Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Moses in Sina a Deo accipit praecepta judicialia circa servos et ancillas, circa furta, homicidia, parentum maledicta et rixas; ac, vers. 24 et seq., fert talionis legem tam homini laedenti, quam bovi cornupetae.
Nota. Sicut capite praecedenti sanxit Deus praecepta moralia, puta Decalogum, ita hoc capite et duobus sequentibus sancit praecepta judicialia; capite vero 25, et quinque sequentibus sancit caremonialia, puta fabricam tabernaculi, et caetera quae eo spectant.
Textus Vulgatae: Exodus 21:1-36
1. Haec sunt judicia quae propones eis. 2. Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi; in septimo egredietur liber gratis. 3. Cum quali veste intraverit, cum tali exeat: si habens uxorem, et uxor egredietur simul. 4. Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias, mulier et liberi ejus erunt domini sui; ipse vero exibit cum vestitu suo. 5. Quod si dixerit servus: Diligo dominum meum et uxorem ac liberos, non egrediar liber, 6. offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula; et erit ei servus in saeculum. 7. Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillae exire consueverunt. 8. Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam; populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam. 9. Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi. 10. Quod si alteram ei acceperit, providebit puellae nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiae non negabit. 11. Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia. 12. Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur. 13. Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat. 14. Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur. 15. Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur. 16. Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxae, morte moriatur. 17. Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur. 18. Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo: 19. si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat. 20. Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit. 21. Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit poenae, quia pecunia illius est. 22. Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem praegnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit, subjacebit damno, quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint. 23. Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima, 24. oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, 25. adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore. 26. Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit. 27. Dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae, similiter dimittet eos liberos. 28. Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur, et non comedentur carnes ejus; dominus quoque bovis innocens erit. 29. Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudius tertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem; et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident. 30. Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus. 31. Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiae subjacebit. 32. Si servum, ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit; bos vero lapidibus opprimetur. 33. Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam, 34. reddet dominus cisternae pretium jumentorum: quod autem mortuum est, ipsius erit. 35. Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit, vendent bovem vivum, et divident pretium; cadaver autem mortui inter se dispertient. 36. Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudius tertius, et non custodivit eum dominus suus; reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.
Versus 1: Haec Sunt Judicia Quae Propones Eis
«Judicia» vocat praecepta judicialia, quae Deus hisce tribus capit., puta XXI, XXII, XXIII, praescribit ad populum juste et pacifice gubernandum, atque ad lites inter Hebraeos dirimendas; sicut caremonialia praecepta vocantur ea, quae populo ad Deum rite colendum per sacrificia, aliosque sacros ritus et caeremonias, a Deo praescripta sunt: in duobus ergo proprie consistit ratio judicialium praeceptorum, inquit S. Thomas, I II, Quaest. CIV, art. 1, primo, ut pertineant ad ordinationem hominum ad invicem; secundo, ut non habeant vim obligandi ex sola ratione, sed ex institutione Dei.
Nota, inter haec judicialia praecepta, quaedam etiam moralia, quae sunt juris naturae, permisceri, maxime quae ad judices spectant, quae idcirco etiam recte «judicia» vocantur: tale est illud cap. XXIII, vers. 1: «Non suscipies vocem mendacii;» et vers. 2: «Non sequeris turbam ad faciendum malum;» et vers. 7: «Mendacium fugies;» et vers. 9: «Peregrino molestus non eris,» etc.
Denique in fine, puta cap. XXIII, vers. 14, adjungit quaedam caremonialia praecepta, puta de tribus primariis festis celebrandis, de phase, de fermento, de primitiis, etc.
Versus 2: Si Emeris Servum Hebraeum, Sex Annis Serviet Tibi
«Servum» vocat, non mercenarium, sed mancipium: ille enim conduci, hoc emi et vendi solet, q. d. Si emeris Hebraeum, ut sit tibi quasi mancipium, hic sex tantum annis tibi serviet, nec ultra servire poterit: nam septimo anno (ita me volente, et dicente hic) liber dimittendus est.
IN SEPTIMO (anno) EGREDIETUR LIBER GRATIS. — Nota, hunc septimum annum non esse numerandum ab emptione servi, sed unum atque eumdem omnibus fuisse annum remissionis, sicut unus et idem dies erat sabbatum omnibus Hebraeis; ergo statum fuit septennium libertatis, continuo unum alteri succedens (sicut unus jubilaeus continuo succedebat alteri), ita ut septimo quolibet anno hoc recurrente, omnes servi Hebraeorum manumittendi essent: quapropter Hebraeus, qui primo anno septennii hujus vendebatur in servum, ille sex annos servire debebat; qui vero sexto anno hujus septennii vendebatur, ille sequenti anno, utpote septimo, exibat liber; simile erat in jubilaeo, uti dicam Levit. cap. XXV. Mysteria septenarii recensebo Deuteronom. cap. V, vers. 12.
EGREDIETUR LIBER, — ut scias eum non tam servum esse, quam liberum, utpote liberatum a me servitute Aegyptia, meaeque servituti addictum. Vide Levit. cap. XXV, vers. 39.
Versus 3: Cum Quali Veste Intraverit, Cum Tali Exeat
Septuaginta, Chaldaeus, Vatablus et recentiores passim vertunt, si cum corpore, id est, solus et solutus, venerit, cum corpore suo, id est solus, exeat, illudque apte opponitur ei quod sequitur: «Si habens uxorem, et uxor egredietur simul.» Verum S. Hieronymus hebraice peritissimus, rectius et plenius vertit, acutiusque vidit non unum, ut priores volunt, sed duo hic praecipi, scilicet servum non lacerum aut nudum, nec sine uxore dimitti debere, ita ut et uxor cum eo fiat libera, et vestis ipsi exeunti tam honesta detur, quam habuit dum intraret: hoc enim plane decens erat et congruum. Adde in Hebraeo non esse guph, id est corpus, sed gaph, id est ala, hoc est vestis, quae instar alae corpus tegit; quales metaphorae Hebraeis sunt usitatae.
Versus 4: Sin Autem Dominus Dederit Illi Uxorem
Q. d. Uxor manebit serva hero, a quo uxor data fuerat servo: consequenter hero manebunt et proles ejus; partus enim sequitur ventrem, uti habet axioma Juristarum in hac materia. Ita Oleaster, Cajetanus, Lipomanus.
Videtur hic inter servum et servam dissolutum fuisse matrimonium, tum quia servus faciebat divortium ab uxore et prolibus: servus enim exibat liber, serva vero cum prolibus manebat ab hero serva domini sui; tum quia subditur: «Quod si dixerit servus, diligo dominum meum, et uxorem ac liberos (nolo ab iis per divortium divelli), non egrediar liber, offeret eum dominus diis» (judicibus), qui scilicet perforent aurem ejus subula, itaque fiat servus in perpetuum.
Hinc patet in lege veteri valde imperfecta fuisse matrimonia, quando conjuges tam facile separabantur, marito exeunte libero, soluto et expedito a cura uxoris et liberorum; uxore vero manente serva ejusdem domini, cui domino proinde tam servae, quam prolium ejus educatio et cura incumbebat; nec id mirum: tum enim matrimonium non habebat rationem Sacramenti, ob quam maxime jam in lege nova est plane indissolubile, ex sanctione Christi, Matth. cap. XIX, vers. 5 et 9.
Versus 6: Diis — et Perforatio Auris
Hebr. Elohim, quod Deum qua judicem et gubernatorem omnium, indeque angelos ac judices, qui judiciariam et gubernatoriam hanc Dei potestatem participant, significat. Sic dicitur Exodi cap. XXII, vers. 28: «Diis (judicibus) non detrahes, et principi populi tui non maledices;» et Psal. LXXXI, vers. 1, Deus ad judices ait: «Ego dixi, dii estis, et filii Excelsi omnes.» Cogitent hoc judices, sciantque se esse deos, at homines non timeant, sed unum Deum, cujus vices obeunt, et cujus auctoritate funguntur.
APPLICABITUR AD OSTIUM ET POSTES, — scilicet domus heri; ibi enim, non autem in portarum urbis ostio, ubi considere solent judices, id fieri debere, patet Deuter. cap. XV, vers. 12. Per hanc applicationem servi ad ostium et postes heri, significabatur, servum hunc domui heri quasi jugiter et fixe mancipari, ut nunquam domo illa exire posset sine venia heri: ita Theodoretus. Addunt D. Thomas et Cajetanus, hanc applicationem aurisque perforationem statutam esse servo huic in poenam et ignominiam neglectae libertatis, ideoque eum perpetuae servituti addici.
PERFORABITQUE (dominus) AUREM EJUS SUBULA, — ut hoc symbolo admoneatur servus perpetuae obedientiae, qua heri mandata excipere et exequi debet. Ita Theodoretus. Rursum hoc symbolo admonebatur servus, se multa dura, gravia et molesta heri imperia teneri audire et obire, quae non secus ac subula terebrarent aures ejus. Idem de ancilla statutum est, Deut. cap. XV, vers. 12.
ET ERIT EI SERVUS IN SAECULUM. — «Saeculum» non tantum aeternitatem, sed etiam spatium longissimum significat, quod Hebraeis erat 50 annorum. «Erit ergo servus in saeculum,» id est, erit servus usque ad annum 50 jubilaei: in jubilaeo enim omnes servi Hebraei manumittebantur, uti patet Levit. XXV, 40: ita S. Hieronymus in cap. IV ad Galatas, ubi addit olam, id est saeculum, hic sine vau scribi, ut significetur saeculum jubilaei: nam quando cum vau scribitur, saepe significat aeternitatem.
Tropologice, servus hic est, qui in activa vita manere vult in hac vita, ut liber fiat in anno septimo, et in jubilaeo coelesti; hujus auris subula perforatur, dum mens illius timoris Dei subtilitate a praedicatore percutitur: qua de re vide plura apud S. Gregorium, homil. 3 in Ezechiel.
Versus 7: Si Quis Vendiderit Filiam Suam in Famulam
Scilicet cum promissione desponsationis, qua herus filiam Hebraeam emens in famulam, promisit se eam ducturum in uxorem, saltem secundariam.
NON EGREDIETUR SICUT ANCILLAE EXIRE CONSUEVERUNT, — puta, sicut servae ex Gentilibus, v. g. Moabitis, vel Idumaeis natae; hae enim semper manebant servae, nec servitute liberabantur in jubilaeo, nisi pretio redimerentur, ut patet Levit. XXV, 46; aut certe nisi illi ab hero excussus esset oculus aut dens: tunc enim ob injuriam et laesionem illi illatam libera exibat; hoc enim hic sancit Deus in favorem fidei et gentis Hebraeorum, ut ita filiabus Hebraeis pauperculis de nuptiis et statu provideret.
Versus 8: Si Displicuerit Oculis Domini Sui
Hebraice est, qui sibi eam desponderat. Recentiores prorsus contrarie vertunt, qui non desponderat eam, quia hebraice est lo, per aleph, quod est adverbium negandi. Verum familiaris est litterarum ehevi, ac consequenter aleph, cum vau, commutatio, et Massoretae plura, puta quindecim, Scripturae loca notarunt, in quibus lo per aleph positum dicunt pro lo per vau, id est ei, vel sibi; et ex illis hunc locum esse unum consentiunt Chaldaea et Septuaginta, quin et Vatablus, ac doctiores Rabbini. Sensus ergo est, quasi dicat: Si dominus qui emit filiam Hebraeam, eam sibi desponderit, sed postea ei displicuerit, tunc dominus dimittere eam debet gratis; vel, ut habent Hebraea et Septuaginta, debet eam redimere, id est servitute eximere, si quidem ea usus sit quasi conjuge; sin autem, redimi faciet eam, id est, vendet vel tradet eam alteri Hebraeo, ea tamen lege ut ipse eam ducat: nec enim populo alieno, id est Gentibus, eam vendere poterit, ut sequitur. Ita Abulensis.
Versus 10: Quod Si Alteram Ei Acceperit
Q. d. Si pater praeter filiam quam emit filio, tum in famulam, tum in uxorem, aliam insuper filio uxorem dederit, tum providebit ut priori filiae, scilicet servae, jus suum constet in conjugio; itaque providebit illi primo, nuptias, id est usum matrimonii; sic enim subinde auctores distinguunt nuptias a matrimonio, easque metonymice sumunt pro actu nuptiali vel matrimonii, q. d. Providebit pater, ut filius huic suae uxori servae non neget jus copulae conjugalis, sed reddat ei debitum conjugii; patet ex Hebraeo. Secundo, providebit illi vestes congruas. Tertio, providebit pretium pudicitiae, id est, victum et sustentationem uxori debitam. Unde Hebraea, Chaldaea et Septuaginta clare habent: Victum, vestitum et concubitum ei non minues. Jubet enim Deus ut, licet secunda ab hero, filio suo superinducatur uxor, priori tamen suae vices, suumque jus constet, in hisce tribus conjugii bonis jam dictis; quod si nolit illa tria praestare, tunc gratis dimittet eam, ut sequitur.
Versus 11: Si Tria Ista Non Fecerit
Non tam herus, quam heri filius — EGREDIETUR (filia Hebraea empta ab eo in famulam) GRATIS ABSQUE PECUNIA. — Conjunctim haec tria accipe. Itaque si filius alimoniam et vestitum praeberet filiae Hebraeae servae, negaret tamen eidem tertium, libera dimitti debebat filia quam emerat, idque gratis; similiter, si secundum et tertium praestaret, negaret vero primum, aut dato primo recusaret secundum, pari modo filiam debebat dimittere liberam.
Versus 12: Qui Percusserit Hominem, Volens Occidere, Morte Moriatur
Hebraea plenius habent, qui percusserit hominem ita ut moriatur, morte plectatur. Statuitur enim hic poena talionis et mortis in homicidam voluntarium. Nota: «Percutere» passim in libris Regum, aliisque historicis, accipitur in actu consummato, juxta Can. 22, pro percussione lethali, idemque est quod occidere. Nota secundo, «hominem,» scilicet tam Gentilem quam Judaeum: falsum enim est quod ait R. Salomon, eum solum qui occidit Judaeum, legis hujus et mortis reum esse; nam et qui servum occidebat, reus erat mortis, ut patet vers. 20.
Versus 13: Qui Autem Non Est Insidiatus
Egit vers. 12 de homicidio voluntario, hic agit de casuali, imo Abulensis putat agi de plane casuali, quod scilicet sine occisoris culpa evenit. Verum hoc non satis consentit antecedentibus et sequentibus.
Dico ergo hic agi de casuali homicidio, in quo tamen aliqua culpa vel negligentiae, vel imprudentiae, vel etiam vindictae intervenit: huic enim dabatur jus asyli. Similem in locis sacris asyli legem et gratiam homicidae casuali Canones apud Christianos sanxere, uti et vice versa eamdem negarunt homicidae voluntario, eumque de altari extrahi jusserunt, uti hic jubetur vers. 14, ut patet cap. Inter alia, tit. De immunit. Eccles.
Nota: Pro «Deus illum tradidit in manus ejus,» hebraice est, Deus fecit illum occurrere in manus ejus, quasi in illo qui occidit non cogitante, fecerit Deus impium in manum aut telum ejus incurrere, ut meritas scelerum suorum daret poenas. Sermo enim est hic de homicidio casu, aut ex occasione improvisa admisso, ubi prius machinata non fuit caedes aut intenta: tunc enim Scriptura more suo caedem quae contigit, refert in altissimam Dei providentiam, quae omnes res humanas ordinat ad justam vel poenam vel praemium. Unde consequens fit, in ejusmodi casibus justam Dei vindictam, praesertim in lege veteri, excubare solitam, ac procurare ut in noxios et sceleratos casus hic et caedes incideret. Recte ergo haec caedes tribuitur, non tam occidenti, quam Deo, quia effectus non solet tribui causae per accidens, sed causae per se, id est non casui fortunae, aut casuali agenti, qui hunc effectum, puta caedem non intendit; sed Deo, qui omnes causas, etiam fortuitas, dirigit, quique caedem hanc quasi poenam intendit, et per casum hunc irrogavit impio. Ita Abulensis.
Versus 15: Qui Percusserit Patrem Suum Aut Matrem, Morte Moriatur
Etiam non lethaliter, ob atrocem impietatem in parentem.
Post hanc legem, nonnulli Codices et Interpretes subdunt immediate legem de maledicente parentibus. Verum Hebraea anteponunt legem de plagio; ita et Chaldaea, et Latina Complutensia et Romana. Neque mirum in hisce legibus non tam congruum servari ordinem: id enim in multis fieri videmus, uti patet in Proverbiis, Ecclesiaste, Ecclesiastico: scriptae enim sunt hae leges miscellanee, et quasi stylo castrensi.
Versus 16: Qui Furatus Fuerit Hominem
Haec est poena plagii, id est, furti hominis, sive is liber sit, sive servus; praesertim si is sit Hebraeus; servi enim, aeque ac liberi, caedes morte vindicabatur; ergo et plagium, maxime quia Hebraei tantum ad tempus erant servi: nam vel anno septimo, vel 50 jubilaei fiebant liberi.
Versus 18: Lapide Vel Pugno
Id est quovis telo, aut modo: communiter enim rixantes lapide, quem obvium habent, vel pugno feriunt.
Versus 19: Si Surrexerit et Ambulaverit Foris Super Baculum Suum, Innocens Erit Qui Percusserit
«Innocens,» id est, immunis et liber a talionis poena mortis, quia hoc indicio, quod percussus post acceptam plagam foris ambulaverit, praesumitur mors ejus non ex percussione, sed aliunde obvenisse.
ITA TAMEN UT OPERAS EJUS ET IMPENSAS IN MEDICOS RESTITUAT. — Hebraice est shivto, id est sedere ejus, id est cessationem et operas perditas, puta lucrum laborum quod laesus perdidit, solvet, et curabit eum sanari. Hebraeum enim shivto est infinitivus cum affixo, a radice yashav, id est sedit. Pagninus tamen shivto vertit cessationem ejus, a radice shavat, id est cessavit; sed sensus eodem redit: sedere enim est cessare.
Versus 20: Qui Percusserit Servum
CRIMINIS (homicidii, ac consequenter poenae mortis) REUS ERIT.
Versus 21: Sin Autem Uno Die Vel Duobus Supervixerit, Non Subjacebit Poenae
QUIA PECUNIA ILLIUS EST, — q. d. Quia possidetur ab hero percutiente, tanquam servus pecunia emptus. Misera erat servorum et servarum conditio, praesertim apud duros heros: unde lex percussionis poenam hic mitigat, ut si herus non tam enormiter percusserit servum, ut certa statim sequatur mors, poenae non subjaceat, quia occidit suum mancipium, quod ipse possidet sicut bovem, vel equum. Et modo Jura civilia corpus servi, perinde ut corpus animalis, dicunt esse pretio aestimabile; corpus autem liberum nullam recipere aestimationem, ut patet leg. ult. ff. De his qui effuderunt vel dejecerunt.
Versus 22: Si Rixati Fuerint Viri et Percusserit Quis Mulierem Praegnantem
Quae inter rixantes intercedere, vel maritum suum adjuvare voluit.
Versus 23: Sin Autem Mors Ejus Fuerit Subsecuta — Lex Talionis
Reddet animam pro anima (vitam suam pro vita mulieris, quam occidit), oculum pro oculo, dentem pro dente, etc. — Idem erat judicium, si percutiens non occidisset praegnantem, sed illi prolem jam animatam excussisset, ita ut eam necasset. Hic enim, utpote infanticida, proinde reus erat mortis atque matricida. Id docent et significant Septuaginta, qui pro Hebraeo ason, quod Noster mortem vertit, videntur legisse ishon, id est virunculus (uti flandrice puerum vocamus manneken); vertunt enim, si effigiatus vel efformatus sit puer, quasi dicant: Si proles perfecta habeat membra, ita ut sit plene effigiatus, et quasi parvus quidam vir, sive virunculus, tunc qui illam matri praegnanti sua percussione excutit, animam dabit pro anima, id est vitam suam, cujus anima est causa, dabit pro vita prolis, ut, sicut eam excussit et occidit, ita occidatur et ipse. Ex hisce verbis Septuaginta patet foetum, simul atque formatus est, animari; ideo enim censetur et punitur hic ut homicida, qui eum excusserit: idem docent Medici.
Tropologiam de doctoribus rixosis, qui per suas quaestiones et lites Ecclesiam et fideles laedunt et scandalizant, vide apud Origenem et Ambrosium in cap. XXII Lucae.
Ex hac lege a pari, deinceps generalem in caeteris omnibus infert Deus talionis legem, dicens: «Oculum pro oculo,» etc., q. d. Si quis alteri oculum effoderit, exoculetur et ipse; qui dentem excusserit, dentem perdat; qui manum, etc. Quae lex, ait S. Augustinus, lib. XII Contra Faustum, cap. XXV: «Vindictae et furoris non fomes, sed limes est justus;» nam, ut ait Tertullianus, lib. II Contra Marcionem, cap. XVIII: «Licentia retributionis prohibitio erat provocationis;» justum enim pronuntiat Rhadamantus apud Aristotelem, lib. V Ethicor.: «Si quae quis fecit injuste, eadem et patiatur,» si videlicet personae sint ejusdem sortis, et aequalis conditionis: nam alioqui si rex rusticum percutiat, non potest juste ab eo repercuti. Unde et hac lege proxime, vers. 26, excipitur percutiens servum. Sic inter leges duodecim tabularum erat et haec: «Si membrum rupit, ni cum eo pacit, talio esto.» Vide Gellium, lib. XX.
Versus 26: Et Luscos Eos Fecerit
Scilicet eruto altero oculo coclites, vel unoculos fecerit. Unde Septuaginta vertunt, ektyflōsē, id est excaecaverit. Idem significant Hebraea. Quare aliter hic capitur luscus, quam capiatur vulgo, et in vulgari hoc carmine: Luscus in obliquum, sed strabo cernit in altum, Orbe carent orbi, privantur lumine caeci.
Versus 28: Si Bos Cornu Percusserit Virum Aut Mulierem
LAPIDIBUS OBRUETUR, — non ob bovis culpam (haec enim esse non potest in bruto), sed ad terrorem et exemplum hominum, ut eo scilicet homines magis ab homicidio absterreantur. Unde etiamnum hodie porci aliaeque bestiae, si pueros hominesve occidant, suspenduntur aut necantur. Similem legem statuit Deus, Gen. IX, 5. Eadem de causa vetuit Deus hoc versu, ne carnibus bovis homicidae vescerentur, ne videlicet animali caede hominis polluto aut foedarentur, aut feritatem ejus esu induerent. Porro, quod de bove hic et in seqq. dicitur et sancitur, idem de ariete cornupeta, equo calcitroso, omnique bestia, quae hominem occidisset, intellige; hic enim valet argumentum a pari et proportione.
Versus 29: Ab Heri et Nudius Tertius — Bos Cornupeta
A praecedenti videlicet tempore; est synecdoche. Ita S. Augustinus, Locut. 93.
CONTESTATI SUNT — bovem esse cornupetam, q. d. Edixerunt bovem esse cornupetam, itaque periculi herum admonuerunt, ut bovem hunc recluderet, ne is aliquem feriret. Romani, teste Plutarcho in Quaest. Roman., an cornua boum cornupetarum faenum alligabant, quo obvii monebantur ut sibi ab eo caverent; idque quia ob satietatem luxuriant, petulantesque sunt boves et equi; unde proverbium: «Faenum habet in cornu: Cornu ferit ille, caveto,» quod dicitur de homine parato ad ulciscendum, et oppugnatu difficili, qualis fuit M. Crassus, antequam Caesar ei se opponeret.
NEC RECLUSERIT. — Hebraice, nec custodierit.
Versus 30: Quod Si Pretium Fuerit Ei Impositum
A judice, qui causa cognita ob levem ejus negligentiam vel culpam, illi non capitis, sed pecuniae mulctam imponat, maxime quia parentes et cognati talem mulctam desiderant, tunc herus hic bovis homicidae dabit et solvet hanc mulctam, sibi a judice impositam.
Versus 33: Si Quis Aperuerit Cisternam et Foderit
Hebraice est aut foderit: perinde enim reus est, qui fossam tectam retegit et aperit, atque qui recenter eam fodit, si eam rursus non operiat. Haec uti et aliae leges hujus capitis et sequentis transcriptae sunt in jus Canonicum, ut patet lib. V Decret. tit. 36 De injuriis et damno dato; sunt enim consentaneae juri et aequitati naturali.
Versus 35: Si Bos Alienus Bovem Alterius Vulneraverit
Nota: Haec lex loquitur tantum de eo casu, quo bos bovem occidisset, non autem de eo, quo bos ovem aut vitulum occidisset; tunc enim non erat aequum bovem dividi pro ove aut vitulo, qui minoris est pretii, quam bos; unde tunc judices mulctam decernebant pro rata damni illati. Quod hic de bove dicitur, idem a pari de ariete, equo et de quovis animali intellige.
Tropologiam vide apud Rabanum, qui haec omnia de discipulo malo ejusque magistro, vel negligente vel insonte interpretatur.