Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Jubet Deus fieri arcam, vers. 10, et propitiatorium cum duobus Cherubim, vers. 17. Secundo, mensam panum propositionis, vers. 23. Tertio, candelabrum septiceps ex talento auri, vers. 31.
Transit Moses a moralibus et judicialibus ad caeremoniales leges. Nota. Triplices fuerunt leges veteris Testamenti, scilicet morales, judiciales et caeremoniales: morales praescripsit Deus cap. XX, judiciales cap. XXI, XXIII, XXIV, caeremoniales hic incipit praescribere.
Hoc ergo capite cum tribus sequentibus, describitur forma tabernaculi cum suis vasis, suaque supellectile. De tabernaculo hoc vide Abulensem hic, Bedam et Richardum Victorinum, libro De Tabernaculo, et exacte Riberam, lib. V De Templo, ac Vilalpando in Descriptione Templi.
Textus Vulgatae: Exodus 25:1-40
1. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2. Loquere filiis Israel, ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas. 3. Haec sunt autem quae accipere debetis: Aurum, et argentum, et aes, 4. hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum, 5. et pelles arietum rubricatas, pellesque ianthinas, et ligna setim: 6. oleum ad luminaria concinnanda: aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris: 7. lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod ac rationale. 8. Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum: 9. juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus; sicque facietis illud: 10. Arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos: latitudo, cubitum et dimidium: altitudo, cubitum similiter ac semissem. 11. Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris; faciesque supra, coronam auream per circuitum: 12. et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcae angulos; duo circuli sint in latere uno, et duo in altero. 13. Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro. 14. Inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus, ut portetur in eis: 15. qui semper erunt in circulis, nec unquam extrahentur ab eis. 16. Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi. 17. Facies et propitiatorium de auro mundissimo; duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo. 18. Duos quoque Cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi. 19. Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero. 20. Utrumque latus propitiatorii tegant, expandentes alas et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca, 21. in qua pones testimonium quod dabo tibi. 22. Inde praecipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum Cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quae mandabo per te filiis Israel. 23. Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum ac semissem. 24. Et inaurabis eam auro purissimo; faciesque illi labium aureum per circuitum, 25. et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis; et super illam, alteram coronam aureolam. 26. Quatuor quoque circulos aureos praeparabis, et pones eos in quatuor angulis ejusdem mensae per singulos pedes. 27. Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari. 28. Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam. 29. Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo. 30. Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper. 31. Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphaerulas, ac lilia ex ipso procedentia. 32. Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero. 33. Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphaerulaque simul, et lilium: et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphaerulaque simul, et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili: 34. in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphaerulaeque per singulos, et lilia. 35. Sphaerulae sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt, procedentes de hastili uno. 36. Et sphaerulae igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo. 37. Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso. 38. Emunctoria quoque, et ubi quae emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo. 39. Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi. 40. Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.
Versus 2: Tollant Mihi Primitias
2. TOLLANT MIHI PRIMITIAS. — Quia prima fuit haec communis Hebraeorum oblatio, quae facta est pro fabrica tabernaculi.
Aliter Theodoretus, Quaest. LXX, et Abulensis: «Primitias,» inquiunt, id est prima et praestantissima; haec enim Deo offerenda sunt.
QUI OFFERET ULTRONEUS. — Hebraice, quem spontaneum et liberalem fecerit cor suum.
Versus 4: Hyacinthum
4. HYACINTHUM. — Proprie hyacinthus est genus violae; inde gemmam significat violae colore similem: haec enim hyacinthus dicitur. Tertio, significat lanam hyacinthini, id est violacei et coelestis coloris, quae lana veteribus in deliciis fuit. Unde Homerus in Odyssaea, IV, loquens de Helena ait: At super ipsum colus extensa est ioeidei; id est violaceam lanam habens. Hic passim hyacinthus lanam hanc violaceam significat.
Tropologice, hyacinthus coelestem mentem et conversationem repraesentat. Hinc Ecclesia, et sancta quaelibet anima, calceatur calceo violaceo, id est coelesti. Ezech. cap. XVI, 9: «Calceavi te ianthino,» vel ut Septuaginta, hyacinthino, id est violacei et coelestis coloris, calceo; ut hoc symbolo significaret Deus, Sanctorum, qui in Ecclesia sunt, conversationem esse coelestem. Ita calceatus ianthino S. Paulus, ac mentis pedibus coelos et sidera calcans, dicebat: «Nostra conversatio in coelis est.» Ita calceatus S. Hieronymus dicebat illud Socraticum: «Aethera conscendo, et solum hoc coelumque despicio.» Nam, ut ait Apostolus: «Jam non estis hospites et advenae, sed estis cives Sanctorum, et domestici Dei.» Et iterum: «Accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem coelestem, et multorum millium angelorum frequentiam, et Ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in coelis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum, et Testamenti novi mediatorem Jesum,» Hebr. XII, 22. Quare S. Martinus, uti in vita, ita et in morte coelum assidue suspiciens, cum in ardenti febri supinus vultu in coelum erecto jaceret, rogarentque discipuli, ut converso corpore tantisper, dum vis morbi remitteret, pronus conquiesceret: «Sinite, inquit, me coelum potius quam terram aspicere, ut suo jam itinere iturus ad Dominum spiritus dirigatur.» Oculis ergo ac manibus in coelum semper intentus, invictum ab oratione spiritum non relaxabat. Quare merito de eo canit Ecclesia: «Martinus Abrahae sinu laetus excipitur; Martinus hic pauper et modicus, coelum dives ingreditur, hymnis coelestibus honoratur.»
Pari modo S. Stephanus inter crepitantium saxorum turbines interritus: «Video, inquit, coelos apertos, et Jesum stantem a dextris virtutis Dei;» et mox exclamans: «Domine Jesu, suscipe spiritum meum,» ad eum in coelum coronandus evolavit.
Et Purpuram
ET PURPURAM. — Purpura piscis est, vel potius concha, cujus sanguine tingunt lanam, quae hoc rubeo colore nigricante infecta, inde pariter purpura dicitur: ex qua olim fiebant, et etiamnum fiunt regiae vestes; unde et ejus usus fuit hic in tabernaculo.
Cabalistice, ut refert Valverdius in alphabeto Salomonis, notant argaman, id est purpura, ex quatuor primis litteris esse compositum, a quibus quatuor angelorum nomina initium sumunt, nempe Raphael, Gabriel, Michael, Nuriel; quae asserunt eorum animalium esse nomina, quae vidit Ezechiel, cap. 1. Eo enim splendore, veluti regali purpura amiciebatur Deus, juxta illud: «Amictus lumine sicut vestimento.» Vide quam facile angelos suos hi nugarum textores ex purpura contexant, facilius utique quam aranea suam telam pertexat!
Coccumque Bis Tinctum
COCCUMQUE BIS TINCTUM. — Coccus est granum tinctorium (unde et granum subinde vocatur), nascens ex frutice fullonia, quae ilici similis est: hoc granum intra se progignit vermiculum rubei coloris, ejus sanguine rubricantur lanae, quae idcirco coccus, et hebraice vermis, vel vermiculus vocantur. De hoc vermiculo, sive cocco, dicitur Isaiae 1, 18: «Si fuerint peccata vestra rubra quasi vermiculus.» Solebat autem lana, ut magis ruberet, bis hoc sanguine vermiculi imbui, scilicet primo, cum adhuc tantum esset lana; et secundo, cum nendo in fila esset deducta: unde dicebatur bis tincta, et hebraice tolaat scani, id est coccus vel vermiculus iteratus. Hinc etiam to scani, nude positum, coccum bis tinctum seu dibaptum significat, quem Septuaginta diploun, id est duplum vocant.
Et Byssum
ET BYSSUM. — Byssus, inquit Hieronymus Prado in Ezech. xvi, 10, pag. 186, est linum candidissimum et mollissimum, sive est lanugo arboris, quae medium quid est inter lanam et linum; nam origine est linum, mollitie vero est lana, et texta linum refert, ait Pollux: est, inquam, lanugo arboris nuci inclusa, quam vulgo gossypium vel xylon, Flandri et Galli coton vocant, ex qua fiebat tela gossypina sive byssina in Aegypto et Palaestina, et etiamnum fit in Creta, Sicilia et Hispania. Ita ex Polluce et Plinio, lib. X, cap. 1, Prado loco jam citato.
Unde notat secundo, Prado ibidem, hanc lanuginem, puta gossypium, sive byssum, tinctam fuisse colore aliquando purpureo, illamque vocari hic purpuram, aliquando ianthino, eamque vocari hic hyacinthum, aliquando coccineo, eamque vocari hic coccum; byssum vero esse et vocari, cum nullo colore tingitur, sed nativo suo candidissima aeque ac mollissima est. Probat id ipse ex Deut. xxii, 11, ubi vetatur, ne tela fiat ex lana et lino; ergo hic in cortinis et vestibus tabernaculi, non potuit lana lino intexi, ac consequenter byssus haec tabernaculi non fuit linum, sed lana sive gossypium jam dictum. Secundo, si byssus fuit linum, lana inde confecta non fuisset tersa et pura; nec enim fila ex lino ita bibunt succum hyacinthi, vel purpurae, ut luceant; ita autem bibit lana sive gossypium, quod colore saturatum splendescit.
Verum byssum a gossypio distinguit Plinius, lib. XIX, cap. 1, ubi cum primum egisset de lino gossypino, postea agit de lino byssino, tanquam de re diversa; ergo byssus haec non fuit lanugo gossypii. Rursum, byssus hic vocatur linum, ut patet cap. xxxix, vers. 28, in Hebraeo: coccus autem, hyacinthus et purpura fuerunt lana, uti omnes interpretes docent; imo Scriptura ipsa plane byssum ab hyacintho, cocco et purpura distinguit; ergo alia byssi, alia trium reliquorum fuit materia: puta byssi materia fuit linum, aliorum vero materia fuit lana.
Dico ergo byssum hic non esse bombycinum, quod a vermibus, puta bombycibus, netur, quod vulgus jam byssum et sericum vocat; non etiam esse gossypium, uti jam ostendi; sed esse genus candidissimi et subtilissimi lini, adeoque optimum linum esse byssum; optimum autem linum est, ait Plinius, in quo est primo, eximius candor et splendor; secundo, mira tenuitas; tertio, aequalis fili densa nervositas et constantia. Hujusmodi linum, quacumque ex provincia sit, byssus erit, inquit Alcazar in Apoc. 1, 43, notat. 11, hoc enim pretiosum est: unde Achaica byssus auri pondere vendebatur; et Judaica byssus Achaica fuit praestantior, inquit Pausanias. Byssus ergo haec erat linum nascens in Aegypto et Palaestina, in plantae cujusdam folliculis (qui similes sunt folliculis papaverum), indeque ferunt fieri telam, quae instar amianti igne non consumitur, sed purgatur (unde et Plinius byssum hanc comparat asbesto lapidi, qui ardet et non comburitur), quae etiamnum hodie Venetis nota est, similisque est candore et subtilitate telae nostrae Cameracensi. Ita Delrio in Genes. XLIII, 42, et alii.
Hinc hebraice byssus haec vocatur shesh, id est candidissima: unde et marmor vocatur shesh, Esther, 1, 6, quia est candidissimum; latine vero et graece vocatur byssus ab Hebraeo buts. Hinc etiam byssus haec, quia erat subtilissima, fuit retorta et duplicata, ut habent Septuaginta hic et Hebraea, et noster Interpres in sequentibus.
Ad argumenta Prado respondeo, Deuter. XXII, tantum privatis vetari, ne faciant vestem ex lana et lino, non autem sacerdotibus ad publicum Dei cultum. Rursum vetari, ne in tela vel panno misceantur fila lanea et linea in subtegmine; hic autem illa non miscebantur in subtegmine: nam stamen erat byssinum, subtegmen vero erat laneum, puta hyacinthinum, coccineum et purpureum.
Quid Haec Quatuor Significant
Quaeres, quid haec quatuor, puta byssus, coccus, purpura et hyacinthus, ex quibus factum est tabernaculum, symbolice et mystice significant?
Respondeo, significant quatuor elementa totumque mundum; hujus enim typus erat tabernaculum. Nam byssus significat terram, quia ex ea gignitur; purpura significat mare, quia maris cochleolis tingitur; hyacinthus significat aerem, quia aerii est coloris; eadem de causa coccus significat ignem et aetherem: omnia enim haec majestatem Dei repraesentant, et monent qua reverentia et puritate tabernaculum et templum sit adeundum. Secundo, haec omnia significant sacerdotem Creatoris esse ministrum, eumque in tabernaculo pro universa creatura totoque mundo supplicare. Ita S. Hieronymus ad Fabiolam, de vestibus sacerdotum, Philo, Josephus, Theodoretus et Beda.
Tropologice, in nostro tabernaculo, id est Ecclesia, alii afferunt coccum bis tinctum, id est geminam charitatem; alii purpuram, id est mortificationem corporis; alii byssum, id est castitatem; alii hyacinthum, id est contemplationem coelestium; alii pilos caprarum, id est habitum poenitentiae et patientiae; alii pelles ianthinas, id est spem supernorum; alii pelles arietum rubricatas, id est fortitudinem et martyrium, uti fecerunt Apostoli et Martyres; alii ligna setim, id est munditiem cordis; alii oleum misericordiae; alii thymiama boni et pii exempli. Vide Bedam in Origenis cap. XXVII. Audi et Origenem hic, hom. 9: Fides, inquit, auro conferri potest, sermo praedicationis argento, patientia aeri, lignis imputribilibus scientia, bysso virginitas, cocco confessionis gloria, purpurae charitatis vigor, hyacintho spes regni coelorum.
Pilos Caprarum
PILOS CAPRARUM, — e quibus fiunt telae, camelotae dictae, imbribus ferendis accommodae: neque enim cito aquam imbibunt. Ita Arias, tract. De Arca Noe. Hae telae, quia e pilis erant, hinc cilicineae dicebantur; erant tamen pulchrae et concinnae exterius: unde et mulieres peritae nendi hos pilos nevisse dicuntur, cap. xxxv, vers. 23. Ita Cajetanus.
Versus 5: Pelles Arietum et Pelles Ianthinas
5. ET PELLES ARIETUM RUBRICATAS PELLESQUE IANTHINAS. — Pro ianthinas hebraice est tachas, quod quid sit, incertum est; Judaei putant esse melim. Melis, qui et taxus dicitur, animal est asperum, mordax, mellis avidum, magnitudine vulpis, alvearibus infestum. Sed quis non videt eos Hebraeam vocem tachas Latinam facere, et ex litteris tantum divinare esse taxum, cum pelles taxorum sive melium sint colore felino, non hyacinthino? Quare magis credendum est Septuaginta, qui tachas vertunt hyacinthinas; et S. Hieronymo, qui vertit ianthinas, id est violaceas; et Josepho, qui ait tam has pelles, quam praecedentes, non melium, sed arietum et ovium fuisse, partim hyacinthino, partim rubro colore tinctas: sicut enim eadem lana tingebatur hyacinthino colore, et dicebatur hyacinthus vel purpureo, et dicebatur purpura, ut dixi vers. 4: ita pelles arietum aliae erant rubricatae, aliae hyacinthinae, quae hebraice dicebantur tachasim.
Et Ligna Setim
ET LIGNA SETIM. — Kimchi aliique Rabbini per setim intelligunt cedrum; sed errant. Nam S. Hieronymus in cap. LIX Isaiae: «Setim, inquit, est genus arboris nascentis in eremo (in deserto Arabiae, et forte in loco qui dictus est Setim, ubi filii Israel fornicati sunt cum Beelphegor, Numer. xxv, 1), spinae albae habens similitudinem, ex qua omnia ligna arcae et tabernaculi facta sunt instrumenta;» estque lignum imputribile, ut vertunt Septuaginta, et levissimum, omniaque ligna tam in fortitudine et soliditate, quam in nitore et pulchritudine superat.
Dixi lignum setim esse spinae albae simile, puta quoad folia et colorem; unde et factum est ut setim a Latinis et Graecis vocetur spina. Hinc et Theodotion, et S. Hieronymus, Isaiae XLI, 19, et Joelis III, vers. 18, setim spinam transtulit: nam alioqui setim differre a spina magnitudine, patet ex eo quod setim sint grandes arbores, ex quibus tabulae latae caeduntur, ut patet hic in fabrica tabernaculi; spina vero alba pollicari tantum est crassitudine, altitudine vero bicubitali, uti experientia patet, et docet Dioscorides, lib. III, cap. XII.
Fabulatur R. Salomon, dum ait apud Lyranum: «Jacob vidit in Spiritu Sancto quod filii sui erant facturi tabernaculum in deserto, et secum portavit semina in Aegyptum, et radices arborum setim, et ibi plantavit, et nutrivit, praecipiens filiis suis, ut exeuntes de Aegypto secum portarent.» Nam, ut dixi ex S. Hieronymo, setim sponte nascitur in deserto.
Allegorice et anagogice, tabernaculum factum ex lignis setim imputribilibus significat Ecclesiam, tum militantem, tum magis triumphantem, quae omni sui parte incorruptibilis est, et aeterna: ita Beda. Augustus Caesar, Pisone domum a fundamentis usque ad tectum accurate exaedificante: «Animum, inquit, meum exhilaras, ita aedificans, ac si Roma sit futura sempiterna.» Ita verissime Deus Ecclesiam aedificavit, quae futura esset aeterna. Septuaginta addunt vel potius anticipant, lapides sardios. Verum de iis audiemus inferius.
Versus 7: Gemmas Ad Ornandum Ephod
7. GEMMAS AD ORNANDUM EPHOD. — Hebraice, lapides milluim, id est plenitudinum, qui scilicet, ut ait Chaldaeus, caelaturas ephod et rationalis impleant, uti gemma palam annuli implere solet.
Versus 8: Facientque Mihi Sanctuarium
8. FACIENTQUE MIHI SANCTUARIUM, — puta tabernaculum, quod sit quasi templum sanctum, in quo mihi sacra et sacrificia peraguntur; quod sit quasi domus mea, in qua solemni et publico omnium cultu colar, quaerar et inveniar.
Versus 9: Juxta Omnem Similitudinem Tabernaculi
9. JUXTA OMNEM SIMILITUDINEM TABERNACULI QUOD OSTENDAM TIBI. — Hinc et ex vers. ult. patet Deum Mosi in monte Sina ostendisse ideam tabernaculi, ut secundum illam tabernaculum construeret.
Disce hic quanta reverentia debeatur templis, locisque Deo dicatis. Primo, ex eo quod Deus jusserit Mosi et Salomoni templum sibi erigi et dicari; cumque a Babyloniis esset incensum, jusserit per Aggaeum et alios illud reaedificari: perinde ut B. Virgo a Joanne Patricio, tempore Liberii Pontificis, voluit institui haeres, aedificato templo in loco, quem illa quinta augusti, cum Romae magni sunt calores, per miraculum nive contexerat, quae modo ecclesia S. Mariae Majoris dicitur.
Secundo, quod templum sit domus Dei habitantis inter homines, sicut coelum est domus Dei habitantis inter Angelos et Beatos. Sicut ergo Deum, ita et templum ejus revereri oportet, et dicere: «In conspectu angelorum psallam tibi.» Unde Psaltes ait Psalm. LXIV, 5: «Sanctum est templum tuum: mirabile in aequitate.» Et hoc loco dicit Deus: «Facient mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum.» In templo ergo coram Deo simus quasi angeli.
Tertio, quod templum sit domus orationis, ibique orationes exaudiat Deus. Illud enim Salomoni oranti, templumque dedicanti promisit, III Regum VIII.
Quarto, quod in templis reis et sontibus constitutum sit asylum. Unde Joiada Pontifex vetuit Athaliam in templo occidi; sed jussit eam foras educi, IV Reg. XI, 15. Sic et Banaias occisurus Joab, jussit illum e tabernaculo Domini egredi, III Reg. cap. II, 30. Sic et S. Chrysostomus Eutropium confugientem ad templum a morte tutatus est.
Quinto, quod templum vocetur sanctuarium: «Sanctuarium meum metuite, ego Dominus,» Lev. XIX, vers. 30. Rursum hebraice vocatur hechal, id est basilica, palatium augustum, potens, splendidum, in quo habitat Omnipotens.
Sexto, quia Deus polluti et violati templi acer est vindex. Hinc ipse ait Isaiae XXXI, 9: «Dixit Dominus, cujus ignis est in Sion, et caminus ejus in Jerusalem;» ut scilicet e templo ab hostibus violato, in eos quasi ignis insiliat, eosque comburat. Sic Christus e templo vendentes et ementes columbas flagello ejecit, mensasque evertit, nec alias tantum zelum ostendit, dicens: «Domus mea domus orationis vocabitur; vos autem fecistis eam speluncam latronum,» Matth. XXI, 14; et Paulus: «Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus,» I Cor. III, 17.
Septimo, quod in templo constituit oraculum et propitiatorium, ex eoque consultus a Mose et Pontifice dabat responsa, ut patet hic vers. 22. Unde admirans Salomon aiebat: «Ergone credibile est, ut habitet Deus cum hominibus super terram? Si coelum et coeli coelorum non te capiunt, quanto magis domus ista quam aedificavi?» II Paralip. VI, 18.
Octavo, quod Gentiles magna religione sua fana et templa coluerint. Templum enim eis erat locus notatus ab augure vel in coelo, vel in terra. Unde templum dicitur a tuendo, id est conspiciendo, quod ex omni parte, vel quod ex eo omnis pars aspici possit, ut ait Donatus. Primo autem coelum ipsum dixerunt templum, quia ipsum primo aspectu intuemur. In terris templum dictus est quilibet locus inauguratus religiosi cultus gratia. Rursum templum vocarunt fanum, a fando, quod in eo Apollo, aliusve eorum deus consultus faretur, daretque responsa.
Nono, id patet exemplis Sanctorum et Regum. Primo, David ait: «Introibo in domum tuam, adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo,» Psalm. V, 8. Et «Introibimus in tabernaculum ejus, adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus,» Psalm. CXXXI, 7. Secundo, Jacob de Bethel, Genes. XXVIII, 17, ait: «Quam terribilis est locus iste! vere non est hic aliud nisi domus Dei et porta coeli.» Tertio, Isaias cap. II, vers. 3, ait: «Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus.» Quarto, Constantinus Magnus, et S. Helena tam Romae quam Hierosolymis et alibi, plurima magnificentissima aedificarunt templa: ipseque Constantinus deposito diademate, et humi jacens, vimque lacrymarum profundens, accepto ligone terram eruit, indeque duodecim terrae cophinis in honorem duodecim Apostolorum ablatis, loco basilicae Principis Apostolorum designato, ecclesiam miri operis aedificavit, quam S. Sylvester dedicavit, cujus memoria nunc agitur in Ecclesia 18 novembris. Quinto, Constantinum hac in re imitati sunt Theodosius, Carolus Magnus, Pulcheria, aliique Christianissimi Imperatores et Principes. Ut alios omittam, audi Crantzium, lib. III Metropol. cap. VIII: Erat, inquit, in Mindensi Episcopatu nobilis matrona, nomine Hilburgis, quae dum maritum ex voto in Palaestinam profectum, inde rediturum desperaret, totam substantiam uni coenobio et novem ecclesiis aedificandis insumpsit. Revertitur non ita diu post maritus, eumque placatura, obviam procedit, ac salute praevia: «Novem, ait, filias tibi absenti peperi; at nondum in Christo renatae sunt.» Intellexit vir pius novem ecclesias exstructas, necdum tamen consecratas, factumque uxoris gratum et ratum habuit. Sexto, S. Ambrosius pro templo Dei stetit usque ad mortem et martyrium. Cum enim Ariani per Justinam Imperatricem Arianam illud sibi dari deposcerent, idque Justina persuasisset Valentiniano Imperatori filio suo, in faciem ei restitit Ambrosius dicens: «Ad Imperatorem palatia pertinent et moenia; ad Episcopum ecclesiae.» Vide eum fuse hac de re scribentem ad Marcellinam sororem. Septimo, S. Chrysostomus, cum Imperator ab eo postularet, ut Gainae duci ariano unum e Catholicis templis concederet, respondit: «Ne, Imperator, hoc ei polliceare, neque sanctum dari canibus mandes. Nunquam enim patiar eos qui Deum nocturnis diurnisque hymnis laudant, templo expelli, illudque eis tribui, qui contra eum loquuntur blasphemias.»
Versus 10: Arcam De Lignis Setim Compingite
10. ARCAM DE LIGNIS SETIM COMPINGITE. — Nota primo: Arca erat instar parvae cistae quadratae, vel potius quadrangulae. Erat enim arca alta cubito cum dimidio, et lata cubitum cum dimidio, longa vero duos cubitos cum dimidio. Secundo, arca erat facta ex lignis setim auro obtectis, ad hoc ut in ea reponerentur tabulae Decalogi, a Deo datae Mosi. Has enim solas in arca fuisse repositas patet III Regum VIII, 9, ideoque summa erat religio et veneratio arcae, indeque dicta est arca foederis, vel testamenti, ut dicam vers. 16. Ideoque reposita fuit arca in Sancto sanctorum. Erat enim arca gloria Israel: unde uxor Phinees ait I Regum IV, 21: «Translata est gloria de Israel, quia capta est arca Dei.» Rursum arca vocatur virtus et pulchritudo Israel, Psal. LXXVII, 61: «Et tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem in manus inimici,» scilicet arcam in manus Philistinorum tradidit. Tertio, arca superne patebat; sed supra se habebat propitiatorium, quasi operculum, factum non ex lignis setim, sed ex solido auro. Quarto, duo Cherubini erant supra propitiatorium, ita ut per alas suas expansas et conjunctas exhiberent quasi sedem Deo, propitiatorium vero cum arca esset quasi scabellum pedum ejus. Quinto, arca superne cingebatur corona circumcirca, de qua dicam vers. 11; ad latera vero utrimque habebat duos circulos aureos, per quos inserebantur duo vectes aurati, quibus portabatur arca a sacerdotibus in humeris, cum movenda essent castra. Sexto, arca posita erat in pavimento Sancti sanctorum; verisimile tamen est pavimentum hoc fuisse instratum peristromate aliquo: vel potius arca haec habuit suos pedes, puta quatuor globulos, sive sphaerulas in quatuor angulis, quibus quasi quatuor rotis incumbebat. Ita enim verti potest ex Hebraeo vers. 12. Unde arca erat quasi biga Dei, sive currus regalis et triumphalis Dei de debellatis Aegyptiis, et hunc currum vidit Ezechiel cap. 1. Ita Hieronymus Prado ibid., de quo plura vers. 18.
Atque hac de causa arca vocatur gloria Domini, quia in ea Deus Hebraeis suam praesentiam, opem et triumphum gloriosum exhibebat; atque hoc est quod dicitur Deut. IV, 7: «Non est alia natio tam grandis, quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris;» et Psalm. XXV: «Dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae.» Hinc et Heli non gemina filiorum morte, non tanta populi clade, sed arcae captae nuntio perculsus corruit, nurusque ejus parturiit dicens: «Translata est gloria de Israel.» Septimo, haec arca postea, aedificato a Salomone templo, in eo reposita est in Sancto sanctorum, in eoque mansit quamdiu illud stetit, scilicet usque ad captivitatem Babylonicam. Tunc enim Jeremias arcam et tabernaculum extulit in montem Nebo, e quo Moses vidit terram promissionis, et abscondit eam cum altari thymiamatis in spelunca quadam, ut dicitur II Machab. II, vers. 4 et seq., dicens: «Quod ignotus erit locus, donec congreget Deus congregationem populi.» Unde Epiphanius in Vita Mosis, Dorotheus in Synopsi, cap. De Jeremia, et alii tradunt, arcam non fuisse in secundo templo, quod aedificarunt Judaei post reditum e Babylone, sed eam occultandam fore usque ad finem mundi, tumque manifestandam esse ad conversionem Judaeorum. Certe Josephus suo tempore, cum templum eversum est a Romanis, diserte asserit lib. VI De Bello, cap. VI, in Sancto sanctorum nihil omnino fuisse; verba Josephi sunt: «Intima templi pars viginti cubitorum erat. Discernebatur autem similiter velo ab exteriore, nihilque prorsus in ea erat positum;» ergo nec arca, nec Cherubim; «inaccessa vero et inviolata, et invisibilis omnibus habebatur, Sanctumque sanctorum vocabatur.» Errant ergo, qui arcam a Tito in triumphum ductam, et Romae etiamnum in templo Lateranensi servari putant ex eo, quod Romae in arcu Titi triumphali depicta videatur arca in pompa triumphi; illa enim non est arca, sed mensa panum propositionis, uti asserit Josephus, qui triumphi Titi fuit spectator. Denique Epiphanius in Vita Jeremiae haec habet de arca: In resurrectione, inquit, primo resurget arca, et prodibit a saxo, atque in Sina monte locabitur: reserabit eam Moses; et omnes Sancti ad eam confluent, ut illic suscipiant Dominum, et fugent inimicum. Saxum hoc est in solitudine, ubi primitus fabricata est arca in medio montium, in quibus jacent Moses et Aaron sepulti, ibique in noctibus nubecula nitet instar ignis. Horum fides sit penes S. Epiphanium.
Sensus Allegoricus Arcae
Quaeres, quid allegorice significarit arca? Respondet Rupertus, arcam significare Christi humanitatem; et S. Gregorius, homil. ult. in Ezech.: «Arca, inquit, intra velum est redemptor noster.»
Verum dico: Proprie et genuine arca, quae erat in Sancto sanctorum, quod coelum repraesentabat, significabat Beatos in coelo, inter quos maxime eminet B. Virgo: hinc non incongrue ipsa a S. Bernardo, serm. De B. Maria, et ab aliis vocatur arca testamenti. Audi eumdem in Sentent.: «Auctor, inquit, mirabilium Deus tria quaedam mirabilia operatus est in Maria. Primum, integritatem munditiae mirabiliter suscitavit, ut arca testamenti auro purissimo tegeretur. Secundum, puritatem virgineam potentialiter fecundavit, ut rubus ardens non combureretur. Tertium, ima supernis ineffabiliter copulavit, ut scala Jacob mediante terrena coelestibus unirentur.» Longitudo arcae est longanimitas et sapientia Sanctorum; latitudo, charitas; altitudo, contemplatio et desiderium aeternorum bonorum. Haec habent mensuram cubiti quae perfecta est, quia in Beatis omnia quaquaversum integra et perfecta sunt.
Secundo, arca facta erat ex lignis setim, quia Beati post resurrectionem habebunt corpora immortalia; auro erat obtecta, quia et animae Sanctorum ineffabili divinae visionis claritate, et corpora admirabili splendore fulgebunt. In ea sunt tabulae legis, quia Sancti olim meditati sunt in lege Dei die et nocte, in eaque nunc jugiter delectantur. Audi S. Hieronymum, ad Eustochium, de Virgine: «Sponsa Christi, inquit, est arca testamenti, intrinsecus et extrinsecus deaurata, custos legis Domini. Sicut in illa nihil aliud fuit, nisi tabulae testamenti, ita in te nullus sit extrinsecus cogitatus. Super hoc propitiatorium, quasi super Cherubim, sedere vult Dominus.» Et S. Gregorium, lib. VII Regist. epist. 30: «Quid est, inquit, sacerdotale cor, nisi arca testamenti? in qua quia spiritalis doctrina viget, procul dubio tabulae legis jacent.»
Tertio, arca supra se habebat propitiatorium, quia Sancti supra se habent Christum redemptorem, Rom. III, 21.
Quarto, arca vallatur Cherubinis, quia Beati cinguntur sanctis angelis.
Quinto, corona arcae significabat coronas Sanctorum, quasi qui victores sint, triumphatores, reges et sacerdotes Dei: item aureolas Virginum, Martyrum et Doctorum. Annuli et vectes arcae significabant dona Spiritus Sancti, quibus anima sancta fit mobilis et agilis ad omne bonum: quatuor ergo annuli aurei sunt quatuor dona, quae ad intellectum pertinent, puta sapientia, intellectus, scientia et consilium; duo vectes sunt reliqua tria, puta pietas, timor et fortitudo, quae ad voluntatem pertinent. Vectes annulis debent inseri, quia nisi voluntas moveatur, parum juvat motus et illuminatio intellectus.
Denique coram arca erat urna cum manna, quia Beati semper meminerunt coelestis panis Eucharistiae, quo aliti sunt in deserto hujus vitae. Ante arcam erat virga Aaron, quae frondens Aaroni consignavit sacerdotium; meminerunt sacerdotii Christi, qui sui corporis sacrificio sustulit peccata mundi, pro eoque jugiter Christum et Deum laudant: haec et plura Ribera, lib. II De Templo, cap. III.
Quin ergo ad hanc arcam, ad hasce coronas anhelamus? «Patriam nostram, inquit S. Cyprianus, tract. De Mortal., paradisum computamus; parentes patriarchas habere jam coepimus. Magnus illic nos charorum numerus exspectat; parentum, fratrum, filiorum frequens nos turba desiderat, jam de sua immortalitate secura, et adhuc de nostra salute sollicita. Illic Apostolorum gloriosus chorus, illic Prophetarum exultantium numerus, illic Martyrum innumerabilis populus ob certaminis et passionis victoriam coronatus; triumphantes illic virgines, quae concupiscentiam carnis continentiae robore subegerunt.»
Et S. Bernardus, De praemio coelest. patr.: «Videbit Beatus Deum ad voluntatem, habebit ad voluptatem, fruetur ad jucunditatem. In aeternitate vigebit, in veritate fulgebit, in bonitate gaudebit. Sicut habebit permanendi aeternitatem, sic cognoscendi facilitatem, requiescendi felicitatem. Civis siquidem erit sanctae illius civitatis, cujus angeli cives sunt, Deus Pater templum est, Filius ejus splendor, Spiritus Sanctus charitas est.» Idem in serm.: «O beata regio paradisi, o beata regio deliciarum, ad quam suspiro de valle lacrymarum! ubi sapientia sine ignorantia, ubi memoria sine oblivione, ubi intellectus sine errore, ubi ratio sine obscuritate fulgebit. Beati qui habitant ibi! laudabunt Deum in saecula saeculorum, amen. Regnum Dei conceditur, promittitur, ostenditur, percipitur: conceditur in praedestinatione, promittitur in vocatione, ostenditur in justificatione, percipitur in glorificatione.» Et S. Augustinus: «Ibi, inquit, hymnidici angelorum chori, ibi societas civium supernorum, ibi dulcis solemnitas a peregrinationis hujus tristi labore redeuntium, ibi festivitas sine fine, aeternitas sine labe, serenitas sine nube.»
Symbolice, S. Thomas, III, Quaest. CII, artic. 4, ad 6: Tria, inquit, quae erant in arca, vel juxta arcam, significabant tria Dei attributa, scilicet tabulae legis sapientiam, virga potentiam, manna bonitatem Dei. Rursum arca, id est Ecclesia et respublica ejusque praeses habeat tabulas legis, virgam disciplinae et correctionis, manna dulcedinis in gubernatione: ita S. Gregorius, epist. 25, lib. I. Hinc Samaritanus, inquit, vulnerato infundit oleum et vinum, «ut per vinum scilicet mordeantur vulnera, per oleum foveantur. Sit ergo amor, sed non emolliens; sit vigor, sed non exasperans.» Vide eumdem II part. Past. cap. vi, et lib. XX Moral. viii. Habent apes mel, habent et aculeum, quo defendant alvearia. Sic qui regit rempublicam, habeat mel, id est clementiae dulcedinem; habeat et aculeum justitiae, quo adversus sceleratos rempublicam tueatur. Hoc prudentissimus ille rex indicavit, qui insigne sibi esse voluit gubernationis punicum malum, quod dulcedinem habet acori permixtam. «In regimine, ait S. Gregorius, miscenda est lenitas severitati, quatenus arridens timeri debeat, et iratus amari, ut eum nimia laetitia vilem non reddat, aut immoderata severitas odiosum.» Nunc ad textum redeamus.
Versus 11: Et Deaurabis Eam Auro
Vers. 11. ET DEAURABIS EAM AURO, — laminis aureis, non vero foliis aureis; id satis patet ex eo quod in Hebraeo pro deaurabis, est abscondes, coopries et vesties eam auro: idque intus et foris, ut tropologice significet animam justi tam interius, quam exterius debere esse sanctam, et undequaque auro charitatis circumdari. Ruffino objicit S. Hieronymus quod «intus sit Nero, foris Cato,» quod privatim vivat in deliciis, publice vero severitatem in habitu et incessu ostentet: haec est hypocrisis Deo et hominibus displicens. Sanctus tam intus, quam foris, sit non Cato, sed Paulus, sed Joannes, sed angelus.
FACIESQUE SUPRA CORONAM AUREAM PER CIRCUITUM. — Corona haec arcae non erat rotunda, sed quadrata; quadrata enim erat ipsa arca, quam haec corona circumcirca instar limbi ambiebat. Ita Hugo. Hic ergo limbus exterior erat, surgebatque et attollebatur supra arcam. Septuaginta vertunt: facies et cymatia aurea versatilia, vel potius tortilia; quod miror interpretem Complutensem vertere, facies et undulas aureas: nam cymatia non tantum parvas undas et fluctus, sed et, metaphora ab undis ducta, significant apud Vitruvium supremam in columnis epistilii, sive capitelli partem; quod significatum apposite hic imitati Septuaginta limbum arcae eminentem vocaverunt cymatia, eaque tortilia, id est fixa quidem, sed tortili opere, veluti tortiles torques elaborata. Ita S. Augustinus, Quaest. CIV.
Versus 12: Et Quatuor Circulos Aureos
12. Et quatuor circulos aureos. — Erant hi circuli ad quatuor angulos arcae, iisque inserebantur vectes, ut iis arca humeris quatuor sacerdotum ad magnificentiam gestari posset: non enim decebat arcam plaustro trahi aut vectari. Porro vectes secundum longitudinem arcae extensos fuisse, non vero secundum latitudinem; arcamque in longum gestatam et portatam fuisse, non vero in latum sive transversum, ut Cajetanus vult, significat Josephus, cum ait: «Ex utroque longiori latere intrant annuli,» per quos scilicet vectes immittebantur ad gestandam arcam. Cavit autem Deus vers. 15, ne vectes unquam his circulis extraherentur, ne unquam sacerdotes se arcae ferendae cura et onere liberatos esse putarent, inquit Arias.
QUOS PONES PER QUATUOR ARCAE ANGULOS. — Pro angulos hebr. est pa'amotav, quod proprie gressus et pedes significat; unde videtur quod arca non fuerit humi, sed habuerit quatuor pedes, id est globos et sphaerulas, quibus insisteret, quaeque haberent speciem rotularum: erat enim arca currus gloriae Dei, uti dicam vers. 18.
Cubitus hic accipi debet, non major, sive regius, qui 27 digitos continet, teste Herodoto, lib. I; multo minus maximus, id est geometricus, qui sex communes cubitos continet, uti docet ex Origene S. Augustinus, lib. XV De Civit. xxvii; sed vulgaris, qui est ea longitudo quae a flexu brachii porrigitur usque ad extremum digiti qui index vocatur, continetque quatuor et viginti transversos digitos, sive duas spithamas; spithama autem est spatium, quod distenta manu inter pollicem et indicem interjacet, continetque duodecim digitos transversos. Patet hoc ex Josepho, lib. III Antiq. vi, et Beda, lib. I De Tabern. cap. iv. «Longitudo arcae, ait Josephus, erat quinque palmorum, altitudo vero et latitudo trium palmorum;» pro palmo Graece est spithama, quam dixi duodecim continere digitos. Ita ut duo cubiti cum dimidio quinque palmos, vel spithamas efficiant.
Versus 16: Ponesque In Arca Testificationem
16. PONESQUE IN ARCA TESTIFICATIONEM, — id est legem, sive tabulas legis: lex enim saepe dicitur testimonium, aut testificatio, quia attestationem continet voluntatis divinae, eaque Deus testatum reliquit quid velit ab hominibus fieri.
Hinc dicta fuit «arca testimonii,» id est legis, et «arca testamenti,» id est foederis: continebat enim legem, quae erat conditio foederis inter Deum et Hebraeos initi; consequenter tabernaculum ab arca quam continebat, vocatum est «tabernaculum foederis» et «tabernaculum testimonii;» imo hinc et ipsa arca vocatur «testimonium,» cap. XXX, 6; Num. XVII, 4; Levit. XXIV, 3, idque metonymice, quia scilicet arca in se continebat testimonium, id est tabulas legis. Porro solas legis tabulas in arca illa, cujus tanta apud Hebraeos erat religio, fuisse, non autem urnam cum manna, aut virgam Aaronis, expresse docet Scriptura, III Reg. VIII, 9, et II Paralip. V, 10, et Josephus, lib. VIII Antiq. II. Hinc tam urna cum manna, quam virga Aaron, in Pentateucho non in arcam, sed in tabernaculum coram Domino, id est ante arcam, deposita narrantur, ut patet Exodi XVI, 33; Num. XVII, 4. Vide dicta ad Hebr. IX, 4.
Versus 17: Facies Et Propitiatorium
17. FACIES ET PROPITIATORIUM DE AURO MUNDISSIMO. — Nota primo: Propitiatorium erat arcae operculum, sive tabula operiens et tegens arcam, ut patet vers. 20; unde paris cum arca erat longitudinis et latitudinis: hinc et a Septuaginta vocatur epithema, id est superpositum, puta supra arcam, hoc est arcae operculum, quod arcae per cardines aureos jungebatur, uti docet Josephus, lib. III Antiq. vi: «Habebat, inquit, arca tegmen aureis cardinibus coaptatum, nulla ex parte prominens.»
Secundo, propitiatorium erat tabula facta, non ex lignis setim auro obductis, uti erat arca, sed ex puro auro.
Tertio, propitiatorium hebr. dicitur capporet, quod tam propitiatorium, quam operculum arcae significat. Unde Septuaginta vertunt id hilasterion epithema, id est placatorium, sive propitiatorium operculum.
Quarto, dictum est propitiatorium, quasi locus placationis, eo quod ibi Deus Mosi apparens, et cum eo loquens, placabatur et propitiabatur populo; in propitiatorio ergo erat oraculum Dei, ut patet vers. 18, et cap. XXXVII, 6, et Num. VII, vers. ult.: «Cumque, inquit, ingrederetur Moses tabernaculum foederis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio, quod erat super arcam testimonii inter duos Cherubim;» atque ideo Deus dicebatur sedere super Cherubim: nam hi tegebant propitiatorium. Hinc illa pars templi, sive Sancti sanctorum, in qua erat propitiatorium, dicta est oraculum, quia inde Deus dabat oracula.
Quinto, propitiatorium cum duobus Cherubim erat quasi sedes et thronus Dei; arca vero erat scabellum pedum ejus, id patet Psal. XCVIII, ubi dicitur: «Adorate scabellum pedum ejus,» id est, adorate arcam, procidite coram arca. Unde probabiliter censent aliqui, ut D. Thomas, Cajetanus, Delrio, et a Castro in Thren. II, 1, propitiatorium fuisse elevatum, et in altum a Cherubinis sublatum supra arcam: alioqui enim non potuisset esse sedes Dei; ita ut arca esset scabellum pedum ejus. Verius tamen censent Abulensis, Alcazar, Ribera et alii propitiatorium immediate et proxime impositum fuisse, tetigisse et texisse ipsam arcam.
Allegorice, propitiatorium significat Christum, «quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius,» Rom. III, 21. Primo ergo propitiatorium erat supra arcam, quia Christus omnes Beatos gratia et gloria transcendit; illi tamen jungitur arca per cardines, quia omnis Sanctorum gratia et gloria a Christo, Christique meritis descendit. Secundo, totum erat ex auro, quia Christi humanitas non per se, sed in deitate, puta in Verbo, subsistit; ideoque in ea «inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter.» Et, ut ait S. Joannes: «Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.» Tertio, Christus est operculum arcae, quia gloria et coronis Sanctorum cingitur, inquit Origenes, ipsique Sancti coronas subjiciunt et offerunt Christo. Quarto, Christus est oraculum Patris, enarrans ea quae vidit in sinu Patris abscondita a constitutione mundi. Quinto, humanitas Christi fuit quasi sedes et thronus, imo scabellum divinitatis Verbi. «Christus, inquit S. Bernardus, serm. 22, factus est nobis sapientia in praedicatione, justitia in peccatorum absolutione, sanctificatio in conversatione, redemptio in passione.» Et S. Gregorius, hom. 4 in Ezech.: «Redemptor, ait, noster factus est homo nascendo, vitulus moriendo, leo resurgendo, aquila ad coelos ascendendo.»
Quare S. Ambrosius: «Omnia, ait, habemus in Christo, et omnia in nobis Christus. Si a vulnere curari desideras, medicus est: si febribus aestuas, fons est: si gravaris iniquitate, justitia est: si indiges auxilio, virtus est: si mortem times, vita est: si tenebras fugis, lux est: si coelum desideras, via est: si cibum quaeris, alimentum est.»
Christus enim fuit verus Noe, qui nos requiescere fecit a laboribus et oneribus nostris.
Propitiatorium ergo nostrum, ad quod in omni difficultate confugere debemus, est Christus patiens et crucifixus. «Passio Christi coelum sustentat, mundum regit, tartarum perfodit; in ea confirmantur angeli, redimuntur populi, conteruntur inimici, stabiliuntur subsistentia, animantur viventia, consentiunt sentientia, illustrantur intelligentia,» ait Rabanus, De Laude crucis.
Itaque spes nostra, amor noster, refugium nostrum semper et ubique sit Christus. Ita Theodorus Martyr Publio roganti: «Mavisne esse cum tuo Christo, an vero nobiscum?» respondit: «Cum Christo meo et sum, et fui, et ero: ideoque non timeo tormenta tua.» Ita Carolus Quintus illud Julii Caesaris: «Veni, vidi, vici,» invertit dicens: «Veni et vidi, sed vicit Christus.» Ita Paulus: «Mihi, inquit, vivere Christus est, et mori lucrum.»
Versus 18: Duos Quoque Cherubim Aureos
Vers. 18. DUOS QUOQUE CHERUBIM AUREOS ET PRODUCTILES FACIES EX UTRAQUE PARTE ORACULI.
Quaeritur hic primo, quidnam fuerint hi duo Cherubini? Nota: Moses vix exprimit, vel significat speciem horum Cherubim, idque ne Judaei in idola proni illorum idolum facerent et colerent. Primo ergo Philo, lib. De Cherubim, ait, Cherubim esse symbola vel signa quae extimam universi coeli circumferentiam significant et repraesentant. Secundo, Josephus, lib. III Antiq. cap. vi: «Cherubim, ait, animantia sunt volucria, nova specie, nec unquam cuiquam hominum visa, quae Moses in Dei solio viderat figurata.»
Verum dico primo, duos hosce Cherubim habuisse humanam speciem et formam. Ita docent communiter Hebraei et Christiani; idque patet lib. II Paral. III, 13, ubi de Cherubim dicitur: «Ipsi autem stabant erectis pedibus.» Dico secundo: Verisimile est hosce Cherubim praeter speciem hominis, etiam aliam aliorum animalium habuisse. Probatur, quia diserte Ezechiel, cap. 1, docet Cherubim habuisse speciem quatuor animalium, scilicet hominis, aquilae, leonis et vituli.
Erant ergo Cherubini effigies aureae, specie alati et imberbis juvenis, ut scilicet hac specie repraesentarent vigorem, vivacitatem et aeternitatem angelorum, qui sunt quasi principes semper stipantes et astantes Deo.
Situs Cherubim
Hic erat eorum situs, ut partim alis, partim corpore suo totum propitiatorium tegerent. Nam unus Cherub erat ad Meridiem propitiatorio, alter ad Septentrionem, ita ut crassitudine corporum suorum tegerent latera illa latitudinis propitiatorii: latus vero Orientale et Occidentale, quae erant latera longitudinis propitiatorii, tegebant et velabant alis suis expansis ad invicem; sicuti si duo homines sese invicem aspiciant, et manibus teneant.
Hi duo Cherubini non fuerunt affixi propitiatorio, sed ex ipso propitiatorio per malleationem fuerunt producti; hoc enim significat to productiles, et clarius Hebraea quae habent, ex propitiatorio facies eos. Unde sequitur Cherubim fuisse factos ex solido auro.
Dico ergo: verius videtur Cherubinos non sustentasse propitiatorium, sed illi pedibus institisse, ita ut alis suis expansis partim tegerent propitiatorium, instar tecti vel umbraculi, unde ab Apostolo vocantur «umbrantia propitiatorium,» Hebr. IX, 5; partim ut iisdem alis sedem praeberent Deo, qui inde dicitur sedere super Cherubim: ita ut arca cum suo operculo, puta propitiatorio, esset scabellum pedum Dei.
Id ita esse probatur primo, ex Josepho, qui diserte hoc asserit, lib. III Antiq. vi: «Erant, inquit, operculo (arcae, id est propitiatorio) impositae effigies duae, quas Hebraei Cherubos vocant.»
Ubi nota, hos Cherubinos non tantum habuisse speciem stantium, sed volantium: habebant enim alas expansas, quia hisce significabant angelos, qui celerrime volant, de quibus ait Psaltes, et S. Paulus: «Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.» Hinc etiam dicitur Deus volare super Cherubim, Psalm. XVII, 11.
Sensus Allegoricus Cherubim
Cherubim sunt quasi stipatores Dei. Hinc gestant quatuor stemmata et insignia Domini Dei sui: species enim aquilae significat Dei sapientiam; species hominis significat Dei bonitatem, mansuetudinem et clementiam; bos significat Dei justitiam, religionem et cultum illi debitum; leo significat Dei fortitudinem et potentiam. Haec attributa a Deo ipsi Cherubini, id est angeli, in se participant et repraesentant. Illi enim sunt aquilae per celeritatem et contemplationem; sunt leones per fortitudinem; sunt homines per mansuetudinem; sunt boves per patientiam et labores. Ita S. Dionysius, Coelest. Hierarch. cap. xv.
Allegorice, hic currus Cherubim significat currum triumphantem Christi redemptoris hominum; qui currus est Ecclesia, de qua dicitur Cantic. I, vers. 4: «Equitatui meo assimilavi te.» Quatuor rotae sunt Apostoli, Pastores et Doctores, qui currum Evangelii et Ecclesiae fortiter et velociter, instar fulguris, agunt et propagant per totum orbem. Hinc Cherubini gestant quatuor insignia Christi: species enim hominis significat Christi incarnationem; species vituli significat Christi mortem et immolationem in cruce; species leonis significat Christi fortitudinem in resurrectione; species aquilae significat Christi ascensionem in coelum.
Allegorice S. Gregorius, homil. 26 in Evang.: Duo, ait, angeli quos vidit Magdalena in sepulcro Christi, et duo Cherubim arcae sunt duo testamenta: propitiatorium est Christus incarnatus. «Et dum Testamentum vetus hoc faciendum denuntiat, quod Testamentum novum de Domino factum clamat, quasi utraque Cherubim se invicem aspiciunt, dum vultus in propitiatorium vertunt: quia dum inter se positum incarnatum Dominum vident, a suo aspectu non discrepant, quae dispensationis ejus mysterium concorditer narrant.»
Etymologia Cherubim
Quaeris, unde dicantur Cherubim, et quid hebraice significet Cherubim? Dicuntur Cherubim a multitudine roboris, gloriae, scientiae et sapientiae, uti docet S. Dionysius, cap. vii Coelest. Hierarch. Porro Cherub significat multitudinem scientiae, a radice nachar, id est scivit vel cognovit, et rab, id est multum. Vel potius et simplicius a ke et rab, id est sicut rabbi, hoc est sicut sapiens, potens, honoratus et gloriosus. Alludit quoque nomen Cherub per metathesin, ad recheb, id est currus: Cherubim enim stipabant et decorabant currum gloriae Dei; et ad rocheb, id est equitans, hoc est princeps, moderator et gubernator. Tales sunt angeli, qui mundum regunt, eumque quasi currum divinae providentiae moderantur, movent et agunt.
Alludit quoque nomen Cherub per metathesin ad cabbir, id est multiplex. Denique, per anagrammatismum Hebraicum ethbash, kerub idem est quod kannescer, id est sicut aquila. Sic ergo Cherub, uti sua forma, ita et suo nomine, quatuor animalium species in se includit et exprimit.
Cherubim Symbolum Sapientiae
Moraliter, Cherubim sunt symbolum sapientiae, quae caeteris rebus praestat, et sola apta est ad regimen. Sapientia enim Dei, in gubernando hoc universo, «attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.» Haec est forma optimi regiminis. Vis optime regere? rege ut Deus fortiter et suaviter.
Beatas fore respublicas dixit Plato, si vel sapientes eas regerent, vel earum rectores sapientiae studerent. Et Aristoteles ait: «Sapere principantis est.» Apuleius: «Sapiens, inquit, nec in secundis rebus effertur, nec contrahitur in adversis.» Et Seneca, epist. 60: «Sapiens, ait, ad omnem incursum munitus et intentus est: non si paupertas, non si luctus, non si ignominia, non si dolor impetum faciat, pedem referet. Interritus contra illa ibit, et inter illa. Sapiens plenus est gaudio, hilaris, placidus et inconcussus, cum diis ex pari vivit.»
Cicero, lib. III Tusculan.: «Sapienti, ait, nihil potest videri magnum in rebus humanis, cui aeternitas omnis, totiusque mundi nota sit magnitudo.» Vis ergo esse sapiens? tempus et temporalia despice, aeterna et aeternitatem cogita.
S. Gregorius, lib. X Moral. cap. xxvii: «Justorum, ait, sapientia est, nihil per ostentationem fingere, sensum verbis aperire, vera ut sunt diligere, falsa devitare, bona gratis exhibere, mala libentius tolerare quam facere, nullam injuriae ultionem quaerere, pro veritate contumeliam lucrum putare.»
Lactantius, lib. III, cap. xxx: «Qui vult, inquit, sapiens et beatus esse, audiat Dei vocem, discat justitiam, sacramentum nativitatis suae noscat, humana contemnat, divina suspiciat, ut summum illud bonum, ad quod natus est, possit adipisci. Summa ergo sapientia est in hoc uno, ut homo Deum cognoscat et colat.»
Versus 21: In Qua Pones Testimonium
Vers. 21. IN QUA PONES TESTIMONIUM. — Hoc est legem, puta tabulas legis. Vide dicta vers. 16.
Versus 22: Inde Praecipiam Et Loquar
Vers. 22. INDE PRAECIPIAM ET LOQUAR AD TE SUPRA PROPITIATORIUM. — Hinc patet Mosen ducem et legislatorem populi saepius intrasse in Sancta sanctorum, ut Deum de dubiis consuleret, vel inibi audiret Deum monentem et praecipientem, ut hic dicitur. Quare quod Levit. cap. xvi, praecipit Deus, ut pontifex semel tantum in anno ingrediatur in Sanctum sanctorum, hoc Mosen non tangit, qui non erat pontifex, sed legatus et internuntius Dei.
Versus 23: Facies Et Mensam De Lignis Setim
Vers. 23. FACIES ET MENSAM DE LIGNIS SETIM. — Nota: Haec mensa facta erat, ut exciperet 12 panes Deo proponendos; hinc haec mensa erat ante Sancta sanctorum, in Sancto, juxta altare thymiamatis: nam Sanctum haec tria habebat, scilicet altare thymiamatis, quod ad latus septentrionale sive sinistrum habebat hanc mensam, ad latus vero meridionale sive dextrum habebat candelabrum. Unde et mensa hebraice dicitur schulchan, quasi missio vel emissio, quod in ea panes hi immitterentur Deo.
Mensa erat facta ex lignis setim auro obductis. Longa erat duos cubitos, lata unum cubitum, alta cubitum et dimidium: hinc patet mensam fuisse non rotundam, sed quadrangulam. Mensa haec habebat labium, id est limbum aureum per circuitum; in ipso labio erat corona interrasilis quatuor digitorum, cui alia corona minor imponebatur ad ornatum, et ut altior esset corona, utque melius panes contineret ne deciderent. Mensa haec habebat quatuor pedes, et in summitate pedis cujusque habebat circulum aureum, ita ut per quatuor circulos positos in lateribus, non longitudinis, sed latitudinis, duo immitterentur vectes, quibus portaretur mensa humeris quatuor sacerdotum. Ita ex Josepho Ribera.
Allegorice, Sanctum est Ecclesia in terris militans, tendensque ad Sanctum sanctorum, id est, ad coelum: in qua alii se dedunt eleemosynis et operibus charitatis: hos significat haec mensa panum; alii se dedunt doctrinae et vitae sanctae: hos significat candelabrum; alii se dedunt orationi, laudi Dei et contemplationi: hos significat altare thymiamatis. Sicut mensa haec erat in Sancto juxta Sanctum sanctorum, in quo erat thronus Dei, sic «eleemosyna, inquit S. Chrysostomus, homil. 9 in Matth., amica Deo consistit, et semper ei propinqua est: pro quibuscumque voluerit, facile munus impetrat, vincula peccatorum ipsa dissolvit, fugat tenebras, extinguit ignem: huic cum multa fiducia portae coeli aperiuntur, et veluti regina intrante nullus janitorum, nullus custodum qui assistant, audent dicere: Quae tu es, vel unde? sed omnes eam e regione suscipiunt. Virgo est habens alas aureas, circumscripta per omnia venustate, sed succincta, vultum habens candidum atque mansuetum, pennata est et levis, et semper ante solium regale consistit.»
Rursum mensa haec significat mensam corporis et sanguinis Christi in Eucharistia. Ita Rupertus et S. Hieronymus in I Malach., et Damascenus, lib. IV, cap. xiv, et Cyrillus, Catech. 4, mystagog. De hac mensa canit Psaltes Psalm. cxv, vers. 4: «Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.» Et Psal. xxii, vers. 5: «Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me. Impinguasti in oleo caput meum, et calix meus inebrians quam praeclarus est!»
Versus 24: Labium Aureum Per Circuitum
Vers. 24. FACIESQUE ILLI LABIUM AUREUM: — «labium,» id est limbum circumcirca.
Versus 25: Coronam Interrasilem Altam Quatuor Digitis
Vers. 25. ET IPSI LABIO CORONAM INTERRASILEM ALTAM QUATUOR DIGITIS. — Hebraice ipsi labio, sive limbo facies clausuram, id est limbum alium qui claudat limites mensae, ne ex ea panes decidant. Vilalpando opus hoc interrasile ita describit: Si ponas, inquit, tabulam crassam quatuor digitos, ex quibus duo medii ad interiora retrahantur, et variis caelaturis asperiores reddantur, est opus interrasile; reliqui vero duo digiti, scilicet unus inferne, alter superne cymatium erit ipsi tabulae.
ET SUPER ILLAM, ALTERAM CORONAM AUREOLAM. — Tertius erat hic mensae limbus, secundo impositus. Noster Interpres hanc coronam vocat aureolam, non quasi non esset ex puro auro, sed quia parva erat, ideoque minus auri quam caeterae continebat. Hinc Scholasticos sumpsisse nomen aureolae, ut per illud dotes quasdam accidentales beatitudinis significarent, quae propriae erunt Virginum, Martyrum et Doctorum, censet Ribera et alii.
Versus 27: Vectes
Vers. 27. UT MITTANTUR VECTES PER EOS. — Verisimile est vectes hosce fuisse annulis insertos et protensos, non secundum longitudinem, sed secundum latitudinem mensae, ut scilicet ferri posset mensa gravis a quatuor viris in humeris. Ita Abulensis.
Versus 29: Acetabula, Phialae, Thuribula Et Cyathi
Vers. 29. PARABIS ET ACETABULA, AC PHIALAS, THURIBULA ET CYATHOS, IN QUIBUS OFFERENDA SUNT LIBAMINA, EX AURO PURISSIMO. — «Acetabula,» hebraice scutellas; Septuaginta, paropsides, patellas, vel catinos, puta ad excipiendam et continendam similam, quando illa offerri debebat; item ad excipienda sacrificia sartaginis et clibani, de quibus Levit. cap. ii.
PHIALAS. — Vasa sunt parva et concava, in conviviis nobilioribus nota; hebraice vocantur cappoth, a curvitate volae manus, quam imitantur. Hae phialae paratae erant ad vinum aliaque libamina in sacrificiis fundenda. Vasa haec allegorice mensuram praedicationis significant, ut scilicet singulis juxta capacitatem indolis et ingenii illa attemperetur et conferatur.
Rursum S. Gregorius, homil. 6 in Evangelia, per phialas, doctiores; per cyathos, minus doctos et sapientes accipit. «In tabernaculo, inquit, non solum phialae, praecipiente Domino, sed et cyathi facti sunt. Per phialas quippe doctrina exuberans, per cyathos vero parva atque angusta designatur scientia. In Dei ergo tabernaculo, id est in Ecclesia, positi, si per doctrinam sapientiae ministrare phialas minime potestis, in quantum pro divina largitate sufficitis, proximis vestris boni verbi cyathos date. Etiam vobiscum alios trahite, in via Domini socios habere desiderate: si ad Deum tenditis, curate ne ad eum soli perveniatis.»
THURIBULA, — scilicet ad asservandum tum thymiama quod adolendum erat, tum thus quod panibus propositionis imponendum erat, ut dicitur Levit. cap. xxiv, vers. 7.
Versus 30: Panes Propositionis
30. ET PONES SUPER MENSAM PANES PROPOSITIONIS IN CONSPECTU MEO SEMPER. — Nota «panes propositionis,» qui scilicet proponantur, sive ponantur, ante Dominum, vel coram arca et propitiatorio, in quo se praesentem exhibet Deus: hinc hebr. vocantur lechem panim, id est panes faciei. De his panibus plura dicam Levit. xxiv, 5.
Nota: Sicut candelabro Mosaico in templis Christianorum respondent candelabra et lumina, ac praesertim lampas accensa ante Vener. Sacramentum (hoc est enim nostrum Sanctum sanctorum); et sicuti altari thymiamatis respondent nostra thuribula, et thurificatio in sacrificio Missae: ita mensae panum propositionis respondet mensa Spiritus Sancti, quam vocant, quae in templis diebus Dominicis, multis in locis proponitur plena panibus, ut ii in pauperes distribuantur, idque ex prisco Ecclesiae ritu. Nam S. Paulus, I Corinth. cap. xvi, vers. 2, jubet in ecclesia die Dominica collectam fieri eleemosynarum, quae in pauperes erogentur.
Versus 31: Candelabrum Ductile De Auro
31. FACIES ET CANDELABRUM DUCTILE DE AURO MUNDISSIMO. — Nota primo: Candelabrum hoc erat unum ex tribus quae erant in Sancto, eratque ad dexteram altaris thymiamatis. Hoc candelabrum ductile erat, id est, malleatione productum et effigiatione formatum ex uno auri talento: erat enim concavum et parvum. Secundo, hastile medium candelabri utrimque habebat tres calamos, sive ramos, id est, universim sex, qui omnes cum hastili aequaliter in altum assurgebant: hinc septifidum erat candelabrum; et in summitate tam hastilis, quam cujusque calami habebat lucernam; habebat ergo septem lucernas. Haec autem omnia non erant inserta vel affixa, sed ductilia, puta ex una auri massa et talento malleatione producta. Tertio, calami ornati erant triplici, hastile vero quadruplici ordine scyphorum, sphaerularum sive globorum, et liliorum vicissim sibi succedentium. Quarto, lucernae hae tabernaculum sive Sanctum, altare thymiamatis et mensam panum propositionis illuminabant, sed noctu tantum, uti pluribus dicam cap. xxvii, vers. 21. Quinto, candelabrum habebat sua emunctoria, item thuribula sive vasa, in quibus ea quae emuncta erant, exstinguebantur. Sexto, candelabrum in Sancto positum erat oblique, ita ut lucernae ad Meridiem et Orientem respicerent. Ita Josephus. Septimo, in tabernaculo unum tantum erat candelabrum; in templo vero Salomonis fuerunt decem candelabra, quinque ad dexteram et quinque ad sinistram, ut patet III Regum vii, 49.
Symbolice, candelabrum hoc imago erat coelestis sphaerae septilustris, sive septem planetarum. Tabernaculum enim typum gerebat mundi, Sanctum sanctorum vero coeli empyrei Beatorum. Ita Philo et Josephus.
Allegorice, candelabrum est Christus, vel potius Ecclesia, Apocal. cap. 1, vers. ult., quae lux est doctrixque veritatis. Primo et aptissime, candelabrum est fides, et doctrina Ecclesiae toti mundo praelucens, eumque illuminans. Secundo, septem ejus lucernae sunt omnes doctores, qui tota nocte praesentis saeculi lucent vita et doctrina. Tertio, scyphi significant sitim ad Deum et res divinas, sphaerulae contemptum terrenorum (sphaera enim sive globus terram tantum tangit in puncto), lilia pulchritudinem virtutum et odorem bonae vitae. Haec omnia facta sunt ex auro, quia virtutes jam dictae ex charitate manare debent. Rursum candelabrum ductile est, non fusile, quia doctores multis tentationibus et persecutionibus tundi et poliri debent, antequam ad culmen virtutis perveniant.
Quarto, hoc candelabrum illuminabat mensam, altare totumque Sanctum noctu, quia fides et doctrina Ecclesiae debet illuminare et dirigere orationes, opera misericordiae, omniaque sancta opera fidelium in hac vita. Quinto, emunctoria sunt disputationes et explicationes, quibus errores auferuntur, et sua veritati lux redditur. Sexto, in tabernaculo erat unum candelabrum, in templo decem, quia major est lux doctrinae et cognitio mysteriorum divinorum in Ecclesia quam fuerit in Synagoga.
Moraliter ergo doctores et doctrina sunt lux et candelabra Ecclesiae. Eorum haec sit prima lex: «Doctor, ait S. Bernardus, sit concha, non canalis,» hoc est, prius scientiam recipiat, eaque se impleat, ut plenus eam deinde in alios effundat; prius se doceat quam alios. Tertia, non tantum intellectum, sed et affectum imbuat, «nam doctrina spiritus non curiositatem acuit, sed charitatem accendit,» inquit S. Bernardus. Quarta, prius doceat facto quam verbo. Sic enim Jesus prius coepit facere, deinde docere. «Doctrina, inquit S. Gregorius, cum omni imperio docetur, quando prius agitur quam dicatur.»
Versus 33: Tres Scyphi Quasi In Nucis Modum
33. Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos. — «Scyphos» vocat partes candelabri prominentes instar nucum, vel, ut hebraice est, amygdalorum (amygdalus enim est nucis species), quoad flexum laterum.
SPHAERULAQUE SIMUL ET LILIUM. — Pro sphaerula, hebraice est caphtorim, id est poma, globuli vel sphaerulae instar pomorum. Unde videtur, quod in hoc candelabro fuerit aliqua arboris similitudo, utpote quod brachia et ramos utrimque expandebat, et floribus ac pomis erat onustum.
ET LILIUM. — Lilia haec in summitate calamorum fuisse, liliisque hisce impositam fuisse lucernam tradit Philo. Denique, ut dicitur vers. 31, haec omnia erant «ex ipso procedentia;» nam ex trunco seu hastili candelabri malleo cuncta ducebantur et fingebantur; nullae vero partes aliunde factae incrustabantur.
Versus 34: In Ipso Autem Candelabro
34. In ipso autem candelabro, — in ipso hastili sive trunco candelabri, unde calami prodeunt, erunt quatuor ordines scyphorum, sphaerularum et liliorum.
Versus 35: Sphaerulae Sub Duobus Calamis
35. SPHAERULAE SUB DUOBUS CALAMIS PER TRIA LOCA, QUI SIMUL SEX FIUNT, PROCEDENTES DE HASTILI UNO, — q. d. In hastili erunt tria loca, ex quibus tres ordines duorum calamorum orientur, et sub quolibet loco et ordine duorum calamorum erit sphaerula. Quod ut clare cernas, ecce hic erat ordo in ipso hastili: inferne in pede hastilis erat primus scyphus, et deinde prima sphaerula; post hanc duo utrimque ascendebant calami longissimi. Post primos hos duos calamos infimos, ascendendo in hastili, sequebatur primum lilium, post hoc secundus scyphus, et secunda sphaerula; post hanc sphaerulam sequebantur duo calami medii. Post hos erat secundum lilium, post hoc tertius scyphus cum tertia sphaerula, post quae duo ultimi calami brevissimi. Post hos tertium lilium, ac denique quartus scyphus, quarta sphaerula, et quartum lilium, cum lucerna in summitate.
Tropologice, post sphaerulas sequitur calamus, quia sanctus doctor est sphaerula, id est, rotundo et aequali semper statu et vultu in laetis et tristibus; unde quasi calamus in altum erigitur, ut aliis praeluceat.
Versus 37: Ut Luceant Ex Adverso
37. UT LUCEANT EX ADVERSO, — Versus mensam panum propositionis, quae in adversa, puta in Aquilonari, erat parte tabernaculi: haec enim mensa erat mensa Dei, in qua Deus quasi coenabat; in coena autem nocturna ponitur candela, vel lucerna illuminans mensam, ut comedentes videant quid comedant.
Versus 38: Emunctoria
38. UT QUAE EMUNCTA SUNT, EXTINGUANTUR, — puta vasa quae favillas elychniorum emunctas recipiant, ut ibi exstinguantur, ne sparsae per tabernaculum illud foedent, et pravo odore inficiant. Chaldaeus vasa haec vocat thuribula.
Versus 39: Talentum Auri
39. OMNE PONDUS CANDELABRI, etc., HABEBIT TALENTUM AURI. — Talentum, inquit Josephus, lib. III, cap. VII, erat pondo minarum 100; quod Ribera intelligit de mina hebraea, quae sexaginta continebat siclos, id est drachmas 240. Verum cap. xxxviii, vers. 23, demonstrabo hebraeum talentum tantum continuisse tria millia siclorum; cumque siclus contineret 4 drachmas atticas, id est 4 aureos, sequitur talentum hebraeum continens tria millia siclorum, appendisse et valuisse duodecim millia aureorum. Loquor de talento auri; nam talentum argenti paris erat ponderis, sed imparis pretii, ut patet. Ex talento fieri poterat candelabrum, quia ipsum parvum erat et cavum, ut significaret internum Dei Spiritum, qui se Ecclesiae ejusque Doctoribus intime insinuat.
Versus 40: Fac Secundum Exemplar
40. INSPICE, ET FAC SECUNDUM EXEMPLAR QUOD TIBI IN MONTE MONSTRATUM EST. — «Fac secundum exemplar,» hebraice additur eorum, scilicet candelabri et tabernaculi cum suis vasis, quod tibi hisce 40 diebus in monte Sina viva voce a Deo describitur, et simul idea aliqua sensibili intuendum proponitur. De illo enim tabernaculi veteris typo haec verba ad litteram esse accipienda, docet S. Stephanus, Actor. VII, 44.
Secundo, ex Apostolo, Hebr. VIII, 5, liquere videtur hic etiam a Deo ostensum fuisse exemplar anagogicum, res videlicet coelestes et tabernaculum spirituale, quod hoc materiali significabatur, quasi secundum hoc jubeatur hic Moses fabricare suum materiale tabernaculum, videlicet ut illi spirituali quasi suo antitypo respondeat, illudque apte significet et repraesentet. Ita sentit Beda hic. Hinc S. Justinus, Orat. paraenet. ad Gentes, ante finem, censet Platonem ex hoc loco Mosis accepisse suam opinionem de ideis.
Tropologice, S. Gregorius in lib. I Reg. cap. x: Haec est, inquit, forma electae obedientiae, ut in omni quod foris agimus, ad potentiam Creatoris ejusque sapientiam, quasi ideam ubique praesentem aspiciamus. Rursum, inspice exemplar obedientiae, patientiae, fortitudinis, charitatis, humilitatis, contemptus mundi, omniumque virtutum, quod tibi in monte Calvariae a Christo ostensum est, quodque Moses per suum altare holocaustorum et thymiamatis, perque tabernaculum, sacras vestes et victimas adumbravit, illudque exprime et imitare; ita tabernaculum virtutibus omnibus adornatum et perfectum Deo in anima tua construes. Nam, ut ait S. Augustinus, libro De Vera Religione, capite xvi: «Tota vita Christi morum disciplina fuit. Satellites voluptatum divitias perniciose appetebant: pauper esse voluit. Honoribus et imperiis inhiabant: rex fieri noluit. Carnales suos filios magnum bonum putabant: tale conjugium prolemque contempsit. Contumelias superbissime horrebant: omne genus contumeliarum sustinuit. Injurias intolerabiles esse arbitrabantur: quae major injuria quam justum innocentemque damnari? Dolores corporis execrabantur: flagellatus atque cruciatus est. Mori metuebant: morte mulctatus est. Ignominiosissimum mortis genus crucem putabant: crucifixus est. Omnia quae habere cupientes non recte vivebamus, carendo vilia fecit; omnia quae vitare cupientes a studio deviabamus veritatis, perpetiendo dejecit.»
Hoc Christi crucifixi exemplar assidue inspexit S. Franciscus, ut illud in se exprimeret, ideoque non tantum in mente, sed et in corpore sacra ejus stigmata divinitus impressa accepit. Audi S. Bonaventuram in ejus Vita, lib. I, cap. XIII: «Excreverat, inquit, in eo insuperabile amoris incendium boni Jesu in lampades ignis atque flammarum. Cum igitur seraphicis desideriorum ardoribus sursum ageretur in Deum, quodam mane circa festum exaltationis sanctae Crucis, dum oraret in latere montis, vidit Seraph unum sex alas habentem tam ignitas quam splendidas de coelis descendere. Cumque volatu celerrimo pervenisset in aeris locum viro Dei propinquum, apparuit inter alas effigies hominis crucifixi. Hoc videns vehementer obstupuit, mixtumque moerore gaudium cor ejus incurrit. Intellexit tandem ex hoc, Domino revelante, se non per martyrium carnis, sed per incendium mentis, totum in Christi crucifixi similitudinem transformandum. Disparens igitur visio mirabilem in corde ejus reliquit ardorem; sed et in carne non minus mirabilem expressit signorum effigiem. Statim namque in manibus ejus et pedibus apparere coeperunt signa clavorum; dextrum quoque latus quasi lancea transfixum, rubra cicatrice obductum erat, quod saepe sanguinem sacrum effundens, tunicam et femoralia respergebat.»
Denique S. Bernardus, tractatu De Vita solitaria: «Domus, inquit, decoris Dei cuilibet aedificanda est, quae ei in altitudine mentis et pia meditatione, quasi in idea, ostenditur, ut aedificet secundum formam paupertatis, non domos ad habitandum, sed tabernacula ad deserendum, ut sic in se excitet contemptum omnium exteriorum, et amorem interiorum atque coelestium.»