Cornelius a Lapide

Exodus XIX


Index


Synopsis Capitis

Hebræi veniunt in Sina, ascendit Moyses in montem, Deus jubet populum sanctificari et præparari ad legem Dei reverenter excipiendam: ideoque, vers. 16, Deus montem igne, fumo, tonitruis, fulguribus, terræ motu, et buccinæ clangore replet, ut Hebræos sui metu et religione percellat.


Textus Vulgatae: Exodus 19:1-25

1. Mense tertio egressionis Israel de terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai. 2. Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israel fixit tentoria e regione montis. 3. Moyses autem ascendit ad Deum, vocavitque eum Dominus de monte, et ait: Hæc dices domui Jacob, annuntiabis filiis Israel: 4. Vos ipsi vidistis, quæ fecerim Ægyptiis, quo modo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi. 5. Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis: mea est enim omnis terra. 6. Et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta: hæc sunt verba, quæ loqueris ad filios Israel. 7. Venit Moyses; et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus. 8. Responditque omnis populus simul: Cuncta quæ locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum, 9. ait ei Dominus: Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum. 10. Qui dixit ei: Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua. 11. Et sint parati in diem tertium: in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai. 12. Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos: Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius: omnis qui tetigerit montem, morte morietur. 13. Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis: sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet. Cum cœperit clangere buccina, tunc ascendant in montem. 14. Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua, 15. ait ad eos: Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris. 16. Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat: et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat; et timuit populus, qui erat in castris. 17. Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis. 18. Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace; eratque omnis mons terribilis. 19. Et sonitus buccinæ paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur; Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei. 20. Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset, 21. dixit ad eum: Descende, et contestare populum, ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo. 22. Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos. 23. Dixitque Moyses ad Dominum: Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai; tu enim testificatus es, et jussisti, dicens: Pone terminos circa montem, et sanctifica illum. 24. Cui ait Dominus: Vade, descende, ascendesque tu, et Aaron tecum; sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos. 25. Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis.


Versus 1: Mense Tertio Egressionis Israel de Terra Ægypti, in Die Hac Venerunt in Solitudinem Sinai

« In die hac, » id est in die eadem, sive ejusdem numeri cum mense tertio, puta tertia die mensis tertii; 70 enim hic usurpari pro idem, variis exemplis docet Franciscus Ribera, lib. V De Templo, cap. vii, et ita hoc loco accipiendum esse patebit vers. 11. Quare non recte Patres aliqui putant Hebræos venisse in Sina die prima mensis tertii, uti docte ostendit Bellarminus, lib. III De cultu Sanctorum, cap. XIII.

Nota: Hebræi venerunt in Sina die tertio mensis tertii, anni primi exitus ab Ægypto; discesserunt vero ex Sina anno secundo, mense secundo, die vigesimo, ut dicitur Num. x, vers. 11. Hæserunt ergo in Sina annum integrum, exceptis tredecim diebus. Omnia ergo, quæ ab hoc capite deinceps toto Exodo, totoque Levitico, et in Numeris usque ad cap. x, vers. 11, describuntur, gesta sunt in Sina.

Unde S. Hieronymus: « In Sina, ait, fuit duodecima mansio, ubi media pars Exodi, et totus Leviticus, et Numerorum præcepta, et populi per singulas tribus distributio, et oblatio principum descripta sunt. »


Versus 3: Moyses Autem Ascendit ad Deum

In montem Sina, in quo sciebat olim Deum sibi apparuisse Exodi III, jussisseque ut, post egressum ex Ægypto, sibi in eodem sacrificaret: qua de re ut Deum consuleret, Moses jam ascendit in eumdem.


Versus 4: Quomodo Portaverim Vos Super Alas Aquilarum

Sicut enim aquilæ pullos suos non transferunt unguibus et pedibus, sed eos super alas imponunt, et vectant adeo alte, ut nullus eas vel telo petere possit: sic et Deus alis providentiæ suæ sustulerat Hebræos, quando eos ab omnibus hostibus tutissimos reddidit, et paterna sollicitudine fovit. « Omnes enim reliquæ aves, inquit R. Salomon, pullos suos ponunt inter pedes suos, eo quod timeant sibi ab avibus, quæ supra se volitant. Verum aquila non timet sibi, nisi ab homine, ne forte petat eam jaculo. Cum enim nulla avis altius ipsa volet, propterea collocat pullos suos in alis, cogitans: Satius est ut in me penetret jaculum, quam in pullos meos. Ita et ego feci, inquit Deus, juxta illud cap. xiv, vers. 10: Tollensque se angelus, etc., stetit inter castra Ægyptiorum, et castra Israel; cumque Ægyptii mitterent jacula et lapides, ipsa nubes, in qua latebat angelus, excepit ea. » Hactenus ille. Aquila ergo se quasi clypeum opponit pro pullis: ita et facit Deus pro fidelibus et justis.

Rursum, sicut aquilæ fætus suos per ardua extollunt et assuefaciunt ad solis intuitum, ita et Deus Hebræos per maxima obstacula perduxerat ad tam claram et familiarem Dei cognitionem et cultum.

Historice, nota Dei providentiam et beneficentiam recte comparari aquilæ; nam aquilæ singularis est amor tum in pullos, tum in hominem, præsertim si is virgo sit aut beneficus. Narrat Plinius, lib. X, cap. III, in Sesto educatam a virgine aquilam, eamque libertate donatam, hanc ei duplicis beneficii gratiam retulisse, primo ut aves, mox etiam ut venatus virgini aggereret. Quid, quod cum virginem diem obiisse, jamque rogum exurendæ extructum vidisset, in accensam pyram sese injecit, et simul conflagravit: quippe quæ pari letho interire, quam altrici dominæ supervivere, satius habuerit.

Ptolemæum Soterem Arsinoæ filium ferunt Macedones expositum, et ab aquila nutritum. Hæc sublimis super infantem expansis alis, ab eo et æstum solis et pluviam avertebat, aves gregales arcebat, et coturnicum sanguine tanquam lacte infantem alebat: testis est Suidas in Lago.

Aristomenem miro modo ab aquila ex alta fovea liberatum scribit, modumque fuse narrat Pausanias, lib. IV.

Plutarchus in Parallelis: « Cum pestis, inquit, Spartæ grassaretur, oracula monuerunt mali vim cessaturam, si quotannis nobilem aliquam virginem immolassent. Forte evenit ut Helenæ sors obtigerit: quæ cum mactanda duceretur, aquila devolans sacrificuli gladium abripuit, et ad armenta delatum super juvencam demisit; cujus prodigii argumento hæc virginum immolatio, quam diu Spartani ex oraculo observarant, sublata est. »

Pari prorsus pacto apud Valerios virgo, cui nomen Valeriæ Lupercæ erat, sacrificio forte destinata, aquilæ beneficio servata est.

Scribit ex Philarcho Athenæus, pullum aquilæ a puero alitum, eum quasi fratrem adamasse, ægrotanti mæstum astitisse; cum non ederet, ipse pariter cibum non admittebat; eo mortuo funus prosecutus; cum cremaretur, in rogum se pullus injecit.

Scribit Ælianus, lib. XVII, cap. xxxvii, agricolam hausturum aquam, aquilam cum serpente pugnantem, eo falce dissecto, victorem effecisse, moxque aquam hausisse, ex qua utpote veneno a serpente infecta, socii ejus bibentes paulo post expirarunt; cumque ipse inde bibere pararet, advolavit aquila, poculum evertit, aquam effudit, itaque eum veneno et morte liberavit.

Idem, lib. XII, cap. xxi, narrat Tilgamum regem Babylonis, cum puer esset, jussu avi præcipitatum, ab aquila subvolante quæ puerum dorso excepit liberatum, et in hortum quemdam leniter depositum. « Hoc, inquit, si cui fabula videtur, me quoque non approbare illi fatebor. Audio tamen Achæmenem Persam quoque, a quo nobilis Persarum prosapia descendit, aquilæ alumnum fuisse. »

Hæc profana sunt, audi sacra. Deus enim Sanctos mire sæpe per aquilas juvit.

S. Medardum, cum puer esset in campo pluviæ expositus, ab aquila alas et corpus super eum expandente, servatum esse, habet ejus Vita.

S. Benedicti a latronibus occisi corpus in aquam projectum, ab aquila demonstratum est.

S. Stanislai Cracoviensis Episcopi a Boleslao rege occisi corpus, quatuor aquilæ a canibus et feris defenderunt toto biduo, donec sacerdotes disjecta membra collegerunt, quæ subito coaluisse dicuntur.

Venerabilis Beda de S. Cuthberto, Episcopo Lindisfarnensi, refert, quod aquila miraculose piscem acceperit e flumine, eumque S. Cuthberto, ne fame periret, detulerit.

Tropologice, Sancti, præsertim illustres, in cælis habitant quasi aquilæ, ibique eos Deus sibi in cælestibus assumit, quasi suos familiares et aulicos. Unde S. Gregorius, lib. XXXI Moral. xxxiv, explicans illud Job xxxix: « Numquid ad præceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum? » S. Paulum et Sanctos comparat aquilæ. « Videamus, inquit, aquilam nidum in arduis sibi construentem, qui ait: Nostra conversatio in cœlis est. Et rursum: Qui conresuscitavit, et consedere fecit nos in cœlestibus. In arduis habet nidum, quia profecto in supernis figit consilium, non vult mentem in ima dejicere, non vult per abjectionem conversationis humanæ in infimis habitare. Tunc Paulus fortasse in carcere tenebatur, cum se consedere Christo in cœlestibus testaretur: sed ibi erat, ubi ardentem jam mentem fixerat; non illic, ubi illum necessario pigra adhuc caro retinebat. » Deinde in sequentibus hanc mentis in cœlo positæ altitudinem ostendit esse signum divinæ prædestinationis et electionis ad gloriam. Hoc est enim quod ait Isaias, cap. LVIII, vers. 14: « Tunc delectaberis super Domino, et sustollam te super altitudines terræ, et cibabo te hæreditate Jacob. »

Merito ergo S. Augustinus, serm. 2 De omnibus Sanctis, ita fideles exstimulat: « Ad hanc in cœlis palmam libenter ac prompte certemus, omnes in agone justitiæ Deo et Christo spectante curramus; et qui sæculo et mundo majores esse cœpimus, a cursu nostro nulla sæculi cupiditate tardemur. Si expeditos, si celeres in hoc operis agone, si currentes dies ultimus invenerit, nusquam Dominus meritis nostris ad præmium deerit remunerator. »

Hac de causa Gentiles in funere Imperatoris aquilam e rogo emittebant, quæ animam defuncti ferret in cœlum. Audi Spartianum in funere et apotheosi Adriani Imperatoris: « E fastigio simul cum subjecto igne ascensura in cœlum aquila dimittitur, quæ in cælum creditur ipsam principis animam deferre. » Idem de Augusto testatur Dio in ejus funere lib. LVI. Testantur et nummi, qui una parte habent effigiem Divi Imperatoris, in altera vero aquilam, cum his verbis: « Consecratio S. C. » Quin et principes post mortem aquilæ insidere, ab eaque vehi fingebantur, pingebanturque. Audi Artemidorum in suis Divin. somn. lib. II, cap. xx: « Aquila vehi regibus et opulentis viris obitum prædicit. Vetus enim mos est hos mortuos fingere et pingere aquilæ insidentes. »

Ita Imperatori Severo signa mortis attulerunt aquilæ quatuor, a quibus sibi visus est per nocturnam imaginem in cœlum abripi. In nummo autem cujus inscriptio est: « Divus Pert. Pius pater, » aquila est pilæ insidens, quasi ipsum supra cœlum sublatum esse velit innuere. Denique epigramma in Platonis sepulcro aquilam appingit, quasi ejus specie anima Platonis in cœlum evolarit; sic enim habet:

Cur, aquila, ad tumulum hunc volitas? dic, numquid ab astris
Hic habitare Deum forte aliquem intuita es?
Imo anima extincti sum diva Platonis, Olympum
Quæ colo, sed corpus terrigenum Attica habet.


Versus 5: Si Ergo Audieritis Vocem Meam, et Custodieritis Pactum Meum, Eritis Mihi in Peculium

Q. d. Licet sitis pusillus grex, pusilla gens, eritis tamen totum pecus meum, id est, omnis substantia, totæ opes meæ; olim enim omnis substantia veterum erat in pecore, indeque dictum est peculium: peculium ergo est peculiaris et propria hæreditas. Hoc enim est quod dicit Deuter. xxxII, 9: « Pars Domini populus ejus, Jacob funiculus hæreditatis ejus, » id est, pars hæreditaria ejus: olim enim funiculis solebant hæreditates inter hæredes dividere et dimetiri.

Pro peculium hebraice est סגלה segulla, id est pars, sive portio electa et dilecta, qualis est thesaurus, q. d. Licet meus sit universus orbis, omnesque populi, vos tamen eritis mihi chari et pretiosi instar cimelii, vel thesauri; unde Septuaginta, et ex iis S. Petrus et Paulus vertunt, eritis mihi λαὸς περιούσιος, id est populus peculiaris, exquisitus et eminens; unde et Symmachus vertit, eritis mihi λαὸς ἐξαίρετος, id est populus selectus, egregius, eximius. Lyranus vertit, eritis mihi amicabiles, id est, eritis mihi ita amici, ac si essetis ipsa mea amicabilitas. Vide dicta ad Titum II.

MEA EST ENIM OMNIS TERRA. — Cum tota terra sit mea jure creationis et conservationis, possum et volo vos ex ea mihi in peculium asciscere: ita ut tota terra mea sit hæreditas, vos vero sitis meum peculium, meum segulla.


Versus 6: Et Vos Eritis Mihi in Regnum Sacerdotale

Hebr. in regnum sacerdotum, id est sacerdotale; Hebræi enim genitivum substantivum usurpant pro epitheto adjectivo, q. d. Vos eritis regnum meum, ut non laicum et profanum, sed sacrum, meoque cultui et sacrificiis addictum. Septuaginta invertunt verba: Eritis mihi regale sacerdotium; quos sequitur S. Petrus, epist. I, cap. II, vers. 2; sed idem est sensus: utramque enim dignitatem, quæ in republica est summa, scilicet regni et sacerdotii sui, hic Deus Hebræis præ cæteris gentibus tribuit. Chaldæus vertit, eritis mihi reges et sacerdotes, q. d. Vos non singuli, sed ex vobis aliqui deputati erunt reges, per quos regnabitis, et aliqui erunt sacerdotes, per quos sacrificia efferetis Deo. Potest tamen secundo, hoc de singulis accipi quasi cuique in particulari, non autem soli reipublicæ hoc promittat Deus, q. d. Singuli eritis quasi reges, quia Chananæis aliisque gentibus dominabimini, quomodo Pyrrhi legatus dixit se Romæ tot reges, quot senatores vidisse. Eritis et sacerdotes, quia inter alias gentes soli eritis meo cultui meisque cæremoniis addicti. Porro regnum et reges tam active quam passive accipio, q. d. Vos eritis reges, ita tamen ut ego in vobis regnem.

Quærunt hic aliqui cur Moses Judæis promittat regnum sacerdotale; S. Petrus vero, epist. I, cap. II, vers. 2, inverse Christianis spondeat sacerdotium regale? Ac respondent primo, quia regalis dignitas, quæ apud Judæos perfecta erat, apud Christianos imperfectior reddita est: sacerdotium vero, quod apud eos imperfectum erat, apud Christianos perfectissimum, regnisque et regibus prædominans evasit. Secundo, quia lex Mosis erat lex justitiæ, juxta illud: « Ego Deus zelotes, sive æmulator, reddens iniquitatem patrum super filios, » Deuter. v, 9. Lex vero Christi est lex misericordiæ. Regalis auctoritas justitiam tuetur: ideo enim gladium portat; sacerdotalis autem misericordiam. Talis enim, ut ait S. Paulus, Hebr. VII, decebat ut nobis esset pontifex, qui possit condolere iis, qui ignorant et errant, ac compati infirmitatibus nostris. Apposite ergo justitiæ tempore, puta in lege veteri, regalis præeminebat auctoritas: misericordiæ vero tempore sacerdotalis dignitas effecta est præstantior, quia a regia potestate justitia, a sacerdotali pietas et misericordia exspectanda est. Ita Ascanius Martinengus in Genes. tomo 1.

Mystice, omnes Christiani probi et sancti sunt reges, inquit S. Gregorius, lib. XXVI Moral. cap. xxvi: « Nam dominantes cunctis motibus carnis, modo luxuriæ appetitum frænant, modo æstum avaritiæ temperant, modo gloriam elationis deprimunt, modo suggestionem livoris obruunt, modo ignem furoris extinguunt: reges ergo sunt, quia tentationum suarum motibus non consentiendo, non succumbere; sed dominando et regendo, præesse noverunt; » hinc in cœlo accipient regnum: « Qui vicerit, inquit, dabo ei sedere mecum in throno, sicut ego vici, et sedi cum Patre in throno ejus; » tunc dicent illud Apoc. V, 10: « Fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabimus super terram, » imo super cœlum et cœlos cœlorum.

GENS SANCTA, — separata ab aliis gentibus profanis et idololatris, mihique soli mea vocatione et electione addicta, et quasi consecrata.

Alludit ad historiam Genes. XLVII, 22, ubi redditur ratio, cur soli sacerdotes in Ægypto non fuerant in communi fame compulsi vendere possessiones suas: nimirum quia terra sacerdotalis tradita fuerat a rege sacerdotibus, quibus et statuta cibaria ex horreis publicis præbebantur. Itaque ingens erat honos et gratia quam rex Ægypti sacerdotibus deferebat, magnaque privilegia, immunitates et exemptiones, quibus sacerdotes Ægypti fruebantur. Porro fames, labores et ærumnæ, quæ cæteros affligebant, sacerdotes ne minimum quidem perstringebant, singulari regis in ipsos benevolentia et beneficio. Hæc enim notissima erant populo Israel ex Ægypto egredienti, q. d. Faciam vos meum peculium, uti vidistis in Ægypto sacerdotes esse peculium regis. Sic in Hispania militares ordines, ut S. Jacobi, atque alii, sunt peculium regis. Porro sacerdotes Ægypti vocantur reges, id est regis amici; et quia erant judices populi, atque summus sacerdos erat summus judex, ut tradit Ælianus, lib. XIV, cap. xxxiv. Ita Alcazar in Apoc. I, vers. 5.


Versus 8: Cumque Retulisset Moyses Verba Populi ad Dominum

Q. d. Dum Moses eadem die rediisset ad Dominum, et obedientiam verbaque populi ad Dominum referre cogitaret et inciperet, prævenit eum Dominus, et ait: « Jam nunc veniam ad te in caligine. » Nam post ea Domini verba, Mosen nuntiasse et retulisse Domino promptam populi obedientiam, et ad eam respondisse Dominum, sequentia verba docent; id clarius est in Hebræo, ubi post populi verba, Moses ea retulisse ad Dominum dicitur, sed indefinito tempore. Nota: Hebræi factum dicunt id, quod fit, et incipit: vide Can. 22. Retulit porro Moses, non quod ea nesciret Deus, sed ut obsequentem populi voluntatem Domino offerret: quomodo angeli hominum vota ad Deum referunt, cum iis et sua jungentes.


Versus 9: Jam Nunc Veniam ad Te in Caligine

Ut te legislatorem Hebræorum constituam, qui eis des legem non humanam, sed divinam: quod ut sciat credatque populus, hac de causa de cœlo loquar tecum, daboque tonitrua, fulgura, etc., coram populo. Sic enim et Gentiles legislatores, ut auctoritatem aucuparentur, cum Deo se collocutos, ab eoque leges se accepisse finxerunt. Ita Lycurgus legislator Lacedæmoniorum, Delphos profectus consuluit oraculum: respondit Pythia eum diis charum, magisque deum quam hominem esse; quærentique de bona legum latione dixit, dari ac sponderi a Deo eum reipublicæ statum, qui omnium longe esset præstantissimus. Quare Lycurgus leges suas vocavit ῥήτρα, quasi dicas, oracula. Ita Numa Pompilius legislator, et secundus rex Romanus, cum dea Egeria se colloqui finxit. Ita Pythagoras aquilam figuratam vocibus sistere et deducere solebat, quasi per eam e cœlo sua dogmata acciperet: testis est Plutarchus in Numa et Lycurgo. Mercurius, qui primus Ægyptiis leges dedit, Theologus habitus fuit divinus, ideoque Trismegistus, id est ter maximus, cognominatus.


Versus 10: Sanctifica Illos Hodie et Cras, Laventque Vestimenta Sua

Q. d. Edic et jube ut hodie et cras Hebræi separent se ab omni immunditie, utque corporalem sui et castrorum munditiem, lavando et purgando procurent. Unde Philo, lib. De Decalogo, asserit eos per triduum lavacris fuisse purificatos, idque ut hac ratione rudis ille populus excitaretur, ad divinæ legis tertio die accipiendæ reverentiam. Unde Chaldæus vertit, præpara eos. Hinc et jussit Moses quemque suas lavare vestes, ut hæc exterior lotio eos interioris lotionis et purificationis admoneret, ut pura mente Deo occurrerent. Sanctificatio ergo hæc et præparatio, primo et potissimum sita erat in continentia, ut scilicet abstinerent ab uxoribus; sic enim eam explicat Moses, vers. 15; secundo, in lotione corporum et vestium; tertio, in purgatione castrorum; quarto, in reverenti exspectatione Dei promulgaturi suam legem.


Versus 11: Et Sint Parati in Diem Tertium: in Die Enim Tertia Descendet Dominus Coram Omni Plebe Super Montem Sinai

Dies hic tertius fuit quinquagesimus a paschate, et ab egressu ex Ægypto, fuitque pentecoste, qua legem a Deo acceperunt in Sina; nam in memoriam datæ legis hoc 50 die a paschate, quotannis celebrabant Hebræi pentecosten, uti docet S. Hieronymus ad Fabiolam, et S. Augustinus, Quæst. LXX, et passim alii.

Hic tertius dies fuit sextus mensis tertii, qui dicitur Sivan, et maio respondet: nam tertio die Sivan venerunt Hebræi in Sina, ut patet vers. 1; inde ab adventu suo die tertia, quæ erat sexta mensis Sivan, legem acceperunt. Unde Hebræi in suis Calendariis, teste Genebrardo, pentecosten consignant die sexta Sivan; et patet, quia sexta Sivan est quinquagesima ab egressu et paschate exclusive. Hi enim 50 dies a paschate ad pentecosten ita numerandi sunt, ut pascha, sive primus dies azymorum excludatur, et primus dies horum quinquaginta sit secundus dies azymorum, qui fuit alter a paschate et ab egressu, ut patebit Levit. XXIII vers. 11. Numera ergo a secundo die azymorum, puta a decimo sexto die mensis primi, reliquos 14 dies ejusdem mensis, et 30 dies mensis secundi (Hebræorum enim menses utpote lunares, alterni erant 29 et 30 dierum), habebis dies 44. His adde sex dies mensis tertii, complebis 50, sive pentecosten. Errat ergo Abulensis hic, Quæst. X, dum asserit legem datam esse die non 50, sed 48 ab egressu: idque ex eo, quod putet Hebræos venisse in Sina die prima mensis tertii, ac tertio post die accepisse legem. Dies enim prima mensis, inquit ipse, vocatur « dies hæc » vers. 1. Verum ibi ostendi, quod « dies hæc » vocetur non prima, sed tertia.

DESCENDET DOMINUS, — descendam ego. In enallage personæ crebra apud Hebræos. Descendam, inquam, non motu locali, sed revelatione gloriæ meæ, uti indicat Chaldæus. Vide vers. 18.


Versus 12: Cavete, Ne Ascendatis in Montem, Nec Tangatis Fines Illius

Tanquam curiosi scrutatores præsentiæ et majestatis divinæ; sed potius cum reverentia continete vos in castris et jumenta vestra.

Tropologice S. Gregorius, lib. VI Moral. xxv: « Bestia, ait, montem tangit, cum mens irrationalibus desideriis subdita, ad contemplationis alta se erigit; sed lapidibus percutitur, quia summa non sustinens, ipsis superni ponderis ictibus necatur. »

OMNIS, QUI TETIGERIT MONTEM, MORTE MORIETUR: MANUS NON TANGET EUM, SED LAPIDIBUS OPPRIMETUR. — Quia hic, qui contra præceptum meum audacter et irreverenter tangit montem, Dei præsentia jam sacrum, censendus est sacrilegus, adeoque pollutus et immundus, ut tanquam anathema vitandus sit, nec tangendus, ne quam eum attrectantibus labem afflet; non ergo cominus eum feriri, sed eminus lapidari jubeo. Ita Rupertus.

CUM CŒPERIT CLANGERE BUCCINA, TUNC ASCENDANT IN MONTEM. — Hebraice est, cum traxerit, vel protraxerit buccina, id est, ut noster Interpres vertit Josue VI, 5: « Cum insonuerit sonus longior et concisior buccinæ. » Verum quia Hebræi non habent verba composita, sed ea per simplex exprimunt, hinc Septuaginta et Chaldæus abstrahere vel substrahere vertunt contrario sensu: Cum subtractus fuerit, cessaveritque sonus buccinæ, tunc ascendite in montem. Sed noster Interpres usitatiorem verbi significatum secutus est, cum vix in alteram, quam habent Septuaginta, significatione reperiatur. Unde et passim ita vertunt recentiores; atque ad vocem tubæ, non autem ad cessationem tubæ, Hebræos ascendisse in montem, patet vers. 16 et 17, ex communi omnium Interpretum versione et consensu.

Buccina hæc, inquiunt Judæi, fuit cornu arietis immolati pro Isaac; sed hæ sunt nugæ. Buccina ergo hæc non fuit cornea, sed aerea: angelus enim aerem collidens, ut sonum ederet similem inflatæ buccinæ, quasi per buccinam hic buccinare dicitur. Angelus ergo clangens de monte Sina, ut habent Chaldæus, Septuaginta, et indicant sequentia, hoc clangore populum evocabat ex castris a monte dissitis, ut veniret ad radicem montis, ibique legem Decalogi, angelo quasi præcone Dei proclamante, audiret.

Mystice, sonitus buccinæ significabat gravitatem præceptorum Dei, quæ ut impleantur, homini indicitur bellum contra seipsum, inquit S. Thomas in cap. XII ad Hebr. lect. 4.

ASCENDANT IN MONTEM, ascendant versus montem, usque ad terminos a Mose jussu Dei præfixos, in ipsa montis radice. Vide vers. 17; nam vers. 12 jussi sunt sub pœna mortis montem ipsum non tangere. Jubentur ergo hic tantum castris egredi, et ad radices montis Sina propius accedere. Ita Rupertus, Hugo et alii. Adde, totus hic mons igne fumabat, ut patet Deut. V, 4; ergo non poterant ad eum propius accedere Hebræi.


Versus 14: Sanctificavit Eum

Eo modo, qui jam dictus est, quique sequitur, scilicet jubendo lavari vestimenta, et abstinere ab uxoribus, atque comparare se per munditiem, et reverentem exspectationem Dei ejusque legis, in diem tertium, quo futura erat Decalogi promulgatio.


Versus 18: Totus Autem Mons Sinai Fumabat, eo Quod Descendisset Dominus Super Eum in Igne

Deuter. IV, 11, dicitur mons Sina arsisse usque ad cœlum. Sicut ergo in fornace partim flamma et ignis, partim fumus necdum accensus, sed cum igne convolutus conspicitur: ita pariter ignem fumo mixtum in Sina angelus vice Dei produxit, idque sive ex aere, sive ex fumosa quapiam materia, quæ facile ignem concipit, puta ex thure, resina, sulphure, etc.

Nota: Ignis est insigne divinæ ac regiæ majestatis: hinc Deus in rubo Mosis, in columna, in monte Sina, in templo, et alibi, cum ejus regia aut judiciaria potestas exprimitur, in igne apparuit. Ignis enim præit illum, tanquam verum regem et judicem maximum. Psal. XLIX: « Deus manifeste veniet, etc.; ignis in conspectu ejus exardescet, » id est, prælucebit regi vero. Psal. XCVI, agens de Christi judicio: « Ignis, inquit, ante ipsum præcedet. » Ita Imperatoribus olim præferebatur ignis, teste Herodiano, quia ignis est symbolum tum principatus, ut qui primus ac princeps inter elementa virtute ac splendore emineat; tum vitæ, doctrinæ, felicitatis, potentiæ et gloriæ, quibus rebus Deus Divique pollent, et post eos principes, reges ac judices. Hinc Varro: Ignis, ait, dicitur a gignendo et nascendo, quod ab igne omnia nascantur, et ignis animantibus vim indat mirificam.

Symbolice Cyprianus, lib. III Testimon. ad Quirinum, hoc igne, uti et igne rubi, Exodi cap. III, et linguis igneis in Pentecoste, Actor. cap. II, significatum putat Spiritum Sanctum. Porro ignis hic fumans, ipseque fumus, minax erat incendii, si legem Dei violarent, uti de facto ob legis violationem, urbs et templum primo a Chaldæis, deinde a Tito et Romanis incensa, et in fumum cineresque redacta sunt.

ERATQUE OMNIS MONS TERRIBILIS. — Bene vertit Noster, si aliis punctis in Hebræo legas in hiphil ויחרד vaiachared, id est, et terruit, sive perterrefecit Hebræos hic mons. Jam aliis punctis in qal legunt vaiecherad, id est, ut Chaldæus, et contremuit totus mons, ideoque pariter erat terribilis.

Terræ motu fuisse hic concussum montem Sina patet quoque Psal. LXVII, vers. 9: « Terra mota est; etenim cœli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel. » Unde patet, simul cum terræ motu, inter ignes et fulgura, de quibus vers. 16, hic extitisse pluviam, quod et Josephus testatur.

Septem ergo fuerunt terribilia in Sina, cum ibi daretur lex. Primo, totus mons tremebat. Secundo, totus mons igne et fumo ardebat. Tertio, horrenda erant tonitrua et fulgura. Quarto, erat caligo densissima. Quinto, erat pluvia et procella, ut ait Apostolus, Hebr. cap. XII, vers. 18. Sexto, sonus buccinæ perstrepebat. Septimo, angelus e Sina voce tubali et horribili Decalogum proclamabat. Omnia hæc eo spectabant, ut Hebræos sacro quodam horrore, timore et reverentia tum numinis, tum legis, quam accepturi erant, observandæ percellerent. Apte quoque pluvia legem quasi doctrinam e cœlis descendentem significabat. Unde illud Mosis, Deut. cap. XXXII, vers. 2: « Concrescat ut pluviam doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam. »

Allegorice, tonitru significabat terrorem prædicationis Evangelii: unde Paulus a S. Hieronymo vocatur tonitru Gentium; fulgura significabant claritatem miraculorum; vox buccinæ fortem prædicationem Apostolorum. Dominus descendit in igne et fumo, quia fideles suæ claritatis et Evangelii ostensione illuminat, et infidelium oculos fumo et caligine erroris obscurat, inquit Isidorus.


Versus 19: Deus Respondebat Ei

Hebraice additur per vocem, q. d. Non per phantasmata aut visiones, sed exterius clara voce Deus respondebat Mosi, ut Hebræi Deum cum Mose legislatore suo loquentem audirent.

Nota: Qui hic passim cum Mose loquitur, quique sequenti cap. decalogum ex Sina proclamavit, fuit angelus, ut patet Actor. cap. VII, vers. 38, et Gal. cap. III, vers. 19, ubi diserte dicitur legem datam esse per angelos; dicitur tamen hic angelus Deus, quia Dei personam gerebat, ejusque legem tradebat, tanquam Dei præco et legatus.


Versus 20: Descenditque Dominus Super Montem Sinai in Ipso Montis Vertice, et Vocavit Moysen

Descenderat jam Deus per angelum vers. 18, super montem in igne, sed quasi sursum adhuc elevatus super montem, et in aere consistens: hoc enim innuit τὸ super; hic vero ulterius descendit in ipsum verticem montis, eoque Mosen evocavit, ut in eum ascenderet.


Versus 21: Ne Forte Velit Transcendere Terminos

Hebraice est, ne destruant, ne dissipent, subaudi, terminum a me statutum. Unde colligi videtur limitem hunc et terminum sepe aliqua, vel palis obductum fuisse, quæ accedenti ad montem disjicienda foret.


Versus 22: Sacerdotes Quoque Qui Accedunt ad Dominum, Sanctificentur, Ne Percutiat Eos

Necdum Aaron ejusque filii creati erant sacerdotes: sacerdotes ergo hic intelligit eos, qui ante Aaronem in populo, ex lege naturæ erant sacerdotes, quos multi putant fuisse primogenitos familiarum. Ita Cajetanus, Lipomanus et alii. Tales sane fuisse videntur juvenes illi, quos Moses, capite XXIV, vers. 5, misit immolare holocausta.

Nota « qui accedunt ad Dominum, » q. d. Quorum munus est accedere ad Dominum, ut orando et sacrificando sint mediatores inter Deum et populum. Jubet ergo Deus sacerdotes cum cæteris, imo præ cæteris sanctificari, id est, se emundare ab omni sorde et macula, vestimenta lavare, abstinere ab uxoribus, et reverenter exspectare Deum decalogi promulgatorem.


Versus 23: Dixitque Moyses: Non Poterit Vulgus Ascendere in Montem

Q. d. Non præsumet populus id, quod scit a te vetitum sub pœna mortis: consuetudinis et colloquii divini avidior Moses deprecatur, et excusat se, ne jubeatur redire ad populum.

TESTIFICATUS ES, — protestatus es.

SANCTIFICA ILLUM, q. d. Montem Sina termino, vel sepe aliqua separa ab accessu populi, ut mihi soli mons hic quasi dicatus videatur.


Versus 24: Vade, Descende

Ut sacerdotibus etiam denunties ne transeant terminos montis, a me populo præstitutos: de sacerdotibus enim priore præcepto vers. 21, nihil attigi. Deinde « descende, » ut severiore interdicto et pœna idipsum firmes et sancias, videlicet non a populo, sed a me Deo vestro, eum, qui secus faxit, terminosque montis transierit, interficiendum esse. Tertio, « descende, » ut Aaron destinatum jam sacerdotem, tecum in montem ad me adducas, idque hoc fine, ut hac ratione ejus sacerdotium a me populo commendetur, illique fiat venerabile et reverendum, cum hunc a me honorem Aaroni deferri videbit, ut eum mea vocatione et præsentia digner. Quarto et maxime, « descende, » ut tu, o Moses, sub vertice montis pene cum populo constitutus, velut unus ex eo legem meam, puta Decalogum (quem cap. seq. ex Sina proclamabo), cui tu quoque subjectus es, audias; sed hanc rationem subticet hic Deus.

Allegorice, promulgatio legis veteris significabat promulgationem legis novæ: utraque enim facta est die quinquagesimo a paschate, puta in pentecoste; ibi terræ motu contremuit mons, hic domus discipulorum; ibi inter flammas ignium et micantia fulgura fragor tonitruorum personabat, hic cum ignearum visione linguarum sonitus pariter de cœlo tanquam spiritus vehementis advenit; ibi clangor buccinæ verba legis perstrepebat, hic tuba Evangelica Apostolorum ore insonuit. Ita Beda in homilia vigiliæ Pentecostes, et S. Hieronymus ad Fabiolam; quin et Apostolus, Hebr. cap. XII, vers. 18: « Non enim accessistis, inquit, ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam, et tubæ sonum; sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cœlestem, et multorum millium angelorum frequentiam, etc.: videte, ne recusetis loquentem. »

Descendit ergo Deus in ipsum verticem, eoque Mosen evocat: Moses enim infra verticem consistebat, ibique cum Deo, audiente populo vicino, et ad radices montis consistente, colloquebatur: unde hic jubetur a Deo in cacumen montis ascendere, ad quod pariter Deus densiore nube, et majore gloria descendit. Perperam ergo Calvinus hic carpit nostrum Interpretem, dum vult vertendum esse, non descendit, sed descenderat autem, scilicet jam ante vers. 21.


Versus 25: Descenditque Moyses ad Populum

Ut præceptum de non transgrediendo limite montis populo promulgaret: quo facto statim rursus cum fratre Aarone, uti ei jusserat Deus vers. 24, ascendit aliquousque, ita ut a populo ad radices montis stante distaret, ut patet cap. XX, vers. 19; ibique Moses stans audivit Decalogum proclamari ab angelo, ideoque postea evocatus in verticem ascendit, cap. XX, vers. 21, accepturus ibidem a Deo leges alias cæremoniales et judiciales, tumque Aaronem et populum ad castra remisit, ut patet Deuter. cap. V, vers. 30.