant: «Mihi, inquit, curvabitur omne genu,» Isaiae XLV. Quinto, altitudine habitationis, quia habitat in coelo empyreo, quasi throno gloriae suae, ubi eum celebrant omnes Angeli et Beati. Hinc monet Ecclesiasticus, cap. XLIII, vers. 32: «Glorificate Dominum, quantumcumque potueritis; supervalebit enim adhuc, et admirabilis magnificentia ejus. Benedicentes Dominum exaltate illum, quantum potestis: major enim est omni laude; exaltantes eum replemini virtute, ne laboretis: non enim comprehendetis.»


Versus 3: Dominus quasi vir pugnator

3. DOMINUS QUASI VIR PUGNATOR, OMNIPOTENS NOMEN EJUS. — Chaldaeus vertit, Dominus est victor bellorum, Adonai est nomen ejus. Hebraice est nomen tetragrammaton, Jehova, vel potius Ieheva, vir belli (maxime bellicosus est), Ieheva nomen ejus. Alludit hic Ieheva, ad radicem hova, quae contritionem et confractionem significat: unde Septuaginta vertunt, Deus conterens bella, q. d. Vere Deus est Ieheva, id est, contritor Pharaonis et Aegyptiorum. Alludit rursum ad dictum Pharaonis, cap. V, vers. 2: «Quis est Ieheva, ut audiam vocem ejus?» q. d. Quid potest vester Ieheva? quibus armis me coget, ut illi obsequar?

Sic Hebraeum Saddai, quod Deum quasi mammeum et liberalissimum significat, alibi alludit ad שדד scadad, id est vastare. Ita Oleaster: imo ipse vult hoc proprium et genuinum esse significatum et etymon nominis tetragrammati Ieheva, uti dixi cap. VI, vers. 3.


Versus 4: Exercitum ejus projecit in mare

4. EXERCITUM EJUS PROJECIT IN MARE. — Pro projecit, hebraice est ירה iara, id est ejaculatus est, q. d. Tam facile et valide Deus dejecit Aegyptios, quam facile et valide sagittarius sagittam emittit.


Versus 5: Abyssi operuerunt eos

5. ABYSSI (aquarum voragines) OPERUERUNT EOS, DESCENDERUNT IN PROFUNDUM QUASI LAPIS, — q. d. Aegyptii aquis maris recurrentibus, sibique obviantibus, cum ascendere et enatare conarentur, vi fluctuum repulsi in profundum maris descenderunt.


Versus 6: Dextera tua magnificata est in fortitudine

6. DEXTERA TUA MAGNIFICATA EST IN FORTITUDINE, — palam omnibus factum est tuam dexteram, id est robur et potentiam, esse magnam, ex fortitudine fortique contritione Aegyptiorum quam exercuit. Unde Vatablus vertit, excellenti virtute eminuit dextera tua.


Versus 7: In multitudine gloriae tuae

7. ET IN MULTITUDINE GLORIAE TUAE DEPOSUISTI ADVERSARIOS TUOS. — «Gloriae,» id est, fortitudinis, per quam gloriose glorificatus es; est metonymia: ponitur enim effectus pro causa. Ornatus et poeseos causa, vario schemate idem effert, idem dicit Moses, inquit Euthymius. Pro deposuisti hebr. est תהרוס taharos, id est, subvertisti, dissipasti.

MISISTI IRAM TUAM, — puta supplicia ac poenas, quae irae tuae, id est, divinae justitiae vindicis, sunt effectus; est metonymia. Ita Euthymius. Apposite iram, sive ardorem et ignem (inde enim Hebraeis ira dicitur) jungit stipulae: hanc enim consumit ignis.


Versus 8: In spiritu furoris tui congregatae sunt aquae

8. ET IN SPIRITU FURORIS TUI CONGREGATAE SUNT AQUAE. — «In spiritu,» id est, in impetu, in impulsu, vel in indignatione: sic enim accipitur subinde spiritus, ut Psal. CXXXVIII, vers. 7: «Quo ibo a spiritu tuo?» Isaiae cap. XXX, vers. 18: «Spiritus ejus velut torrens inundans;» Zachar. cap. VI, vers. 8: «Requiescere fecerunt spiritum meum,» iram scilicet meam. Spiritus ergo furoris est indignatio furibunda, ut hac phrasi gravem et acrem Dei iram, id est, ulciscendi justissimam voluntatem, significet; ideo enim Deus divisit, et in cumulum collegit, sive congregavit aquas maris, ut, Hebraeis transgressis, Aegyptios iis, quasi molibus et montibus obrueret.

Potest secundo verti, in spiritu nasi tui congregatae sunt aquae. Nasus enim Hebraeis est symbolum irae, quia illius est index: unde illud: Iras naribus efflant.

Nota: «Congregatae sunt aquae,» scilicet quae prius a Mose divisae fuerant: unde hoc substituunt hic Septuaginta vertuntque, διέστη τὸ ύδωρ, id est, divisa est aqua: deinde aquae jam divisae in acervos, et quasi muros binos utrimque aggregatae sunt.

STETIT UNDA FLUENS. — In Hebraeo additur: «Sicut acervus;» unde Psal. LXXVII, vers. 13, dicitur: «Statuit aquas quasi in utre.»

Nota to fluens, quae scilicet natura sua defluxisset in decliviorem alveum, ni a Deo detenta fuisset.

CONGREGATAE (Hebr. קפאו capheu, hoc est coagulatae) SUNT ABYSSI, — id est, vasta illa et profunda aquarum moles instar muri erecta, quasi glacies coagulata stare est visa. Septuaginta vertunt, ἐπάγη τὰ κύματα, id est compacti, vel conglutinati sunt fluctus.


Versus 9: Implebitur anima mea

9. IMPLEBITUR ANIMA MEA, — desiderium meum saturabitur. Sic enim saepe anima capitur pro desiderio, spe, voto. Unde levare animam est desiderare, vel sperare, ut Jerem. cap. XXII, vers. 27: «In terram ad quam levant animam suam (quam sperant, ad quam anhelant), non revertentur;» Psalm. CXLII, vers. 8: «Ad te levavi animam meam,» q. d. In te speravi.

INTERFICIET EOS MANUS MEA. — Hebr. est torischemo, id est expellet, exterminabit, et, ut Vatablus, perdet, et, ut Chaldaeus, consumet eos: hic enim est actus gladii; quare frigide Cajetanus vertit, depauperabit. Neque dubium est quin Pharao tyrannus, licet Hebraeos in servitutem revocare conaretur, primo tamen furoris sui impetu et insultu plurimos eorum neci daturus fuisset.


Versus 10: Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare

10. FLAVIT SPIRITUS TUUS, ET OPERUIT EOS MARE. — Cajetanus semper per spiritum hic accipit ventum, quo putat divisas, et rursum revocatas esse aquas. Verum jam dixi cap. XIV, vers. 21, nullo vento, sed virga Mosis protensa statim per Angelum fissum esse mare. Idem ergo, quod ante vers. 8 dixerat, hic per anaphoram poeticam repetit et inculcat Moses, Deum scilicet immisisse suam vindictam, qua mersit Aegyptios: spiritum quippe suum potentiam ultionis nominat, ait S. Hieronymus in Proverb. cap. II, de qua dicitur Job cap. IV, vers. 9, impios a flante Deo perisse, et spiritu irae ejus esse consumptos. Quanquam verisimile est Deum cum fulminibus, tonitruis et procellis, ventum quoque validum excitasse, quo horribiliore et validiore impetu aquae impellerentur, ut obruerent Aegyptios; hoc enim significat verbum flavit.

Mystice S. Augustinus, Quaest. LV, et Ambrosius, lib. III De Spiritu Sancto, cap. IV, per spiritum intelligunt Spiritum Sanctum, ut mysterium Trinitatis hic insinuetur: nimirum Filius in dextera Dei, id est Patris, Spiritus Sanctus in spiritu.


Versus 11: Quis similis tui in fortibus, Domine?

11. QUIS SIMILIS TUI IN FORTIBUS, DOMINE? — id est, ut Septuaginta: Quis similis tui in diis, Domine; nomen enim Dei est אל el, id est, fortis: inde elim, id est fortes, vocantur dii, id est, qui habentur dii, licet revera non sint dii, ut dicitur I Cor. cap. VIII, vers. 5, q. d. Quis inter idola et deos Gentium tibi, o Domine, in fortitudine comparari potest? sane nullus, et ratio est quia tu magnificus es in sanctitate, terribilis atque laudabilis, id est, ut Symmachus vertit: «Neque in sanctitate, neque in potestatibus quisquam aequiparandus est tibi;» sanctitate enim et potestate ita decoraris, ita praecellis, ut obstupescant omnes homines et angeli.

Tradunt Hebraei Machabaeos hunc versiculum usurpasse, quasi insigne belli et victoriae, eumque castris et praeliis in vexillis praetulisse, eoque hostes fortissimos et numerosissimos parva manu prostravisse, indeque eos dictos esse hebraice מכבי machabi, id est, Machabaeos: nimirum a litteris Hebraicis, quae sunt initiales singularum dictionum hujus versiculi, qui in Hebraeo sic habet מי כמך באלים יהוה mi camocha baelim iehova: si enim a prima dictione mi capias primam litteram m, a secunda primam ch, a tertia primam b, a quarta i, easque conjungas, facies machabi, id est, Machabaeus. Ita tradit R. Isaac ben Hole, Reuchlinus lib. III Cabalae, Mercerus in abbreviaturis Hebraicis, Sixtus Senensis, lib. I Biblioth., et Genebrardus in Chronologia. Simili crasi Hebraei R. Mosen ben (id est filium) Macon, quatuor initialibus litteris in unam dictionem conflatis, vocant Rambam.

TERRIBILIS ATQUE LAUDABILIS. — Hebraice נורא תהלת nora tehillot, id est, terribilis laudibus, quia laudes ejus formidini sunt non solum hominibus, sed et angelis: omnium enim laudantium vires, linguas et mentes superant, ideoque magno cum timore et tremore eum laudant omnes Angeli et Sancti; unde quasi explicans quod dixerat, dictique causam assignans subdit, «faciens mirabilia.» Ita Cajetanus, Vatablus, Lipomanus. Hinc Dei nomen est פלא pele, id est admirabilis, Judic. cap. XIII, vers. 18. Invocent ergo Deum pele, qui magna cogitant et moliuntur, ut per eos Deus faciat magna et mirabilia.


Versus 12: Devoravit eos terra

12. DEVORAVIT EOS TERRA. — «Terra,» id est mare terrae immixtum, puta alveus maris: terra enim et aqua unum conficiunt globum, et solet Scriptura mundum cum omnibus elementis exprimere nomine coeli et terrae. Ita Augustinus Quaest. LIV.

Secundo, Vatablus proprie accipit, sicque explicat: «Non solum absorpti sunt (Aegyptii) aquis, sed etiam terra se aperuit, et absorbuit eos; quod si verum est, novum fuit hic prodigium, quo non tantum mare, sed et terra Aegyptios absumpsit.»

Tropologice Origenes: «Impios, inquit, etiam hodie terra devorat: qui semper de terra cogitant, terrena faciunt, de terra loquuntur, litigant, terram desiderant, et in ea spem suam ponunt; ad coelum non respiciunt, futura non cogitant, judicium Dei non metuunt, nec promissa ejus desiderant; talem cum videris, dicito: Quia devoravit eum terra; et si quem videris luxuriae et voluptatibus corporis deditum, in quo nihil animus valet, sed totum libido possidet, dicito: Quia devoravit eum terra,» et mox devorabit eum infernus.


Versus 13: Populo quem redemisti

13. POPULO QUEM REDEMISTI, — quem liberasti ex servitute Aegyptiaca.

ET PORTASTI EUM IN FORTITUDINE TUA AD HABITACULUM SANCTUM TUUM: — Hinc incipit altera carminis pars, nimirum prophetica, quae protenditur usque ad vers. 16, qua praedicit et pertexit victorias Hebraeis contra Idumaeos, Moabitas et Chananeos obventuras, eorumque ingressum felicem in Chanaan. Hinc utitur praeterito pro futuro more prophetico, ob futurorum certitudinem. Ita Euthymius in hoc canticum.

Nota: «Habitaculum sanctum,» vocat terram Chanaan, quia illa olim habitata fuit a sanctis patriarchis, Abraham, Isaac et Jacob. Secundo, quia eorum semini fideli et sancto fuit promissa. Tertio, quia in ea futurum erat templum, sanctusque Dei cultus. Quarto, quia in ea nasciturus et moriturus erat Christus, qui est Sanctus sanctorum. Quinto, quia in ea victuri erant B. Virgo, Apostoli, omnesque primi Christiani, totaque Ecclesia primitiva, quae fuit sanctissima; unde etiamnum Judaeam vocamus Terram sanctam.


Versus 14: Ascenderunt populi, et irati sunt

14. ASCENDERUNT POPULI, ET IRATI SUNT. — Hebr. audierunt populi, et fremuerunt, id est, audient hunc transitum Hebraeorum per mare, et Aegyptiorum submersionem, ideoque frement contra Hebraeos; necdum enim praesens et recens factum gentes remotae audisse poterant. Noster pro audierunt, vertit, ascenderunt, ut unico verbo omnia perstringat; audierunt enim haec populi, consultarunt, et tandem ascenderunt, sive egressi sunt in praelium contra Hebraeos: prophetice haec omnia dicuntur, ideoque praeterita pro futuris accipienda sunt.


Versus 15: Obriguerunt

15. OBRIGUERUNT, — spiritu vitali, et viribus ex pavore evanescentibus, similes effecti sunt stupentibus, et rigidis apoplecticis: hoc enim significat Hebraeum נמגו namoggu, id est, dissoluti sunt, liquefacti extabuerunt instar cerae igni admotae.


Versus 16: Fiant immobiles

16. FIANT IMMOBILES. — Hebr., sileant ut lapis; Septuaginta, ἀπολιθωθήτωσαν, id est lapidescant, fiant ex timore et stupore immobiles, ut lapides, qui ingressu terrae promissae nos arcere non possint, quique in praeliis nos impetere, seque defendere non valeant: ita Lyranus. Orat Moses ne hostes Hebraeorum moveantur; plus praestitit Deus, quando eos Hebraei ope Dei vicerunt, et ceciderunt pene ad internecionem.

DONEC PERTRANSEAT POPULUS TUUS, — in terram promissam Chanaan.


Versus 17: Introduces eos, et plantabis

Ies. 17. Introduces eos, et plantabis (ut stabilem, firmam et naturalem instar plantarum et arborum fixis radicibus ibi figant sedem) in monte HAEREDITATIS TUAE, — puta in monte Sion sive Moria, in quo Moses spiritu prophetico praevidebat extruendum esse Deo templum, ideoque cum vocat hereditatem Dei. Unde Chaldaeus vertit, locum domus majestatis Dei; unde et sequitur: «sanctuarium tuum, Domine,» scilicet est, vel erit hoc habitaculum, de quo loquor.

Nota: Moses hic montem Sion et Jerusalem, ac consequenter totam Judaeam vocat, primo, «habitaculum Dei,» quia in eo, puta in populo suo, quasi in Ecclesia sua Deus erat habitaturus. Secundo, «montem haereditatis Dei,» quia templum in Sione aedificandum futurum erat domus et haereditas Dei. Tertio, «sanctuarium Dei,» quia in eo peragenda erant omnia sacrificia, omnis populi sanctificatio, omnisque sacer Dei cultus. Rursum, praeterita hic ponuntur pro futuris: «quod operatus es,» id est, quod operaberis; «quod firmaverunt,» id est, quod firmabunt, «manus tuae:» stetit enim templum a Salomone aedificatum in Sion per mille et amplius annos: tot enim sunt anni a Salomone ad Titum et Vespasianum, qui templum cum urbe everterunt.

Anagogice, melius haec conveniunt Sioni et Jerusalem coelesti, in qua est Domus Dei beata et gloriosa, a Deo fundata et firmata in aeternum, de qua dicitur: «Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te.»


Versus 18: Dominus regnabit in aeternum et ultra

DOMINUS REGNABIT IN AETERNUM, ET ULTRA. — Vers. 18. Dices: Nil esse aut fingi potest ultra aeternitatem. Respondeo primo, aeternum saepe vocatur saeculum longissimum, cujus finis et terminus non pervidetur, etiamsi ipsum vere et proprie aeternum non sit; hoc enim significat Hebr. עולם olam, ut dixi cap. IV. Quando ergo Hebraei volunt significare absolutam aeternitatem, ut omne tollant dubium, aeterno addunt vaed, id est, et ultra, vel, ut Chaldaeus vertit, in saecula saeculorum, et, ut Septuaginta, in saeculum et adhuc, et, ut Pagninus, in saeculum, et usque in perpetuum, id est, in omnem aeternitatem. Ita Lyranus, Cajetanus, Lipomanus et alii. Unde et aliqui sic explicant: Dominus regnabit per totum praesens saeculum, et ultra, scilicet per saeculum futurum post diem judicii, puta per omnem aeternitatem.

Secundo, si quis per aeternum, absolute aeternum intelligere velit, dicat cum Abulensi, vi ultra addi per hyperbolen, ex abundantia cordis, et ingenti desiderio desiderantis plane perennem, immensam et interminam Dei durationem, regnum, gloriam et laudem; quasi dicat: Opto ut Deus regnet in aeternum, et si dari aut fingi possit ulterior duratio, per illam ulterius semper, et ulterius sine fine regnet; quia enim homines aeternitatem concipiunt per modum alicujus finiti (infinitum enim definite concipere nequeunt), quasi aeternitas sit duratio aliqua limitata, ideoque a mente nostra comprehensibilis: concipimus enim aeternitatem quasi durationem maximam, quae plurimos annorum milliones complectatur: hinc ut ostendatur aeternitatem omnem nostram comprehensionem et conceptum transcendere, additur to et ultra, q. d. ait Origenes: «Putasne in saeculum saeculi Deum regnaturum? Regnabit adhuc, vel ultra; et quodcumque dixeris, illud de regni ejus spatiis semper tibi Propheta dicet: Et adhuc, sive ultra.»

Vide hic quanta, quam longa sit aeternitas. Quamdiu regnabit Deus et Sancti? quamdiu ardebunt damnati in gehenna? in aeternum. Quantum est aeternum? cogita centum millia annorum, nihil cogitasti respectu aeterni: cogita decies centena millia annorum, imo saeculorum, nihil adhuc ex aeternitate decerpsisti: cogita mille milliones annorum, aeque integra adhuc restat aeternitas: cogita mille cubos millionum annorum, necdum inchoasti aeternum: cogita tot milliones cuborum, quot sunt guttae in mari, necdum ad principium aeternitatis pervenisti, aeque aeterna restat aeternitas gaudiorum Sanctis, et tormentorum damnatis. Si Deus diceret damnatis: Impleatur terra arena minutissima, ita ut totus orbis hisce arenae granulis repleatur a terra usque ad coelum empyreum; et millesimo quoque anno angelus veniat, dematque ex hoc arenae cumulo unum granulum, cumque post tot millenarios annorum quot sunt granula, exhauserit ea, liberabo vos a gehenna: o quam exultarent damnati! damnatos se non aestimarent; nunc autem post omnes hos millenarios restant et alii millenarii in infinitum, in aeternum et ultra. Hoc est pondus grave aeternitatis, quod opprimit damnatos. Cogita, o peccator, hoc pondus tibi imminere, nisi resipiscas. Sanctos vero hoc pondus quam recreat et dilatat! regnabunt enim cum Deo, cum Christo, cum B. Virgine, cum angelis, in omni gloria et laetitia, in omnibus deliciis et honoribus, in saecula saeculorum, in aeternum et ultra. O felix aeternitas, o aeterna felicitas! qui fit quod tam raro, tam modice, tam obiter de te cogitemus? qui fit quod de te non magis laboremus, non magis simus solliciti? stupor hic noster est, hebetudo nostra est. Si enim te penetraremus, diceremus cum S. Paulo: «Momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis.»

Tertio, S. Thomas, I Part., Quaest. X, art. 2, ad 2, respondet Deum dici ultra, vel supra aeternitatem esse et regnare, quia habet aeternitatem sine principio, et quia habet eam a se, et quia totum esse suum habet simul sine ulla varietate. Audi eum: «Dicitur, inquit, Deus ultra aeternum regnare, quia licet aliquid aliud semper esset, sicuti motum coeli quidam philosophi faciunt aeternum, nihilominus tamen Deus ultra regnat, in quantum ejus regnum est totum simul. Similiter auctor lib. De Causis dixit Deum esse ante aeternitatem, intelligentias esse cum aeternitate, animam vero nostram esse post aeternitatem, et supra tempus: nam licet poneremus intelligentias ab aeterno, tamen, quia Deus habet in se omne et totum esse simul, intelligentiae vero habent suum esse limitatum, et participatum a Deo: idcirco vere Deus diceretur esse ante aeternitatem, participatam videlicet a creaturis.» Sed haec responsio acutior est et subtilior quam germanior.

Nota: Pulchro hoc epiphonemate: «Dominus regnabit (cum inter Aegyptios aliosque populos, tum maxime inter Hebraeos aliosque fideles, idque tum in terra, tum maxime in coelo) in aeternum et ultra,» carmen hoc claudit Moses; quod enim sequitur: «Ingressus est enim,» etc., tantum est repetitio materiae carminis, quam uti primo versu proposuit, ita eamdem hoc versu ultimo repetit.


Versus 20: Maria prophetissa

20. Sumpsit ergo Maria prophetissa. — Vers. 20. Nota to ergo, quasi dicat: Quia Maria videbat viros Deo psallentes, hinc ne feminae ad devotionem fere proniores, viris quidquam de Dei laudibus concederent, ipsa eis carmen praecinuit, quod ipsae succinerent.

Maria. — Circa hoc nomen nota primo, Massoretas corrupisse puncta; legunt enim Miriam, cum tam Septuaginta quam S. Hieronymus, Syrus et omnes veteres legerint Mariam, per a, non per i. Secundo, hoc nomen in Hebraeo esse dissyllabum, atque habere litteram m in fine, dicique Mariam; sic enim habent Hebraei, Chaldaei et Septuaginta. Sed Graeci et Latini posteriores hoc nomen ad suae linguae idiotismum deducentes, litteram m omiserunt, et ex dissyllabo Mariam fecerunt trisyllabum Maria, uti et in aliis multis nominibus fecerunt, quae communis omnium jam terit usus.

Tertio, Angelus Caninius in Nomin. Hebr. novi Testamenti, docet m in Maria esse servile, non radicale. Radicem enim nominis Maria esse ait rum, id est exaltare, ut Maria idem sit, quod exaltata, excelsa. Verum sic littera resch, quae est prima radicalis verbi rum, in nomine Maria divelleretur a sua radice, et conjungeretur cum m servili: dicunt enim Hebraei Mariam dissyllabe: quae radicalium, praesertim quiescentium, divisio hiulca est et insueta Hebraeis.

Dico ergo: Nomen Maria compositum est ex מור mor, id est myrrha, vel potius ex מורה mera, id est, magistra et domina, et iam, id est, maris; m enim initiale hic posse esse radicale (quod sine ratione negat Caninius) patet ex nominibus, ut Mara, Melcha, Messias, Moses, Machir, Melchisedech, in quibus patet m esse radicale: Maria ergo idem est quod myrrha maris, eo quod, ut tradunt Hebraei, dum nasceretur Maria, coeperit amara tyrannis Pharaonis praecipientis mergi infantes Hebraeorum. Vel potius Maria idem est, quod magistra vel domina maris: hoc enim nomen fuit quasi prognosticum in mente Dei (licet parentes in ortu Mariae nil tale de ea scirent vel cogitarent), primo, quod Maria haec futura esset dux feminarum Hebraearum, eisque praeiret tum in transitu maris Rubri, tum in hoc carmine epinicio Deo decantando: unde hoc loco primum ipsa Maria vocatur; nam cap. II, vers. 4 et 7, non Maria, sed soror Mosis vocatur, q. d. Congrue vocata est soror Mosis Maria, id est domina et magistra, quia talem jam eam experimur. Secundo, quod Maria haec virgo typus foret (uti docet S. Ambrosius, Exhort. ad virgines) virginis matris, puta B. Mariae Deiparae, quae magistra et domina est maris hujus saeculi. Mora enim hebraice, et syriace Mara, tam dominam, quam magistram significat, maxime apud Syros. Hinc enim descendit illud Maran atha, id est, Dominus noster venit: Syri enim magistrum vocant Dominum. Sic et Hebraei Dominum vocant Rab, Rabbi, Rabboni, quae communiter magistrum significant.

Hanc esse veram etymologiam nominis Maria, ut dominam significet, patet primo, ex eo quod ita nomen Maria interpretatur Epiphanius, serm. De laudibus Virginis; Damascenus, lib. IV De Fide, cap. XV; Eucherius, lib. II Instruct.; Chrysologus, serm. 146, Beda in cap. I Lucae; secundo, quod R. Haccados doctrina et sanctitate celeberrimus ante Christum Hebraeorum doctor, Messiae matrem (scilicet B. Mariam) dominam nuncupandam praedixit; tertio, quod liturgiae S. Jacobi, Basilii, Chrysostomi ad etymon Mariae alludentes, eam δέσποιναν ἡμῶν, id est, dominam nostram indigitant; quarto, quod Christiani omnes B. Virginem omni lingua, Dominam nostram, notre Dame, nuestra Senora, onse Lieve Vrouwe, quasi proprio nomine compellant. Est enim ipsa mater Christi, qui est primogenitus, et dominus omnis creaturae: unde et R. Haccados ipsam primam creaturarum, et primum hominem appellat.

Quare perperam Victorinus Mariam interpretatur miseram, imperitissime vero Lutherus Mariam interpretatur guttulam aquae. Vide Canisium initio Marialis, et Matthaeum Galenum in suis Catechesibus, fol. 48 et 119.

Prophetissa, — quia Deus cum ea collocutus, ei arcana pandebat, ut patet Num. cap. XII, vers. 2. Secundo, «prophetissa,» id est, doctrix, magistra; tertio, «prophetissa,» id est, praecentrix. Vide dicta I Corinth. cap. XIV, initio.

Soror Aaron, — et consequenter Mosis; dicitur tamen soror Aaron, non Mosis, quia Aaron Mose fuit erat senior, et proxime post Mariam natus. Hinc Gregorius Nyssenus, lib. De Virg. cap. VI, Mariam hanc virginem fuisse docet: nam si fuisset conjugata, a marito, non a fratre agnominaretur, vocaretque non soror Aaron, sed uxor talis vel talis mariti. Secundo, quia nusquam mariti ejus, vel liberorum meminit Scriptura. Idem docet S. Ambrosius, Exhort. ad virg., et Apponius, VI Comment. in Cantica. Fuit ergo haec Maria typus B. Virginis Mariae, et sicut haec cecinit: «Cantemus Domino,» ita B. Virgo cecinit: «Magnificat anima mea Dominum.» Josephus tamen contrarium sentit, dicitque Mariam hanc nuptam fuisse Hur, cujus fit mentio Exodi XXIV, 14. Sed Josephus, uti et Judaei in veteri Testamento, paucis exceptis, virgines et virginitatem non cognoverunt.

EGRESSAEQUE SUNT OMNES MULIERES CUM TYMPANIS ET CHORIS, — cum piis ad numeros tympani tripudiis; hi enim sunt chori. Chorus enim est multitudo canentium aut saltantium, deduciturque a χαρά, id est laetitia, ait Plato lib. II De Legibus; aut, ut Festus, a corona. Hunc puellarum in decantandis Dei laudibus apud Hebraeos fuisse morem psallendi, et choros ducendi, patet ex Psal. LXVII, vers. 26: «Praevenerunt principes conjuncti psallentibus in medio juvencularum (hebr. virginum) tympanistriarum.» Sic 1 Esdrae cap. II, vers. 65, inter Hebraeos Babylone redeuntes fuerunt cantores et cantatrices ducenti, ad itineris videlicet molestiam levandam, et reducum captivorum animos exhilarandos. Sic Salomon: «Feci, inquit, mihi cantores et cantatrices,» Eccles. cap. II, vers. 8. Sic Lacedaemonii trichoria utebantur saltatione, instituto Lycurgi. Constabat autem ea saltatio triplici choro, senum, puerorum, juvenum. Senum prima erat cantio: «Nos fuimus olim strenui juvenculi;» secunda, puerorum: «Praestantiores nos futuri olim sumus;» tertia, juvenum: «At nos sumus, vel experire si velis.» Testis est Plutarchus, comment. De Laude sui ipsius.

Porro contra lascivas saltationes et choreas vide S. Basilium, serm. De ebrietate et luxu; Chrysostomum, hom. 49 in Matth.; Ambrosium, lib. III De Virgin., Augustinum in Psal. XXXII. Apte dixit quidam: «Chorea est circulus cujus centrum est diabolus, et circumferentia omnes angeli ejus.» Hinc Concilium Laodicaenum sub annum Domini 364, cap. LV, ita sancit: «Non oportet Christianos ad nuptias euntes vel balare, vel saltare; sed caste coenare, vel prandere, sicut competit Christianis.»

Nota hic quomodo et cur egressa sit Maria ejusque sociae, scilicet non ad leves choreas, non ad popinas, sed ad modestos piosque choros ad laudes Dei. Audiant virgines aureum dogma Chrysostomi, serm. Quod regulares feminae viris cohabitent, in fine tomi V: «Cum in publicum, inquit, se virgo recipit, oportet ut et omnis philosophiae specimen prae se ferat, et omnes in stuporem convertat. Sicut Angelus, si nunc e coelo descenderet, et sicut Cherubim aliquis, si in terris appareret, omnes homines in stuporem converteret: sic virginem, omnes qui vident, adducere in admirationem et stuporem suae sanctimoniae oportet.» Si taliter egredi et progredi debet virgo, qua modestia, qua morum gravitate, qua pudicitia, instar angeli de coelo delapsi, incedere debet Ecclesiasticus, ac praesertim Religiosus!

Cum tympanis. — Calvinus hic tympana, organa aliaque musica instrumenta inter legales veteris Testamenti caeremonias adnumerat, quae proinde Christus aboleverit quasi simplicitati Evangelicae repugnantia. Verum haec tympana et chori Mariae et Hebraeorum fuerunt ante legem caeremonialem a Deo datam; et si tunc iis uti licuit, cur non et modo liceat?

Secundo, si cantus et instrumenta pertinent ad legem caeremonialem, ergo pari jure et cantus ipse ac psalmodia, qua adeo gloriantur Calvinistae, ad eamdem pertinebit.

Tertio, esto daremus haec caeremonialia fuisse, potuit Ecclesia eamdem caeremoniam suis etiam usibus servientem sibi adsciscere, uti sibi adscivit ornamenta pontificum et sacerdotum, usum luminum, templa, oblationes, et alia quae erant caeremonialia in lege veteri, idque ad decorem et majestatem sacrorum legis novae. Sic quaedam judicialia legis veteris revocavit, et in lege nova sanxit: templa enim nostra, quibus tremenda illa mysteria peraguntur, potius quam vetera illa umbratica, omni decore, omni jubilo et concentu dignissima sunt, nisi Calvinus rusticus in templo videri velit, et domi aulicus, malitque musica ad suam libidinem, quam ad Dei laudem uti.

Tropologice, tympanum quod fit ex corio, significat carnis mortificationem, sine qua nulla anima potest se probam Deo exhibere cantatricem; hinc dicitur: «Laudate Deum in tympano et choro;» tympanizant enim Deo, qui carnem castigant et pulsant cum S. Paulo. Ita Origenes, Rupertus, et S. Ambrosius Ad Virgines.


Versus 21: Quibus praecinebat

Vers. 21. QUIBUS PRAECINEBAT DICENS: CANTEMUS DOMINO: GLORIOSE ENIM MAGNIFICATUS EST. — Hebraice est ותען vattahan lahem, id est, et respondebat illis, scilicet Mosi aliisque viris (lahem enim est masculinum) praecinentibus. Ita Vatablus et Hebraei. Unde Philo, lib. De Agricultura, putat hic factos esse duos choros, unum mulierum, alterum virorum, ex adverso stantes, et alternis carminibus sibi invicem respondentes; et Oleaster putat viros, Mose praecinente, singulos cantici versus cecinisse; deinde Mariam cum feminis ad singulos versus respondisse succinendo et iterando intercalare hoc carmen: «Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem ejus dejecit in mare.» Illud enim solum hic Mariae et mulieribus tribuitur; hoc enim fiebat in aliis subinde canticis, ut Psalm. CXXXV, chorus canebat: «Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus,» et deinceps prosequebatur alios versus: coetus vero ad singulos versus succinebat et repetebat: «Quoniam in aeternum misericordia ejus.» Ita et Genebrardus in Psalm. LXVII.

Haec sententia valde probabilis est: illi enim favet masculinum להם lahem, et verbum תען taan, quod proprie significat respondere, responsorie sive alternatim canere, q. d. Viris praecinentibus respondebant et succinebant feminae, Maria quasi duce praeunte, et inchoante idem carmen, quod Moses et Hebraei praecinuerant: si enim seorsim a viris chorum fecissent, et cecinissent feminae, non repetiissent carmen virorum, sed aliud occurrens cecinissent.

Alii tamen putant Mariam cum feminis seorsim a viris (hoc enim innuere videtur to egressae sunt) et post viros cecinisse illud idem carmen totum a capite ad calcem, quod viri cecinerant: ita ut Maria prima illud didicerit, vel a Mose, vel a Spiritu Sancto (erat enim prophetissa), illaque praecinente caeterae succinuerint, uti in choro fieri solet. Haec sententia etiam est probabilis.


Versus 22: Tulit Moyses Israel de mari Rubro

22. TULIT AUTEM MOYSES ISRAEL DE MARI RUBRO. — Vers. 22. «Tulit,» hebraice יסע iassa, id est proficisci fecit, movit, duxit; «Israel,» id est populum Israel, filios Israel, puta Jacobi posteros. Noster Interpres verbo tulit, providam Mosis erga Hebraeos curam, quasi matris filios suos sinu foventis, indicat; de qua vide Num. XI, 12.


Versus 23: Venerunt in Mara

Vers. 23. ET EGRESSI SUNT IN DESERTUM SUR, — in quo angelus invenit Agar ancillam Abrahae errantem, inter Cades et Barad, Gen. XVI, 7. Ita S. Hieronymus. Atque hinc forte, scilicet ab Agar, desertum hoc Agra vocatur a Chaldaeo hic; desertum hoc Sur alio quoque nomine vocatur Etham, Num. XXXIII, 7, de quo dixi cap. praeced., vers. 29.

ET VENERUNT IN MARA. — Est haec quinta Hebraeorum mansio in deserto, quae dicta est Mara, ab amaritudine aquarum, quae erant מרים marim, id est amarae. Hinc patet hunc locum per anticipationem vocari Mara: non enim vocabatur Mara, cum eo primum venerunt Hebraei; sed a Mose, postquam aquas ejus amaras gustavit, dictus est Mara, ut hic dicitur.


Versus 25: Ostendit ei lignum

25. Qui (Dominus) ostendit ei lignum, quod cum MISISSET IN AQUAS, IN DULCEDINEM VERSAE SUNT. — Hebraice est, docuit eum lignum; hinc apparet hoc certum ligni genus fuisse, arcana et mirifica vi dulcorandi praeditum, praesertim si copiose aquis inspergeretur, illudque eas actu dulcorasse, tum salsuginem ex aquis exsugendo, tum eis dulcedinem sibi innatam suggerendo: sic enim glyceriziam hordeato, vel aquae, ad potum dulcorandum adhibent medici; sed hujus ligni longe celerior et efficacior fuit vis, quam sit glycerizae. Ita Cajetanus.

Hinc sequitur vim hanc dulcorandi in ligno hoc naturalem fuisse, qualis est in melle et cannis sacchari; sed longe major et efficacior fuit in ligno hoc: si enim una gutta olei vitrioli, vel sulphuris integrum vitrum aquae acore et sapore suo inficit, quidni idem facere potuerit in dulcorandis aquis hoc lignum efficacissimae virtutis, nobis licet incognitum, Deo tamen notissimum? Si lignum vitae innata sua vi poterat homini prorogare vitam in aeternum, quidni lignum aliquod dare possit Deus, quod innata sua vi ingentem aquae copiam dulcorare possit? Idque sat clare significat Ecclesiasticus, cap. XXXVIII, vers. 4: «Altissimus, inquit, creavit de terra medicinam, et vir prudens non abhorrebit illam; nonne a ligno indulcata est aqua amara?» scilicet hoc loco Exodi, quo sine dubio alludit Ecclesiasticus: loquitur autem ipse de naturali proprietate et virtute, quam habent herbae, ligna et pharmaca ad medicandum hominibus. Ita Lyranus, Cajetanus et alii.

Licet R. Salomon, et ex eo Abulensis secus sentiant: Hoc lignum, inquiunt, est adelpha vulgo nominata, quae ex se amara est et mortifera; voluit ergo eam Deus adhibere ad dulcorandum aquas, ut eo majus esset miraculum, quo amaritudo ejus dulcori magis est contraria, utque expressior esset typus crucis et passionis Christi amarissimae, de qua mox dicam.

Sic Abbas Besarion ambulans juxta mare, cum discipulus ejus Dulas sitiret, orans salsam maris aquam in dulcem convertit, qua sitim discipulus restinxit, ut habetur in Vitis Patrum, cap. III, num. 215. Simili miraculo Elisaeus aquas steriles sanavit per sal, quod siccare et consequenter sterilia facere solet, IV Regum II, 20. Verum prius quod dixi, verius est.

Allegorice, hoc lignum significat lignum crucis Christi: illius enim virtute, memoria et meditatione Sanctis omnis labor et dolor dulcescit. Ita Origenes, Theodoretus, Nyssenus, Rupertus, Ambrosius, lib. De iis qui myster. initiantur, cap. III, Cyrillus (vel potius Clictovaeus: hic enim octo medios libros Cyrilli, qui interciderunt, ex suo ingenio reparavit, ut opus Cyrilli mutilum compleret et perficeret) in Joan., lib. VIII, XVII, ubi varias sanctae crucis figuras conglobate enumerat; et Cyprianus, lib. De Zelo et livore, in fine, ubi docet, quomodo cruce Christi ira et amarulentia sit lenienda et dulcoranda: «Venena, inquit, fellis evome, discordiarum virus exclude: purgetur mens, quam serpentinus livor infecerat; amaritudo omnis quae intus insederat, Christi dulcedine leniatur. Si de sacramento crucis et cibum sumis et potum, lignum quod apud Mara profecit in imagine ad saporis dulcedinem, tibi in veritate proficiet ad mulcendi pectoris lenitatem. Ama eos quos antea oderas, dilige illos, quibus injustis obtrectationibus invidebas.»

Audi et Cassiodorum in Psalm. IV: «Crux, inquit, est humilium tuitio invicta, superborum dejectio, victoria Christi, perditio diaboli, infernorum destructio, coelestium confirmatio, mors infidelium, vita justorum: de qua S. Chrysostomus: Crux est Christianorum spes, crux Romanorum victoria, mortuorum resurrectio, caecorum dux, conversorum via, claudorum baculus, pauperum consolatio, arbor resurrectionis, lignum vitae aeternae.»

Et Damascenus, lib. IV De Fide, cap. XII: «Crux Christi clavis est paradisi: haec infirmorum baculus, pastorum virga, se convertentium manuductio, proficientium perfectio, salus animae et corporis, omnium malorum aversio, bonorum omnium datrix.»

Et Rabanus, De Laude Crucis: «Tu sancta, ait, crux, peccatorum es remissio, pietatis exhibitio, meritorum augmentum, infirmorum remedium, lassorum refugium, sanorum incolumitas, desperatorum securitas, infortunatorum felicitas.»

Merito ergo S. Bernardus: «Circumire, inquit, possum, Domine, coelum et terram, mare et aridam, et nusquam te inveniam, nisi in cruce: ibi dormis, ibi pascis, ibi cubas in meridie. Crux enim tua fides est, cujus latitudo charitas, longitudo longanimitas, altitudo spes, profunditas timor. In hac cruce te invenit, quicumque invenit: in hac cruce suspenditur anima, et dulcia poma de ligno decerpit.»

IBI CONSTITUIT EI PRAECEPTA ATQUE JUDICIA. — Deus dedit Israeli in Mara aliquas leges caeremoniales et judiciales: quaenam hae fuerint, Scriptura non exprimit; quod enim Rabbi Salomon dicit haec praecepta fuisse duo: primum, de sabbato servando; secundum, de vitula rufa comburenda, ut ex ejus cinere fieret aqua lustralis, qua expiarentur immundi, de qua Num. XIX: hoc, inquam, figmentum plane fabulosum et erroneum est, uti recte ostendit Abulensis.

ET IBI TENTAVIT EUM. — Populum scilicet Israel tentavit Deus, leges jam dictas ferendo et sanciendo, quibus obedientiam populi tentare et experiri statueret, patet ex sequentibus.


Versus 26: Cunctum languorem

26. CUNCTUM LANGUOREM, — ex ulceribus, siti, peste aliisque plagis Aegyptiacis manantem.

EGO ENIM SUM DOMINUS DEUS SANATOR TUUS. — Hebraice אני רפאך ani ropheecha, id est, ego sum medicus tuus. Disce hic in morbis ad Deum, quasi archiatrum recurrendum, ipsoque maxime nitendum esse. Rursum Deum saepe languores et morbos ob peccata immittere, uti hic dicitur: quae si cessent, cessabunt saepe et morbi.


Versus 27: Venerunt in Elim

27. VENERUNT AUTEM IN ELIM, UBI ERANT DUODECIM FONTES AQUARUM, ET SEPTUAGINTA PALMAE, — q. d. Venerunt in Elim, ubi erat tum mira amoenitas arborum et fontium, tum copiosus potus et cibus: palmae enim suos dactylos ad cibum praebent. Est haec sexta mansio in Elim.

Tropologice S. Hieronymus ad Fabiolam: «Pulcher, inquit, est hic ordo virtutum: post maris Rubri victoriam sequitur tentatio, post tentationem refectio: de Mara, id est amaritudine, venimus in Elim, id est ad arietes et robustos principes gregis Christiani, ubi duodecim fontes doctrinae Apostolicae, et septuaginta palmae victricis fidei, septuaginta discipulorum Domini nos recreant.» Sic et Tertullianus, lib. IV Contra Marcionem, cap. XXIV, per duodecim fontes duodecim Apostolos, per septuaginta palmas septuaginta discipulos Christi intelligit.

Palma non cedit oneri, non flectitur pondere, sed adversus pondus sursum nititur: hinc symbolum est viri fortis, qui non cedit oneribus, irrisionibus, detractionibus; non flectitur in inferiora, sed ad superiora enititur atque exurgit, suaque patientia vincit omnia.

Rursum, nota hic vitam fidelium esse assiduam profectionem, eosque ire debere de virtute in virtutem, ut ad terram promissam in coelis perveniant, donec videant Deum deorum in Sion. Vidit Jacob scalam e terra in coelum porrectam: hac nobis ascendendum est itinere longo et molesto; festinemus ergo: grandis enim nobis restat via ad perfectionem, ad beatitudinem. Ad hoc egregia praxi usus est S. Carolus Borromaeus nuper Cardinalis. Cum enim delicate esset enutritus, contenderetque ad insignem sanctimoniam, coepit se in parvis mortificare et vincere, faciles poenitentias suscipere, singularum virtutum faciles actus obire. Deinde quotidie ulterius ad graviores et difficiliores progrediebatur; habebatque hoc fixum animo non cessare, non sistere, sed quotidie progredi, donec summum virtutis culmen attingeret, v. g. una septimana abstinebat vino, alia carne, tertia pisce, quarta ovis, etc., itaque eo tandem pervenit, ut ultimis vitae annis quotidie solo pane et aqua viveret, exceptis festis, quibus aliquid obsonii addebat, non tamen carnem, nec piscem, nec ova, nec vinum: his enim semper abstinebat. In Quadragesima etiam pane abstinebat, tantumque ficubus et fabis vivebat. In hebdomade sancta non nisi lupinis (genus est pisorum amarorum) victitabat. Lectus ejus erat saccus stramineus, aut sedes; aiebat enim episcopum super gregem vigilare debere, ac proinde parce et sedentem dormire, uti faciunt strenui duces in bello. Cilicio duro utebatur, quod etiamnum servant Mediolanenses; rudi disciplina corpus castigabat; labores continuos et maximos jugiter capessebat. Dicebat enim animi generosi et invicti esse, semper majora aggredi, et in vita spirituali magnis passibus progredi. Sicut enim mercatores intenti lucro, illi quotidie aliquid adjiciunt; et sicut hortulani quotidie hortum excolunt, pictores quotidie imaginem quam pingunt, expoliunt et perficiunt: ita multo magis quotidie virtuti aliquid adjicere debet, qui ejus est studiosus. Ita fecit ipse, donec eo perveniret, ut vix ulterius quid superesset, quo progrederetur, nisi ut diceret cum S. Paulo: «Cupio dissolvi, et esse cum Christo:» unde et paulo post hac vita defunctus est. Ita narrat auctor Vitae ejus, lib. VIII, cap. XXI.