Cornelius a Lapide

Exodus XXIII


Index


Synopsis Capitis

Pergit sancire leges judiciales, præsertim de personarum et munerum acceptione. Secundo, vers. 11, subdit cæremoniales de sabbato septimi anni, deque tribus præcipuis anni festis. Tertio, vers. 20, promittit eis angelum ducem et custodem, aliaque bona, si legibus suis obediant.


Textus Vulgatae: Exodus 23:1-33

1. Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium. 2. Non sequeris turbam ad faciendum malum; nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies. 3. Pauperis quoque non misereberis in judicio. 4. Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. 5. Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. 6. Non declinabis in judicium pauperis. 7. Mendacium fugies. Insontem et justum non occides, quia aversor impium. 8. Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum. 9. Peregrino molestus non eris: scitis enim advenarum animas, quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti. 10. Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus. 11. Anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui; et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri: ita facies in vinea, et in oliveto tuo. 12. Sex diebus operaberis: septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus; et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena. 13. Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro. 14. Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. 15. Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto: non apparebis in conspectu meo vacuus. 16. Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro. Solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro. 17. Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo. 18. Non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps solemnitatis meæ usque mane. 19. Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ. 20. Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi. 21. Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes; quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo. 22. Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te. 23. Præcedetque te Angelus meus, et introducet te ad Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, Chananæumque et Hevæum, et Jebusæum, quos ego conteram. 24. Non adorabis deos eorum, nec coles eos: non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum. 25. Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui. 26. Non erit infœcunda, nec sterilis in terra tua: numerum dierum tuorum implebo. 27. Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris: cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam; 28. emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum, et Chananæum, et Hethæum, antequam introeas. 29. Non ejiciam eos a facie tua anno uno: ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiæ. 30. Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram. 31. Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium: tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro. 32. Non inibis cum eis fœdus, nec cum diis eorum. 33. Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum: quod tibi certe erit in scandalum.


Versus 1: Non Suscipies Vocem Mendacii

1. NON SUSCIPIES VOCEM MENDACII. — Hebraice, non suscipies auditionem falsitatis, ut videlicet audias calumniatorem, conantem te in partem et testem calumniæ pertrahere.

Vatablus vertit, ne assumas rumorem vanum, vel falsum, q. d. Ne sis auditor falsi rumoris contra proximum tuum, ut fingas in corde tuo quippiam, quo illius fama lædi possit; rursum, non audias, nec admittas talem rumorem.

Dicunt Hebræorum sapientes, non minus peccare eum qui falso delatori auscultat, quam qui falso aliquem defert. Unde eorum hæc est sententia: «Omnis qui maligne traducit aliquem, et quicumque recipit delatorem, omnisque qui falsum testimonium dicit contra proximum suum, dignus est ut canibus projiciatur.»

NEC JUNGES MANUM TUAM, — non confæderaberis, non associabis te ei, ut sis testis iniquitatis et calumniæ, dicendo falsum testimonium. Ita Hebræa.

Sic Pericles amico falsum a se testimonium, quod jurejurando erat sanciendum, exigenti, «amicum se usque ad aram esse» respondit. Testis est Plutarchus in Lacon. Et Phocion injustum quid postulanti: «Non potes, inquit, Antipater, Phocionem amicum habere et adulatorem.»

«Testis falsidicus, inquit Isidorus, lib. III De summo Bono, tribus personis est obnoxius: primo, Deo quem pejerando contemnit; consequenter, judici, quem mentiendo fallit; postremo, innocenti, quem falso testimonio lædit.» Talis falsus testis contra Davidem fuit Doeg, I Reg. XXII, 9; et contra Miphiboseth Siba, II Reg. XVI, 3; contra Naboth duo subornati, III Reg. XXI, 13; contra Jeremiam Jerias, Jerem. XXXVII, 12; contra Susannam duo senes, Daniel. XIII, 54; contra Christum duo illi Matth. XXVI, 61; contra Stephanum illi Actor. VI, 11.


Versus 2: Nec in Judicio Plurimorum Acquiesces Sententiæ

2. NEC IN JUDICIO PLURIMORUM ACQUIESCES SENTENTIÆ, UT A VERO DEVIES. — Hebraice est pulchra paronomasia: Et non respondebis in lite, ut declines post multos ad declinandum, sive torquendum, intellige judicium verum et rectum.

Socrates, inquit Laertius, lib. II, cap. v, eos qui multitudini imperitæ fidem habent, aiebat perinde facere, ac si quis tetradrachmum unum contemnens rejiceret, et acervum e similibus congestum probaret reciperetque. Cui non fides soli, ei nihilo magis fidendum est in turba similium; nec enim refert quam multi sint, sed quam graves. Nummus adulterinus etiam in quamvis magno acervo, adulterinus est.


Versus 3: Pauperis Quoque Non Misereberis in Judicio

3. PAUPERIS QUOQUE NON MISEREBERIS IN JUDICIO. — Hebraice, non decorabis pauperem in lite sua, id est, non proteges pauperem, ex præpostera erga eum misericordia, in causa injusta, vel cum ipse revera reus est criminis. Bona enim est misericordia, sed non debet illa evertere judicium: utrumque enim diligit Dominus. Unde ait Psaltes: «Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine;» et: «Honor regis judicium diligit.»

Unde et de Christo rege justitiæ prædictum est, eum venturum «judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio,» Psal. LXXI, 2.


Versus 5: Si Videris Asinum Odientis Te

5. SI VIDERIS ASINUM ODIENTIS TE JACERE SUB ONERE, NON PERTRANSIBIS, SED SUBLEVABIS CUM EO.

Hebræa hic obscura sunt, et varie a variis vertuntur; sed omnium sensus eodem recidit, et cum eo quem reddidit Noster, coincidit. Ad verbum genuine Hebræa sic vertenda videntur: Si videris asinum odientis te jacere sub onere, num cessabis relinquere ei? (onus videlicet, eum pertranseundo, q. d. Minime, quin vero) relinquendo relinqueris ei, q. d. Apud eum subsistes, eique ad eum sublevandum, et in pedes erigendum assistis.

Posset etiam quis suspicari in Hebræo mendose legi lo per vau, pro lo per aleph, tumque clarior esset sensus hic, num cessabis relinquere (eum gementem sub onere)? relinquendo non relinques cum ipso, onus scilicet, sub quo gemit. Vides hic dilectionem inimicorum non tantum Christianis, sed et Judæis fuisse præceptum.


Versus 6: Non Declinabis in Judicium Pauperis

6. NON DECLINABIS IN JUDICIO (id est, condemnationem: est metonymia) PAUPERIS. — Hebraice est, non declinabis (pervertes) judicium pauperis in causa ejus; ubi judicium proprie sumitur. Deus ergo qui prius pauperis personam contra æquitatem in judicio accipi vetuit, hic pariter æquam ejus causam judicio iniquo perverti prohibet.


Versus 7: Mendacium Fugies

7. MENDACIUM FUGIES. — Hebraice, a verbo mendacii procul eris.

INSONTEM ET JUSTUM NON OCCIDES. — Hinc recte colligunt doctores Theologi, judicem non posse occidere eum quem scit esse innocentem, qui tamen in judicio per falsos testes probatur esse nocens. Alii tamen contrarium docent, atque sic exponunt: «Non occides innocentem et justum,» qui scilicet in foro tuo est justus, quia juridice probatur esse innocens, vel saltem non probatur esse nocens: quibus Chaldæus favet dum vertit, et eum qui fuerit justificatus, et exierit justus a judicio, non occides.

QUIA AVERSOR IMPIUM. — Hebraice est, quia non justificabo impium, id est, quia condemnabo et aversabor impium, qualis est qui insontem occidit: est litotes, cui similis est Exodi XX, 7, q. d. Si impie justum et insontem occideris, licet hominibus videaris esse justus, mihi tamen eris impius, teque aversabor ut impium.

Ita S. Augustinus, Quæst. LXXXVIII, et Hieronymus in Psalm. XXXII.


Versus 8: Nec Accipies Munera

8. NEC ACCIPIES MUNERA, QUÆ ETIAM EXCÆCANT PRUDENTES (Hebraice videntes, qui scilicet apertos habent oculos mentis, id est sapientes), ET SUBVERTUNT VERBA JUSTORUM. — Hæc verissima et usu probatissima est sententia, unde ænigma:

Mutnegra cum murua faciunt rectissima curva.

Lege retrograde, et videbis mutnegra esse argentum, murua esse aurum.

Idipsum censuerunt Gentiles. Audi Poetam: «Vincta est etiam sapientia lucro.»

Et Plutarchus, lib. De Iside: Thebis, inquit, judicum imagines visuntur absque manibus, et summi judicis oculi connivent: eo quod justitia nec muneribus capiatur, nec hominum vultu flectatur. Et Themistius: Verus, inquit, princeps est, qui auro est inexpugnabilis. Hinc et Bion dixit oportere principem magistratu discedentem, non ditiorem, sed clariorem evadere.

Memorabile exemplum præbuit Martius Curius Dentatus, senator Romanus, cui ad focum sedenti, cum Samnites ingens auri pondus attulissent, eo repudiato, libere asseruit: «Mementote me nec acie vinci, nec pecunia corrumpi posse: neque enim præclarum est aurum habere, sed iis qui aurum habent, imperare,» testis est Cicero in Catone, et Plutarchus in Apophtheg., qui et addit Curium tunc, cum legati venerunt, rapa coxisse, illisque demonstratis dixisse, se auro opus non habiturum, quando tali cibo contentus vixerit.

Huic similes fuerunt Fabii, qui legati ad Ptolemæum regem missi, munera quæ ab eo privatim acceperant, in ærarium prius quam legationem referrent ad senatum, detulerunt.

Inter fideles illustres fuit Samuel judex populi, ut patet I Reg. XII, 3. E contrario filii ejus «declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium,» I Reg. VIII, 3; ideoque officio privati sunt, judiciumque et regnum in Saulem translatum est.

Hoc sæculo eminuit B. Thomas Morus, judex æquissimus, munerum et opum contemptor. Quadam vice vidua, cui litem adjudicarat, obtulit ei poculum aureum; ille accepit quidem, sed vino replens ei præbuit, et reddidit; atque, ut alia omittam quæ cap. 14 et VIII Vitæ ejus narrantur, illud admirabile est, quod, cum a prima ætate magnis in republica muneribus esset perfunctus, adeoque totius regni fuisset Cancellarius, cumque amplam haberet familiam, tamen tota vita annuum censum non auxit ultra septuaginta aureos annuos. Quid hic dicent illi, qui paucis annis augent ad decem, imo viginti millia?


Versus 9: Peregrino Molestus Non Eris

9. PEREGRINO MOLESTUS NON ERIS: SCITIS ENIM ADVENARUM ANIMAS, — quis scilicet animus, quis affectus sit peregrino, cum se a suis destitutum inter exteros et ignotos invenit, quam scilicet arcto, timido, dejecto, pavido, suspenso, verecundo, tristi sit animo: ut proinde afflicto afflictionem addere non debeatis, cui satis pænæ est quod sit peregrinus.

QUIA ET IPSI PEREGRINI FUISTIS IN TERRA ÆGYPTI, — quia scilicet experti estis quam sit miseranda conditio peregrini: nemo enim ita misero succurrere paratus est, quam qui fuit miser; hinc aiebat Dido: «Non ignara mali miseris succurrere disco.»


Versus 10 et 11: Sabbatum Anni Septimi

10 et 11. SEX ANNIS SEMINABIS TERRAM TUAM, ET CONGREGABIS FRUGES EJUS: ANNO AUTEM SEPTIMO DIMITTES EAM, ET REQUIESCERE FACIES — a messe, non autem a semente, inquiunt aliqui, q. d. Anno septimo seminabis agrum, sed non metes. Ita S. Augustinus, Quæst. LXXXIX. Verum dico utrumque hic vetari anno septimo, scilicet tam seminationem quam demessionem terræ: hoc enim clare dicitur Levit. XXV, 4: «Septimo, inquit, anno agrum non seres.» Itaque observatum fuisse apud Hebræos testantur Josephus et Hebræi. Idem indicant hic et Hebræa. Erat enim hic annus septimus sabbatum terræ, id est, plena quies terræ, uti septima dies erat sabbatum, id est, quies hominum.

Sanxit hoc Deus, ut scilicet annus septimus esset sabbatum terræ, primo, ad hoc, ut Hebræos clementiæ admoneret etiam erga inanima, quales sunt agri, utque a nimia hujus vitæ cura et avaritia eos abduceret; secundo, ut terra hoc septimo quietis anno, quasi resumpto vigore deinceps feracior foret: illa enim de causa etiam nostri rustici, statis temporibus quiescere sinunt agros, ut postea majori cum fænore fruges referant; tertio, ut septimus ille quietis annus esset symbolum et memoriale creationis terræ rerumque omnium, uti erat et dies septimus, puta sabbatum, Genes. II, 3; utque ipsa vocatio terræ esset velut merces habitationis, et quasi redemptio ab eo cujus est, id est, ab ejus creatore Deo, inquit S. Augustinus, Quæst. LXXXIII in Levit. Sicut enim feudatarius pro feudo domino feudi hommagium et stata jura persolvit, ita Hebræi quasi pro feudo terræ suæ, Deo hommagium hoc sabbati terræ persolvebant; quarto, ut pauperes septimo illo anno agri fructibus gauderent: eo enim anno fructus agrorum erant communes, ut patet hoc versu.

Dices: Si anno septimo nihil licebat serere, quid metere poterant pauperes?

Respondeo: Metebant id quod ex granis deciduis sexti anni segetis succreverat, et quidquid olerum et herbarum per se terra profert: unde Levit. XXV, 5: «Quæ sponte, ait, nascuntur, non metes,» id est, non omnino resecabis, idque ad hoc, ut et servus et peregrinus, et animalia, ut ibi dicitur, et pauperes, ut hic dicitur, partem ejus colligant. Ita Abulensis. Atque hac parte lex hæc sabbati terræ, alias cæremonialis, erat et judicialis: ordinabatur enim ad commodum pauperum.

Tropologia anni septimi eadem est quæ sabbati, de qua Deuter. V, 12.


Versus 13: Per Nomen Externorum Deorum Non Jurabitis

13. ET PER NOMEN EXTERNORUM DEORUM NON JURABITIS, NEQUE AUDIETUR EX ORE VESTRO. — Jubet, non ut eos non nominemus, sed ne eos deos vocemus, et quasi deos in testes invocemus, jurando per eos, inquit Tertullianus, lib. De Idololatria, cap. XIX.

Judæi hic superstitiosi, imo blasphemi sunt: nolunt enim legere aut pronuntiare nomen Salvatoris nostri Jesus; quod si forte casu illud vel legere, vel sonare contingat, seipsos mulctant, colaphumque ori impingunt; aut si sonant, legunt, vel scribunt, dicunt Iiseu, illudque per litteras initiales ita exponunt: immach schemo uzichro, id est, «Deleatur nomen ejus et memoria ejus.» Hoc est odium istorum cæcorum et miserorum in Jesum Christum, quod proinde merito luunt perenni exilio et excidio.


Versus 15: Solemnitas Azymorum

15. SEPTEM DIEBUS COMEDES AZYMA, TEMPORE MENSIS NOVORUM, — puta in mense Nisan, quo egressus es ex Ægypto, quando in terra sancta et Ægypto novæ fruges hordeaceæ maturescunt. Vide supra cap. XIII, vers. 4.

NON APPAREBIS IN CONSPECTU MEO VACUUS. — Præcipit hic Deus oblationem cuique accedenti ad tabernaculum vel templum, tanquam religionis actum pertinentem, tum ad cultum sibi debitum, tum ad Levitarum sustentationem. Verum quia Judæa erat vasta, et multi remoti a Jerusalem et templo habitabant, tradit Lyranus cum remotis dispensatum aliquando fuisse in Pentecoste, et in festo Tabernaculorum. Vide Istellam in Exodi cap. XXXIV, ubi ait: Lex hæc solos viros obligabat, non feminas, ut patet ex to omne masculinum; ergo et filios et servos. Unde Christus duodennis ascendit ad templum, ut hanc legem observaret, Lucæ cap. II, vers. 42.

Tropologice, accedentes ad Deum plenos misericordiæ, et virtutum aliarum manipulos afferre decet; ita exaudientur. Vide S. Chrysostomum, hom. 1 in II ad Timoth. 1.


Versus 16: Solemnitas Primitivorum

16. ET (custodies, celebrabisque) SOLEMNITATEM MENSIS PRIMITIVORUM OPERIS TUI, QUÆCUMQUE SEMINAVERIS IN AGRO, — id est, ut Vatablus: Servabis diem festum mensis præcocium fructuum operis tui, quos seminasti in agro, hoc est, celebrabis festum Pentecostes, illoque panes ex prima messe triticea factos mihi offeres, sicut in Paschate obtulisti spicas hordei maturescentes; in Pentecoste ergo exigit Deus primitias omnium frugum, id est, totius messis triticeæ, de quo plura Levit. XXIII, 17.

Panis primitiarum allegorice significabat Eucharistiam, inquit S. Irenæus, lib. IV Contra hæresim, cap. XXXII.

Allegorice S. Basilius, in cap. 1 Isaiæ: Fidem, inquit, SS. Trinitatis exigit Deus; nam, ut ait Glossa, in Paschate immolatur Filius, in Pentecoste datur Spiritus Sanctus, in collecta frugum potentia creatoris Patris signatur.

Tropologiam pete a Rabano.

SOLEMNITATEM QUOQUE IN EXITU ANNI, QUANDO CONGREGAVERIS OMNES FRUGES TUAS DE AGRO. — Hæc solemnitas ea est quæ postea dicta est scenopegiæ, qua tabernacula figebant, in iisque habitabant per septem dies in memoriam et gratiarum actionem protectionis divinæ, qua Deus Hebræos duxerat et protexerat in deserto peregrinantes et habitantes in tabernaculis per 40 annos.

Celebrabatur hoc festum decimo quinto die mensis septimi, durabatque per septem dies.

Ex hoc loco patet aliud fuisse anni sacri, aliud vero anni vulgaris ante egressum ex Ægypto initium, quo deinceps etiam usi sunt Hebræi in rebus civilibus, ut dixi cap. XXII, vers. 1.

Cœpit ergo annus vulgaris a mense vel novilunio, quod proximum erat ab æquinoctio autumnali (sicut annus sacer incipiebat a Nisan, puta a mense æquinoctii verni); quod si septimus mensis, qui Tisri dicebatur, proximior erat æquinoctio huic autumnali, tunc ille erat anni principium: sin autem octavus mensis, qui Marchesuan dicebatur, proximior esset illi æquinoctio, is erat primus anni mensis; hoc autem facile fieri poterat, v. g. si æquinoctium vernum incideret in plenilunium, vel paulo ante illud, tunc Nisan, sive primus mensis erat illa eadem lunatio, et 14 dies Nisan erat in æquinoctio pariter et plenilunio: nam quia menses lunares minores sunt solaribus, hinc in multis mensibus (puta 32) solaribus excrescit insuper unus lunaris; cum ergo sol sex mensibus suis ab uno æquinoctio ad aliud decurrat, hinc casu jam posito fiebat ut mensis septimus solaris, in quem incidebat æquinoctium, concurreret cum mense octavo lunari.

Unde dicit, «in exitu anni,» id est, circa exitum anni: poterat scenopegia ante finem anni et sub initium novi anni celebrari, si videlicet annus inciperet a mense septimo.

Maluit autem dicere Moses «in exitu,» quam in principio anni (quod utique dicere potuisset: quod enim finis est anni præcedentis, illud et initium est anni sequentis), at causam festi indicaret, quæ erat gratiarum actio pro omni frugum genere, tam ex agris quam hortis et vineis percepto, anno illo elapso. Accessit postea et alia causa, videlicet memoria protectionis divinæ in deserto, ubi in tabernaculis habitaverant; unde et postea nomen tabernaculorum festo est inditum, de quo plura Levit. XXIII, 42.


Versus 17: Ter in Anno Apparebit Omne Masculinum

17. TER IN ANNO APPAREBIT OMNE MASCULINUM TUUM CORAM DOMINO, — nimirum tribus jam dictis solemnioribus anni festis, puta in Paschate, Pentecoste et festo Tabernaculorum, Deuter. cap. XVI, vers. 16.

CORAM DOMINO, — id est coram arca vel coram tabernaculo, si arca ab eo separata esset, uti factum est cum Philisthini tempore Heli arcam ceperunt, et post reductam arcam, multo deinceps tempore arca fuit separata a tabernaculo; tumque Hebræi non coram arca, sed coram tabernaculo sacrificabant, suaque festa celebrabant.


Versus 18: Non Immolabis Super Fermento

18. NON IMMOLABIS SUPER FERMENTO, — cum fermento, sed cum azymis tantum, ut purum et infermentatum sit sacrificium; de quo plura in Levitico.

NEC REMANEBIT ADEPS SOLEMNITATIS MEÆ USQUE MANE. — «Adeps solemnitatis meæ,» id est adeps sacrificii in honorem meum, vel in solemnitate mihi dicata oblati: illa enim mea est solemnitas qua mihi sacrificatur; jubet ergo hic Deus ut, cum sacrificatur et mactatur victima, simul statim quod in ea præcipuum et pinguissimum est, adeps videlicet recens, sibi adoleatur et comburatur.


Versus 19: Non Coques Hædum in Lacte Matris Suæ

19. NON COQUES HÆDUM IN LACTE MATRIS SUÆ. — Chaldæus vertit, non comedes carnem cum lacte: unde et aliqui Hebræi, teste Gregorio Veneto, Problem. 442, more suo sic vertunt, non comedes lacte matris. De hac ceremonia justum librum conscripserunt, quo docent quid liceat, quid non liceat in esu carnis et lactis.

Allegorica et præcipua causa hujus legis fuit, ut significaretur Christum infantem et lactentem non posse occidi, sive ab Herode, sive a Judæis, ante ætatem maturam et tempus præfinitum a Patre. Ita S. Augustinus et Chrysostomus supra.

Moraliter docet hæc lex teneris et infirmis compati, eorumque infirmitatem tolerare.

Tropologice, hæretici coquunt hædos in lacte matris. Lac enim capræ fœtidæ, id est hæreseos, est eorum impia doctrina: in hac coquunt illi hædos, id est discipulos suos, æternis postea ignibus in inferno recoquendos. Lac enim hoc vertitur eis in æternum tormentum. Ita aliqui: quanquam hæc tropologia non satis consonet allegoriæ jam datæ.

Secundo, alii apud Vatablum per hypallagen sic interpretantur, q. d. non coques, nec comedes hædum cum matre lactante, q. d. Satis tibi sit comedere hædum, abstineas a matre: hoc enim videtur crudele; sic præcepit Deus comprehendenti pullos in nido dimittere matrem, Deuter. XXII, 6.

Tertio, Abulensis, Lyranus, Cajetanus et S. Thomas, III, Quæstione CII, art. 5 ad 4, simpliciter hoc præceptum ut sonat accipiunt, ut scilicet prohibeatur hædus coqui, sive, ut hebraice est, lixari in lacte materno, ne quod hædo erat in deliciis, vertatur in tormentum.

Quarto et optime, Vatablus et Oleaster sic exponunt: Ne coquas hædum in lacte matris, id est, ne occidas et coquas hædum lactentem, quamdiu sugit lac matris: hoc enim significat ille hebraismus. Probatur hæc expositio: nam nusquam consuetudo fuit, hædos proprie in lacte materno lixare, ut Judæis hoc prohibendum foret: ergo hæc verba eo sensu quem jam dedi, accipienda sunt; secundo, quia hic sensus optime respondet allegoriæ, uti mox dicam; tertio, quia ita intelligunt S. Chrysostomus, homil. De Innocentibus, S. Augustinus, Quæst. XC. Ad litteram ergo vetuit Deus occidi ad esum teneros hædos vel agnos (agnum enim vertunt Septuaginta, et par videtur esse ratio hædi et agni), ut Hebræos doceret humanitatem et benignitatem erga homines, quando etiam circa bruta eam præcipiebat, jubebatque eos compati pecudibus suis, et aversari ac horrere crudelitatem in eas, præsertim in tenellos agnos et hædos, qui sui commiserationem omnibus movent, dum jugulantur.

Dico «ad esum,» nam Levit. XXII, 27, dicitur quod octavo die poterat hædus, agnus et vitulus offerri Domino; atque omnino loqui videtur de oblatione per jugulationem et immolationem: in sacrificiis enim victimarum etiam tenellarum, Deo per sacerdotes immolatis, nulla erat species crudelitatis; hanc enim purgabat et excludebat religio.

Judæi ita superstitiose hanc legem observant, ut in eadem olla carnes et lac coquere nolint, imo nec eodem cultro carnes et caseum scindere sibi licere putant, sed diversis utuntur.


Versus 20: Ecce Ego Mittam Angelum Meum

20. ECCE EGO MITTAM ANGELUM MEUM, QUI PRÆCEDAT TE. — Per angelum hunc primo, Cajetanus intelligit ipsum Mosen; secundo, alii intelligunt Josue, quia hic introduxit Hebræos in terram promissam: ita Justinus Contra Tryphonem, folio 58, et Eusebius, lib. IV Demonstr. evang. cap. XXVIII, et Rabanus; tertio, Rupertus hic, et S. Athanasius, lib. De Communi essentia Patris et Filii et Spiritus Sancti, ante finem, et Hesychius, lib. VII in Levitici cap. XXVI, folio 653, putant Filium Dei hic angelum vocari, quia additur: «Et est nomen meum (puta Dei) in illo,» q. d. Æque dicitur Deus ut ego. Sed hæc allegorico potius sensu quam litterali dixit Rupertus, uti solet, æque ac Hesychius, et Athanasius; quarto ergo et genuine, angelus hic verus fuit et merus angelus, præses nimirum exercitus Hebræorum: ille enim præibat eis viam in columna nubis per diem, et ignis per noctem; ille etiam nomine Dei præcipiebat Mosi et Hebræis; ille denique puniebat rebelles. Hunc angelum probabile est fuisse Michaelem, qui Daniel. X, vers. ult., vocatur princeps populi Israel. Hic enim olim præerat Synagogæ Judæorum, uti nunc præest Ecclesiæ Christianorum.

ET CUSTODIAT IN VIA. — Nota hic nomen angeli custodis totius populi, ejusque quinque officia: primum est, «præcedet te;» secundum, «custodiet in via;» tertium, «introducet in locum quem præparavi,» puta in Chanaan; quartum, «non dimittet cum peccaveris,» q. d. Si pecces, puniet te; quintum, «est nomen meum in illo.» Eadem applicari possunt angelo custodi cujusvis hominis.

Vis rara exempla custodiæ et opis angelicæ? Accipe omnia S. Scripturæ suo ordine: primo, Cherubim custodiunt paradisum, ejecto Adamo peccatore, versantque gladium flammeum, Gen. III, 24: angeli enim purissimi summe vel fugiunt, vel fugant impuros peccatores. «Sicut fumus apes, et fœtor columbas fugat: sic miserabile et putidum peccatum repellit vitæ nostræ custodem angelum,» inquit S. Basilius, et ex eo Maximus, serm. De peccato; secundo, angelus profugam Agar reduxit ad Saram heram suam, Genes. XVI, 7; tertio, angeli tres Abrahæ promiserunt filium Isaac, Gen. XVIII, 10; quarto, duo angeli eduxerunt Lot ex Sodomis, et Sodomitas igne cœlesti concremarunt, Gen. XIX; quinto, angelus consolatus est Agar, et Ismaeli siti morienti puteo ostenso, vitam servavit, Gen. XXI, 17; sexto, angelus stitit gladium Abrahæ, volentis immolare Isaac, Gen. XXII, 11; septimo, Jacob vidit ascendentes angelos et descendentes per scalam, ad suam opem, Gen. XXVIII, 12; octavo, angelus docuit Jacob modum, per virgas varicolores producendi fœtus sibi ex pacto debitos, Gen. XXXI, 11; nono, angeli deduxerunt Jacob ex Mesopotamia in Chanaan, Gen. XXXII, 1; decimo, angelus interposuit se inter castra Hebræorum et Pharaonis, illa illuminans et deducens per mare Rubrum, hæc obtenebrans et submergens, Exodi XIV, 19; undecimo, angelus deduxit Hebræos per desertum in Chanaan, Exodi XXIII, 20; duodecimo, angelus locutus est per os asinæ, et corripuit Balaam, Num. XXII, 22; decimo tertio, angelus consolatus est Hebræos ab hostibus afflictos, Judic. II, 1; decimo quarto, angelus roborat Gedeonem ad bellum contra Madian, Judic. VI, 11; decimo quinto, angelus promittit Manue filium Samsonem Nazaræum, Judic. XIII, 3; decimo sexto, angelus percussit Jerusalem peste, ob numeratum a Davide populum, II Reg. XXIV, 16; decimo septimo, angelus confortavit Eliam pane, ut ambularet per quadraginta dies ad montem Dei Horeb, III Reg. XIX, 5; decimo octavo, angelus misit Eliam ad Ochoziam regem, ut ei prædiceret mortem ob cultum Beelzebub, IV Reg. I, 3; decimo nono, angelus percussit 185 millia Assyriorum, IV Reg. XIX, 35; vigesimo, Raphael Tobiam deduxit et reduxit, curavitque ei Saram uxorem, ut patet ex Tobia; vigesimo primo, angelus Judith custodivit, et direxit ad cædem Holophernis, Judith. XIII, 20; vigesimo secundo, angelus tres pueros in fornace Babylonia ab igne defendit, Daniel. III, 49; vigesimo tertio, angelus conclusit ora leonum, ne devorarent Danielem, Daniel. VI, 22; vigesimo quarto, angelus Gabriel ostendit Danieli, 70 hebdomades occidendum esse Christum, Daniel. IX, 21: idem varia futura circa reges Syriæ et Ægypti eidem revelavit, cap. XI; vigesimo quinto, angelus tutatus est et vindicavit pudicitiam Susannæ, Dan. XIII, vers. 55 et 59; vigesimo sexto, angelus rapuit Habacuc, ut ferret prandium Danieli in lacu leonum, Dan. XIV, 33; vigesimo septimo, angelus Zachariæ, cap. II, III, IV, V, VI, VII, varia mysteria revelavit; vigesimo octavo, angelus hastam vibrans præcessit castra Judæ, deditque victoriam, II Machab. XI, 8.

Jam in novo Testamento angeli Christo nato cecinerunt: «Gloria in excelsis Deo,» suaserunt fugam in Ægyptum, indeque reditum, ministrarunt Christo post tentationem, confortarunt Christum in agonia, Christi resurrectionem nuntiarunt: angelus Petrum e carcere eduxit, rapuit Philippum apud eunuchum, Cornelio jussit vocare Petrum, Paulum cum suis naufragio liberavit, denique S. Joanni crebro apparens Apocalypsin revelavit.


Versus 21: Nec Contemnendum Putes

21. NEC CONTEMNENDUM PUTES. — Hebraice, nec eum ad amaritudinem provoces, vel, ne amarus sis, inobediens et rebellis in eum.

ET EST NOMEN MEUM IN ILLO. — Hebraice, in medio ejus, q. d. Angelus hic meum nomen, personam, auctoritatem et voluntatem præfert; unde Chaldæus vertit, quoniam in nomine meo est verbum illius, q. d. Quidquid angelus hic præcipit, hoc nomine meo præcipit. Merito ergo Abbas ille in Vitis Patrum, lib. VII, cap. XLIV, rogatus quænam esset quotidie ejus exercitatio, respondit: «Ego angelum meum assistentem mihi juxta me exspecto, et custodio memetipsum, quod scriptum est reminiscens: Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi ne commovear. Timeo ergo eum, ut custodientem vias meas, et quotidie ascendentem ad Deum, et insinuantem actus meos et verba.»


Versus 24: Non Facies Opera Eorum

24. NON FACIES OPERA EORUM. — Hebraice, non facies secundum opera eorum, ut nimirum excites iis lucos, fana, aras, statuas, ad instar eorum quæ invenies et videbis in Chananæa, sed ea inventa destruas.


Versus 25: Benedicam Panibus Tuis et Aquis

25. BENEDICAM PANIBUS TUIS ET AQUIS, — q. d. Affatim cibi et potus vobis præbebo; tales enim erant promissiones veteris Testamenti, ait S. Augustinus, Quæst. XCII.


Versus 26: Numerum Dierum Tuorum Implebo

26. NUMERUM DIERUM TUORUM IMPLEBO, — q. d. Faciam ut sanam longamque habeatis senectutem, et moriamini saturi et pleni dierum; e contrario de impiis dicitur Psal. LIV, vers. ult., quod «non dimidiabunt dies suos.»


Versus 28: Emittens Crabrones Prius

28. EMITTENS CRABRONES PRIUS, QUI FUGABUNT HEVÆUM. — Per crabrones S. Augustinus, Locut. 101, et Eusebius Cæsareensis intelligunt aculeos formidinis et timoris quibus prostrati sunt Chananæi, adventantibus Hebræis, tam facile, ac si vespæ et crabrones eos dejecissent. Verum quia timoris hic aperta mentio præcessit, hinc distinctius et melius per crabrones, veros crabrones accipiemus, quia ita etiam vocantur Deut. VII, 20, et tales immissos fuisse Chananæis docet Josue cap. ult., 12. Idem patet Sap. XII, 8, ubi sic ait Sapiens: «Misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent: non quia impotens eras bestiis sævis eos exterminare.» Præmisit ergo Deus ante Hebræos crabrones, qui infestarunt, debilitarunt et attriverunt Chananæos, ut ipsi postea ab Hebræis facilius vincerentur et delerentur.


Versus 29: Non Ejiciam Eos Anno Uno

29. NON EJICIAM EOS A FACIE TUA ANNO UNO, NE TERRA IN SOLITUDINEM REDIGATUR. — Hinc patet amplam et fertilem fuisse Chananæam, utpote quæ a sexcentis millibus Hebræorum ita coli non potuerit, quin magna adhuc restaret ejus solitudo bestiis implenda, et feris hominibus nocituris, nisi Chananæi in ea multis in locis remansissent.

Fuit et alia causa, cur non statim gentes illæ exterminatæ sint a Deo: videlicet quod Deus voluerit in eis erudire Israelem, ut dicitur Judic. III, 1, ne scilicet Israel otio torperet, sed bellum assidue gerens non difflueret luxu, idolorum cultura et societate cum Gentibus; disceretque Deum colere metu hostium, illi soli servire, et in eum ut victoriæ datorem sperare. Sed hanc causam tacet hic Deus, ne imbellem populum pacique assuetum hoc belli timore dejiciat.

Allegoriam horum omnium de Ecclesia Gentium domitrice, vide apud Rupertum.


Versus 31: Ponam Terminos Tuos

31. PONAM AUTEM TERMINOS TUOS A MARI RUBRO USQUE AD MARE PALÆSTINORUM, ET A DESERTO USQUE AD FLUVIUM. — Deus hic secundum quatuor mundi plagas, terram promissionis Hebræis a se dandam limitat: nam ipsa ad Meridiem habet mare Rubrum, quasi limitem, ad Occidentem habet mare Palæstinorum, sive cujus accolæ sunt Philistini, quod est mare Mediterraneum: unde et Occidentem Scriptura sæpe per mare significat. Versus Orientem habet deserta Arabiæ, quæ inter eam et Ægyptum interjacent. Ad Septentrionem denique habet fluvium Euphratem, qui per antonomasiam dicitur fluvius.

Ponit Deus hos terminos Hebræis, ut sciant amplitudinem terræ promissæ, et ad eam anhelent: quanquam sua culpa et demerito ea tota potiti non sint, nisi pauco Salomonis regni tempore, quo tamen non fuerunt ab eis cultæ et habitatæ, sed tantum subactæ et vectigales factæ illæ regiones eorum, quæ ab hostibus jam pridem fuerant occupatæ et inhabitatæ.


Versus 33: Si Servieris Diis Eorum

33. SI SERVIERIS DIIS EORUM. — Moraliter dii, sive idola cujusque, sunt ejus cupiditates. Ergo disce hinc peccatores servire peccato miseram servitutem. Audi Claudianum:

Si metuis, si prava cupis, si duceris ira,
Servitii patiere jugum, tolerabis iniquas
Interius leges: tunc omnia jura tenebis,
Si poteris rex esse tui.

Et alium:

Solus peccator servit male, qui licet amplo
Utatur regno, sat miser est famulus:
Cum mens carnalis, nimium dominante tyranno,
Tot servit sceptris, dedita quot vitiis.

Et Senecam, epist. 47: «Alius, inquit, libidini, alius avaritiæ, alius ambitioni servit, omnes timori: nulla servitus turpior est quam voluntaria.»

Et S. Hieronymum, epist. ad Simplicianum: «Stultus, ait, esto imperet, servit propriis passionibus, servit suis cupiditatibus, quarum dominatio nec nocte, nec die fugari potest, quia intra se dominos habet, intra se servitium patitur intolerabile.»

Et S. Ambrosium, lib. II De Jacob et vita beata: «Servit, ait, quicumque metu frangitur, vel delectatione irretitur, vel cupiditatibus ducitur, vel indignatione exasperatur, vel mœrore dejicitur. Servilis enim est omnis passio.»

Et S. Augustinum, lib. IV De Civit. III: «Bonus, ait, etiamsi serviat, liber est; malus autem, si regnat, servus est; nec unius hominis, sed, quod gravius est, tot dominorum, quot vitiorum.»

QUOD TIBI CERTE ERIT IN SCANDALUM, — quod scilicet peccare, sive peccatum idololatriæ Chananæorum erit tibi in scandalum, hebraice in laqueum, id est, in ruinam et interitum: erit enim causa tuæ ruinæ et excidii.

Potest etiam pronomen quod referri more Hebræo ad id quod præcessit, videlicet «non habitent in terra tua:» hoc enim proprie Judæis erat scandalum culpæ, non pænæ, quia erat eis occasio idololatriæ.