Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Jethro socer Mosis uxorem Sephoram cum filiis ad eum reducit; ejusque monitu, vers. 13, Moses cum aliis partitur regimen populi, creatque magistratus, et judices, qui minora dijudicent.
Textus Vulgatae: Exodus 18:1-27
1. Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia quae fecerat Deus Moysi, et Israeli populo suo, et quod eduxisset Dominus Israel de Aegypto: 2. tulit Sephoram uxorem Moysi quam remiserat, 3. et duos filios ejus, quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre: Advena fui in terra aliena. 4. Alter vero Eliezer: Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis. 5. Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus, ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei. 6. Et mandavit Moysi, dicens: Ego Jethro cognatus tuus venio ad te; et uxor tua, et duo filii tui cum ea. 7. Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit et osculatus est eum: salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum 8. narravit Moyses cognato suo cuncta quae fecerat Dominus Pharaoni, et Aegyptiis propter Israel, universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus. 9. Laetatusque est Jethro super omnibus bonis, quae fecerat Dominus Israeli, et quod eruisset eum de manu Aegyptiorum, 10. et ait: Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Aegyptiorum et de manu Pharaonis: qui eruit populum suum de manu Aegypti. 11. Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos: eo quod superbe egerint contra illos. 12. Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo; veneruntque Aaron et omnes seniores Israel, ut comederent panem cum eo coram Deo. 13. Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam. 14. Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quae agebat in populo, ait: Quid est hoc quod facis in plebe? Cur solus sedes, et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam? 15. Cui respondit Moyses: Venit ad me populus quaerens sententiam Dei. 16. Cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut judicem inter eos, et ostendam praecepta Dei et leges ejus. 17. At ille: Non bonam, inquit, rem facis. 18. Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est: ultra vires tuas est negotium, solus illud non poteris sustinere. 19. Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quae ad Deum pertinent, ut referas quae dicuntur ad eum: 20. ostendasque populo caeremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant. 21. Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos, 22. qui judicent populum omni tempore: quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent; leviusque sit tibi, partito in alios onere. 23. Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et praecepta ejus poteris sustentare, et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace. 24. Quibus auditis, Moyses fecit omnia quae ille suggesserat. 25. Et electis viris strenuis de cuncto Israel, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos. 26. Qui judicabant plebem omni tempore; quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes. 27. Dimisitque cognatum suum: qui reversus abiit in terram suam.
Versus 1: Cumque Audisset Jethro, Sacerdos Madian
1. CUMQUE AUDISSET JETHRO, SACERDOS MADIAN. Chaldaeus vertit, princeps Madian. Hebraeum enim cohen et sacerdotem et principem significat, quia olim qui princeps erat, erat et sacerdos.
COGNATUS MOYSI, id est socer Mosis: ejus enim filiam Sephoram duxerat Moses, cap. III, vers. 1. Hebraeum חתן choten cognatum, sive affinem in genere (qualis est socer), significat. Unde a choten fit התחתן hitchatten, id est, affinitate per matrimonium jungi.
Versus 2: Tulit Sephoram Quam Remiserat
Vers. 2. TULIT SEPHORAM UXOREM MOYSI QUAM REMISERAT, cum scilicet Moses ex Madian in Aegyptum rediens, cum Pharaone decertaturus, tantam tamque periculosam negotiorum molem susceperat, ut uxori et liberis vacare non posset; unde eam sibi a Pharaone timentem, libentem et volentem cum filiis remisit in Madian, uti dixi cap. iv, vers. 27.
Epiphanius, haeresi 78, tradit Mosen, ex quo prophetare coepit, uxorem non cognovisse: neque enim aliter, inquit, potuisset Deo tam esse familiaris et conjunctus.
Versus 5: Juxta Montem Dei
5. JUXTA MONTEM DEI, puta Horeb, sive Sinai, ut patet cap. iii, 1. Hinc patet non in Raphidim, sed in Sinai, de quo cap. seq., venisse Jethro, ac proinde haec per prolepsim inseri, forte quia Jethro excitus vel maxime vicina victoria Hebraeorum contra Amalec, de qua cap. praeced., veniebat ad Mosen.
Unde probabiliter contra Lyranum docet et censet Abulensis, Jethro post legem datam in Sina, quando sub finem primi anni exitus ex Aegypto, venisse ad Mosen: illudque colligit ex Deut. 1, vers. 6, 7, 9, 15, ubi dicitur Moses creasse magistratus paulo antequam movenda essent castra ex Sinai: mota sunt autem castra ex Sina anno secundo, mense secundo, ut patet Num. x, 11. Atqui hi magistratus hoc cap. xviii dicuntur creati, cum Jethro venit ad Mosen, Mosique suggessit et persuasit eorum creationem; ergo ipse venit ad Mosen sub finem anni primi, paulo antequam castra movenda essent ex Sina. Unde idem Abulensis censet hoc caput referri et inseri debere ante Num. cap. x, vers. 41. Ibidem enim, vers. 29, Hobab (qui secundum Abulensem et alios est Jethro) rogatur a Mose, ut velit esse dux viae Hebraeorum per desertum: unde et mox Num. xxxii, ortum est jurgium et murmur Aaronis et Mariae, cum viderent uxorem Mosis Aethiopissam, puta Sephoram Madianitidem, quae simul cum patre suo Jethro ad Mosen maritum suum venerat.
Versus 7: Egressus in Occursum Cognati Sui
Vers. 7. QUI EGRESSUS IN OCCURSUM COGNATI (SOCERI) SUI, ADORAVIT, scilicet incurvando se; hoc enim significat Hebraea radix שחה schacha. Moses socero suo Jethro reverentiam more gentis exhibuit, quae reverentia et adoratio est participatio quaedam reverentiae et adorationis Deo debitae: parentes enim, principes et viri eminentes aliquid de potestate Dei et honore participant. Simili modo Abraham adoravit filios Heth, Gen. xxiii, 12: Jacob adoravit Esau, Genes. xxxiii, 3; fratres adoraverunt Joseph, cap. xliii, 26.
SALUTAVERUNT SE VERBIS PACIFICIS. Hebraice, rogarunt de pace, vel an pax, id est, an salva et prospera sunt omnia; hoc enim significat Hebraea salutatio, pax tecum.
Versus 8: Laborem Qui Accidisset Eis
Vers. 8. LABOREM, id est difficultatem et molestiam. Nota hic qualia et quam pia sint Sanctorum colloquia. Talia fuerunt inter S. Antonium et S. Paulum primum eremitam, inter S. Benedictum et Scholasticam sororem, inter Essenos, aliosque veteres eremitas et coenobitas.
Versus 9: Laetatus Est Jethro
Vers. 9. LAETATUS EST. Septuaginta ἐξέστη, obstupuit, in exstasin quasi raptus est.
Versus 11: Nunc Cognovi Quia Magnus Dominus Super Omnes Deos
Vers. 11. NUNC COGNOVI QUIA MAGNUS DOMINUS SUPER OMNES DEOS, q. d. Ego Jethro habui olim aliquam notitiam Dei vestri et veri, neque omnino fidem Abrahae proavi mei abjeci, quam Madian Abrahae filius, noster vero avus, ab eo hausit, et nobis tradidit; fuit tamen hactenus ea infirma, et simulacrorum mixtione et cultu polluta: nunc vero audiens ejus prodigia, quae fecit pro vobis in Aegypto et in mari Rubro, agnosco credoque firmiter hunc solum, qui vobis adfuit, esse verum Deum, optimum, justissimum et potentissimum, utpote qui tam potentem justamque vindictam in impios et tyrannos Aegyptios exercuit.
Hanc fidem et pietatem Jethro in posteros propagavit. Ab eo enim orti sunt Rechabitae, ut patet I Paral. ii, 55, quos ab abstinentia et obedientia ita laudat Jeremias, cap. xxxv, de quibus plura ibid.
Vide hic quid faciat unius patris et principis pietas. Ita Constantinus hoc nomine magnus fuit, quod magni animi et pietatis eximiae fuerit; atque inter omnes Imperatores primus, non solum Christi fidem amplexus sit, sed Christianos etiam Imperatores reliquerit.
Theodosius junior, avi sui nomen et pietatem referens, instituit aulam suam velut scholam, in qua ad pietatem se suosque exercuit, habens ordine distributa tempora lectionum, psalmorum, jejuniorum et vigiliarum, ait Socrates, lib. VII, cap. xxii, et Theodoretus, lib. V, cap. xxxvi; qua in re comes, imo dux et incentrix ei fuit soror Pulcheria, et Eudoxia uxor. Vide Aulam eorum sanctam, quam edidit noster Raderus.
Tiberius excubitorum comes sub Justino II, ob pietatem erga Deum, et liberalitatem erga pauperes, in tanta fuit gratia, ut a Justino Imperatore successor declararetur.
Honorius Imperator verae religionis perstudiosus fuit: unde Deus eum a multis undique insurgentibus tyrannis liberavit, uti ex Socrate, Sozomeno et aliis docet Baronius.
EO QUOD SUPERBE EGERINT CONTRA ILLOS. Est ellipsis, sed pleniore et perfectiore sensu, quam sit in Hebraeo; sic enim est hebraice, quia in quo superbierunt contra eos (Hebraeos), subaudi, in eodem punivit eos Deus, puta, in aquis et mari; nam sicut iis merserant infantes Hebraeorum, ita iisdem ipsis a Deo remensum est, ut aquis mergerentur et ipsi. Unde Chaldaeus ellipsin supplet: vertit enim, quia eadem re, qua cogitarunt Aegyptii judicare (punire et affligere) Israel, judicati sunt (puniti sunt).
Versus 12: Obtulit Holocausta et Hostias
Vers. 12. OBTULIT. Hebraice est accepit, scilicet a Mose et Hebraeis hostias, quas non idolis, ut olim, sed vero Hebraeorum Deo offerret.
UT COMEDERENT PANEM CUM EO CORAM DEO. Nota hic: Hostiae Deo dicatae, et in gratiarum actionem oblatae (quales hic obtulit Jethro), magna parte in solemne epulum cedebant, quod proinde coram Domino fieri dicebatur, quasi ille hostiis sibi oblatis, illarumque epulo praesens adesset, maxime si epulum fieret juxta altare, in quo immolatae erant hostiae Deo. Si tabernaculo jam facto et erecto in fine anni, venit Jethro ad Mosen, uti vult Abulensis, tunc coram Deo, id est coram tabernaculo, quod erat quasi domus Dei, factum est hoc epulum.
Secundo, nonnulli Hebraei « coram Deo » dici sentiunt, propter sanctos, pios et divinos homines, qui in isto convivio praesentes fuerunt, juxta illam veterum sapientum sententiam: « Qui fruitur convivio, in quo sapientes accumbunt, perinde est ac si fruatur gloria divinae majestatis. »
Tertio, S. Augustinus, Quaest. LXVI, « coram Deo, » inquit, id est, in honorem Dei; sed uterque hic sensus paulo remotior est. Hinc patet hoc Jethro sacrificium fuisse purum veroque Deo oblatum: alias enim Moses, caeterique seniores ex eo non comedissent, ne idolothytis polluerentur.
Tropologice: Sancti, inquit Origenes, omnia sua opera faciunt coram Deo, tanquam qui Deum praesentem spectent, et ab eo spectentur; jugiter enim in conspectu Dei versantur, operantur et ambulant.
Versus 13: Sedit Moyses Ut Judicaret Populum
Vers. 13. UT JUDICARET, id est jus diceret.
Versus 15: Venit Ad Me Populus Quaerens Sententiam Dei
Vers. 15. VENIT AD ME POPULUS QUAERENS SENTENTIAM DEI. Hebraeus, quaerens Deum; Chaldaeus, quaerens doctrinam a Deo; Septuaginta, quaerens judicium a Deo, hoc est, a lege Dei aeterna (inquit S. Augustinus, Quaest. LXVII), quae fuit ante omnem legem scriptam, quam Moses Spiritu Sancto plenus clarius quam caeteri omnes Hebraei intuebatur, et in omnibus consulebat tum cogitando et meditando, tum orando.
Versus 17: Non Bonam Rem Facis
Vers. 17. NON BONAM, INQUIT, REM FACIS. Facis quod minus est aptum minusque conveniens; quia quod facis, ut singula solus velis facere, tibi nimis molestum est, et populo minus utile.
Versus 18: Stulto Labore Consumeris
Vers. 18. STULTO LABORE CONSUMERIS. Hebraeum נבל nabal significat stultum esse, item defluere, decidere, consumi: utrumque significatum hic reddidit Interpres.
Voluit Deus Mosen, virum alioqui sapientissimum, ab alienigena et Gentili, puta a Jethro, instrui, ut ostenderet nemini datum esse, ut in omnibus semper aeque sapiat, ac proinde humiliter audiendos quoque esse inferiores, qui saniora consilia suggerunt.
Saepe etenim est olitor verba opportuna locutus:
Doctor nemo enim est bonus doctor, qui non est docilis; quia et ille melius docet, qui quotidie crescit et proficit discendo meliora, » inquit S. Cyprianus ad Pompeium, in fine. Ita et S. Augustinus, Quaest. LXVIII. Quin et Plato objicienti sibi cuidam: « Tune qui doctor es, simul es discipulus? et quamdiu disces? » respondit: « Tamdiu, donec me sapientiorem fieri non poenitebit, » testis est Plutarchus in Platone.
Allegorice significabatur quod Jethro Mose, id est populus Gentilis Judaico, foret sapientior, inquit Cyrillus in Collectan. in Num. cap. 13.
Versus 19: Erit Deus Tecum
Vers. 19. ET ERIT DEUS TECUM, erit Deus tibi auxilio, ut tot administris adjutus, parteque oneris in eos derivata levatus, commodius omnia feras et perficias.
ESTO TU POPULO IN HIS QUAE AD DEUM PERTINENT. Hebraice, esto tu populo ante Deum, vel coram Deo, q. d. Esto tu populi causidicus, advocatus et internuntius apud Deum, « ut referas quae dicuntur ad eum, » scilicet, populi dicta, vota, postulata et necessitates; τὸ enim eum Deum respicit, ut patet ex Hebraeo, non populum, uti censuit Abulensis.
Versus 20: Ostendasque Populo Caeremonias
20. OSTENDASQUE POPULO CAEREMONIAS, ET RITUM COLENDI, VIAMQUE PER QUAM INGREDI DEBEANT, q. d. Sicut dixi te, o Moses, debere esse populi advocatum apud Deum: ita vicissim hic dico te pariter debere esse interpretem Dei apud populum, ut eum doceas quomodo Deum colere recteque vivere debeat: alios vero constituas judices et arbitros ad lites et jurgia eorum dirimenda.
Hinc moraliter S. Gregorius, II part. Pastoralis, cap. vii, docet qualis debeat esse rector; « rector, inquit, internorum curam exteriorum occupatione non minuens, exteriorum providentiam interiorum occupatione non relinquens: ne aut exterioribus deditus ab intimis corruat, aut solis interioribus occupatus, quae foris debet proximis non impendat. » Hinc et S. Augustinus, Quaest. LXVIII: « Docemur, inquit, hic a Jethro nimis intentum humanis actionibus animum levacuare. »
Versus 21: Provide De Omni Plebe Viros Potentes
Vers. 21. PROVIDE AUTEM DE OMNI PLEBE VIROS POTENTES. Ita legunt Hebraea, Chaldaea, Septuaginta et Latina Romana; non sapientes, ut habent Platiniana: hebraice enim est viros virtutis, id est, viros valentes animo, strenuos et magnanimos, qui magnorum et magnatum vultum non timeant, ut personas in judicio accipiant, et judicium pervertant, sed unum timeant Deum Judicem judicum, et Regem regum.
Ita Fridericus II Imperator rogatus, quos e suis haberet charissimos? respondit: « Eos qui non magis me quam Deum timent. » Talis judex fuit Job, cap. xxix: « Conterebam, inquit, molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam. » Hoc est quod monet Ecclesiasticus, cap. vii, 6: « Noli quaerere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates: ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in aequitate tua. »
Quin et Epictetus judicem ita compellat: « Uti ne anser clamore, nec ovis balatu perterretur, ita nec te stolida multitudinis vox perterrefaciat. »
Quare Trajanus Imperator magistratum et judicem constituens, illique de more porrigens gladium: « Accipe, inquit, pro me quamdiu aequa mandavero; si iniqua, contra me utere. »
Ita aulici et duces Christiani suis Imperatoribus, idolorum cultum et sacrificia mandantibus, restiterunt usque ad mortem et martyrium. Ita S. Sebastianus restitit Diocletiano, S. Eustachius Adriano, S. Theodorus Licinio, S. Gallicanus Juliano, Mauritius et Thebaei Maximiano.
Sapientes etiam judices exegisse Mosen, patet Deut. 1, 13: non enim omnes, quas Jethro posuit, conditiones judicum hic enarrantur; nec ullum dubium est tam scientiam et prudentiam, quam virtutem animique constantiam in judice requiri.
Vere enim dixit Carolus V, audita nece Thomae Mori, qui vir sapientissimus, Angliae Cancellarius fuit et Martyr: « In Moro Henricus rex VIII totius Angliae caput praecidit. »
IN QUIBUS SIT VERITAS, non tam doctrinae, aut etiam vitae, quam justitiae (de ea enim praecipue est hic sermo), id est, justos: ita Septuaginta; qui scilicet neminem decipiant, sed faciant quod promiserunt, quodque aequum est et legibus praescriptum. Unde sequitur: « Odientes avaritiam, » qui scilicet munera non capiant, ne iis capiantur, ut jus violent.
Ludovicus XI, Galliae rex, aiebat se in aula omnibus rebus abundare, excepta una; rogatus quaenam ea esset, dixit: Veritas.
Hippocrates, epist. ad Philopaemenem, veritatem depingit quasi mulierem pulchram, magnam, simpliciter ornatam, illustrem ac splendidam, cujus oculorum orbes puro lumine nitebant, ut astrorum ac stellarum fulgorem imitari viderentur.
Rursum veritas temporis filia, et virtutis mater est habita. Plutarchus in Quaest. ait, quod Romani veritatis parentem ac deum habuerunt Saturnum; subdit causam: « An, inquit, quod, ut Philosophi putant, Κρόνον χρόνον, id est, Saturnum tempus esse? veritas vero tempore invenitur: an illud potius, quod Saturnus justissimus fuerit, et veritatem imprimis coluerit? » Hinc et Democritus scripsit veritatem in putei fundo delitere; et proverbium est: « Veritatem in lucem agit et adducit dies. »
Giraldus, syntag. 1, testatur judices olim defunctos exsculptos fuisse ita, ut ex eorum collo ad pectus penderet suspensa veritas, subnutans oculis.
Notat Cajetanus has quinque dotes maxime spectare et requirere debere principes in iis, quos aliis praeficiunt, scilicet primo, magnanimitatem; secundo, timorem Dei; tertio, sapientiam; quarto, justitiam; quinto, abstinentiam a muneribus.
Ita Plato dicere solet: « Principibus nullum praestantius praediorum genus esse, quam eorum familiaritates qui cauponari nescirent. » Hinc et Isaias, cap. 1, vers. 23, arguens Hierosolymitas postquam dixit: « Principes tui infideles, socii furum; » mox causam subjicit: « Omnes diligunt munera. »
E contrario Samuel optimus judex ita cum suis libera fronte disceptat: « Si de manu cujusdam munus accepi, loquimini, et contemnam illud hodie, restituamque vobis, » I Reg. xii, 3. Et Paulus, Actor. xx, 33: « Argentum et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut ipsi scitis. »
Ita Alcamenes Telecli filius Spartanus, rogatus cur munera a Messeniis oblata non accepisset, respondit: « Quia si accepissem, cum legibus pacem habere non potuissem; » significans munera non esse accipienda, quae legibus et Reipublicae obesse solent: testis est Plutarchus in Lacon.
Hasce judicum dotes habeant Confessarii, qui sunt judices in foro animae. In hujus rei signum, sacerdos vetus, qui erat judex, inscriptum habebat in pectore: « Doctrina et veritas; » unde et judices apud Aegyptios sapphirum e collo gestabant, cui inscripta erat veritas, de quo cap. xxviii, vers. 30.
Versus 23: Implebis Imperium Dei
Vers. 23. SI HOC FECERIS, IMPLEBIS (implere poteris: est enim hoc futurum potentiale) IMPERIUM DEI, ET PRAECEPTA EJUS POTERIS SUSTENTARE, id est, sustinere, hebraice est, praecipiet tibi Deus, et poteris stare, id est, poteris satisfacere Dei praeceptis circa totius populi regimen.
Sequantur hoc sapiens Jethro consilium, quicumque recte gubernare volunt: ut nimirum onus cum aliis partiantur, minoraque negotia aliis committant, quo ipsi gravioribus totique communitati invigilare, ac simul Deo et orationi vacare possint; ipsi enim sunt quasi Atlantes, qui Deo nixi onus totius populi suis humeris sustinere debent; praeposterum enim est et insipiens ac iniquum, si rector ita minoribus, vel alienis, vel externis se occupet, ut majora, propria et domestica negligere, vel perfunctorie obire debeat.
Versus 24: Moyses Fecit Omnia Quae Ille Suggesserat
Vers. 24. MOYSES FECIT OMNIA QUAE ILLE SUGGESSERAT. Elegit ergo Moses inferiores magistratus idoneos rebus dijudicandis, sed cum consensu populi, eosque serio officii sui admonuit. Vide Deuteron. 1, a vers. 9 ad 19, ubi haec fusius enarrantur.
Versus 25: Constituit Eos Principes Populi
Vers. 25. ET ELECTIS VIRIS STRENUIS, CONSTITUIT EOS PRINCIPES POPULI, ET TRIBUNOS. Tribunos, hebraice chiliarchas, sive principes mille familiarum videlicet: ita enim pulchro ordine hi magistratus ad levamen Mosis instituti sunt, ut decani quinquagenariis, hi centurionibus, centuriones tribunis, sive chiliarchis subessent; sic ut tribunus quisque sub se decem haberet centuriones, centurio sub se haberet duos quinquagenarios, quinquagenarius praeesset quinque decanis, ita ut a decanis ad quinquagenarios, ab iis ad centuriones, ab his ad tribunos, a tribunis demum ad Mosen appellaretur.
Vocat vero Noster chiliarchas tribunos, quia hic summus olim erat magistratus (tribuni enim plebis erant pares consulibus, erantque quasi consules plebis) in plebe Romana, uti et in militia; sed et colonnellos nostros sive chiliarchas exercitus recte vocamus tribunos.