Cornelius a Lapide

Exodus XVII


Index


Synopsis Capitis

In siti murmurat populus: unde Moses jussu Dei percutiens petram in Raphidim, ex ea elicit aquam. Secundo, vers. 8, Amalec invadit Hebraeos; sed caedit eum Josue, orante Mose.


Textus Vulgatae: Exodus 17:1-16

1. Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israel de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo. 2. Qui jurgatus contra Moysen, ait: Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses: Quid jurgamini contra me? cur tentatis Dominum? 3. Sitivit ergo ibi populus prae aquae penuria, et murmuravit contra Moysen, dicens: Cur fecisti nos exire de Aegypto, ut occideres nos, et liberos nostros, ac jumenta siti? 4. Clamavit autem Moyses ad Dominum, dicens: Quid faciam populo huic? adhuc paululum, et lapidabit me. 5. Et ait Dominus ad Moysen: Antecede populum, et sume tecum de senioribus Israel; et virgam qua percussisti fluvium, tolle in manu tua, et vade. 6. En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb; percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israel; 7. et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter jurgium filiorum Israel, et quia tentaverunt Dominum, dicentes: Estne Dominus in nobis, an non? 8. Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israel in Raphidim. 9. Dixitque Moyses ad Josue: Elige viros, et egressus, pugna contra Amalec: cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea. 10. Fecit Josue ut locutus erat Moyses, et pugnavit contra Amalec: Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis. 11. Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israel; sin autem paululum remisisset, superabat Amalec. 12. Manus autem Moysi erant graves: sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit; Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis. 13. Fugavitque Josue Amalec, et populum ejus in ore gladii. 14. Dixit autem Dominus ad Moysen: Scribe hoc ob monumentum in libro, et trade auribus Josue: delebo enim memoriam Amalec sub coelo. 15. Aedificavitque Moyses altare, et vocavit nomen ejus: Dominus exaltatio mea; dicens: 16. Quia manus solii Domini, et bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem.


Versus 1: Per Mansiones Suas

1. PER MANSIONES SUAS. — Hebr. per suas profectiones vel itinera, id est, terminos itinerum, hoc est, mansiones sive stationes, quae in deserto universim fuerunt 42, eaeque omnes ordine recensentur Num. XXXIII; nam alioqui tota Exodo, Numeris (excepto capite XXXV) et Deuteronomio tantum numerantur quindecim mansiones: Mosi enim non fuit animus in historia sua eas omnes enumerare, sed eas tantum, quae aliquo casu vel re gesta fuerunt memorabiles. Sic omittit hic duas mansiones, scilicet nonam, quae fuit in Daphca, et decimam, quae fuit in Alus: nam undecima fuit in Raphidim, de qua hic sequitur; has ergo duas fuisse interjectas, easque hic omitti insinuat Moses, cum ait eos per mansiones suas venisse in Raphidim.

JUXTA SERMONEM DOMINI. — Hebraice est, juxta os Domini, indicantis scilicet non voce sonora, sed motu columnae nubis, quando et quo movenda essent castra. Id patet Exodi cap. ult., in fine, et Numer. IX, 18, ubi Hebraei «ad imperium Domini,» vel, ut hebraice est, ad os Domini, profecti dicuntur, quia ad motum columnae proficiscebantur, uti ibidem explicatur.

CASTRAMETATI SUNT IN RAPHIDIM. — Undecima haec mansio fuit juxta montem Sinai, in qua petra dedit aquas, et victus est Amalec: hic locus dictus quoque est Massa, id est tentatio, ex tentatione et murmure Hebraeorum, vers. 7.


Versus 2: Cur Tentatis Dominum?

2. Cur tentatis Dominum? — Cur diffisi de Dei protectione et ope, quam toties experti estis, rursum per miraculum discere vultis sitne Deus in vobis? ut patet vers. 7, q. d. Non murmurando, sed orando, et firmiter sperando in Deum, ab eo cum humilitate poscite aquas; nec dubitate quin ipse de more succurrat siti vestrae.


Versus 5: Sume Virgam Qua Percussisti Fluvium

5. Sume virgam, qua percussisti fluvium, — per manum fratris tui Aaronis, cum fluvium Nilum vertit in sanguinem, cap. VII, vers. 30. Ita S. Augustinus, Quaest. LXIV. Alii per fluvium intelligunt mare Rubrum quod Moses virga sua divisit. Verum mare non est fluvius.


Versus 6: En Ego Stabo Ibi Coram Te, Supra Petram Horeb

6. En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb. — «Stabo,» scilicet in columna nubis quam defigam supra petram Horeb, q. d. Ego ero praesens per columnam nubis, atque educam aquas ex petra Horeb, ut ex iis bibat populus sitiens, itaque cesset a murmure. Septuaginta vertunt: Ego sto priusquam tu, vel, antequam tu venias. Hebraeum enim לפניך lephaneca verti potest tam, ante te, quam, coram te, q. d. Antequam tu venias ad petram, ego jam ibi consisto paratus ad tuam opem, et ad miraculum, ut scilicet ex ea vobis aquam eliciam.

Petram Horeb. — Horeb est Sinai; erat ergo petra haec in deserto Sinai, unde dicitur petra Horeb, vel Sinai; erat tamen eadem vicinior Raphidim, quam monti Sinai; nam in Raphidim haec contigerant, ut patet vers. sequenti: necdum enim pervenerant Hebraei ad montem Horeb, vel Sinai; eo pervenerant mansione seq., quae fuit duodecima: illa enim fuit in Sinai.

ET EXIBIT EX EA AQUA. — Petram hanc adhuc perdurare, et assidue fundere aquas tradunt Cosmographi, inquit Abulensis, de quo plura Num. XX, vers. 8 et 11. Imo addit Abulensis in Num. cap. XX, Quaest. III, Arabiam ex hac aqua et petra Mosis perennante, factam esse habitabilem, cum antea ob nimiam siccitatem esset inhabitabilis. Idem censet Gaspar Sanchez in Isaiae cap. XLVIII, n. 28.

Allegorice, petra est Christus, I Cor. X, 4; virga percutiens petram est crux, qua percussus Christus vulneratusque aquam, id est sanguinem, pro nobis dedit, et in Eucharistia omnibus bibendum reliquit. Ita Theodoretus. Et S. Ambrosius, lib. V De Sacramentis, cap. I: «Vide, ait, mysterium: Moses, hoc est Propheta; virga, hoc est verbum Dei: sacerdos vero Dei tangit petram, et fluit aqua, et bibit populus Dei, qui gratiam Dei consecutus est.» Secundo, Tertullianus, lib. De Baptismo, cap. IX, per aquam intelligit baptismum, cujus virtus manat ex cruce Christi. Tertio, Isidorus et Rupertus per aquam intelligunt gratiam et Spiritum Sanctum ejusque dona.

Pulchre de hac petra mystica S. Bernardus, serm. 61 in Cant., ad illud Cant. II, Columba mea in foraminibus petrae, in cavernis maceriae: «Hoc, inquit, audit sponsa, quod in Christi vulneribus tota devotione versetur, et jugi meditatione demoretur in illis. Inde martyrii tolerantia, inde illi magna fiducia apud Deum; non est quod vereatur Martyr exsanguem nudamque levare ad eum faciem, cujus livore sanatus est: enimvero sua non sentiet vulnera, dum illius intuebitur. Stat Martyr tripudians, et triumphans, toto licet lacero corpore; et rimante latera ferro non modo fortiter, sed et alacriter sacrum e carne sua circumspicit ebullire cruorem. Ubi ergo tunc anima Martyris? nempe in tuto, nempe in petra, nempe in visceribus Jesu. In petra habitans, quid mirum, si in modum petrae duruerit? neque hoc facit stupor, sed amor; submittitur enim sensus, non amittitur; nec deest dolor, sed superatur, sed contemnitur. Ergo ex petra est Martyris fortitudo, jucunda non minus imperatori spectanti, quam militi triumphanti.»

Idem Bernardus, serm. 66 inter parvos: «Quod, inquit, de ipso fonte virtutis (id est, de Spiritu Dei) hauriantur aquae praesidii in tormentis, ostendunt et illi tres pueri in fornacis aestuantis incendio positi, quibus ipsa flamma refriguit; et praecipue inclytus ille Martyr Vincentius, qui cum graviter torqueretur, non solum tolerasse, sed etiam tortorem suum constanter provocasse fertur, his verbis: Insurge, et toto malignitatis spiritu debacchare; videbis me Dei virtute plus posse, dum torqueor, quam possis ipse, qui torques.»


Versus 7: Vocavit Nomen Loci Illius Tentatio

7. ET VOCAVIT NOMEN LOCI ILLIUS, TENTATIO. — Hebr. vocavit nomen loci illius, massa umeriba, id est tentatio et contentio, sive jurgium. Hujus ingratitudinis Hebraeorum pariter ac loci crebra est mentio in Scriptura, ostendens quantum ea Deo displicuerit, ut Deut. VI, 16, Ps. LXXVII, 15, Ps. XCVIII, 8, et Ps. CV, 14. Porro haec non est aqua contradictionis, de qua Num. XXXIII: illa enim post transitum Sinai in trigesima tertia mansione apud Cades fuit.


Versus 8: Venit Amalec et Pugnabat contra Israel in Raphidim

8. VENIT AUTEM AMALEC, ET PUGNABAT CONTRA ISRAEL IN RAPHIDIM. — Amalec, id est, Amalecitae, quorum rex, vel princeps dicebatur Amalec, quia prognatus erat ex Amalec filio Eliphaz, et nepote Esau, Genes. XXXVI, 16: sicut reges Aegypti dicti sunt Ptolemaei, a primo rege Ptolemaeo, Lagi filio.

Amalecitarum regio fuit in deserto, ad meridiem Judaeae, trans Petram urbem euntibus Ailam, ait S. Hieronymus in Locis Hebraicis.

Causa belli Amalec videtur fuisse antiquum et paternum odium Esau et posterorum ejus contra Jacob ejusque posteros, ob praerepta sibi suisque primogenita, et ob praereptam patris benedictionem. Timebant enim sibi Amalecitae a tanto exercitu Jacobaeorum, verebanturque ne jam impleretur illa benedictio, quam Jacob fratri suo Esau parenti ipsorum eripuerat, Genes. XXVII, 29. Videbant enim Jacobaeos cum tanta armatorum manu ad terram promissam tendere; occurrunt ergo illis, ut transitum eorum impediant, belloque rem decernant.

Tropologice, Amalec hebraice idem est, quod populus lingens: hic primo occurrit Israeli, quia iis, qui ex carne et mundo ad Deum egrediuntur, primi hostes occurrunt carnis illecebrae et blandimenta; ab his enim primae oriuntur tentationes, cum quibus cominus cum Josue, id est cum Jesu Christo, ejus et Sanctorum abstinentiam et continentiam intuendo, atque cum eo reipsa carnem macerando, corporis castigatione et mortificatione pugnandum est; eminus vero oratione certandum est, quam sustineat montanus Aaron (Aaron hebraice montanum significat), id est Christus, et heros Hur, id est robur Spiritus Sancti. Ita Rupertus et S. Gregorius, lib. VI in lib. Reg. II.


Versus 11: Cumque Levaret Moyses Manus, Vincebat Israel

11. CUMQUE LEVARET MOYSES MANUS, VINCEBAT ISRAEL: SIN AUTEM PAULULUM REMISISSET, SUPERABAT AMALEC. — Hoc symbolo significabat Deus, Hebraeis victoriam hanc non imbelli suorum turbae, sed Deo in coelis habitanti tribuendam esse: ideo enim in coelum manus porrigebat Moses, ut Deum victoriae datorem invocaret. «Stabat, ait S. Chrysostomus, homil. De Mose (si tamen is est auctor tam Latini sermonis), Moses in monte proximus jam coelo, jam vicinus sideribus. Et quanto eum sublimitas montis extulerat, tanto oratio Deo proximum exhibebat. Oratio in ultionem inimici dirigitur, cujus scelera jam interitum provocabant, etc. Quis enim justorum non orando pugnavit? Quis hostem non orando devicit? Orationibus Danieli visa panduntur, sopiuntur flammae, ferae hebescunt, cadunt hostes, inimici vincuntur. Licet colloqui cum Deo orando, licet cum eo fabulari cum velis, licet precibus mercari quod optas. Et quamvis vocem ejus audire non possis, tamen dum id quod petis accipis, colloqui tecum etsi non verbis, tamen beneficiis dignatur.»

Secundo, voluit hoc symbolo Deus significare vim orationis; nam «oratio, inquit S. Augustinus, oranti est praesidium, Deo sacrificium, daemoni flagellum.» Elevatio enim manuum contentionem orationis, remissio manuum remissionem orationis adumbrabat. Et vero Moses vegetus et alacer elevans manus, cum iis pariter et mentem elevabat et intendebat in Deum: cum vero lassus et fessus remittebat manus, cum iis pariter remittebat animum et orationem. Cur orantes levent manus, septem causas assignavi I Tim. II, 8. Videtur autem Moses levasse et extendisse manus junctas, ita ut vola una alteram, qua virgam tenebat, complecteretur; nec enim virgam, utpote pastoritiam et grandem, unica manu tamdiu in altum elevatam tenere potuisset.

Virga haec significabat crucem Christi: unde Patres docent Mosen hic crucis Jesu habitum et typum gessisse. Ita Tertullianus, lib. III Contra Marcionem, cap. XVIII; Cyrillus in Collecta, cap. XVI; Cyprianus, lib. II Testim. cap. XXI; Justinus, Contra Tryphonem, post medium; Prosper, I part. Praedic. cap. ult. Denique de hac oratione et victoria Mosis pulchram habet homiliam S. Chrysostomus, serm. De Mose, tom. I.

Mosis exemplum secutus est S. Gregorius Thaumaturgus, Episcopus Neocaesareensis. Saeviente enim persecutione, ipse pro suis civibus et Martyribus cum tyranno depugnantibus oraturus, in montem cum diacono ascendit, ibique extensis manibus orarunt. Insecuti sunt eos persecutores, sed eos videntes non agnoverunt: putarunt enim se non duos homines, sed duas arbores videre. Testis est Nyssenus in ejus Vita, qui post haec subdit dicens: «Sicut Moses, cum procul abesset ab acie Amalecitarum, per orationem popularibus vires contra hostes injecit: ita ille (Gregorius) quasi animi oculis intueretur ea quae fiebant, divinum auxilium pro iis qui nomine fidei decertabant, invocabat.» Narrat deinde orationis fructum, ejusque illustre exemplum: «Cumque, inquit, aliquando Deum precaretur, repente angore percelli, et veluti sono quodam ad aures ejus pertingente, aures admovere videbatur: ac postquam ita multo tempore erectus et immotus permansisset, deinde quasi propositum spectaculum bonum eventum habuisset, ad statum pristinum rediit, et clara voce Deum pro victoria laudavit, dicens: Benedictus Deus, qui non dedit nos in praedam dentibus eorum. Cumque familiares rogarent quid vidisset, dixit magnam se in illa hora vidisse ruinam, diabolo ab adolescente quodam nobili, in certaminibus pro pietate susceptis devicto. Adjecit et nomen, Troadium eum nominans: et quod post multa tormenta, quae fortiter toleravisset, martyrii corona redimitus esset; obstupefactus his auditis diaconus, cum deinde in urbem perrexisset, rem prorsus eodem momento et modo, quo narraverat Gregorius, evenisse comperit.»

Symbolice, Moses hic typus fuit vitae contemplativae, Josue activae: quodque haec ab illa dirigi, omnemque suam vim et energiam, ac victoriam contra passiones cunctosque hostes trahere et haurire debeat: sic enim Josue vires pugnandi et vincendi hausit ab oratione Mosis.

In Vitis Patrum lib. VII, cap. XVIII, simile datur schema in duobus sanctis monachis, quorum unus erat Arsenius solitarius, taciturnus et contemplativus; alter Moses, familiaris, benignus et beneficus in omnes. Cumque quidam Deum rogaret, ut sibi revelaret uter esset sanctior et perfectior: «Ecce in exstasi duae illi naves per fluvium ostensae sunt, et in una quidem vidit Spiritum Sanctum cum silentio et requie, una cum Abbate Arsenio navigantem; in altera vero navi vidit Abbatem Mosem et angelos Dei, mel et favum in os, et in dentes ejus inserentes.»


Versus 12: Manus Autem Moysi Erant Graves

12. MANUS AUTEM MOYSI ERANT GRAVES. — q. d. Manus Mosis utpote senescentis tum per se erant graves, tum extensione diuturna in altum lassatae degravabantur: ideo Mosen super lapidem sedere fecerunt, ejusque manus sustentarunt Aaron et Hur; non dubium, quin et hi cum Mose precante precati sint. Josephus hunc Hur tradit fuisse maritum Mariae sororis Mosis; sed Scriptura magis innuit Mariam virginem fuisse quam nuptam, ut dixi cap. XV, vers. 20.

ET FACTUM EST UT MANUS ILLIUS NON LASSARENTUR USQUE AD OCCASUM SOLIS. — Hebraice est, fuit manibus ejus firmitas sive stabilitas, id est, ut Chaldaeus, fuerunt manus ejus firmiter extensae in oratione; quia, ut Septuaginta vertunt, fuerunt manus ejus sustentatae; scilicet ab Aaron et Hur.

Symbolice Philo: «Hominis, inquit, mali actiones subventaneae levesque sunt; Mosis vero, id est sapientis, graves sunt et inconcussae, ideoque fulciuntur ab Arone, id est, a ratione, et ab Hur, id est, a lumine, hoc est a veritate; quasi dicat: Sapientis actiones fulciuntur ratione et veritate,» praesertim ea qua attente considerat res divinas et aeternas.

Addit Philo, non natura, sed prodigio immissam fuisse manibus Mosis nunc levitatem, nunc gravitatem, additque: «Quoties, inquit, degravabantur manus Mosis, praevalebat hostilis acies, Deo significante; quod alterorum propria haereditas sit terra, mundi pars infirma; alterorum aether sacratissimus, et sicut in rerum universitate coelum est terra potius, sic etiam populum suum bello superaturum adversam aciem.» Denique concludit: «Cum igitur aliquantisper manus bilancis in morem, nunc sursum tollerentur, nunc deorsum vergerent, certareturque marte dubio; tandem repente velut pennas habentes pro digitis, sublatae volitabant per aerem manentes in sublimi, donec Hebraeis certa victoria contigit, hostibus internecione deletis.» Verum haec non satis consonant narrationi S. Scripturae, quae non miraculo, sed per Aaron et Hur manus Mosis sustentatas fuisse asserit.


Versus 13: Fugavitque Josue Amalec in Ore Gladii

13. FUGAVITQUE JOSUE AMALEC, ET POPULUM EJUS IN ORE GLADII. — Pro fugavit, hebr. est יחלוש iachalos, id est, debilitavit, dejecit, prostravit, profligavit, hos occidendo, illos in fugam agendo; inde enim חלוש chalus lassum, debilitatum, dejectum significat.

Narrant, vel potius more suo fabulantur Judaei, Amalecitas incantationibus suis voluisse volare, itaque involare et irruere in castra Hebraeorum; sed Josue ostenso Dei nomine tetragrammato eos prostravisse. Josephus asserit plane incruentam Hebraeis fuisse hanc victoriam, nemine ex ipsis desiderato. Hic primum invenitur nomen Josue; unde cum hoc loco ex hac victoria, pro Hosee vocatum esse Josue, q. d. «Salvator populi,» censent Origenes, Lactantius et alii, de quo plura Numer. cap. XIII, vers. 17.

In ore gladii. — Ita enim vertit noster Interpres ad Hebr. cap. XI, vers. 34: unde gladius biceps dicitur δίτομος, quasi habens duo ora, id est, duas acies, ad Hebraeos, cap. IV, vers. 12. Hinc quia acies gladii, utpote acutissima, quidquid percutit id penetrat, secat vel occidit, ideo cum in Scriptura dicitur: «Percussit eos in ore gladii,» communiter significatur, quod eos deleverit usque ad internecionem; sic enim et Galli de strage internecina dicunt: Il les a passés au fil de l'épée. Ita Vatablus.

Secundo, «in ore gladii,» id est, in devoratione, vel consumptione gladii: unde Septuaginta vertunt ἐν φόνω μαχαίρας, in occisione gladii, ut sit duplex figura: prior, qua os ponitur metonymice pro comestione, quae ore fit; posterior, qua comestio animalis metaphorice tribuitur rei inanimae, scilicet gladio interimenti: sicut enim nos comedimus panem, ita bellum et gladius devorant homines. Unde Hebraei bellum vocant מלחמה milchama, id est comestionem, q. d. Fugavit Josue Amalec per occisionem gladii, sive gladio occidente hinc inde eum persequens.

Tertio, Franciscus Ribera in Osee cap. X, num. 37: Os, inquit, in Scriptura saepe pro voluntate accipitur; sic metere in ore misericordiae, id est, metere ad voluntatem misericordiae, quantum vel misericordia voluerit, id est, metere largissime. Sic percutere in ore gladii, est omnes occidere, et nemini parcere, quod est, percutere quantum gladius percutere velit; quasi dicat: Percussit eos in ore (in voluntate gladii), id est, percussit eos ad satietatem, ad libitum, ad voluntatem, ad imperium gladii, tot percussit quot libuit gladio et gladiatori percutere.


Versus 14: Scribe Hoc ob Monumentum in Libro

14. SCRIBE HOC OB MONUMENTUM IN LIBRO, ET TRADE AURIBUS JOSUE. — q. d. Scribe in chronicis, et indica Josue, ut ipse sequentibus se populi ducibus et judicibus, et hi sequentibus indicent voluntatem et decretum Dei de peragenda vindicta, deque delendo Amalec, idque, donec surgat ille ipse dux, vel rex Saul, qui hanc vindictam reipsa exerceat; Josue enim destinatione Dei futurus erat successor Mosis, et dux populi: unde et hoc bello contra Amalec electus ipse dux, quasi praeludium futuri sui principatus dedit. Deinde indicare hoc Josue jubet Deus, ne subacta terra promissa, ipse foedera cum Amalecitis jungeret vel admitteret.

DELEBO ENIM MEMORIAM AMALEC SUB COELO. — Hebraice est, delendo delebo, id est, funditus et omnino delebo, haec mihi sit fixa et certa voluntas, quam Samuel refricavit Sauli, I Reg. cap. XV, ubi Saul ob neglectam, et non plene impletam hanc Dei voluntatem, rejectus a Deo, regno et vita excidit. Quare perperam Judaei aliqui Saulem excusant per ignorantiam, eo quod Hebraeum זכר, si puncta camets ei substituantur, ut fiat zachar, significet masculum; si vero, segol, ut fiat zecher, significat memoriam: Amalec delendam et abolendam esse.

Porro tulit Deus in Amalec tam severam sententiam, eo quod Amalecitae tam immani bello appetiissent innoxios vacillantesque Hebraeos, et in vocatione sua novitios, ut eos a Dei ductu in Chanaan sequendo absterrerent, quodque, ut dicitur Deuter. cap. XXV, vers. 18, extremos agminis lassos et fame laboreque confectos ceciderint. Ut hinc discamus quam gravis sit offensa Dei, teneros recentesque Dei asseclas ab ejus vocatione et sequela, puta a vera fide, vel Religione statuque perfectionis avertere; qua de re vide Hieronymum Platum, lib. III De Bono status religiosi, cap. XXXV.


Versus 15: Aedificavitque Moyses Altare: Dominus Exaltatio Mea

15. AEDIFICAVITQUE MOYSES ALTARE, ET VOCAVIT NOMEN EJUS, DOMINUS EXALTATIO MEA. — Hebr. est, אדני נסי Adonai nissi, quod primo, Noster vertit Dominus (est) exaltatio mea. Secundo, verti potest, Dominus est vexillum meum, id est, Dominus fuit mihi loco vexilli, ipse signa victricia in hostem intulit. Unde Josephus ait Mosen hanc aram Deo victori posuisse, uti Romani ponebant Jovi victori. Tertio, verti potest, Dominus est signum, vel miraculum meum, quia miraculosam victoriam, totque alia miracula mihi contulit. Ita Chaldaeus.

Hoc trophaeo omnem victoriae laudem Deo assignavit Moses; neque enim altare duntaxat sacrificii causa erexit, sed et trophaei, idque nomenclatura haec convincit. Calvinus omne imaginum et statuarum nomen, quasi mortis umbras et larvas perhorrescens, metuensque ne hinc telum pro imaginibus in ipsum torqueamus, altari inditum esse hoc nomen impudenter negat, contra S. Scripturae expressam fidem, quae altare hoc nomine vocatum esse asseverat, tanquam victoriae trophaeum; trophaeis enim et titulis proprie nomina imponuntur, et nomen hoc non nisi trophaeo convenire potest. Non enim, quod metuit Calvinus, Dei nomen hic altari communicatur quasi ipsum sit Deus; sed sensus est, quasi dicat: Altari hoc quasi trophaeo testor, hoc significo, quod Deus sit exaltatio mea, qui me hostibus Amalecitis superiorem fecit, ideoque illi, ut signo rei signatae do nomen, illudque voco: «Dominus exaltatio mea;» uti solemus de effigie Caesaris, aut Regis dicere: Iste est Caesar, hic est Rex, q. d. ista imago est Caesaris, haec Regis. Similes nuncupationes in Scriptura passim sunt obviae. Sic enim Isaac, Genes. cap. XXVI, vers. 20, puteum ab eventu vocavit Calumniam, et alium vers. 21, vocavit Latitudinem. Sic Gedeon, Judicum cap. VI, vers. 24, suum altare vocat «Domini pax.» Similia sunt I Regum cap. VII, vers. 12, II Reg. cap. XVIII, vers. 48.

Nota hic victoriam in bellis a Deo pendere, esseque singulare donum Dei. Ita Judith caput Holophernis, quasi anathema, Deo victoriae auctori consecravit, Judith cap. XVI, vers. 23. Ita Jahaziel propheta, cum insignem victoriam Josaphat regi contra Moabitas esset pollicitus, subjecit: «Non eritis vos qui dimicabitis, sed tantummodo confidenter state, et videbitis auxilium Domini super vos; nolite timere. Cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum,» II Paralip. cap. XX, vers. 17.

Ita Judas Machabaeus, cum sui timerent, utpote pauci, animans eos ait: «Facile est concludi multos in manu paucorum; et non est differentia in conspectu Dei coeli, liberare in multis, et in paucis; quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de coelo fortitudo est,» I Machab. cap. III, vers. 17.

Ita Trajanus dux belli missus a Valente Imperatore contra Barbaros, cum succubuisset, idque a Valente ignaviae argueretur, generose respondit: «Non ego, o Imperator, victus sum, sed tu ipse perdidisti victoriam, qui contra Deum aciem instruere non desinis, et ita ejus auxilium Barbaris concilias. Nam abs te oppugnatus, se illis adjungit. Atqui Deum sequitur victoria, et ad eos accedit quibus Deus se ducem praebet. Ita nosti quos viros Ecclesiis expuleris, et quibus eas tradideris?» Ita Theodoretus, lib. IV Hist. cap. XXIX.

Ita Theodosius Imperator cum ei victoria de Joanne tyranno in ludis Circensibus renuntiaretur, ad populum vociferans: «Agite, inquit, ludicro hoc omisso in aedem hanc precatoriam eamus, et carmina gratiarum auctori victoriae concinnamus.» Dixit et fecit. Ita Nicephorus, lib. XIV, cap. VII.

Ita Clotharius, rex Francorum, cum Chramno filio rebelli dimicaturus: «Respice, inquit, Domine, de coelo, et judica causam meam. Quia a filio injuste injurias patior. Respice, et juste judica, illudque impone judicium quod quondam inter Absalonem et patrem ejus Davidem posuisti.» Ergo praelio inito Chramnus a Clothario captus et occisus est. Ita Gregorius Turonensis, lib. IV, cap. XVI et XVII.

Alfonsus, Aragonum rex, ad filium Ferdinandum, dum contra Florentinos in bellum euntem: «Noli, ait, o fili, tantum tuae, aut commilitonum audaciae tribuere, ut putes absque Dei auxilio victoriam ullam haberi posse. Victoria enim non hominum disciplinis aut industria paratur, sed Dei optimi maximi benignitate et arbitrio: Deum igitur cole, et tibi concilia: quod si quando eum tibi iratum suspicaberis, cave contendas; et quidquid ab eo tibi accidisse videbitur, boni consule, et patientia ac poenitentia eum placa.» Ita Panormitanus in ejus Vita.


Versus 16: Manus Solii Domini

16. DICENS: QUIA MANUS SOLII DOMINI, ET BELLUM DOMINI ERIT CONTRA AMALEC A GENERATIONE IN GENERATIONEM. — Hebr. est, quia manus super solium Domini est, id est, quia extendit Deus manum super solium suum, hoc est, extensione manus super solium suum juravit, et, id est quod, bellum ipsi et Hebraeis contra Amalec erit aeternum, hoc est, quamdiu Amalec superstes erit, q. d. Erit Hebraeis cum Amalec ἄσπονδος πόλεμος, id est, bellum irreconciliabile et internecinum.

Nota primo, to quia non est causale, sed encliticum; respondet enim Hebraeo כי ki, quod saepe redundat. Unde Vatablus vertit, et dixit: Sublata manu per solium Dei juro. Moses enim hic altari nomen indidit simulque juravit bellum aeternum cum Amalec: sunt enim haec disparata, nec unum est causa alterius. Secundo, manus haec jurantis est vel Mosis, ut vult Vatablus, vel potius Dei: Noster enim vertit, «manus solii Domini;» idem clarius habet Chaldaeus et Septuaginta. Tertio, to et vocula est non copulantis, sed confirmantis, et materiam juramenti designantis, significans, quod, quia. Hinc pulchre Chaldaeus vertit: Cum juramento dictum est hoc a facie terribili, cujus majestas est super solium gloriae, ut committatur praelium a facie Domini contra viros domus Amalec, ut consumat eos a generationibus saeculi.

Septuaginta manum super solium interpretantur manum occultam, vel potius, ut alii legunt, excelsam: sic enim habent, ὅτι ἐν χειρὶ κουφαίᾳ (Eugubinus legit κορυφαίᾳ, id est excelsa, et hoc magis respondet Hebraeo) πολεμεῖ Κύριος, id est, quia in manu occulta et excelsa praeliatur Dominus, quasi manus Dei in solio ejus licet abscondita, excelsa tamen operetur.

Quaeres, cur olim et etiamnum juretur manu sublata in coelum? Respondeo: Quia hoc ritu testamur Deum in coelis, quasi in solio suo residentem. Secundo, quia hoc ritu significamus quod sicut stant et perdurant coeli, sic firma erit res quam juramento promittimus. Sic ergo jurat hic Deus per thronum suum, quasi per rem sempiternam et immutabilem. Ita docent Hebraei.

Hinc S. Augustinus, lib. XXII Contra Faustum, cap. LXXIV, Mosen contra Fausti calumnias defendit, convicitque contra eum (et contra nostros Anabaptistas et enthusiastas), fidelibus bellum esse licitum, eo quod illud Domini voluntate Moses susceperit, dicaturque hic bellum Domini fore contra Amalec in aeternum.

Tropologice, dicamus et nos tanquam resoluti milites Christi: Bellum Domini mihi erit, id est, bellum contra Amalec, id est, contra carnem et mundum in aeternum: hoc enim est bellum Domini, quod scilicet Dominus nobis imperat, quodque ipse per nos gerit. Cogita illud S. Francisci:

Modica hic voluptas: sed postea poena immensa.
Modicus hic labor: sed postea gloria aeterna.
Elige.
Multorum vocatio, paucorum electio, omnium retributio.
Aeternitatem cogita.