Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Deficiente pastu, famentes Hebraei murmurant. Deus eis mittit coturnices, et vers. 14, ningit sive grandinat manna, eoque eos quotidie alit per 40 annos.
Textus Vulgatae: Exodus 16:1-36
1. Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israel in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quinto decimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Aegypti. 2. Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Moysen et Aaron in solitudine. 3. Dixeruntque filii Israel ad eos: Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate! cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame? 4. Dixit autem Dominus ad Moysen: Ecce, ego pluam vobis panes de coelo: egrediatur populus, et colligat quae sufficiunt per singulos dies, ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non. 5. Die autem sexto parent quod inferant; et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies. 6. Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israel: Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Aegypti; 7. et mane videbitis gloriam Domini: audivit enim murmur vestrum contra Dominum: nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos? 8. Et ait Moyses: Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate; eo quod audierit murmurationes vestras, quibus murmurati estis contra eum: nos enim quid sumus? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum. 9. Dixit quoque Moyses ad Aaron: Dic universae congregationi filiorum Israel: Accedite coram Domino: audivit enim murmur vestrum. 10. Cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israel, respexerunt ad solitudinem; et ecce gloria Domini apparuit in nube. 11. Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: 12. Audivi murmurationes filiorum Israel, loquere ad eos: Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus; scietisque quod ego sum Dominus Deus vester. 13. Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix cooperuit castra: mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum. 14. Cumque operuisset superficiem terrae, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tusum, in similitudinem pruinae super terram. 15. Quod cum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem: Manhu? quod significat: Quid est hoc? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: Iste est panis, quem Dominus dedit vobis ad vescendum. 16. Hic est sermo, quem praecepit Dominus. Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum: gomor per singula capita, juxta numerum animarum vestrarum, quae habitant in tabernaculo, sic tolletis. 17. Feceruntque ita filii Israel; et collegerunt, alius plus, alius minus. 18. Et mensi sunt ad mensuram gomor: nec qui plus collegerat, habuit amplius: nec qui minus paraverat, reperit minus; sed singuli juxta id quod edere poterant, congregaverunt. 19. Dixitque Moyses ad eos: Nullus relinquat ex eo in mane. 20. Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere coepit vermibus, atque computruit, et iratus est contra eos Moyses. 21. Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum: cumque incaluisset sol, liquefiebat. 22. In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines: venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi. 23. Qui ait eis: Hoc est quod locutus est Dominus: Requies sabbati sanctificata est Domino cras, quodcumque operandum est, facite, et quae coquenda sunt coquite; quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane. 24. Feceruntque ita ut praeceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo. 25. Dixitque Moyses: Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini, non invenietur hodie in agro. 26. Sex diebus colligite; in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur. 27. Venitque septima dies, et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt. 28. Dixit autem Dominus ad Moysen: Usquequo non vultis custodire mandata mea, et legem meam? 29. Videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices: maneat unusquisque apud semetipsum, nullus egrediatur de loco suo die septimo. 30. Et sabbatizavit populus die septimo. 31. Appellavitque domus Israel nomen ejus Man: quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi similae cum melle. 32. Dixit autem Moyses: Iste est sermo quem praecepit Dominus: Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes, ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Aegypti. 33. Dixitque Moyses ad Aaron: Sume vas unum, et mitte ibi Man, quantum potest capere gomor; et repone coram Domino, ad servandum in generationes vestras, 34. sicut praecepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum. 35. Filii autem Israel comederunt Man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem: hoc cibo aliti sunt usquequo tangerent fines terrae Chanaan. 36. Gomor autem decima pars est ephi.
Versus 1: Venit Omnis Multitudo Filiorum Israel in Desertum Sin
Est haec octava mansio Hebraeorum in deserto; nam septima, quae fuit ad mare Rubrum, reflexo ad illud itinere, ut patet Numer. xxxiii, 10, hic omittitur, quia nihil peculiare in ea contigit.
Hoc desertum Sin est inter mare Rubrum et montem Sinai, estque diversum a deserto Sin (quod et Cades dicitur), de quo Num. xx, 1, et cap. xxxiv, vers. 3, ubi mortua est Maria, et petra percussa a Mose dedit aquas: nam nostrum Sin hic per samech, illud vero in Numeris per tsade scribitur; in illo fuit trigesima tertia mansio, in hoc vero octava.
Sin hebraice odium sonat, et symbolice significat, quod cum Deum vocantem in desertum sequimur, e mundo exeuntes, grande odium in nos concitemus inimici, puta diaboli et mundanorum hominum. Ita S. Hieronymus ad Fabiolam.
Quinto decimo die mensis — puta trigesimo die ab egressu ex Aegypto; egressi enim sunt decimo quinto die mensis primi: decimo vero quinto die mensis secundi (qui Iiar dicitur, et respondet nostro partim aprili, partim maio) in Sin venerunt. Pro quo nota, Hebraeos habuisse menses lunares; lunaris autem mensis habet dies 29 cum dimidio: unde Hebraei primo mensi dabant 29 dies; secundo vero mensi dabant dies 30, quia duo dimidii dies, qui utroque hoc mense excreverant, faciebant unum diem, puta tricesimum. Jam si primus mensis habebat 29 dies; ergo a 15 die ad 29 et ultimum sunt 15 dies: his adde dies 14 mensis secundi, praecise pervenies ad diem tricesimum, quo Hebraei pervenerunt in Sin: et postridie, puta tricesimo primo die, coepit pluere manna, ut patet vers. 8 et 12. Ita Torniellus et Josephus, ut patebit vers. 2.
Versus 2: Et Murmuravit Omnis Congregatio Filiorum Israel
Cum jam farina subacta, sive pasta, quam ex Aegypto tulerant, deficeret; illa enim duravit ad triginta dies, ait Josephus.
Versus 3: Utinam Mortui Essemus per Manum Domini
Scilicet morte a Domino irrogata, sive naturaliter, sive violenter.
Quando sedebamus super ollas carnium. — Alii vertunt, juxta ollas carnium; melius noster Interpres vertit, super ollas. Notat hic Scriptura voracem ingluviem crassae plebis, quod, ut pecora herbis, ita hi ollis incumberent. Intuere hic exemplum et schema apostatantium: primo enim tentatione pulsante, gratiae etiam per miraculum acceptae obliviscuntur, uti hic omnium plagarum et prodigiorum Aegypti obliviscuntur Hebraei; secundo, paenitet eos se Deum vocantem ex Aegypti, id est mundi, illecebris secutos esse; tertio, de liberali Dei potestate desperant, ac demum, si possint, ollas suas repetunt.
Cur eduxisti nos in desertum istud, ut occideretis fame? — Cur educendos nos in has angustias deserti conjecistis, ut ibi moriamur fame? non enim aliter poterat eos Moses fame occidere. Hinc patet, verba activa Hebraeorum, quale est occidere, non semper actionem physicam significare.
Vide hic silentium et patientiam jugem Mosis: haec virtus Sanctos omnes exercuit et perfecit: primo, Christum, qui in cruce pro suis crucifixoribus oravit: «Pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt;» secundo, Job, qui a daemone et Chaldaeis ac uxore, extrema passus dixit: «Nudus egressus sum de utero matris meae, et nudus revertar illuc; Dominus dedit, Dominus abstulit: sit nomen Domini benedictum;» tertio, David, qui persecutionem Saulis, Semei et Absalonis aequissime tulit; quarto, S. Stephanum, qui pro se lapidantibus oravit, dicens: «Domine, ne statuas illis hoc peccatum;» quinto, S. Paulum, qui ait: «Maledicimur, et benedicimus; persecutionem patimur, et sustinemus; blasphemamur, et obsecramus.»
Audi et Martyres. Busiris Ancyrae sub Juliano Apostata in equuleo suspensus, manibus ad caput sublatis sua nudavit latera, et ad Praesidem dixit: «Non opus est, ut lictores me in equuleum tollendo laborent; ego enim absque ipsorum opera, quo voles modo latera mea tortoribus praebere paratus sum.» Dixit et fecit; nam cum latera ejus unguibus lacerarentur, manibus in coelum sublatis Deo gratias egit: testis est Sozomenes, lib. V, cap. x.
Gensericus Christianos ligatis pedibus post terga quadrigarum currentium, per saxa et spinas raptari jussit, qui vale sibi invicem dicentes, aiebant: «Vale, frater, ora pro me, implevit Dominus desiderium nostrum; taliter pervenitur ad regnum coelorum.» Ita Victor, lib. I Wandal.
Audi et Confessores. Daemon Jacobi eremitae magnanimitatem non ferens, minatus est se eum virga percussurum. Tum Jacobus: «Si tibi, inquit, permissum est a Deo, percute, et plagam libenter accipiam, ut qui ab illo feriar. Si autem non sit tibi permissum, non percuties, licet millies insanias.» Testis est Theodoretus in Vitis SS. Patrum, vita 21.
Irene a Nicephoro servo suo imperio dejecta inquit: «Ego Deo acceptum fero quod me orphanam et indignam ad imperium evexit; quod vero jam me dejici permittit, meis peccatis ascribo; in cunctis autem bonis et malis sit nomen Domini benedictum.» Ita Paulus Diaconus, libro XXIII.
Alfonsus, Aragonum rex, a quodam qui in via praecedebat, ramo arboris demisso, graviter in oculo laesus, dixit: «Nihil profecto doleo, nisi percussoris dolorem ac metum.» Ita Panormitanus, lib. IV Vitae ejus.
Tertullianus, lib. De Patientia, cap. ix et x, sic ait: «Si patientiae incubabo, non dolebo; si non dolebo, ulcisci non desiderabo.» Et cap. xv: «Sequester patientiae est Deus. Si injuriam deposueris penes eum, ultor est; si damnum, restitutor est; si dolorem, medicus est; si mortem, resuscitator est.»
Versus 4: Pluam Vobis Panes de Coelo
«Panes,» id est manna: ex eo enim contuso tortulas panis faciebant, ut patet Num. xi, 8. Pro carne vero et ollis, ad quas anhelabant Hebraei, dedit eis Deus coturnices, vers. 8 et 13.
Ut tentem eum, utrum ambulet in lege mea. — Humano more loquitur Deus: ipse enim homines tentat eos probando, et arcana eorum, ipsamque veritatem palam eliciendo. Verum non eo fine, quo homines: hi enim tentant ad hoc, ut sciant quod ignorant; Deus vero cardiognostes omnium conscius, imo praescius tentat, non ut ipse, sed ut alii vel se, vel alios noscant. Tentavit ergo hic Deus obedientiam et temperantiam Hebraeorum, solum manna eis dando; tentavit et spem eorum, dum eis diurnum in singulos dies alimentum admensus est, praecepitque ne manna in sequentem diem reconderent (ad hanc enim legem, quae immediate praecessit, maxime in hac tentatione respexit Deus), idque ut continuo et jugiter a Dei providentia pendere discerent, de accumulanda annona non solliciti: quo modo et nos Christiani panem quotidianum in dies a Deo petere jubemur.
Versus 5: Die Autem Sexto Parent Quod Inferant
Puta die veneris: die enim septimo, puta sabbato, jussit eos Deus quiescere; unde in sabbato non pluit manna. Hinc colligit Origenes, S. Ambrosius, in I Corinth. x; S. Augustinus, serm. 23 De Tempore, et Synodus Caesariensis, quam refert Beda, epist. De Celebr. Paschae, diem quo primo pluit manna, fuisse dominicum: ab hoc enim dies sexta est parasceve, sive dies veneris; sex ergo integris diebus continuo pluebat manna, scilicet incipiendo a die dominico usque ad feriam sextam inclusive. Quo mystice et tacite significatum est, diem dominicum a Christo et Christianis praeferendum esse sabbato, ac die dominico panem coelestem in Eucharistia, Deique gratiam ad fideles descensuram.
Nota to parent quod inferant, q. d. Die veneris condant partem mannae in tabernaculis suis, qua vescantur sequenti die sabbati: sabbato enim a labore colligendi, molendi et coquendi manna cessandum est. Unde et feria sexta dicta est parasceve a praeparatione ciborum quae illo die fiebat pro sabbato.
Tropologice, sex diebus vitae nostrae cibaria comparanda sunt in septimum diem aeternitatis, ut iisdem in aeterna quiete coelesti vivamus. Ita Origenes, Rupertus et Cyrillus, lib. IV in Joannem, cap. li.
Versus 6: Vespere Scietis Quod Dominus Eduxerit Vos de Terra Aegypti
Et mane videbitis gloriam Domini — quia vespere Deus dabit vobis coturnices, et mane manna, uti patet vers. 12 et 13, per quod agnoscetis gloriam Dei, id est, gloriosam potentiam et providentiam.
Versus 7: Audivit Enim Murmur Vestrum contra Dominum
Contra se: honoris causa repetit Moses nomen Domini, ponitque absolutum pro reciproco.
Nota hic quam grave peccatum sit murmur populi contra magistratus; est enim contra Deum, qui eos constituit: hinc Deus alia peccata Hebraeorum in deserto fere dissimulavit: murmur autem pene semper illico punivit. Vide S. Gregorium, lib. XII Regist. epist. 31.
Versus 9: Accedite coram Domino
Accedite ad columnam nubis, qua se Dei praesentia vobis exhibet; necdum enim fabricatum erat tabernaculum (cui columna haec postea incubuit), quod accessuri ad Dominum postea adire consueverunt.
Nota: Tribus locis Mosi, et subinde Hebraeis solitus est Deus loqui: Primo, in tabernaculo intra Sancta sanctorum, postquam illa fabricata sunt, idque Mosi, vel Aaroni soli, ut patet Exodi cap. xxv, vers. 22. Secundo, apud ostium tabernaculi juxta altare holocaustorum, ut patet Exodi xxix, 42. Tertio, in columna nubis, ubicumque illa foret, ut patet Psalm. xcviii, 7; Exodi xxxiii, 9. Ita Abulensis in Levit. I, 1.
Versus 10: Respexerunt ad Solitudinem
Extra castra.
Et ecce gloria Domini apparuit in nube. — Gloria haec Domini erat splendor et augustum radiansque jubar, quo se quasi spectandam per angelum exhibebat majestas divina; splendor hic erat in nube, id est, in columna nubis, quae in medio castrorum quiescebat; sed justa ex causa subinde motitabat se angelo impellente, uti fecit cap. xiv, 19, cum se inter castra Hebraeorum et Aegyptiorum interposuit. Ita et hic angelus in columna, quasi indignans manere cum populo ita murmurante, fugit extra castra ad solitudinem, eoque ad se evocavit et abduxit Mosen, ibique cum eo collocutus est, dicens: «Audivi murmurationes filiorum Israel, etc.» Fecit hoc Deus, vel potius angelus vice Dei, ut populum murmurantem terrore et fulgore sui numinis compesceret; utque eum induceret ad Mosi credendum et parendum, utpote quem cum Dei majestate colloquentem, ab eaque edoceri et instrui cernebant. Ita Lyranus, Abulensis et alii.
Versus 11: Locutus Est Dominus ad Mosen
Solum; nam Aarone populum alloquente, solus Moses Dominum oraturus (ab eo tacite evocatus) ad suum secretum extra castra, scilicet ad columnam nubis, se receperat.
Versus 12: Vespere Comedetis Carnes, et Mane Saturabimini Panibus
«Carnes» scilicet coturnices, et «panes» scilicet manna. Allegorice significabatur hic vespera, id est, obscuritas legis carnes animalium immolans, transitura mane in panem coelestem, id est Christum, qui lux et manna est mundi. Ita Cyrillus, lib. III in Joannem, cap. xxxiv, et Rupertus.
Secundo, ut Origenes et S. Augustinus, Quaest. lx, significabatur, quod ad vesperam mundi Verbum caro fieret, moreretur et sepeliretur ex infirmitate; mane vero resurgeret ex virtute, suique appareret discipulis cum eis vescens, eosque pascens.
Versus 13: Ascendens Coturnix Cooperuit Castra
«Ascendens,» id est veniens et advolans; «coturnix,» id est, coturnicum turba, idque flante vento, ut dicitur Psalm. lxxvii, vers. 26 et 27, qui eas dejiciebat, ut caderent in medio castrorum, ut patet vers. 13 Psalm. lxxvii. Haec coturnicum missio non duravit, uti manna, per 40 annos (ut dicitur vers. 35), sed tantum hoc uno vespere contigit, quo tamen in plures dies coturnices colligere et asservare poterant Hebraei. Post hanc ergo vesperam sequentibus diebus, nullae coturnices ad castra Hebraeorum advolarunt.
Nota: Bis dedit Deus coturnices Hebraeis: primo hic; secundo, Num. xi, 31, ad sepulcra concupiscentiae.
Mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum. — Hebraice est, mane fuit cubatio, aut stratum roris, q. d. Mane tota planities strata fuit et cooperta rore, ita ut ros illi quasi lecto incubaret. Ros hic erat manna, quod ros dicitur, quia rori et crystallinae guttae in coriandri seminis formam conglobatae erat simile. Ita Nyssenus, Philo, Josephus. Neque enim manna simile erat humecto rorulento et liquido, sed coagulo et conglaciato.
Unde vers. 14 in similitudinem pruinae fuisse dicitur; erat ergo manna simile rori concreto, id est, granis grandinis, vel pruinae, quae frigore nocturno densante et dividente in parvula grana formatur: sic et nostrum manna (licet ab hoc coelesti longe diversum sit), quod multis in locis hodie in foliis virgultorum coalescit, et a medicis studiose colligitur, atque a Galeno drosomeli et aeromeli, id est, mel roscidum et aereum dicitur (quod non est aliud, quam halitus aquae terraeque, solis calore exacte attenuatus et coctus, ac frigore secutae noctis in unum coactus densatusque), antequam sole cadente liquescat, speciem habet pruinae.
Aliter, scilicet proprie, rorem hic accipiunt Hebraei, Lyranus, Vatablus, Oleaster et Cajetanus; putant enim ipsi rorem simul descendisse cum manna, qui manna operiret; cumque mane ros inane ad radios solis evanesceret, detegebat, et solum relinquebat manna colligendum ab Hebraeis: manna ergo tam superne quam inferne rore, quasi theca erat inclusum. Quam rem Judaei adhuc hodie mensae suae quodam indicio repraesentant, ponentes scilicet panem inter duo mensalia.
Huic sententiae favet versio Chaldaei et Vatabli, qui vertunt, fuit operimentum roris, cumque ascendisset, id est, a sole absumptus fuisset et disparuisset (et, ut Septuaginta, κατεπαύσατο, id est, cum quievisset, hoc est, cessasset, inquiunt aliqui) ros, ecce in superficie deserti minutum quiddam et orbiculare apparebat.
Ex hac sententia, quae probabilis est, pulchram licet colligere allegoriam de Eucharistia: sicut enim ros hic tegebat manna, ita species panis tegunt corpus Christi; et sicut rore evanescente apparebat manna, ita speciebus panis in Eucharistia per fidem abstractis, mens fidelis ascendit ad videndum et gustandum ipsum corpus Christi.
Verum huic sententiae repugnare videtur nostra versio, vers. sequenti, ubi plane hunc rorem explicat, dicitque fuisse ipsum manna: nam hebraeum vattaal, id est ascendebat, quod alii interpretantur: In vaporem evanescebat ad radios solis; noster Interpres vertit: «Cumque operuisset superficiem terrae;» ascendebat enim operiendo terram: simili enim modo paulo ante dixit ascendisse coturnices et cooperuisse castra.
Secundo, sole calente liquescebat et evanescebat manna, uti evanescere solet ros: unde ante solem primo mane manna colligere debebant Hebraei. Ergo non videtur verum, quod Hebraei dicunt, solem calentem absumpsisse rorem, et intactum reliquisse manna.
Tertio, ad quid hic ros texisset manna? manna enim in se mundum erat, nec superne a pluvia, nive et grandine (utpote Deo illa continente et avertente) inquinari poterat: longe ergo verius est rorem hunc non fuisse quid aliud a manna. Ita Abulensis.
Dices: Num. xi, 9, dicitur: «Cum descenderet noctu super castra ros, descendebat pariter et manna.»
Respondeo, rorem ibi pro pruina sumi, quae non operiebat manna, sed illi substernebatur, ne manna terrae tactu foedaret; unde Hebraea, Chaldaea et Septuaginta habent, ascendebat et manna super eum, scilicet rorem, puta concretum, id est, pruinam jam dictam.
Notat Abulensis quod verisimiliter sic Deus depluebat manna: primo mittebat ventum, qui purgaret ab aquis, vaporibus et similibus rebus superficiem terrae, ita ut nullae in eo aquae aut sordes manerent, quae manna maculare possent; deinde depluebat pruinam gelidam, et in granula formatam; denique super pruinam depluebat manna, ut patet Num. xi, 9.
Terra ergo erat quasi lectus, pruina sive ros conglaciatus erat quasi linteamen mundum, cui incubabat manna. Unde in Hebraeo manna hic et Num. xi, dicitur cubare in terra et in rore, ita ut pruina haec sive ros inferne esset ipsi manna quasi velamen, sicut species panis in Eucharistia sunt velamen corporis Christi.
Versus 14: Apparuit in Solitudine Minutum
Hinc patet manna non pluisse in castris Hebraeorum, quia illa sordida erant; sed extra castra in deserto, sive in agro, ut dicitur vers. 25. Unde vers. 27 dicuntur Hebraei castris egressi, ut illud invenirent et colligerent in deserto.
Minutum et quasi pilo tusum, in similitudinem pruinae super terram. — Non quasi manna, cum e coelo descenderet, pilo tusum, et in pulveres aut farinam redactum esset: hoc enim postmodum faciebant Hebraei, terentes illud in mortario aut mola, cum ex eo tortas facerent, ut patet Num. xi, 8; sed «quasi pilo tusum,» id est, pili tunsione decorticatum, et folliculis suis exutum, quasi dicat: Manna erat album instar tritici, cui vel pilo, vel mola cortex est ablatus: semper enim colore albo Scriptura commendat manna. Unde Numer. xi, 7, dicitur fuisse coloris bdellii. Hinc et Septuaginta pro pilo tusum, vertunt, λεπτόν, id est album, et Chaldaeus vertit, quasi decorticatum, et hoc Hebraeo מחספס mechuspas consonat. Licet enim nusquam alibi haec vox reperiatur, tamen quia quadrilitteram radicem habet, hinc de more ad trilitteram reducenda est, scilicet ad קשה chasaph, id est, denudare, decorticare; unde mirum est recentiores mechuspas vertere, rotundum, quasi caece divinare malint, quam S. Hieronymo, Septuaginta et Chaldaeo aliisque veteribus et doctissimis Hebraeis assentiri.
Porro Num. xi, manna in colore dicitur fuisse simile bdellio; bdellium porro est genus gummi, sive lacrimae pellucidae. Unde Septuaginta vertunt, simile crystallo, q. d. Manna erat albicans ut crystallus. Hebraeum בדלח bedolach, id est bdellium, Pagninus margaritam, alii onychen vertunt: quasi manna colore fuerit simile margaritae, vel onychi, id est, colore unguis. Tale enim est bdellium, praesertim Bactrianum, quod inter omnia est laudatissimum: auctor est Plinius, lib. XII, cap. ix, et Dioscorides, lib. I, cap. lxix. Candidum ergo manna significabat Eucharistiam, in qua species panis albae candidum et immaculatum corpus Christi repraesentant, et re ipsa exhibent.
Versus 15: Manhu? — Quid Est Hoc?
Hinc Hebraice vocatum est man, et Chaldaice manna. Hebraeum man Vatablus vertit, donum. Cum enim, inquit, Hebraei proprium illi nomen indere non possent, genericum man, id est donum illi indiderunt, quasi dicant man hu, id est, hoc ingens et coeleste est donum, nobis a Deo promissum, vers. 4. Secundo, Oleaster man vertit, numerosum: radix enim מכה mana significat numerare: unde mane, tekel, phares, Daniel. cap. V, vers. 25; magno enim numero et copia instar nivis depluebat manna. Longius abit et aberrat Calvinus, qui man vertit, paratum; et Aben Esra, qui man vult esse vocem, non hebraeam, sed arabicam; non enim ab Arabibus, sed ab Hebraeis hic in deserto vocatum est man.
Verum Septuaginta, Chaldaeus et Noster, Philo, Josephus, Origenes, Theodoretus, Cyrillus, lib. III in Joan., cap. XXXIV, et passim tam veteres, quam recentiores τὸ man hu optime et genuine vertunt, id est, quid est hoc? nam res tam insolita in Hebraeis admirationem ciebat, ut rogarent: Quid est hoc? idque sequentia indicant: «Ignorabant enim quid esset;» ubi pro quid esset, in Hebraeo est מה הות ma hu: unde factum est man hu addito nun paragogico. Similis paragoge litterae lamed in eodem ma interrogativo, est Isaiae cap. III, vers. 15: מלכם mallachem, quid est vobis? Paragoge vero nun est usitatior; nun enim passim nominibus Hebraeis additur, ut patet in corban, ischon, sculchan, nechustan. Denique Chaldaei pro ma dicunt man, id est, quis, quae, quid, ut patet Daniel. cap. III et IV. Sic etiam Hebraei euphoniae causa pro ma usurpant man, ut patet Psal. LX, vers. 8. Idem convincit responsio Mosis. Moses enim Hebraeis interrogantibus man hu, id est, «quid est hoc?» respondet: «Iste est panis quem Dominus vobis dedit ad vescendum.»
Versus 16: Colligat Unusquisque ex Eo
«Unusquisque,» qui scilicet pane et solido cibo vescitur: neque enim lactentes et ubera sugentes comedebant manna. Ita Cajetanus.
Gomor per singula capita. — «Gomor» est choenix, puta mensura, quae per diem cuique ad victum sufficit; unde dicitur gomor, quasi עמר gomer, id est manipulus, puta victus diurni, inquit Arias Montanus; vel, ut Vilalpando in Appar. templi, part. II, lib. III, cap. XII, gomor idem est quod usualis, a rad. מער amar id est, uti alicujus ministerio, eo quod per quadraginta annos in deserto, haec mensura gomor maxime fuerit in usu ad metiendum manna. Erat gomor decima pars ephi (ut dicitur vers. 36), vel epha, id est, trium modiorum; ephi autem erat decima pars cori, sive homer (homer aliud est a gomor; gomor enim per ain, homer per chet, scribitur), ut patet Ezech. XLV, vers. 11; corus autem, sive homer continebat 30 modios: ita enim Noster interpres vertit, Levit. cap. XXVII, vers. 16, et alibi. Sic et Septuaginta, qui Ezech. cap. XLV, pro homer vertunt, sex artabas: artaba autem, teste Galeno, lib. De Mensuris, capit modios, id est, mensuras Italicas 5; sex ergo artabae sunt 30 modii.
Nota hic obiter: Tres amphorae, tres modii, tres mensurae, tria sata, unus batus, unum ephi, haec omnia unum et idem sunt, inquit Lipomanus. Josephus gomor vocat assaronem, id est, decimam, ita ut haec tria, scilicet gomor, assaron et decima idem sint. Assaron autem, ut Josephus ait, lib. III Antiq. cap. VII, septem continebat cotylas; cotyla vero 9 continebat uncias apud Atticos, inquit Thucydides apud Athenaeum lib. XI: quo computu gomor fuisset mensura continens 63 uncias, id est, quinque libras et tres uncias; sed in fine libri, in tract. De mensuris, ostendam gomor continuisse 8 libras, sive 96 uncias. Quae sane ingens erat portio, et cuique quantumvis avaro et edaci stomacho, etiam prisco illo et valido saeculo, sufficiens ad victum diurnum. Verum, ut notat Vilalpando, manna levioris erat substantiae, sed latioris magnitudinis, quam sit frumentum: unde ipse gomor manna plenum censet tantum panis praestitisse, quantum plenus frumento cabus: cabus autem continebat 4 sextarios, de quibus in fine libri. Sic ergo gomor manna erant 4 circiter librae.
Nota: Deus hic de manna sex dat praecepta, et totidem et assignat miracula.
Primum praeceptum est hoc versu, quo jubet ut Hebraei in singula capita colligant ex manna singulis diebus mensuram gomor, id est tantum, quantum verisimiliter putant sufficere ad gomor complendum; unde alii aliis plus collegerunt, opinantes necdum se gomor collegisse: alii minus collegerunt, putantes se gomor collegisse, cum necdum illud integrum collegissent.
Aliqui putant (quod etiam probabile esse censet Abulensis) id quod hic dicitur, de colligendo gomor pro singulis, non esse praeceptum datum Hebraeis, sed ordinationem circa ipsum manna, ut scilicet singuli ex eo quotidie haberent, et comederent unum gomor: putant enim ipsi Hebraeos, prout erant edaciores, vel minus edaces, plus vel minus collegisse ex manna, v. g. cui sufficiebat medium gomor, colligebat medium gomor; qui indigebat uno, vel duobus gomor, colligebat unum vel duo: sed cum quisque postea id quod collegerat mensuraret, omnes inveniebant unum tantum gomor, quia illis qui minus collegerant, Deus id quod collegerant, rarefaciebat et elevabat ut impleret gomor; iis vero qui plus quam gomor collegerant, condensabat et constipabat, ut gomor non excederet.
Haec sententia quoad posteriorem sui partem de rarefactione et condensatione manna ex parte vera est, uti mox dicam; sed priori ejus parti, quod scilicet aliqui studio colligerent medium tantum gomor, alii duo gomor, videntur adversari verba Scripturae hoc versu: «Colligat, inquit, unusquisque ex eo, quantum sufficit ad vescendum, gomor per singula capita.» Ubi τὸ colligat est praecipientis, pertinetque ad gomor: praecipit ergo colligi pro quolibet gomor, non plus vel minus. Unde subdit: «Sic tolletis,» scilicet gomor in singula capita.
Ergo quisque tantum colligere debebat quotidie, quantum sufficere putabat ad gomor implendum: die sexto vero pro eo, et pro sabbato, colligenda erant duo gomor in singulos homines, ut dicitur vers. 5 et 22: «Et mensi sunt ad mensuram gomor: nec qui plus collegerat, habuit amplius; nec qui minus paraverat, reperit minus.» Putant Dionysius Carthusianus et Emmanuel Sa ex Hebraeis constitutos fuisse praefectos, qui collectum a quolibet manna metirentur, et cuique ex eo admetirentur gomor, ita ut ei qui plus collegerat quam gomor, illud plus adimerent, darentque ei, qui minus quam gomor collegerat. Verum hoc parum est probabile: nulla enim praefectorum hic fit mentio; illique suum hoc munus obeundo, Hebraeis, praesertim tenacioribus, adimendo partem suae collectae, magnam murmuris et jurgiorum causam dedissent. Deinde Scriptura diserte ait eum, qui minus paraverat, non reperiisse minus, quasi occulte, aut casu, non autem a judicibus et praefectis datum sit illi aliquod additamentum; alias enim dixisset: Ei, qui minus paraverat, praefecti suppleverunt et compleverunt suum gomor.
Dico ergo hoc esse primum, illudque ingens miraculum in manna, nimirum quod et tanta copia quotidie deplueret, quae tribus hominum millionibus alendis sufficeret, et quod singuli domum venientes, cum manna a se collectum metirentur, sive plus, sive minus collegissent, omnes tamen unum idemque gomor reperirent: angelo scilicet invisibiliter addente, si minus quam gomor; demente, si amplius collegissent: hoc enim exigunt expressa hic et diserta Scripturae verba, et S. Paulus, II Corinth. VIII, citans haec ex Septuaginta: «Ut fiat aequalitas, inquit, sicut scriptum est: Qui multum, non abundavit; et qui modicum, non minoravit.»
Hinc sequitur omnes tunc quotidie ex manna comedisse unum gomor, ac consequenter unam eamdemque cibi mensuram, scilicet gomor, tunc fuisse parvulis, viris, feminis, robustis, senibus, omnibusque Hebraeis: Deus enim cuique in stomacho et corpore ita concoquebat et dispertiebat suum manna, suumque gomor, ut illud attemperaret vi nutritivae et nutritioni, ac viribus cujusque, ut aequaliter omnes satiaret; atque ex altera parte suppleret, si quid calori naturali, ac vi nutritivae cujuspiam deerat ad consumendum gomor, aut certe efficeret, ut manna in debili stomacho esset levis et facilis digestionis, in stomacho vero valentiore esset validius: sic enim, ut postea videbimus, manna cuique suum variabat saporem; quisque enim sapiebat in manna id quod volebat. Pari ergo modo videtur fecisse Deus, ut manna stomacho valenti saperet et ageret ut caro robusta porcina, bovina, etc.; in debili vero saperet et ageret ut caro vitulina, agnina, vel ut caro piscium, ut ova, ut lac, etc. Ita Nyssenus, Lyranus, Abulensis, Oleaster, Cajetanus, Vatablus, S. Chrysostomus, Theophylactus, Anselmus in II Cor. cap. VIII, vers. 15.
Quin et Hebraei, teste Genebrardo in Psal. LXXVII, vers. 29, tradunt manna fuisse cibum corporeum, qui in ipsis membris digerebatur (nedum in stomacho); unde non onerabat stomachum gravedine, nec caput fumis, non creabat excrementa, eratque facilis digestionis, ideoque erat typus cibi justorum in futuro saeculo.
Crediderim tamen angelum in edacioribus condensasse ac constipasse manna in gomor; in senibus vero, parvulis et debilibus illud rarefecisse et extendisse: ita ut gomor horum minus haberet manna, illorum vero haberet amplius, itaque angelum cujusque stomacho et viribus mensuram hanc gomor accommodasse et attemperasse. Hoc enim magis naturale est: Deus autem parcit miraculis, utiturque natura, cum ea sufficit, atque hoc videtur esse, quod subdit hic Moses.
Versus 18: Singuli Juxta Id Quod Edere Poterant, Congregaverunt
q. d. Quisque pro sua edacitate majus, vel minus aestimabat esse suum gomor, ideoque magis vel minus colligebat: sed cum postmodum id, quod collegerant, metirentur, singuli inveniebant unum gomor, quod singulis sufficiebat; ita tamen, ut angelus in his condensaret, in illis rarefaceret manna; quin et in iis, qui nimis multum collegerant, occulte subtraheret, in aliis qui nimis parum collegerant, adderet partem manna. Rarefactio enim sola poterat quidem implere gomor, sed non ventrem, si is plus cibi caperet et appeteret. Ut ergo quantitas manna cujusque stomacho commensuraretur, opus erat subinde ut angelus ex ea vel demeret aliquid, si quis nimis multum; vel adderet aliquid, si quis nimis parum collegisset.
Porro causa, cur Deus singulis praescripserit idem gomor, fuit primo, ut avaritiam, gulam nimiamque cibi et rerum terrenarum curam hac ratione compesceret, ait S. Chrysostomus et Theophylactus in II Cor. cap. VIII. Secundo, ut doceret quantum bonum in communitate sit aequalitas, puta aequalis cibus, vestitus, labor, onus, etc. Tertio, testari hoc continuo miraculo voluit Deus, suam cuique sufficientem victus mensuram a Domino paratam esse, etiamsi ex laboribus suis minus consequi posse videatur: ut, cum assidemus mensae, cogitemus Deum nobis pluere manna e coelo; sic enim et hodie non divitibus modo, sed et pauperibus, aegris etiam et debilibus, insuperque multa prole oneratis, quotidianam tamen annonam quae satis sit vitae omnium tuendae, Deus suppeditat, quae res consideranti mirabilis et incredibilis videtur, si censum et lucrum, exiguum, quod faciunt, cum sumptu tanto, expensis tot capitum familiae conferat: ut vel ex hoc solo experimento colligere liceat suavem et miram Dei in omnes providentiam. Unde S. Chrysostomus, hom. 40 in I ad Corinth.: «Avarus, inquit, dives a paupere tantum differt curis, neglectu Dei, corporis inquinatione, et animi perditione: nam ventrem uterque aeque satiant.» Plura de hoc versu dixi II Corinth. cap. VIII, vers. 15.
Allegorica causa fuit, ut idem gomor significaret eumdem Christum, quem totum, quantus quantus est, omnes comedimus in Eucharistia. Anagogice, idem gomor significat eamdem deitatem, qua in solidum pascemur et fruemur singuli in coelo, sed alii plus, alii minus saporis, dulcedinis, gratiae et gloriae ex ea haurient, sicuti ex eodem manna tunc, et ex eodem cibo nunc alii plus, v. g. pueri et juvenes: alii minus, uti senes et debiles, nutriuntur et reficiuntur.
Versus 19: Nullus Relinquat ex Eo in Mane
Est hoc secundum praeceptum, ad incredulam avaritiam cohibendam eorum qui contra Dei voluntatem et jussum, de crastino sibi providere volebant: unde et postea puniti sunt; coepit enim manna servatum in sequentem diem scatere vermibus. Atque in hac vindicta fuit pariter secundum miraculum; neque enim hanc fuisse naturam manna, ut postridie putresceret, quis dixerit, cum sabbato illaesum servaretur id quod pridie collectum erat: sane nullum est granum aut farina, quae tam cito putrescat. Ita Theodoretus.
Versus 21: Colligebant Autem Mane Singuli
Innuitur hic tertium praeceptum, ut scilicet quisque mane, antequam sol incalesceret, colligeret manna, quia sole calente liquescebat: idque ut discerent Hebraei, non stertere, sed mane surgere ad orandum Deum, et ad parandum sibi victum: hoc est enim quod ait Sapiens, loquens de manna ad solem liquescente, cap. XVI, vers. 28: «Ut notum omnibus esset quoniam oportet praevenire solem, ad benedictionem tuam (ad te benedicendum et laudandum), et ad ortum lucis te adorare.»
Cumque incaluisset sol, liquefiebat. — Est hoc tertium pariter miraculum, quod scilicet id quod ex manna manebat in agro, inquit Chaldaeus, liquescebat, cum sol incalesceret, id est, magis calefaceret (per hebraismum enim cal ponitur pro hiphil, scilicet verbum neutrum, vel passivum pro activo), cum tamen idem manna collectum jam, ita durum esset domi, ut pilo et mola tunderetur, et igne non liquesceret, sed in tortulam formaretur, ut patet Numer. XI, vers. 8. Simile dat Cajetanus in ovo: «Sicut enim ovum, inquit, quamdiu est in gallina, tenerum habet corticem, qui statim genito ovo exsiccatur, et fit durus: ita grana illa manna in loco, in quo formata erant, obnoxia erant liquefactioni; segregata autem durescebant adeo, ut non essent amplius liquescentis naturae: ita quod, sicuti sustinebant postea ignem, sustinuissent etiam solem, si fuissent iterum exposita soli.»
Voluit Deus liquescere manna in agro, ne coelestis ille cibus manens in terra putresceret aut calcaretur, itaque dehonestaretur et vilipenderetur. Rursum aliam causam dat Sapiens cap. XVI, vers. 27: «Quod, inquit, ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat: ut notum omnibus esset quoniam oportet praevenire solem, ad benedictionem tuam, et ad ortum lucis te adorare.»
Huic manna Hebraeorum simile est manna Polonicum, quod in Polonia (Polonis omnibus attestantibus) mense junio et julio noctu depluit, herbisque instar roris incumbit. Hoc enim ante solis radios cribro colligunt, excutiunt, tundunt, aqua miscent, pultesque conficiunt, uti fiunt pultes ex farina panici, vel tritici. Si enim sol incalescat, folliculum dissolvit, itaque granum manna in eo inclusum in terram decidit et deperditur; quod sane novum est et memorabile. Vidi ego grana, suntque instar milii, sed longiora et rubicunda; pultesque inde confectas gustavi: sapor est, qualis est pultis ex panico.
Verum in eo manna hoc a manna Hebraeorum differt, quod istud non omnino ad solem liquescat, sed tantum solvatur, ut granum vel semen in eo inclusum, quod durum est instar milii, decidat; manna vero Hebraeorum totum ad solem liquescebat et evanescebat. Adde, manna Polonicum folliculo includitur; Hebraeorum vero erat sine folliculo quasi pilo tusum, ut dicitur vers. 14.
Versus 22: In Die Autem Sexta Collegerunt Cibos Duplices
Est hoc quartum praeceptum latum vers. 5, ut feria sexta duplum colligant manna, scilicet gomor unum pro feria sexta, et alterum pro sabbato, idque ad quietem et religionem sabbati commendandam. Quartum pariter fuit hoc miraculum, quod scilicet feria sexta deplueret duplum manna, quasi duplum annonae, quodque a collectione manna domum rediens quisque aequaliter duo gomor apud se inveniret.
Et narraverunt Moysi — se die sexto collegisse duplum manna, idque ad hoc, ut audirent et intelligerent quorsum hoc eis fuisset jussum: nec enim hic usque declaraverat Deus se ob sabbati religionem id praescripsisse.
Versus 23: Requies Sabbati Sanctificata Est Domino Cras
q. d. Cras est sabbatum sanctum, et dicatum cultui Domini: unde tunc ab omni opere quiescendum, Deoque vacandum est, ideoque jussi die sexta vos colligere et parare manna in sabbatum.
Hic primo videtur sabbati cognitio et religio renovata et restituta: unde et Philo asserit Hebraeos, ignoratum a suis majoribus mundi natalem, quo hoc universum absolutum est, didicisse hoc miraculo, quo scilicet pridie sabbati depluebat duplum manna, durabatque in biduum, contra ac fiebat caeteris diebus. Renovata dico: nam sabbatum ab initio mundi institutum et cultum fuisse ostendi Genes. cap. II, vers. 3. Ab origine ergo mundi institutum fuit festum et cultus sabbati; sed illud in Aegyptia servitute et idololatria Hebraeorum plane fuit obliteratum; unde hic a Deo revocatur et restituitur.
Quidquid reliquum fuerit, reponite usque in mane. — Scilicet unum gomor servate in sequens mane sabbati, puta, servate panem unius gomor, quem die sexta ex manna tuso et cocto confecistis; neque enim in sabbato manna tundere aut coquere licebat; poterant tamen integrum et incoctum manna servare et comedere sabbato, si vellent, uti comeduntur grana sacchari: docet hoc contra Eugubinum Lorinus noster in cap. XVI Sapientiae.
Versus 31: Appellavitque Domus Israel Nomen Ejus Man
Quod erat quasi semen coriandri, album, gustusque ejus quasi similae cum melle. — Semen coriandri non est album, sed nigrum; ergo τὸ album, non ad coriandrum referendum est, sed seorsum per se sumi debet. Tria enim de manna hic dicuntur, primo, quod quantitate et figura fuerit simile coriandro, quia scilicet minutum et rotundum erat granum instar coriandri: ita Josephus; secundo, quod colore esset lucidum et album; tertio, quod sapore esset melleum, saperetque ut simila mellita aut oleata.
Gustusque ejus, quasi similae cum melle. — Erat ergo manna simile granis sacchari, tum quoad colorem, tum quoad saporem, tum quoad figuram. Hic sapor ipsi manna erat quasi congenitus et naturalis, itaque sapiebat, si comedens nullum alium cibum vel saporem desideraret: si enim ipse aliud quid desideraret, mox id sapiebat in manna. Manna enim Dei dono et magno miraculo, omnem saporis suavitatem cuique exhibebat: hoc est enim, quod dicitur Sap. XVI, 20: «Angelorum esca nutrivisti populum tuum, et paratum panem de coelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnem saporis suavitatem. Substantiam enim tuam (scilicet manna, quo sustentasti Hebraeos) et dulcedinem tuam quam in filios habes, ostendebas; et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat, convertebatur.» Unde et cap. XIX, vers. 20, Sapiens in Graeco manna vocat ambrosiam, quae quasi delicatissima, fingitur a poetis deorum esse cibus.
Aliqui putant id tantum viris piis et justis datum fuisse tanquam privilegium, ut scilicet manna saperet id, quod ipsi volebant; quod enim impiis et injustis id non acciderit, sed iis sapuerit manna tantum, ut panis mellitus, vel oleatus, probatur ex eo, quod alioqui ipsi postmodum non murmurassent contra manna, nec petiissent carnes, porros et pepones, Num. cap. XI, vers. 4, si haec omnia gustassent in ipso manna. Ita docent S. Augustinus, lib. II Retract. cap. XIX, Abulensis, Lipomanus et alii.
Verum, quia Scriptura nullam hic facit distinctionem piorum et impiorum, sed absolute asserit manna exhibuisse cuique saporem, quem volebat; et quia caetera Dei beneficia, puta columna, coturnices, aqua ex petra, etc., in deserto tam impiis quam piis erant communia; et quia per hunc saporem Deus volebat tam impios, quam pios avocare ab ollis Aegypti: hoc est enim quod subdit Sapiens: «Ut scirent filii tui (populus tuus) quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint, conservat;» hinc verius videtur manna omnibus tam impiis, quam piis, sapuisse id quod quisque sapere volebat. Ita docent Hebraei, S. Chrysostomus, Nazianzenus et alii, quos citat et sequitur Lorinus in Sap. XVI, vers. 21.
Dices: Cur ergo nausearunt Hebraei super manna? Num. XI. Respondet Lorinus nauseam hanc et murmur provenisse, non ex nimia dulcedine manna, non etiam ex taedio unius ejusdemque per 40 annos cibi, sed ex eo, quod color, odor, forma, tenuitas, et similes aliae qualitates eaedem semper perseverabant in manna, quarum qualitatum jucunda quaedam diversitas allicit magis gustatum: sic enim pueri aliique gulosi non tantum ventrem, sed et nares, et oculos, et manus cibis implere satagunt; et hoc est, quod aiunt murmurantes: «Anima nostra nauseat super cibo isto levissimo; nihil aliud respiciunt oculi nostri, nisi man.» Petebant ergo varietatem et soliditatem ciborum aliorum.
Addunt aliqui manna non tantum saporem, sed et substantiam ad votum comedentium mutasse: ita ut si quis vellet comedere ovum, gallinam, saccharum, manna mox verteretur vel in ovum, vel in gallinam, vel in saccharum, illudque putant significari illis verbis Sapientiae XVI: «Ad quod quisque volebat, convertebatur,» graece μετεκιρνᾶτο, id est, transtemperabatur, quasi in hoc manna fuerit expressus typus transsubstantiationis panis in corpus Christi in Eucharistia. Ita censent Gregorius de Valentia, Claudius de Sainctes, Thomas Bozius, et Nicolaus Villagagnon.
Verum haec sententia nova est, et solido caret fundamento: verba enim Scripturae loquuntur non de substantiali, sed de accidentali saporis conversione: alioqui enim non murmurassent Judaei ob manna, Num. cap. XI. Atque hac parte manna fuit typus Eucharistiae, non quoad transsubstantiationem, sed quoad accidentium remanentium vim et efficaciam: ostendit enim sapor manna, quo pacto possent accidentia panis et vini remanere et nutrire sine illorum substantia: itaque implicite et consequenter sapor alius in manna typus quoque fuit transsubstantiationis. Sapor enim alius aliam substantiam comitari et indicare solet.
Nota: Sapiens, uti et David Psal. LXXVII, 25, manna vocat panem angelorum, non commedentium, sed producentium manna ex materia ad id in nubibus disposita. Unde et «panem coeli,» id est nubium, vocant, quia manna in nubibus formabatur et e nubibus depluebat. Rursum manna vocatur «panis angelorum,» id est, panis delicatissimus, ita ut si comederent angeli, non alio pane quam manna vescerentur: sic linguae angelorum vocantur pulcherrimae et elegantissimae, I Cor. XIII, 1. Pro angelorum hebraice est אבירים abbirim, id est fortium, sive robustiorum, quod est epithetum angelorum qui fortitudine et virtute praecellunt hominibus. Secundo, «fortium,» quia per manna validi et fortes fiebant, sicut Eucharistia confirmat corda nostra in vitam aeternam, Joan. VI.
Versus 32: Imple Gomor ex Eo, et Custodiatur in Futuras Retro Generationes
Est hoc quintum praeceptum, quo jubet Deus servari manna, in perpetuum divinae alimoniae monumentum. Sic manna pluit Atrebati, quod etiamnum ibi asservatur et ostentatur, uti ipse vidi. Hinc eorum rhythmus: Atrebati manna, Romae pluit unctio sacra, Jerusalem sanguis: haec sunt tria dona salutis.
Quintum pariter est hic miraculum, quod scilicet Deus tot saeculis manna hoc incorruptum servarit.
Versus 33: Repone coram Domino
Coram tabernaculo et arca, cum illa aedificata fuerint; est ergo prolepsis: in Sancto enim sanctorum repositum fuit manna in urna aurea, uti ait Apostolus, Hebr. cap. IX, vers. 4.
Versus 34: Sicut Praecepit Dominus Moysi
Puta mihi; est enallage personae: loquitur enim Moses de se quasi de alio in tertia persona.
Posuitque illud Aaron in tabernaculo servandum — non jam primo hoc egressus ex Aegypto anno, sed multo post, fabrefacto tabernaculo: hoc ergo hic per anticipationem ponitur, ut omnia quae manna tangunt, simul jungantur. Rursum posuit Moses manna in tabernaculo parvo, quod habebant Hebraei, antequam illud magnum et operosum jussu Dei construerent: tale enim tabernaculum eos jam tum habuisse patebit cap. XXXIII, vers. 7. Ita Lyranus et alii.
Versus 35: Filii Israel Comederunt Man Quadraginta Annis
Sextum hic innuitur praeceptum colligendi manna in singulos dies et annos, idque continuo per 40 annos. Sextum item hic exstat miraculum, quod tam vere, quam autumno, tam aestate, quam hieme, singulis diebus per 40 continuos annos manna depluerit, donec Hebraei venerunt in Chanaan, ibique de frugibus terrae comederunt. Angeli ergo manna quotidie in nubibus, e materia ad id disposita naturaliter efformabant, quomodo in nubibus nix, grando, imo et lapides generantur, quomodo et generatur manna medicum, quod tamen ab hoc nostro longe differt et distat: nostrum enim fuit miraculosum, ut patet ex dictis. Quare quod Josephus ait, suo tempore in eadem regione adhuc pluere manna, vel fabulosum est, vel de manna medico accipi debet.
An Hebraei in deserto alios cibos praeter manna comederint, dicam Deuter. II, 6.
Nota: Manna allegorice significabat Christum in Venerabili Sacramento, ut patet Joan. cap. VI, vers. 49 et 50; maxime vero manna significabat rem contentam, et effectum Sacramenti, ut fuse in citatum locum Joannis docet S. Chrysostomus, Theophylactus et Cyrillus. Unde et Apostolus, I Corinth. X, ait: «Omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et eumdem potum spiritalem biberunt,» quod de sacra coena etiam Calvinus accipit, dicitque manna fuisse typum corporis Christi, ex quo recte colligas in Venerabili Sacramento vere esse carnem Christi, siquidem manna rei vere existentis, non autem chimericae, fuerit symbolum: alioqui enim tam nos, quam Judaei escam spiritalem, id est, carnem typicam et symbolicam, manducabimus, neque plus veritatis significatae habebimus, quam ipsi Judaei, imo longe minus: manna enim sapidius erat nostro pane, et longe clarius repraesentabat Christi corpus, quam aridus panis. Consequentiam hanc utpote claram, quidam nuper ex novo hoc grege Minister concessit; sed quis non videt id repugnare et S. Scripturae, et rationi? lex enim nova praestantior est lege veteri; ergo Sacramenta nova praestant veteribus; unde Apostolus ait: «Haec in figura facta sunt nostri;» res autem figurata sua figura nobilior est: sicut corpus sua umbra, ac homo sua imagine nobilior est: ergo Sacramenta legis novae, et praesertim Eucharistia, quasi res figurata, nobilior esse debet Sacramentis legis veteris, ipsoque manna quod tantum typus fuit et figura Eucharistiae nostrae. Rursum Joannis VI, Christus disertissime corpus suum in Eucharistia praefert ipsi manna, vers. 48 et 58: «Hic, inquit, est panis qui de coelo descendit, non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt: qui manducat hunc panem (scilicet divinum, consecratum, et transsubstantiatum in corpus Christi), vivet in aeternum.» Quod autem manna clarius repraesentet Christi corpus, quam panis, quis non videt? id enim multis ostendi potest.
Manna typus Eucharistiae
Unde nota secundo: Aptissime congruit manna cum corpore Christi in Eucharistia, illudque pulcherrime adumbravit. Primo, idem est color specierum Eucharistiae, et manna. Secundo, sapor dulcis utriusque. Rursum, sicut dulcedo in manna erat abscondita, ita et sub speciebus panis absconditur Christus. Tertio, nonnisi relictis ollis Aegyptiacis, et carnis voluptatibus invenitur aut sapit utrumque. Quarto, infidelibus et avaris in vermem et judicium vertitur utrumque. Quinto, manna non datum est nisi post transitum maris: Eucharistia non datur nisi post baptismum. Sexto, post manna Hebraei cum Amalec pugnarunt, cum ante solus pro eis Deus pugnasset contra Aegyptios.
Pugnarunt, inquam, et vicerunt: sic vitae coelestis impedimenta et tentationes, quas non nisi solidioribus objici patitur Deus, Eucharistiae virtute superantur. Quare S. Bernardus, serm. De baptismo in coena Domini habito, ait: «Duo illud Sacramentum operatur in nobis, ut videlicet et sensum minuat in minimis, et in gravioribus peccatis tollat omnino consensum. Si quis vestrum non tam saepe modo, non tam acerbos sentit iracundiae motus, invidiae, luxuriae, etc., gratias agat corpori et sanguini Domini, quoniam virtus Sacramenti operatur in eo.» Et S. Cyrillus, lib. IV in Joann. cap. XVII: «Eucharistia, inquit, sedat, cum in nobis maneat Christus, saevientem membrorum nostrorum legem, pietatem corroborat, perturbationes animi extinguit, nec in quibus peccatis simus considerat, sed aegrotos curat, collisos redintegrat, et sicut pastor bonus, qui animam suam pro ovibus posuit, ab omni nos erigit casu.»
Septimo, manna panis erat absque semine, absque aratione, aut alio humano opere, ab angelis factus: sic Christi corpus ex sola Virgine, et Spiritus Sancti irroratione, natum est. Octavo, manna Hebraeis omnem saporis varietatem dabat. Unde Sapient. XVI, dicitur de manna: «Angelorum esca nutrivisti populum tuum; et paratum panem de coelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnem saporis suavitatem:» ita et Christus parvulis est lac, infantibus olus, perfectis solidus cibus, ait Nyssenus. Et S. Cyprianus, tract. De Coena Domini: «Hic, inquit, panis omnium carnalium saporum irritamenta, et omnium exsuperat dulcedinum voluptates. Vide quomodo his, qui Christi commemorant passionem intra sacra officia, quasi per quosdam canales de interioribus fontibus egrediantur torrentes, et super omnes delicias lacrymis nectareis anima delectetur; quantam suavitatem animae inquirenti ubi sit Deus suus, suspiria contemplationis eliciant.» Unde sequitur, inquit, «aut deinceps peccatorum pocula horreat, et omnis sapor delectamentorum carnalium sit ei quasi rancidum, radensque palatum acutae mordacitatis acetum.» Inde sequitur mentis jubilus et ebrietas, «ut Christum, inquit, ferat in pectore, ipsum gerat in mente, et omni tempore habitatori suo dicta et facta jubilatione consona laudes resonent, et gratiarum actiones decantent. Haec ebrietas non accendit, sed extinguit peccatum. Cum sopivit oblivio cuncta carnis ludibria, mira sunt quae sentit, magna quae videt, inaudita quae loquitur.»
Chrysostomus, homil. 24 in I ad Corinth.: «Haec mensa, inquit, animae nostrae vis est, nervus mentis, fiduciae vinculum, spes, salus, lux, vita nostra.» Nono, manna erat minutum: Christus parva hostia est circumscriptus. Decimo, manna pilo tusum fuit: Christus pilo crucis mortalitate exutus est. Undecimo, fideles admirabundi man hu! quid hoc, ut nobiscum sit Deus? exclamant.
Duodecimo, omnes de manna aequalem mensuram, nimirum gomor unum colligebant: sic totum Christum aequaliter omnes recipiunt, et si species, sive hostia major sit, aut minor. Ita Rupertus. Decimo tertio, sex diebus tantum colligebatur in deserto manna: sic in sabbato aeternitatis et in terra promissionis velamen sacramenti cessabit, Christoque facie ad faciem in summa quiete perfruemur. Decimo quarto, sole liquescebat manna: sic resolutis calore speciebus, Sacramentum dissolvitur. Denique S. Ambrosius, sermone 3, per manna putat figuratam fuisse B. Virginem: haec est enim mater misericordiae, vita, dulcedo, et spes nostra.
Sensus tropologicus mannae
Tropologice, manna significat consolationes spirituales dulcissimas, quae percipiuntur in rerum coelestium contemplatione, et in victoria tentationum et concupiscentiarum, de quibus dicitur Psalm. XXX, vers. 20: «Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te!» et Apocal. cap. II, vers. 17: «Vincenti dabo manna absconditum.» Est enim haec consolatio praeludium et praegustus quidam aeternae beatitudinis. Hoc manna non datur nisi exeunti ex Aegypto, et ollas carnium relinquenti, ac vincenti suas concupiscentias: vincenti enim promittitur a S. Joanne, et a Christo Domino. Unde solet secuturae consolationis tentatio praecedens esse signum: nam tentatione probatis coelestis promittitur consolatio. Experientia constat neminem heroice vincere aliquam tentationem, infirmitatem, contemptum sui, concupiscentiam, curiositatem, morbum, taedium, etc., quin mox sentiat miram animi voluptatem et gaudium, quod longe tristitiam adversam, aeque ac delicias concupiscentiae superat. Experiatur quisque in seipso, et sentiet ita esse.
Ita S. Joannes, qui Theodosio Imperatori victoriam contra tyrannos praedixit, seipso abnegato et sui oblitus, scrutabatur coelestia, uni Deo assistens, cum eo versans, eumque assiduis hymnis celebrans, ut in coelo esse videretur. Unde ipse de se loquens apud Palladium in Lausiaca, cap. XLVI: «Novi, inquit, ego hominem in solitudine, qui decem annos cibi terreni nihil gustavit, sed et angelus tertio quoque die coelestem cibum ad eum afferebat (en manna), et ei in os injiciebat: isque erat ei instar cibi et potus.»
Rursum Palladius de alio Joanne cap. XVI, ita scribit: «Joannes primum stans tres annos sub quadam rupe, orans perpetuo, non sedens omnino, non dormiens, nisi quantum somni stans suffurabatur, et Dominica solum sumens Eucharistiam (en manna) afferente ei presbytero, nihil aliud comedebat.» Et cap. LVIII, Abbas Anuph. de se ait: «Ex quo Servatoris nomen professus sum, humani cibi nihil sumpsi, alente me quotidie angelo; nullius alterius cupiditas in cor meum ascendit, praeterquam Dei: nihil ex rebus terrenis occultavit mihi Deus: omnem petitionem a Deo accepi.»
Sine vitio, vita sine morte, salus sine languore. «Vidi saepe assistentes Deo myriades, vidi choros justorum, vidi Martyrum congeriem Deum laudantium, vidi justos laetantes in aeternum.» Haec et multa alia narrans, tertio die tradidit animam Deo; quam Abbas Paulus ejusque socii viderunt ab angelis hymnos canentibus, atque a Martyribus in coelum sustolli.
Sensus anagogicus mannae
Anagogice, manna significat ambrosiam Beatorum, et inenarrabilem eorum in coelis felicitatem, jucunditatem, gaudium et dulcedinem. Gloriosa enim dicta sunt de te, o civitas Dei, sicut laetantium omnium habitatio est in te. Ibi, inquit S. Gregorius in Psal. VII paenit., est lux sine defectu, gaudium sine gemitu, desiderium sine paena, amor sine tristitia, satietas sine fastidio, sospitas sine vitio, vita sine morte, salus sine languore.
«Perfecta viget in omnibus charitas, una omnibus laetitia, una jucunditas.» Et S. Augustinus: «In civitate Dei, ait, rex est veritas, lex charitas, dignitas aequitas, pax felicitas, vita aeternitas.» S. Bernardus, De Praemio patriae coelestis: «Praemium est videre Deum, vivere cum Deo, vivere de Deo, esse cum Deo, esse in Deo, qui erit omnia in omnibus. Et ubi est summum bonum, ibi est summa felicitas, summa jucunditas, vera libertas, perfecta charitas, aeterna securitas, et secura aeternitas: est vera laetitia, plena scientia, omnis pulchritudo, et omnis beatitudo. Ibi est pax, pietas, bonitas, lenis virtus, honestas, gaudia, dulcedo, vita perennis, gloria, laus, requies, amor et dulcis concordia.»
Textus Latinus ex editione critica Cornelii a Lapide Commentaria in Scripturam Sacram, saeculo XVII primum edita. Hic textus ad usum scholasticum et educativum praebetur.