Cornelius a Lapide

Exodus XXIV


Index


Synopsis Capitis

Moses leges Domini ad populum refert, eas acceptat, iisque se obligat populus. Hinc Moses sancit foedus inter Deum et populum, asperso sanguine victimarum in populum. Rursum, vers. 12, jubetur Moses in montem ascendere, ut tabulas legis a Deo accipiat; ascendit ille, manetque in monte quadraginta diebus.


Textus Vulgatae: Exodus 24:1-18

1. Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israel, et adorabitis procul. 2. Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt: nec populus ascendet cum eo. 3. Venit ergo Moyses, et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia. Responditque omnis populus una voce: Omnia verba Domini, quae locutus est, faciemus. 4. Scripsit autem Moyses universos sermones Domini, et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israel. 5. Misitque juvenes de filiis Israel, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos. 6. Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras; partem autem residuam fudit super altare. 7. Assumensque volumen foederis, legit, audiente populo; qui dixerunt: Omnia quae locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes. 8. Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait: Hic est sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his. 9. Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israel, 10. et viderunt Deum Israel, et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi coelum, cum serenum est. 11. Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israel, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt. 12. Dixit autem Dominus ad Moysen: Ascende ad me in montem, et esto ibi; daboque tibi tabulas lapideas, et legem ac mandata quae scripsi, ut doceas eos. 13. Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus; ascendensque Moyses in montem Dei, 14. senioribus ait: Exspectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum: si quid natum fuerit quaestionis, referetis ad eos. 15. Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem, 16. et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus; septimo autem die vocavit eum de medio caliginis. 17. Erat autem species gloriae Domini, quasi ignis ardens super verticem montis, in conspectu filiorum Israel. 18. Ingressusque Moyses medium nebulae, ascendit in montem; et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus.


Versus 1: Ascende ad Dominum

ASCENDE AD DOMINUM. — Ascenderat jam Moses ad Dominum in Sina, et ab angelo vice Dei mandante praecepta capit. xxi, xxii et xxiii audierat; sed descendere jussus fuit, ut leges has populo proponeret, quod licet hic taceat more Hebraeo Scriptura, innuit tamen vers. 3, unde rursum jubetur hic ascendere, postquam scilicet habuerit responsionem et assensum populi de lege Dei observanda, idque ad hoc, ut in monte Sina legis tabulas, tanquam signum foederis inter Deum et populum, ejusque quasi instrumentum et obsignationem accipiat: multa ergo hic praeterit et silet Scriptura studio brevitatis, quae interpreti aliunde supplenda sunt.

TU ET AARON, NADAB ET ABIU. — Hi duo ultimi erant filii seniores Aaronis, qui postea ignem alienum sacris et sacrificiis adhibentes, eo exusti sunt a Deo vindice, Levit. cap. x, vers. 1.

ET SEPTUAGINTA SENES EX ISRAEL. — Putant aliqui hos septuaginta esse illos, in quos Moses suum regendi onus et spiritum partitus est, quosque praefecit populo, qui proinde et prophetabant; de quibus Eldad et Medad etiam absentes spiritum eumdem acceperunt. Sed hoc ab historia sacra est alienum: nam illi in sepulcris concupiscentiae diu postea, non vero in Sinai delecti sunt, uti videre est Num. cap. xi, vers. 16. Non etiam hi septuaginta fuerunt decuriones, aut chiliarchae omnes consilio Jethro constituti, de quibus Exodi cap. xviii; sed ex hisce (si tamen illi jam erant constituti), vel ex aliis etiam populi primoribus a Mose evocati sunt, ut eum in Sina comitantes, tabularum legis acceptionem sua praesentia decorarent.

ET ADORABITIS PROCUL — Deum in caligine, in cacumine montis Sina, per angelum se ostendentem et loquentem cum Mose.


Versus 2: Solusque Moyses ascendet ad Dominum

SOLUSQUE MOYSES ASCENDET AD DOMINUM, — ad caliginem verticis Sina. Solus, inquam, Moses comitatus uno suo famulo Josue: septuaginta autem seniores cum Aarone, jussi sunt remanere inferne cum populo ad eum gubernandum.


Versus 3: Venit ergo Moyses, et narravit plebi omnia verba Domini

VENIT ERGO MOYSES, ET NARRAVIT PLEBI OMNIA VERBA DOMINI. — Sane sine miraculo fieri non potuit, ut vox Mosis a tot centenis millibus populi omnibus audiretur et intelligeretur: quod idem certius liquet in iterata promulgatione legis, Deuter. cap. I, et Deuter. cap. xxix, vers. 10 et 11. Voluit autem Deus haec praecepta sigillatim populo, id est Hebraeis omnibus, proponi, antequam cum eis foedus iniret et tabulis firmaret, ut ostenderet quam humaniter cum eis ageret, neque velle se eis legem ferre nisi assentientibus; deinde ut firmius eam retinerent, quam tam libere amplexi essent, neque ullam deinceps detrectandi haberent ansam.

JUDICIA, — leges judiciales cap. xxi, xxii, xxiii.


Versus 4: Aedificavit altare et duodecim titulos

AEDIFICAVIT ALTARE AD RADICES MONTIS, ET DUODECIM TITULOS PER DUODECIM TRIBUS ISRAEL, — q. d. Moses duodecim rudia saxa in titulos et statuas erexit, ut sacrificia haec, quibus foedus inter Deum et populum sanciebatur, pro duodecim tribubus offerri significaret. Unde et aliqui probabiliter putant ex duodecim hisce lapidibus ipsum altare fuisse constructum. Ita Abulensis et Cajetanus, licet Andreas Masius in Josue cap. viii, num. 31, et alii contrarium sentiant.


Versus 5: Misitque juvenes de filiis Israel, et obtulerunt holocausta

MISITQUE JUVENES DE FILIIS ISRAEL, ET OBTULERUNT HOLOCAUSTA. — Chaldaeus, misit primogenitos filiorum Israel: hi enim in lege naturae erant sacerdotes, necdum enim Aaron ordinatus erat sacerdos. Ergo principum Israelis filii primogeniti haec sacrificia offerebant: licet S. Augustinus, Quaest. XX in Levit., hos putet fuisse filios Aaron, qui postea creati sunt sacerdotes.

VITULOS DUODECIM. — Expunge to duodecim cum Romanis, Hebraeo, Chaldaeo et Septuaginta: cum enim plures essent primogeniti, nihil obstat quo minus plures victimas eos obtulisse dicamus. Apostolus, Hebr. cap. ix, vers. 19, addit hircos quoque tum oblatos fuisse.


Versus 6: Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis

TULIT ITAQUE MOYSES DIMIDIAM PARTEM SANGUINIS, ET MISIT IN CRATERAS; PARTEM AUTEM RESIDUAM FUDIT SUPER ALTARE. — Nota: Solebant veteres foedera victimis et sanguine sancire. Unde Livius, lib. I, loquens de foedere inter Romanos et Albanos inito: Positis, inquit, foederis legibus, aiebat fecialis: Populus Romanus prior non deficiet; si prior defecit, publico consilio, dolo malo, tu, illo die, Jupiter, populum Romanum sic ferito, ut ego hunc porcum hodie feriam, tantoque magis ferito, quanto magis potes, pollesque; et Virgilius lib. VIII Aeneid. de Romulo et Tatio: Armati Jovis ante aram, paterasque tenentes / Stabant, et caesa jungebant foedera porca.

Unde et putant nonnulli foedus dictum a foedo, scilicet animali, puta porco, qui in foedere mactabatur, indeque phrasim manasse, qua foedus ferire, percutere, icere dicimus. Idem et multo ante inter fideles, et veri Dei cultores usu receptum fuit. Hinc Gen. cap. xv, vers. 9, 10, 17, Dominus in signum et confirmationem foederis cum Abraham initi, jussit immolari bovem, arietem et capram, dividique per medium; quo facto lampas Deum significans per medias divisiones transiit, indicans ita dividendum fore qui foedus rumperet. Vide Jeremiam, cap. xxxiv, vers. 18; unde berit, id est foedus hebraice, plerique a batar, id est dividere, per metathesin deducunt. Hinc Cyrillus, lib. X Contra Julianum, sub finem, ex Sophocle docet apud posteriores id servatum, scilicet ut euntes per medium ignem, et ferrum manibus ferentes facerent juramenta. Idem factum est in hoc foedere Dei cum Mose et Judaeis: sanguis enim victimarum divisus est, ut significaretur eum, qui pactum violaret, simili modo sanguine violatam foederis fidem luiturum: quia vero pactum feriebatur inter Deum et populum, oportebat ut tam Deus, quam Israel sanguinem dividerent, eoque aspergerentur, et cum Deus sit incorporeus, ut sanguine aspergi non possit, hinc altare sacrificiorum ejus vice sanguine tinctum fuit.

Simili modo Christus Dominus novum foedus et testamentum sancivit se ipso, et sanguine suo quasi victima, et sanguine victimae foederalis; praesertim quia hac victima et sanguine promeruit nobis redemptionem, gratiam, haereditatem et omnia bona quae in hoc foedere suo nobis promisit, ad Hebraeos cap. ix, vers. 15 et seq.; idque expressit in institutione Eucharistiae, dicens: Hic est sanguis novi Testamenti. Unde contra Sacramentarios validum pro veritate corporis Christi intorqueas argumentum: si enim vero sanguine vetus sancitum est foedus, isque intelligitur cum dicitur hic vers. 8: Hic est sanguis foederis, quod pepigit vobiscum Deus, utique et vero sanguine sancitum est foedus novum; isque intelligitur, cum ergo is revera dicitur: Hic est sanguis novi Testamenti; hic enim vetus, novi et veri erat typus, ad quem certum est Christum in verbis jam dictis respexisse.

Dices: Christus vocat sanguinem novi Testamenti, non foederis, uti suum vocat Moses hic; ergo dissimilis est haec sanguinis lustratio.

Respondeo: Christus testamentum vocat foedus testamentarium, adeoque foedus et testamentum in Scriptura saepe idem sunt, ut ostendi I Cor. cap. xi, 25. Vide et dicta ad Hebr. cap. ix, 19.


Versus 7: Assumensque volumen foederis

ASSUMENSQUE VOLUMEN FOEDERIS, LEGIT, AUDIENTE POPULO. — Volumen hoc erat libellus, quem recenter Deo dictante Moses in Sina scripserat, de quo vers. 4, qui continebat jam dicta Dei praecepta, universosque sermones Domini a cap. xx usque ad hoc cap. xxiv. Legit ergo Moses hoc volumen continens praecepta Dei (haec enim erant conditiones foederis ineundi cum Deo) populo; populus deinde promisit se ea servaturum: Moses denique quasi fecialis, foedus inter Deum et populum sanciens et confirmans, sanguine victimarum populum respersit.


Versus 8: Respersit sanguinem in populum

ILLE VERO SUMPTUM SANGUINEM RESPERSIT IN POPULUM. — Sanguis in populum aspersus significabat sanguinem Christi in nos aspersum. Addit Apostolus, Hebr. cap. ix, vers. 19, nonnulla quae hic subticet Moses; sic enim habet: Accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea et hyssopo, ipsum quoque librum et omnem populum aspersit. Succincte enim haec narrat Moses, quae Paulus partim instinctu Spiritus Sancti, partim ex consuetudine ritus legalis, quem in lustrationibus ejusmodi usurpari solitum, tum ex S. Scriptura, tum ex ipsa praxi didicerat, haec ipsa supplevit et expressit; nam aquam sanguini misceri solitam in sacris aspersionibus, patet Exodi cap. xii, vers. 22. Idem patet de cocco sive de lana coccinea, atque hyssopo, Num. cap. xix, vers. 6 et 18. Rursum, cum vitulis oblatos quoque fuisse hircos patet, quia hircus, utpote suo foetore apte peccatum repraesentans, offerri solet pro peccato, ut patet Levit. cap. ix, vers. 3 et 15. Unde apte figurabat Christum, qui nostra peccata in se luenda suscepit.

Nota: In priscis Hebraeorum lustrationibus aqua sanguini adhibebatur, ne sanguis concresceret, sed fieret liquidior et sparsilis, ideoque aspersioni in tantum populum idoneus. Rursum, allegorice haec aqua et sanguis victimarum figura erant et typus sanguinis et aquae ex latere Christi effluentis, ac consequenter typus erant Baptismi et Eucharistiae; aqua enim Baptismum, sanguis Eucharistiam repraesentat.

Secundo, in lustrationibus adhibebatur lana coccinea et hyssopus, ut ex eis fieret aspergillum; ad hoc enim peridonea sunt tum ob suam densitatem, tum ob vim retentivam quam habent: sunt enim humoris bibula aeque ut spongia. Rursum, allegorice lana significabat candorem et innocentiam Christi, sive carnem Christi per se candidam, sed ob peccata nostra coccineam, id est sanguine passionis rubricatam.

Hyssopus vero typus erat, primo, charitatis et gratiae Christi, est enim hyssopus natura sua calida: unde servit mysterio, suoque calore et fervore Spiritus Sancti ardentissimos aestus, quibus ignescunt piorum mentes, denotat. Secundo, hyssopus typus erat humilitatis et humanitatis Christi, per quam Deus nostram superbiam aliaque peccata sanavit: est enim hyssopus herba humilis, et, ut docet Dioscorides, lib. III, cap. xxviii, medetur pulmonis tumori, qui superbiae est symbolum, ut annotavit Rupertus.


Versus 10: Viderunt Deum Israel

ET VIDERUNT DEUM ISRAEL, — non per essentiam, sed per umbram, id est in specie aliqua sensibili, quam Dei voluntas elegit, et humana fragilitas ferre potuit. Unde Chaldaeus vertit, et viderunt gloriam Dei Israel. Longius abeunt Septuaginta, qui nomen aliud remotius subaudiunt, scilicet locum: Et viderunt locum, inquiunt, ubi stetit Deus Israel. Idque ut obvolvant hanc Dei visionem, ne putentur hi seniores Deum in sua essentia et forma divina vidisse.

Quaeres, in qua forma hic se videndum Deus, id est Angelus vice Dei, senioribus exhibuerit? Respondet Abulensis, Deum hic apparuisse in forma nubis lucidae, intra quam Dei majestas latere videbatur, ita ut rudes Judaei putarent in hujus nubis infima parte consistere pedes Dei, in parte vero superiori versus coelum caeterum corpus, et hoc respectu dici hic sub pedibus Dei, id est sub infima parte nubis, in qua credebantur esse pedes Dei, fuisse quasi opus lapidis sapphirini; quod enim forma hominis, aut animalis, alteriusve rei hic Deus non apparuerit, patet ex Deuter. cap. iv, vers. 15, ubi dicitur: Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus de Horeb, in medio ignis; ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem, etc.

Alii tamen, ut Lyranus, Cajetanus, Prado in Ezech. cap. i, verius censent Deum hic humana forma, nimirum specie magnifici principis, et regis legislatoris sese ostendisse; unde in Hebraeo pro Deum, non est nomen Dei tetragrammaton, sed est Elohim, quod Deum qua principem et judicem significat; hinc et visus est Deus hic habere pedes, et sub pedibus habere scabellum sapphirinum: voluit enim Deus hac specie et legislatoris majestatem, et timorem senioribus, et per hos populo demonstrare et imprimere. Addit Hieronymus Prado in cap. i Ezech., et alii nonnulli, Deum hic apparuisse tam senioribus, quam Mosi specie humana currui Cherubim, quem quatuor animalia, puta quatuor Cherubim, bovis, aquilae, leonis et hominis speciem habentes, stipabant, insidentem: qua specie Deum vidit Ezechiel, cap. i, et S. Joannes, Apoc. cap. iv: ita ut ad hujus speciei et visionis exemplum ac formam Moses fabricarit arcam, et Cherubim quasi currum gloriae Dei; non est enim dubium quin horum typum Mosi in Sina ostenderit Deus, ut secundum illum illa fabricaretur; hoc enim est quod dicitur cap. xxv, vers. ult.: Fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. Sed de hoc plenius dicam cap. xxv, vers. 18.

Allegorice, species haec humana Dei legislatoris veteris, significabat incarnationem Verbi legislatoris novi. Ita Lyranus et alii.

Ad argumentum Abulensis respondet, Deuter. cap. iv, sermonem esse non de hac visione secreta et privata, quae facta est Mosi et senioribus, sed de publica, quae facta est toti populo, cum Deus illi ex Sina promulgaret decalogum, cap. xix, 18, et cap. xx, 18: populus enim pronus erat ad idololatriam; unde noluit illi Deus se exhibere specie aliqua hominis vel animalis, ne illius formaret idolum: hoc autem periculum non erat in Mose et senioribus, utpote viris sapientibus et selectis. Unde constat ex cap. xxv, vers. ult., Deum de facto Mosi exhibuisse ideam arcae, Cherubim totiusque tabernaculi.

ET SUB PEDIBUS EJUS. — Deus enim apparebat hic quasi homo et princeps magnificus. Nota: In Scriptura tribuuntur Deo membra hominis, non quod revera Deus habeat corpus, ut voluerunt Anthropomorphitae, sed ut hominum phantasiae et sensibus se accommodet, utque mysticum et spiritale quid, eis apte respondens, significet. Unde S. Augustinus, epist. 111, quae est de videndo Deo, sic ait: Alas cum in Deo audimus, protectionem intelligimus; cum manus, operationem; cum pedes, praesentationem; cum oculos, visionem; cum faciem, notitiam qua innotescit. Et ibidem citat S. Hieronymum in Psalm. xciii dicentem: Deus totus oculus est, quia omnia videt; totus manus est, quia omnia operatur; totus pes est, quia ubique est. Ergo videte quid dicat: Qui plantavit aurem, non audiet? aut qui finxit oculos, non considerat? Et non dixit: Qui plantavit aurem; ergo ipse aurem non habet: Qui finxit oculos; ergo ipse oculos non habet. Sed quid dixit: Qui plantavit aurem, non audiet? qui finxit oculos, non considerat? membra tulit, efficientias dedit. De his fuse agit in libro De Essentia divinitatis, et divus Thomas, I part., Quaest. iii, art. 1.

ET SUB PEDIBUS EJUS QUASI OPUS LAPIDIS SAPPHIRINI, ET QUASI COELUM CUM SERENUM EST, — q.d. Sub pedibus Dei apparebat quasi pavimentum ex sapphiro constratum. Signabatur hoc symbolo splendidissima et praestantissima Dei majestas, quae omnem coeli et gemmarum fulgorem et splendorem longe transcendit, et pedibus premit. Est enim sapphirus gemma gemmarum, inquit Abulensis; unde apud Gentilium deos in magna fuit sapphirus reverentia, quod sine eo responsa non dabantur. Et Pierius, Hieroglyph. 41: Sapphirus, ait, apud veteres magna semper in veneratione fuit, siquidem per eum imperium et summum sacerdotium significari manifestum est. Unde Aelianus, lib. xiv, cap. xxxiv, docet apud Aegyptios summum sacerdotem (qui et supremus erat judex) gestare solitum collo appensam imaginem e sapphiro, quae appellabatur Veritas.

Modo quoque summus Pontifex cuilibet Cardinali recens creato sapphirum mittit. Et Rueus qui asserit: Supremam olim sapphirum apud homines auctoritatem habuisse, et apud divos gratiam, ipsa perhibet antiquitas. Sapphirus enim pulcherrimus est, quia aureis punctis quasi stellis collucet. Unde hebraice vocatur sappir a numero, scilicet stellarum; vel, ut S. Hieronymus, a scaphir, id est pulcher. Rursum, sapphirus valet contra melancholiam, et quartanam, et humores melancholicos, teste Avicenna, Alberto Magno, et Mathiolo, lib. v, cap. lxvi. Denique sapphirus, ait Galenus et Dioscorides, percussis a scorpione haustus prodest, et contra intestinas exulcerationes bibitur, et ruptas membranas cogit, et excrescentia in oculis pustulasque inhibet. Sapphirus ergo vigoris et laetitiae divinae est symbolum.

Anagogice, haec regni coelestis, in quo nobis Deus promittitur, soliditatem, puritatem et altitudinem adumbrabant. Ita Rupertus, et S. Augustinus, Quaest. cii. Sapphiri enim color est caeruleus, aureis stellulis conspersus, ita ut coeli ipsius speciem referat. Jam caeruleus color, quem in coelo suspicimus, nihil est aliud, quam altissimae lucis profunditas: hic ergo apte immensum deitatis, quasi lucis incomprehensibilis pelagus, in cujus conspectu et cogitatione humanae mentis acies videtur plane evanescere, significat. Rursum, significat beatitudinis divinae serenitatem et aeternitatem.

Allegorice, scabellum hoc Dei sapphirinum significabat claritatem purissimam B. Virginis, in qua quasi in scabello sedere dignatus est Dei Filius, dum in ea conceptus et natus est. Ita R. Moses et R. Haccados apud Galatinum, lib. vii, cap. ultim.

In Hebraeo et Septuaginta pro lapidis est lateris; habent enim, et sub pedibus ejus quasi opus lateris sapphirini. Verum later hic pro lapide sumitur; unde Vatablus, Chaldaeus, R. David, et alii hic vertunt, quasi opus lapidis sapphirini. Hic ergo later erat lapis, id est gemma, quoad naturam et splendorem; idem vero erat et later, quoad formam quadratam, vel potius quadrangulam; erat enim hic imago propitiatorii futuri.

Adde: lapis hic apparebat esse later, quoad candorem; inde enim later hebr. vocatur lebena, id est albus, eo quod in fornace coctus albescat. Denique per laterem, inquit R. Salomon, significabat Deus se memorem esse afflictionis Hebraeorum in latere et luto Aegyptio, eamque jam in sapphirum commutasse. Denique ex hoc loco tradunt vel conjiciunt Hebraei, tabulas lapideas, quibus Deus legem inscripsit, fuisse ex sapphiro, uti dicam cap. xxxi, vers. ult.


Versus 11: Nec super eos misit manum suam

NEC SUPER EOS QUI PROCUL RECESSERANT DE FILIIS ISRAEL, MISIT MANUM SUAM, VIDERUNTQUE DEUM, ET COMEDERUNT AC BIBERUNT. — Ita legunt Romana omniaque alia exemplaria, praeter Complutensis, quae perperam legunt, necnon super eos, etc. contrario sensu. Sensus est: Super seniores qui a plebe recesserant, et cum Mose ascenderant in montem, non misit Deus manum suam, id est, Deus non percussit, non laesit principes Israel qui illum viderant; biberunt enim et comederunt postea, quasi laeti et exultantes hac augusta et delectabili visione Dei, quod argumentum fuit illos non fuisse a Deo occisos, aut laesos, cum tamen scriptum sit: Non videbit me homo, et vivet. Unde olim communis fuit sensus et timor, eum qui Deum videret, a Deo morte percutiendum esse; cujus rei exemplum est in Manue, Judic. cap. xiii, 22, et in populo audita lege, Deut. cap. v, vers. 24. Recte ergo dicit hic Moses, seniores hos Deum vidisse, et tamen non esse mortuos aut laesos. Unde Chaldaeus vertit: Principibus autem filiorum Israel nullum fuit incommodum; vox enim Hebraea atsile, significans separatos et procul recedentes, significat etiam magnates et principes, qui a plebe honore et gradu separati sunt. Jam mittere manum super aliquem significat percutere, vel laedere aliquem. Chaldaeum sequitur Vatablus et passim recentiores, q. d. Moses: Plebi et iis qui cum plebe erant, non fuit fas videre Deum in effigie aliqua sensibili, ne ejus idolum sibi fabricarent; senioribus vero a plebe separatis, et, ut Septuaginta vertunt, electis filiorum Israel, fas fuit ita Deum videre: hi enim erant viri prudentes, fideles, constantes, et timentes Deum. Aliter haec explicat Abulensis, videlicet sic: Seniores populi viderunt Deum Israel, nec tamen Deus ipse misit manum suam super eos qui longe recesserant, id est, nec a populo longe remoto occultavit se, sed potius ei se manifestavit, uti et senioribus; ponere enim manum subinde apud Hebraeos significat occultare, uti patet Exodi, cap. xxxiii, vers. 22. Verum hic sensus remotior est et obscurior; prior ergo est genuinus.


Versus 13: Ascendens Moyses in montem Dei

ASCENDENS MOYSES IN MONTEM DEI, — puta in altiora montis Sina: unde postea ad ipsum ejus cacumen, tabulas legis accepturus, septimo die evocatus est. Ita Hugo.

ET JOSUE MINISTER EJUS. — Vide hic Mosen uno ministro contentum. Igitur Moses populi princeps, dux, legislator et pontifex in principatu pauperem egit vitam, uno ministro utens Josue; noluit ergo famulorum, equorum, rhedarum turbam. Eodem quoque cibo, imo eadem portione cibi qua caeteri Hebraei, puta uno gomor manna, dietim vixit, ut daret posteris et principibus exemplum modestiae, frugalitatis, continentiae, qua populo se aequarent, quoad possent, nec eos gravarent tributis ad proprium luxum; neque inter eos ambitiose se extollere, eisque superbe dominari satagerent.


Versus 14: Exspectate hic donec revertamur

SENIORIBUS AIT: EXSPECTATE HIC. — Hic scilicet, cum populo; to enim hic ample accipitur, et forte digito ostendebat Moses ipsa castra populi, q. d. Suffecerit, o senes, vos hucusque me comitatos esse, et adorasse Dominum; hic subsistite, ne ascendatis mecum, sed redite ad castra, ut populo praesitis, eumque in officio contineatis; in castris enim paulo post Aaron vitulum populo conflavit, ideoque a Mose, qui solus cum Josue descendebat de monte, inventus et increpitus est.

SI QUID NATUM FUERIT QUAESTIONIS, REFERETIS AD EOS. — Hebr. vir verborum, id est causarum, vel litium, qui videlicet causam aliquam vel litem habet, hic accedet coram eis, puta coram Hur et Aaron ut illi causam decidant: populus ergo e castris ad seniores, hi ad Hur et Aaron, quaestiones exortas Mose absente referre hic jubentur.


Versus 16: Habitavit gloria Domini super Sinai

ET HABITAVIT GLORIA DOMINI SUPER SINAI. — Gloria, id est majestas Domini patefaciens se per spectra admiranda, puta caliginem et ignem.

TEGENS ILLUM NUBE SEX DIEBUS. — Voluit Deus per hos sex dies Mosen abstrahi et emundari ab omni terrena cogitatione et cura, speque et oratione elevari ad supernorum contemplationem, itaque ad Dei, vel angeli potius, colloquium praeparari.


Versus 17: Quasi ignis ardens super verticem montis

ERAT AUTEM SPECIES GLORIAE DOMINI, QUASI IGNIS ARDENS. — To quasi hic non similitudinem, sed rei veritatem significat, uti et Joan. cap. i, vers. 14: Vidimus eum quasi unigenitum. Et I Cor. cap. iii, vers. 15: Salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Et I Petri cap. ii, vers. 13: Sive regi quasi praecellenti; hic ergo erat vera species ignis, verusque ignis.

Alia est haec visio ab ea seniorum, vers. 10. Hic enim omnis populus speciem tantum ignis vidit, uti et cap. xx, vers. 18. Nubes ergo totum tegebat montem, sed in ejus cacumine ignis species, quae Dei erat index, eminebat, mansitque haec visio integros 40 dies, quibus in monte fuit Moses, idque ne Israelitae de ejus reditu desperarent.


Versus 18: Ingressus Moyses medium nebulae

INGRESSUSQUE MOSES MEDIUM NEBULAE, ASCENDIT IN MONTEM. — Relicto Josue in monte, Moses altius in cacumen montis ascendit, cum angelo Dei vices gerente collocuturus, et tabulas legis accepturus.

Tropologice, qui Deum quaerit, et cum eo colloqui cupit, ad nebulam, id est ad cordis secretum se recipiat, omnia quae videntur contemnat, alta petat, mentem ad invisibilia transferat. Ita Nyssenus et Rupertus.

Ita in Vitis Patrum, lib. vi, sub finem, dicunt seniores: Quando intrabat Moses in nube, cum Deo loquebatur; quando autem exibat de nube, cum populo. Sic et monachus, quando in cella sua est, cum Deo loquitur; egrediens autem de cella, cum daemonibus est. Rursum, libro v, cap. vii, num. 38, dicit senex: Cella monachi est caminus ille Babylonius, ubi tres pueri Filium Dei invenerunt; sed et columna nubis est, ex qua locutus est Deus Mosi. Aurea vero est illa B. Nili, qui fuit discipulus S. Chrysostomi, sententia: Imperforabilis manet a sagittis inimici, qui amat quietem; qui autem miscetur multitudini, crebra suscipiet vulnera.

ET FUIT IBI QUADRAGINTA DIEBUS. — Additur Deuter. ix, 9, Mosen quadraginta illis diebus nihil comedisse, nihil bibisse; vivebat enim Moses tunc verbo et colloquio Dei, atque Dei virtute cum Josue sustentante. Totidem diebus exspectans reditum Mosis, mansit Josue in suo illo loco (unde ad cacumen evocatus discesserat ab eo Moses), contemplationi, ut par est credere, Mosis exemplo, deditus; sed an Josue, similiter ac Moses, sine cibo et potu quadraginta diebus vixerit, incertum est. Censet Abulensis Josue manna inibi cadente, et torrente, qui Deut. ix, 21, de monte descendere dicitur, alitum fuisse.

Putant aliqui Mosen praeter sex dies, de quibus, vers. 16, insuper alios quadraginta dies in monte cum Deo fuisse, ita ut universim ibi fuerit quadraginta sex diebus. Sed verius est eum omnino tantum quadraginta diebus in monte fuisse, idque colligitur ex Deut. ix, 9, 11 et 18. Sex ergo dies, de quibus vers. 16, comprehenduntur inter hos quadraginta.

Nota: Quadraginta numerus in Scriptura frequens et sacer est jejunio Mosis, Eliae, Christi. Rursum 42 mansionibus, sive stationibus Hebraeorum in deserto; ad haec 40 annis peregrinationis in eodem, quibus jugiter cibo terreno carentes, coelesti manna sunt aliti, usque dum venerunt ad terram promissionis: sicuti Christiani 40 diebus jejunii ad resurrectionem tendunt; qui jejuniorum dies, ob veterem illam peregrinationis et stationum Hebraeorum in deserto figuram, stationes etiam a Patribus appellatur, uti a Cassiano, Collat. xxi, cap. xxviii et xxix, ubi et Quadragesimam vocat anniversariam decimam, quia scilicet ipsa est decima pars anni, itaque per eam quasi decimas anni Deo dependimus. Ita etiam vocantur ab Herma, qui et Pastor dicitur, lib. iii, cap. v: Quid est, inquit, jejunium? Est statio, quia est quasi status dies ad jejunandum; et ab Ambrosio, serm. 25: Stationes, inquit, vocantur jejunia, quod stantes et commorantes in eis, inimicos insidiantes repellimus; et a Tertulliano, lib. De Orat. in fine, ubi ait: Statio solvenda est accepto corpore Domini (olim enim pene quotidie conveniebant Christiani vespere ad orationem, quasi ad stationem, in eaque jejuni coenam Christi peragebant, ac communicabant; jejunabant enim usque ad vesperam, puta usque ad coenam Eucharistiae). Quod si statio de militari nomen accipit (nam et militia Dei sumus), utique nulla tristitia aut laetitia castris obveniens, stationes militum rescindit; nam laetitia libentius, tristitia sollicitius administrabit disciplinam. Ita Tertullianus; idem, lib. De Jejunio: Quartae, inquit, sextaeque feriae stationes, id est jejunia. Vide notationem Pammelii in librum Tertulliani De Oratione, in fine.

Ita Simeon Stylites — qui perdius et pernox octoginta annos in columna stetit, viginti octo Quadragesimas integras sine ullo cibo aut potu transegit, ut merito portentum orbis, nec tam homo quam angelus esse visus sit. Sed plures audi eosque homines: Lucianus in Philopatro testis est, Christianos sic solitos servare jejunium Quadragesimae, ut decem soles sine cibo transigerent. Gregorius Nazianzenus ad Hellenium scribit, plures ex monachis in Ponto fuisse, qui totos viginti dies et noctes cibo abstinerent, dimidium Christi et Mosis jejunium imitantes, ex eisque unum sibi subditum fuisse testatur. S. Augustinus, epistola 86 ad Casulanum, tradit se aliquos novisse, qui ultra hebdomadam perpetuum servarent jejunium; additque: Ad ipsum quadragenarium numerum pervenisse quemdam, a fratribus fide dignis nobis asseveratum est. S. Hieronymus, epist. 7 ad Laetam, de institutione filiae, prohibens in tenella aetate onera abstinentiae: In Quadragesima tamen, inquit, continentiae vela pandenda sunt, et tota aurigae retinacula equis laxanda properantibus. Idem scribens ad Marcellam de Asella: Cum, inquit, per omnem annum jugi pasceretur jejunio, biduo triduoque sic permanens; tum vero in Quadragesima navigii sui vela tendebat, omnes pene hebdomades vultu laetante conjungens, itaque ad quinquagenariam pervenit aetatem, ut non doleret stomachum, non viscerum cruciaretur injuria. Justinianus imperator duram agebat in Quadragesima vitam: Per duos dies cibis abstinebat; cibi appetens, vinum, panem, et id genus alia cibaria abesse voluit; brassicam solum, et agrestes herbas sale et aceto maceratas edebat; in potu aqua erat sola, neque his ad saturitatem utebatur; sed petitum cibum paulisper degustatum mox dimisit, non eo sumpto qui naturae satis erat, inquit Procopius, lib. I De Aedific. Justiniani imperatoris; atque ita jejunio armatus Persas, Gothos, Wandalos, et alios barbaros superavit.

Prisci monachi in Quadragesima in eremum secedebant, toti jejuniis et contemplationibus intenti, uti narrat Zozymas in Vita S. Mariae Aegyptiacae. S. Franciscus praeter Quadragesimam paschalem, duplicem aliam jejunabat: unam ante festum Assumptionis, in honorem B. Virginis; alteram post illud festum, in honorem SS. Angelorum: unde in fine hujus jejunii praemii loco, sacra Christi stigmata, per Seraphim sibi impressa, accepit. Ita S. Bonaventura in ejus Vita. Quadragesimam transigebant monachi Tabennesiotae cibis igne non coctis; Paulus Abbas Galata cum sextario lentis et vasculo aquae; Adolius post quinque tantum dies comedens; Macarius Alexandriae nihil comedens praeter pauca cruda crambes folia die dominico, nunquam genu flectens, nunquam accubans, semper stans. Ita habetur in Vitis Patrum.

Symbolice Beda: Fuit, inquit, Moses cum Domino quadraginta diebus, ut hoc numero disceret, quod illi tantum Decalogum implere possint, quos Evangelicae gratiae veritatis, quatuor describenda libris (Evangeliis), juvaret; quater enim ducta in decem faciunt quadraginta. Rursum, hoc numero quadraginta significabantur decem praecepta, quae hisce quadraginta diebus Moses a Deo accepit, in quatuor mundi plagas, id est omnes gentes, tempore Evangelii divulganda.