Cornelius a Lapide

Exodus XXXIX


Index


Synopsis Capitis

Vestes sacerdotales conficiuntur, completurque tota fabrica tabernaculi cum sua supellectile.


Textus Vulgatae: Exodus 39:1-43

1. De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso fecit vestes, quibus indueretur Aaron, quando ministrabat in sanctis, sicut praecepit Dominus Moysi. 2. Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, 3. opere polymitario, inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine, 4. duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum, 5. et balteum ex iisdem coloribus, sicut praeceperat Dominus Moysi. 6. Paravit et duos lapides onychinos, astrictos, et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israel; 7. posuitque eos in lateribus superhumeralis, in monimentum filiorum Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi. 8. Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta: 9. quadrangulum, duplex, mensurae palmi. 10. Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus. 11. In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis. 12. In tertio, ligurius, achates, et amethystus. 13. In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos. 14. Ipsique lapides duodecim, sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel, singuli per nomina singulorum. 15. Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohaerentes, de auro purissimo, 16. et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis, 17. e quibus penderent duae catenae aureae, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant. 18. Haec et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur, 19. stricta ad balteum, et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut praecepit Dominus Moysi. 20. Fecerunt quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam, 21. et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem; 22. deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta; 23. et tintinnabula de auro purissimo, quae composuerunt inter malogranata in extrema parte tunicae per gyrum: 24. tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut praeceperat Dominus Moysi. 25. Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus, 26. et mitras cum coronulis suis ex bysso: 27. feminalia quoque linea, byssina; 28. cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto arte plumaria, sicut praeceperat Dominus Moysi. 29. Fecerunt et laminam sacrae venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini; 30. et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut praeceperat Dominus Moysi. 31. Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii, feceruntque filii Israel cuncta quae praeceperat Dominus Moysi. 32. Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases, 33. opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de ianthinis pellibus, 34. velum, arcam, vectes, propitiatorium, 35. mensam cum vasis suis et propositionis panibus; 36. candelabrum, lucernas et utensilia earum cum oleo; 37. altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus, 38. et tentorium in introitu tabernaculi; 39. altare aeneum, retiaculum, vectes et vasa ejus omnia, labrum cum basi sua, tentoria atrii, et columnas cum basibus suis; 40. tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quae in ministerium tabernaculi, et in tectum foederis jussa sunt fieri. 41. Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in Sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus, 42. obtulerunt filii Israel, sicut praeceperat Dominus. 43. Quae postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.


Versus 4: Duasque Oras

Vers. 4. DUASQUE ORAS, — supple fecit. De his oris vide cap. XXVIII, vers. 10.


Versus 29: Scripseruntque in Ea, Sanctum Domini

Vers. 29. SCRIPSERUNTQUE IN EA OPERE GEMMARIO (id est in lamina insculpserunt, uti gemmarii insculpere solent in sigillis), SANCTUM DOMINI.


Versus 31: Tecti

Vers. 31. TECTI, — tegumenti ex sagis cilicinis, quod hebraice ohel vocatur, de quo cap. XXVI, vers. 7.


Versus 43: Benedixit Eis

Vers. 43. BENEDIXIT EIS, — scilicet Moses filiis Israel, qui tam liberaliter sua obtulerant Domino, et qui tam studiose operi tabernaculi insudarant, obedientes promptissime voci Domini. Patet ex Hebraeo. Non recte ergo Abulensis sic explicat: Benedixit illis, scilicet instrumentis tabernaculi, quasi haec benedictio fuerit eorum consecratio; nam illa non hic, sed postea cap. XL, vers. 9, in tabernaculi erectione per unctionem consecrata sunt.

Tropologice, qui in anima sua tabernaculum Dei, per humilitatem, charitatem, orationem aliasque virtutes aedificant, eo completo benedicentur a Domino, quia gratia et gloria cumulabuntur. Benedictio super caput justi; os autem impiorum operit iniquitas, inquit Sapiens Proverb. cap. X. Sic benedictus fuit Abraham: Per memetipsum juravi, dicit Dominus, quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito: benedicam tibi, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, Gen. cap. XXII, vers. 16. Hinc Eccles. cap. XI, vers. 24: Benedictio Dei in mercedem justi festinat. Et cap. XXXIX, vers. 27: Benedictio illius quasi fluvius inundabit, praesertim in die judicii, cum suis electis dicet: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.