Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Angelus ex Sina toti populo Hebraeorum proclamat, et promulgat Decalogum. Secundo, vers. 21, Moses ascendit ad Deum in caligine verticis Sina latentem, jubeturque ab eo facere altare ex terra, vel lapide insecto.
Textus Vulgatae: Exodus 20:1-26
1. Locutusque est Dominus cunctos sermones hos: 2. Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. 3. Non habebis deos alienos coram me. 4. Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quae est in coelo desuper, et quae in terra deorsum, nec eorum quae sunt in aquis sub terra. 5. Non adorabis ea, neque coles: ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me: 6. et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt praecepta mea. 7. Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum; nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. 8. Memento ut diem sabbati sanctifices. 9. Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua. 10. Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est: non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas. 11. Sex enim diebus fecit Dominus coelum et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt, et requievit in die septimo: idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum. 12. Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi. 13. Non occides. 14. Non moechaberis. 15. Non furtum facies. 16. Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. 17. Non concupisces domum proximi tui: nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quae illius sunt. 18. Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinae, montemque fumantem; et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul, 19. dicentes Mosi: Loquere tu nobis, et audiemus: non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur. 20. Et ait Moyses ad populum: Nolite timere; ut enim probaret vos, venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis. 21. Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus. 22. Dixit praeterea Dominus ad Moysen: Haec dices filiis Israel: Vos vidistis quod de coelo locutus sim vobis. 23. Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis. 24. Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei: veniam ad te, et benedicam tibi. 25. Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus: si enim levaveris cultrum super eo, polluetur. 26. Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.
Versus 1: Locutusque Est Dominus Cunctos Sermones Hos
1. LOCUTUSQUE EST DOMINUS CUNCTOS SERMONES HOS. — Buccina, quae hactenus confusum buccinae sonum dederat, jam angelo voces distinguente, articulatum dedit sonum verborum sequentium, puta Decalogi. Decalogum enim hic angelus Deum repraesentans, quasi legislator tubali voce, quae a toto populo (a tribus millionibus hominum) exaudiri posset, promulgavit. Ita Nyssenus, Philo et alii.
Angelus ergo dicit: «Ego sum Dominus Deus tuus,» etc., quia loquitur in persona Dei; perinde ut Prorex Neapolis in suis edictis dicit et scribit: «Nos Philippus Rex mandamus,» etc., quia nomine regis Philippi edicit et imperat.
Hinc Prosper, lib. I Promiss. cap. ult., Judaeos inde dictos putat, quod receperint jus Dei, id est legem Dei. Verum haec tantum apta est allusio ad nomen Latinum; nam alioqui certum est Judaeos hebraice vocari et denominari a Juda patriarcha, Genes. XLIX, 8.
Versus 2: Ego Sum Dominus
2. EGO SUM DOMINUS. — Hic incipit Decalogus, quem totum commodius explicabo Deuter. V, 6; ibi enim totus reperitur meliori ordine.
Versus 18: Cunctus Autem Populus Videbat Voces
Vers. 18. CUNCTUS AUTEM POPULUS VIDEBAT VOCES. — «Videbat,» id est, percipiebat non visu, sed auditu, id est audiebat. Hebraei enim saepe sensum unum cum altero commutant, ac praesertim visum pro quolibet sensu sumunt, quia visus est omnium sensuum praestantissimus et certissimus, inquit S. Augustinus, Quaest. LXXII: vide Canon. 5. Videre ergo voces hic idem est, quod voces cognoscere: nam, ut ait Philo, lib. De Decalogo, vox haec Hebraeis tam clare et sonore se ingerebat, ut videre magis eam quam audire se putarent.
ET LAMPADES, — fulgura lucentia et flammantia instar lampadum. Vide cap. XIX, vers. 16.
ET SONITUM BUCCINAE. — Buccina, quae ante Decalogi promulgationem quasi tuba clanxerat, et evocaverat Hebraeos ad legem Dei audiendam, illa, angelo Decalogum voce articulata proclamante, siluerat; sed peracta Decalogi promulgatione, mox rursum quasi tuba clangere et strepere coepit. Unde timens populus, ne rursus Deus voce sua sonora et terribili loqueretur, rogavit Mosen, ut ipse foret internuntius, et vice Dei loqueretur, Deique jussa ac voces ad populum perferret: quin et hoc buccinae sonitu et timore perculsus populus retrocessit a Sina, eminusque stetit, uti hic dicitur.
Versus 20: Ut Probaret
Vers. 20. UT PROBARET, — ut experiretur vestrum timorem, reverentiam et obedientiam.
Versus 21: Stetitque Populus De Longe
Vers. 21. STETITQUE POPULUS DE LONGE. — Intellige ex cap. praecedenti, vers. 24, Mosen cum Aarone ascendisse ultra radices montis Sina; populumque, sive principes populi voce Dei perterrefactos, ad Mosen vociferatos esse ac rogasse, ut Deus eis non loqueretur, sed Moses; quod audiens Dominus probavit petitionem populi, jussitque eum redire ad tentoria sua cum Aarone; Mosen vero jussit manere in monte, et in ejus cacumen conscendere, ut ibi alia, quae sequuntur, Dei mandata audiret, eaque ad populum referret. Vide Deuter. V, 23 et seq.
Versus 22: Moyses Autem Accessit Ad Caliginem
MOYSES AUTEM ACCESSIT AD CALIGINEM, IN QUA ERAT DEUS. — Significabatur hac caligine Deus et natura divina, quae cognitionem omnem hominum et angelorum in immensum transcendit. Deus ergo sibi ipsi est summa lux, nobis autem est summa caligo: sicut sol in se lucidus est, idem tamen oculo noctuae infirmo et debili opacus est, caliginosus et invisibilis. Vide S. Dionysium, De Mystica Theolog. cap. 1, Nyssenum hic et D. Thomam in illud 1 Timoth. VI: «Qui lucem habitat inaccessibilem.» Ita Aegyptii divinae naturae immensam obscuritatem significantes, dictitabant primum omnium principium tenebras esse, super omnem intellectum positas. Adhaec in sacris Deum ter vocabant «incognitam caliginem,» uti ex Damasco Platonico docet Nicolaus Causinus in Polyhistore Symbol. lib. I, cap. 1. Verumque Psaltes, Psalm. XVII, 12: «Posuit (Deus) tenebras latibulum suum. Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt.»
Versus 23: Non Facietis Deos Argenteos
23. NON FACIETIS DEOS ARGENTEOS. — Hebraice additur mecum, quos videlicet una mecum colatis. Refricat Deus primum Decalogi praeceptum hic et alibi saepe, unumque Deum inculcat, quia Hebraei in Aegypto idolis assueti, ad idola valde erant proclives. Docet Lactantius, lib. I, cap. XV, veteres retulisse in deos homines de republica bene meritos, tum ut eis se gratos ostenderent, tum ut hoc exemplo et praemio acuerent aliorum virtutem. Hinc Apollinem cithara, Aesculapium medicina, Saturnum et Cererem agricultura, Liberum sive Bacchum vitis et vinum, Vulcanum fabrica deos fecit. Hinc Aegyptus Isidem, Athenae docta urbs Minervam coluere, quod illa lini, haec olei usum artemque lanificii reperisse feratur. Idem, cap. XXII, apud Romanos auctorem hujus superstitionis tradit fuisse Sabinum, qui ut eam populo persuaderet, finxit se cum dea Egeria nocturnos habere congressus. Vide S. Augustinum, lib. IV De Civit. et seq.
Tropologice, dii aurei et argentei avaris sunt opes et nummi aurei: unde avaritia ab Apostolo vocatur idolorum servitus. Nam, ut ait Innocentius III Pontifex, lib. De Vilitate cond. humanae: «Sicut idololatra servit simulacro, sic avarus servit thesauro. Nam ille cultum idololatriae diligenter ampliat, et iste cumulum pecuniae libenter augmentat. Ille cum diligentia colit simulacrum, et iste cum omni cura custodit thesaurum. Ille spem ponit in idololatria, et iste spem constituit in pecunia. Ille timet mutilare simulacrum, et iste timet minuere thesaurum.»
Versus 24: Altare De Terra Facietis Mihi
24. ALTARE DE TERRA FACIETIS MIHI, — q. d. Non facietis altare ex auro vel argento, ex quo faciunt gentes suos deos et suas aras; sed ex terra, sive rudi, sive potius cocta et formata in lateres, q. d. Altare non elegans, non aureum, non pretiosum, sed simplex et lateritium facietis mihi. Ita Cajetanus, et hoc innuit vox hebraea: in hebraeo enim non est erets, sed adama, quod terram rufam et luteam significat, ex qua fiunt lateres.
Talia fuere et prisca Romanorum altaria, de quibus Tertullianus in Apologetico: «Nam etsi Numa concepta religio est, nondum tamen aut simulacris aut templis res divina apud Romanos constabat, et nulla Capitolia coelo certantia, sed temeraria de cespite altaria, et vasa adhuc Samia, et deus ipse nusquam.» At postea, qualia Romae templa! quales arae! audi Silium, apud quem Jupiter praedicit de illo Domitiani:
«Aurea Tarpeia condet Capitolia rupe, Et junget nostro templorum culmina coelo.»
Quaeres, cur altare ex terra, vel ex lapide impolito, non autem ex marmore, auro vel argento sibi erigi voluerit Deus?
Respondet primo, R. Abraham, Deum lapides altaris levigari, aut poliri, et omnino attingi ferro vetuisse, quia nefas, inquit, erat, eorum lapidum qui ad rem tam sacram erant adhibendi, particulas scalpello abrasas in terram aut sterquilinium decidere. Secundo, R. Moses Maimonius causam dat hanc, ne scilicet ex frustis sacrorum lapidum simulacra sibi formarent idololatrae, ad superstitiosos cultus, aut magicas artes. Tertio, R. Simeon et R. Moses Gerundensis, quin et Diodorus, atque ex eo Theodoretus, Quaestione XLIV, hanc dant causam: Altare, inquiunt, comparatum est ad salutem, et ad extendendam prorogandamque hominis aetatem; at hoc ferro amputatur: ferro enim multi hominum trucidantur; ferrum ergo, quod tantam perniciem hominibus affert, non decuit adhiberi; hinc et in templo Salomonis nullus ferri fuit usus sive pro materia, sive pro instrumento, adeo ut ne clavi quidem ferrei sint adhibiti, sed aenei, caeteroqui ex ferro aptiores futuri. Unde et Cicero, lib. II De Legibus, aes et ferrum arcet a delubris, ut duelli instrumenta, non fani. Quarto, Latini aliqui hanc dant causam: Jussit, inquiunt, Deus ea altaria, quae interea fierent, dum ipse habitaret in tentoriis, id est, ante aedificatum a Salomone templum, loco in perpetuum electo, vel ex terra congesta, vel rudibus tantum lapidibus construi, ut vel cito dilaberentur, vel temere accumulatae moles potius, quam altaria viderentur, ne religionum confusio, scilicet ex diversis altaribus, in quibus majores sacrificassent, consequeretur apud posteritatem: cujusmodi malum metuebant Israelitae, cum audissent Rubenitas ingens altare erexisse apud Jordanem, Josue XXII. Haec expositio vera est, sed non plena nec adaequata. Quis enim dubitet in politissimo Salomonis templo, ubi secti et politissimi erant caeteri lapides, sectos et politissimos quoque fuisse lapides altaris? praesertim cum de ipso templi pavimento expresse dicat Scriptura: «Stravit quoque (Salomon) pavimentum templi pretiosissimo marmore, decore multo,» II Paralip. III, 6; ac de ipso atrio dicatur: «Aedificavit atrium interius lapidum politorum,» III Reg. VI, 36; et cap. VII, vers. 42: «Et atrium majus rotundum trium ordinum de lapidibus sectis.» Si atrium fuit ex lapide secto et polito, multo magis altare. Quinto, Andreas Masius in Josue VIII, num. 43: Veteres, inquit, tam Judaei, quam Christiani simplicissima faciebant altaria, ut in iis nihil nisi hostiam, puta corpus et sanguinem Christi a Christianis oblatum, a Judaeis vero adumbratum admiraremur. Unde, inquit, et detestabantur, si imago ulla in altari poneretur. Verum hic unus est locus e duobus, quos censores Masii notarunt, et censuerunt corrigendos et castigandos. Certum enim est olim in templis et altaribus Christianorum fuisse imagines; id enim docet Prudentius in hymno de S. Cassiano, ubi scribit se in templo Cassiani vidisse super altare ejus imaginem. Sic Valentinianus junior admonitus a Sixto Papa (ut habet Anastasius in Vita Sixti, Platina, et alii) posuit in ecclesia S. Petri supra tumulum, id est supra altare B. Petri, imaginem auream Salvatoris.
Similia habent S. Basilius, orat. in Barlaam, circa finem; Nyssenus, orat. in Theodorum; Paulinus in Vita Felicis, Lactantius in Carmine ad crucifixum; Evodius, lib. II De Miraculis S. Stephani; Athanasius ad Antiochum, Quaest. VI. Citat Masius pro se Augustinum et Optatum, sed perperam, ut patet loca ipsa intuenti. Vide Bellarminum, lib. II De Imagin., cap. IX; Masium tamen interpretatur et excusat Serarius in Josue VIII, Quaest. XVI.
Dico ergo: Vera causa, cur Deus altare sibi fieri voluerit ex terra, vel lapide insecto et impolito, fuit, ut Hebraeos ad idola pronos quam longissime ab idolorum sculpturis et picturis, atque a gentium cultu rituque avocaret. Gentes enim ex marmore aut metallis solebant splendida et magnifica construere idolis suis altaria (quale fecit Achaz rex idololatra, IV Reg. XVI, 10 et 15), semoto et sublato altari Salomonis; in iisque sculpere vel pingere imagines, aut symbola, aut characteres suorum idolorum. Ab his ergo hac lege Hebraeos avocare voluit Deus; haec enim lex est appendix pertinens ad primum Decalogi praeceptum, de non faciendis idolis et sculptilibus: unde et illi immediate subnectitur, ut patet vers. 23 et 24. Ne ergo Hebraei crassi putarent, vel in ipsis sculpturis altaris affabre factis, vel in ipsa materia pretiosa, puta auro vel argento, latere aliquid numinis, idcirco voluit Deus altare fieri rude ex terra, vel ex lapide insecto: hac enim de causa Baruch, cap. VI, tam impense elevat et vilipendit materiam, elegantiam et ornamenta idolorum et altarium, quae Hebraei captivi visuri erant in Babylone, ne iis abrepti deflecterent ad ea veneranda et colenda. Ita S. Thomas, I II, Quaest. CII, art. 4, ad 7, Abulensis, Cajetanus, Lipomanus et alii.
Huic causae alias probabiles addit Serarius in cap. VIII Josue, Quaest. XVI. Deus, inquit, recte voluit altare fieri ex terra, vel ex rudi lapide: Primo, ut significaret veteris Testamenti sacrificia et victimas rudes ac informes fuisse, typos nimirum et figuras unici Christi Jesu sacrificii, quod in crucis ara semel cruente factum, incruente quotidie repeti solet. Secundo, ut ostenderet quam rudis ac impolita et dura esset ejusdem Christi Domini ara, ipsa inquam crux, ut indicat Procopius. Tertio, ut altarium veterum nullum fore perpetuum innueret; sed sicut ex terra et scabris lapidibus facile construerentur, ita et facile destructum iri. Quarto, ut subito et ubique, cum voluisset Deus, occasio esset altaris ipsi erigendi; cum minime operosum artificiosumve postularet. Quinto, ut se victimas potius quam altaria intueri, magnisque illarum puritate ac sanctitate, quam horum pretio et arte oblectari, monstraret Dominus.
Symbolice, R. Levi Ben Gerson censet in templo et altari tam Mosis, quam Salomonis, vetita esse scalpra ad hoc, ut ex eo homines intelligerent Deum suapte natura perfectum optimumque esse, neque ad sui absolutionem perfectionemque limam, vel externum aliquid accipere, sicuti Dei altare nullo opere, lima vel artificio, sed suapte materia perfectum erat: altare enim Deum ipsum repraesentabat.
Allegorica causa datur a S. Gregorio, lib. III Moralium cap. XX, et Ruperto. Per terram, inquiunt, incarnatio Dominica designatur: quidquid enim offerimus Deo, in altari terreo, id est, in fide Dominicae incarnationis solidamus. Idem significat altare ex lapide nativo et insecto. Itaque «altare de terra Deo facere, est incarnationem Mediatoris exspectare. In altari ergo de terra allatum munus offerimus, si actus nostros Dominicae incarnationis fide solidamus,» ait ex S. Gregorio Ansbertus, lib. V in Apoc. sub initium.
Tropologice, Isidorus: Lapides insecti, inquit, sunt fideles in fide, morumque integra et sancta unitate solidati, ac nullo schismate scissi et divisi; de quibus dicit Apostolus: «Vos estis lapides vivi, qui coaedificamini in domos spirituales.»
ET OFFERETIS SUPER EO HOLOCAUSTA, ET PACIFICA. — «Pacifica» sunt hostiae oblatae pro pace et incolumitate domus aut reipublicae, de quibus Levit. III.
IN OMNI LOCO, IN QUO MEMORIA FUERIT NOMINIS MEI. — Hebraice, in quo memorari fecero nomen meum: ipse enim Deus certum sibi locum templi, altaris et sacrificii delegit, ne, si passim ubilibet liceret cuique sacrificare, facile schisma, nova religio, idololatria, aut superstitio inter Hebraeos surreperet.
Locus ergo altari et sacrificio a Deo deputatus erat is, ubi illo tempore arca vel tabernaculum consistebat; aliquando autem et alibi per Dei dispensationem et instinctum, vel ob gravem aliquam causam erecta sunt a nonnullis Prophetis, vel regibus, altaria ad sacrificandum. Sic enim Samuel sacrificavit in Maspha, I Reg. VII, 9, et in Ramata, ibidem vers. 17, et in Bethlehem, I Reg. cap. XVI, vers. 5. Sic et Absalon sacrificavit in Hebron, II Regum XV, vers. 7 et 12, cum tamen arca tunc non esset in Hebron, Maspha, Ramata, vel Bethlehem, sed in Cariathiarim, I Reg. VII, 1; tabernaculum vero esset primo in Silo, deinde in Nobe, II Reg. XXI, vers. 4 et 7; destructa vero per Saulem Nobe translatum est tabernaculum in Gabaon; unde a Salomone advectum est ad templum ab eo exstructum, ibique una cum arca repositum, ut dicitur II Paralip. I, 3, 5 et 13, et cap. VI, vers. 11.
VENIAM AD TE, ET BENEDICAM TIBI. — Recte hoc praecedentibus annectemus cum Chaldaeo, qui haec sic interpretatur: In omni loco, in quo habitare fecero gloriam meam (puta in tabernaculo, sive templo, area et altari), ibi mittam benedictionem meam, et benedicam tibi, preces scilicet tuas exaudiens, tuisque dubiis et quaestionibus respondens, ac docens quid in hac illave re faciendum sit: loquitur Deus hic non Mosi, sed populo.
Versus 25: Non Aedificabis Illud De Sectis Lapidibus
25. QUOD SI ALTARE LAPIDEUM FECERIS MIHI, NON AEDIFICABIS ILLUD DE SECTIS LAPIDIBUS. — Est hic exceptio a vers. 24: ibi enim jussit Deus altare fieri ex terra, hic vero excipit lapidem insectum, jubetque altare fieri vel ex terra, vel ex lapide insecto et impolito; verum hunc lapidem, vel terram, puta ipsum altare, aere obduci jubet, Exodi cap. XXVII, 2: unde et altare, quod fecit Salomon, Scriptura vocat aeneum.
Intus ergo altare vetus plenum erat vel terra, ut vult Abulensis in Exodi XXIX, Quaest. VI; Hugo et Richardus, lib. De Tabernac. cap. XI; vel (quod verisimilius est) lapidibus insectis; nam I Machab. IV, 47, Judas Machabaeus reaedificans altare ab Antiocho destructum prout fuerat prius, dicitur reposuisse in eo lapides integros secundum legem; lex autem hic insectum jubet accipi lapidem, sive intonsum, ut habent Hebraea, id est impolitum, quem Machabaeorum liber vocat integrum. Sic et Sancti, qui praeter ordinem alibi altaria Dei instinctu erexerunt, ea fecerunt ex lapide impolito, uti patet de altari Eliae, III Reg. cap. XVIII, vers. 31 et 32, et de altari Manue, Judicum, cap. XIII, vers. 19: unde et idem de reliquis intelligendum est. Ita Ribera, libro II De Templo, cap. XX.
SI ENIM LEVAVERIS CULTRUM SUPER EO (SUPER illud), POLLUETUR. — Per cultrum intelligit limam, vel aliud quodvis instrumentum aptum ad lapidem scindendum, dolandum, poliendum: cultrum enim Hebraei usurpant pro quolibet instrumento ferreo, ait Vatablus. «Polluetur,» id est contaminabitur ob praeceptum, et causam jam dictam vers. 24, ac proinde ad victimas et sacrificia ineptum erit.
Versus 26: Non Ascendes Per Gradus Ad Altare Meum
26. NON ASCENDES PER GRADUS AD ALTARE MEUM, NE REVELETUR TURPITUDO TUA, — ne scilicet in ascensu verenda tua, inquit Vatablus, vel ipsa etiam subligacula tua linea (haec enim sola gestabant sacerdotes, eaque usque ad genua tantum protendebantur: pedibus ergo nudis erat sacerdos sacrificans, ut patet Exodi XXVIII, 42), o sacerdos, conspici possint, ut per hoc tum populus, tum sacerdos admoneatur castitatis, et castissimae reverentiae, quae in sacris est adhibenda.
Igitur cum sacerdotes communes sub tunica linea extima, de qua cap. XXVIII, vers. 29, tantum induerentur subligaculis lineis, facile in ascensu graduum videri potuissent eorum subligacula, aut etiam iis apertis vel passis, ipsa verenda; hac de causa hosce gradus vetat hic Deus.
Hujus contrarium fiebat in impuris sacris Priapi, ad quae Judaei valde fuerunt proclives, ut patet III Reg. cap. XV, vers. 12 et 13. Unde D. Thomas, I II, Quaest. CII, art. 4, ad 6, et ex eo Lyranus, putant hic vetari gradus in altari, ad excludendam idololatriam. Nam in sacris, inquiunt, Priapi sua pudenda Gentiles populo denudabant. Hanc causam fuse prosequitur Vilalpando, lib. IV De Templo, cap. LXXIX.
Imo ipse haec verba: «Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua,» sic explicat, q. d. «Non ascendes per gradus,» non more Gentilium, «ne,» id est, hoc fine et modo, ut ex altis gradibus altaris reveles et ostendas tuam turpitudinem, puta genitalia, ut faciebant incesti et nefandi Ithyphalli in sacris Priapi, teste Athenaeo, lib. XIV, cap. VIII. Verum sic, pro ne reveletur, dicendum fuisset, ne reveles. Haec enim duo opposita videntur: hoc enim est affirmativum, illud negativum. Porro hujus foeditatis aeque ac Priapi cultus, proximum hoc Mosis tempore erat Hebraeis periculum, eaque de causa hac sanctione vetatur et cavetur. Nam transituri erant Hebraei cum Mose per Moabitidem, ubi impense colebatur Beelphegor, id est Priapus, ipsique a Moabitis sollicitandi erant ad ejus cultum. Sic enim legimus Numer. XXV, Hebraeos a puellis Moab, pellectos ad fornicationem, initiatos fuisse Beelphegor, id est, coluisse Priapum: qua de causa plaga in eos desaeviit, quam stitit Phinees occiso principe tribus Simeon, hujus sceleris chorago.
Dices, II Paralip. IV, 1, dicitur de Salomone: «Fecit quoque altare aeneum decem cubitorum altitudinis:» atqui ad hanc altitudinem ascendenti necessarii erant gradus; ergo Salomon fecit hosce gradus, qui tamen hic vetantur.
Respondet Abulensis et Ribera, lib. II De Templo, cap. XX, in fine, in altari Salomonis non fuisse gradus ligneos aut lapideos, sed continuum ascensum de terra, qui paulatim uniformiter tollebatur in altum: itaque non erant ibi aliqui gradus in quorum ascensione posset sacerdotis turpitudo nudari, et videri a populo. Cajetanus vero putat hic non omnes omnino gradus prohiberi in altari, sed multos et altos, per quos scilicet videri possit turpitudo sacerdotis: paucos ergo hic permitti, praesertim si sensim et modice ascendebant; itaque Deus vetando gradus in altari, simul vetuit, ne nimis altum et excelsum facerent altare; debebat tamen altare mediocrem habere altitudinem, ut sacrificia in eo oblata a populo conspici possent.
Verum respondeo hoc praeceptum fuisse temporaneum, et durasse tantum tempore tabernaculi Mosaici, quando scilicet Deus cum Hebraeis habitabat in tentoriis, id est ante aedificatum a Salomone stabile templum, loco in perpetuum electo. Cum enim Moses cum Hebraeis continuo peregrinaturus esset per desertum quadraginta annis usque in Chanaan, ideoque Deo fabricaturus esset, non solidum templum, sed mobile, et quasi castrense tabernaculum; voluit pariter Deus altare esse mobile, ideoque parvum, altum scilicet tres cubitos, ut gradu et ascensu ad illud opus non esset. Salomon vero in summa reipublicae pace aedificans Deo magnificum templum, sicut illud longe majus et magnificentius aedificavit quam Moses tabernaculum: ita pariter majus et magnificentius aedificavit altare, altum decem cubitos, ad quod proinde gradibus ascendere oportebat. Id ita esse patet Ezechiel. XLIII, vers. 17, quo loco de templo Ezechielis, quod adinstar Salomonici expressum est, dicitur: «Gradus ejus (altaris) versi ad Orientem,» ubi licet R. David et R. Salomon respondeant gradus hosce fuisse planos, puta acclivitatem plane et aequabiliter ascendentem ad similitudinem pontis; alii vero dicant gradus hos fuisse extra atrium, fuisseque ipsos gradus atrii, quibus ad illud ascendebatur: tamen alii passim veros et magnificos censent hos fuisse gradus, non atrii, sed altaris magnifici et decem cubitos alti; idque liquet ex textu. Videre est eos egregie expressos in effigie apud Vilalpandum, pag. 388. Sicut ergo templum Salomonis in Cherubinis, porticibus, atriis, columnis, mari aeneo, mensis, candelabris et multis aliis: ita et in altari, ejusque gradibus diversum fuit a tabernaculo, et altari Mosaico, eoque longe praestantius, licet adinstar Mosaici, quantum fieri potuit, servata debita fabricae proportione, templum suum, altare, etc., aedificarit Salomon.
Similia temporalia praecepta dedit Christus primitivae Ecclesiae, id est Apostolis, cum eos primum misit Evangelizare per Judaeam, scilicet ut irent bini, ut irent ad Judaeos, non ad Gentes, nec ad Samaritanos, ut non ferrent virgam, etc., Matth. X, vers. 5 et seq.; quae Christo mortuo constat eos non servasse, nec servare potuisse, cum missi sunt evangelizare omnibus gentibus per totum orbem.
verenda sacerdotis, aeque ac in gradibus altaris. Porro verisimile prorsus est Salomonem ita latos, vicinos et appositos fecisse hos altaris gradus, ut sacerdoti nullum in eis esset cadendi periculum, et si quo casu cecidisset, non tamen revelanda fuisse ejus verenda, nec a populo cerni potuisse, graduum amplitudine eum obtegente, et visum populi excludente. Denique nonnulli haec loca ita conciliant, ut dicant altare Salomonis praecise sumptum trium tantum fuisse cubitorum altitudinis, uti fuit Mosaicum, ideoque nullos habuisse gradus, quibus ad illud ascenderetur. Dicitur tamen in Paralipomen. octo fuisse cubitorum altitudinis, si videlicet altare mensures cum suis substructionibus, quibus quasi basibus incumbebat, et supra quas magnifice eminebat. Quare ad ipsas substructiones per gradus ascendere oportebat, ex substructionibus vero ad ipsum altare praecise sumptum gradibus non erat opus. Sed ut hoc verum sit, haec responsio non evitat difficultatem causae. Nam in gradibus substructionis potuissent videri verenda sacerdotis, aeque ac in gradibus altaris.
Hinc altare dicitur ab altitudine, ait Festus, quasi alta ara. Veteres enim diis superis sacra faciebant in aedificiis a terra exaltatis, diis vero terrestribus sacra faciebant in terra, diis denique infernalibus sacra faciebant in effossa terra.
Allegorice, in SS. Trinitate nulli inaequalitatis gradus sunt constituendi, uti fecit Arius, docens Filium esse minorem Patre; ac Macedonius, negans divinitatem Spiritus Sancti: hi ergo per gradus ascenderunt ad altare, id est, ad Deum, ideoque a Deo rejecti et reprobati sunt.
Tropologice: «In altari cordis tui non facias gradus, id est, non extollaris de tuis profectibus, alioqui revelabitur turpitudo tua, quia superbiam mentis comitatur contumelia carnis,» inquit Rupertus. Solet enim Deus superbiam punire per lapsus carnis et libidinis, ut per eam tam pudendam et probrosam, se suamque infirmitatem agnoscant, et humilientur qui nimis alte de se sapiebant.