Cornelius a Lapide

Exodus XL


Index


Synopsis Capitis

Moses erigit tabernaculum, illudque per omnes partes et membra apte disponit. Secundo, vers. 32, nubes gloriae Domini operit tabernaculum, illique deinceps incumbit.


Textus Vulgatae: Exodus 40:1-36

1. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2. Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii, 3. et pones in eo arcam, demittesque ante illam velum; 4. et illata mensa, pones super eam quae rite praecepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis. 5. et altare aureum in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones, 6. et ante illud altare holocausti; 7. labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua. 8. Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus. 9. Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur; 10. altare holocausti et omnia vasa ejus, 11. labrum cum basi sua: omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum. 12. Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua 13. indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat. 14. Fecitque Moyses omnia quae praeceperat Dominus. 15. Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum. 16. Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas, 17. et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat. 18. Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper. 19. Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum, ut expleret Domini jussionem. 20. Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum, 21. ordinatis coram propositionis panibus, sicut praeceperat Dominus Moysi. 22. Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensae in parte australi, 23. locatis per ordinem lucernis, juxta praeceptum Domini. 24. Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum, 25. et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi. 26. Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii, 27. et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat. 28. Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua. 29. Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes, 30. cum ingrederentur tectum foederis, et accederent ad altare, sicut praeceperat Dominus Moysi. 31. Erexit et atrium per gyrum tabernaculi, et altaris, ducto in introitu ejus tentorio. Postquam omnia perfecta sunt, 32. operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud. 33. Nec poterat Moyses ingredi tectum foederis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat. 34. Si quando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israel per turmas suas: 35. si pendebat desuper, manebant in eodem loco. 36. Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israel per cunctas mansiones suas.


Versus 1: Locutusque Est Dominus ad Moysen

1. LOCUTUSQUE EST DOMINUS AD MOYSEN, — hoc eodem primo anno egressus Hebraeorum ex Aegypto, cum adhuc Hebraei morarentur in Sina, cumque jam quasi completa esset fabrica tabernaculi, puta sub finem anni primi, et instante anno secundo. Ita Abulensis.


Versus 2: Mense Primo

Mense primo. — Intellige secundi anni egressus ex Aegypto, ut patet vers. 15.

ERIGES TABERNACULUM TESTIMONII. — Hebraice, eriges miscan ohel, id est, tabernaculum testimonii: miscan enim, id est tabernaculum, vocatur infimum aulaeum picturatum, quod se habebat ohel, id est tentorium, sive sagum e pellibus caprinis.

Allegorice, tabernaculum erectum est, cum corpus Christi in utero B. Virginis efformatum, et post 33 annos rursum a mortuis excitatum est, inquit S. Cyrillus, lib. IV in Joan. cap. XXVIII. Rursum, cum Ecclesia Christi formata et collecta est; vide dicta cap. XXVI, vers. 1.


Versus 4: Candelabrum Stabit cum Lucernis Suis

Vers. 4. CANDELABRUM STABIT CUM LUCERNIS SUIS. — Pro stabit hebraice est haaleta, id est ascendere facies, quod Septuaginta et Noster vertunt, elevabis, ut stet erectum in altum. Secundo, Chaldaeus et recentiores vertunt, accendes; id quoque aptum est, si intelligas, accendes, scilicet vespere, juxta id quod praeceptum est cap. XXVII, vers. 11: utrumque enim factum est a Mose; sic et mensa posita est cum suis panibus. Vide Numer. cap. IV, initio.


Versus 5: Tentorium in Introitu Tabernaculi Pones

5. TENTORIUM (id est velum) IN INTROITU TABERNACULI PONES, — puta ante Sanctum, de quo cap. XXVI, vers. 36: passim enim hic tentoria vocantur vela, ut vers. 8, 26, 31.


Versus 13: Unctio Eorum in Sacerdotium Sempiternum Proficiat

Vers. 13. UNCTIO EORUM IN SACERDOTIUM SEMPITERNUM PROFICIAT, — q. d. Ista consecratio faciet eos sacerdotes quamdiu vivent: sicut in novo Testamento sacerdotes per characterem Ordinis, quem semel in consecratione acceperunt, permanent sacerdotes in aeternum. Ita Abulensis; unde Septuaginta et Hebraea pro proficiat, habent erit; Chaldaeus vertit, unges eum, sanctificabisque illum, ut ministret coram me.


Versus 15: Mense Primo Anni Secundi, Prima Die Mensis

Vers. 15. MENSE PRIMO ANNI SECUNDI, PRIMA DIE MENSIS COLLOCATUM EST TABERNACULUM. — Nota: Moses descendit de monte cum tabulis legis die 28 mensis quinti anni primi egressus ex Aegypto, uti ostendi cap. XXXIV, vers. 28; ab illa ergo die usque ad finem anni per septem menses fabricavit Moses tabernaculum cum suis vasis, ita ut initio sequentis anni, puta primo die, erexerit tabernaculum.

Nota secundo: In hac collocatione sive erectione tabernaculi finitur Exodus: unde patet Exodum finire et terminare historiam Hebraeorum in anno secundo, mense primo, egressus eorum ex Aegypto, cum ipsi versarentur in 12 mansione in Sina, quod fuit anno mundi 2455, a diluvio anno 798.


Versus 17: Tectum

Vers. 17. TECTUM, — secundum aulaeum caprinum, quod hebraice vocatur ohel; et super istud stravit tertium tabernaculi operimentum ex pellibus, quod hebraice vocatur michse.


Versus 18: Posuit et Testimonium in Arca

Vers. 18. Posuit et testimonium (id est legem, puta tabulas legis) IN ARCA.


Versus 24: Posuit et Altare Aureum sub Tecto Testimonii

Vers. 24. POSUIT ALTARE AUREUM SUB TECTO TESTIMONII, — sub tecto continente arcam, in qua erat testimonium, id est lex, sive tabulae legis.

CONTRA VELUM. — Gravis hic est quaestio, ubinam situm fuerit altare hoc aureum, puta thymiamatis, an intra Sanctum sanctorum, an extra? nam fuisse intra Sanctum sanctorum censet Origenes, hom. 9 in Lev., S. Augustinus, Quaest. CLXXIII, et alii, quos sine nomine refert Theophylactus in cap. IX Hebr.; unde S. Augustinus contra velum ita accipit, ac si dictum esset, intra velum. Et probatur primo ex eo quod cap. XXX, vers. 10, dicitur: Et deprecabitur Aaron super cornua ejus (altaris thymiamatis) semel per annum in sanguine; hoc autem videtur accipiendum de Sancto sanctorum: nam in illud semel tantum in anno ingrediebatur pontifex, in Sanctum vero quotidie. Secundo, quia III Reg. cap. VI, vers. 22, dicitur: Sed et totum altare oraculi texit auro, quod non aliud esse potest, quam altare thymiamatis: erat ergo hoc altare oraculi, id est intra oraculum, et Sanctum sanctorum. Tertio, Hebr. cap. IX, vers. 3, Sancta sanctorum dicuntur habuisse aureum thuribulum; hoc autem non videtur aliud esse quam altare thymiamatis: nam Apostolus hujus altaris alio nomine non meminit, cum describit ea quae erant in tabernaculo; nec Moses thuribuli istius meminit, quod ab altari thymiamatis distinctum, positum fuerit intra Sanctum sanctorum.

Accedit et ratio: altare enim illud factum erat ad thymiama coram Deo adolendum; ergo ponendum erat intra Sancta sanctorum ante arcam, ubi maxime Deus suam praesentiam exhibebat.

Verum dico cum S. Hieronymo, Theophylacto in Hebr. cap. IX, Beda, lib. III De tabern. cap. XI et XII, S. Thoma, I II, Quaest. CII, art. 4, ad 6, Lyrano, Abulensi, Cajetano, Lipomano, Ribera et aliis, altare thymiamatis fuisse extra Sanctum sanctorum, ideoque inter illud et altare hoc medium fuisse velum. Est haec expressa sententia Josephi, III Antiq. VII et VIII, cap. II. Probatur primo, ex eo quod cap. XXX, vers. 6, dicitur: Pones altare contra velum, quod ante arcam pendet, ubi hebraice est, coram velo, vel ante velum, non autem, intra velum.

Secundo, quia hoc cap. XL, vers. 4 et 5, ubi ordo tabernaculi describitur, dicitur quod Moses posuit arcam in tabernaculo, et appendit ante eam velum; deinde posuit mensam in tabernaculo, et candelabrum, et altare thymiamatis contra velum: ergo non erat hoc altare post velum, intra Sanctum sanctorum, sed ante, videlicet cum mensa et candelabro.

Tertio, quia, ut cap. XXX, vers. 8, dicitur, quotidie debebat adolere sacerdos incensum in hoc altari; Sanctum vero sanctorum tantum semel in anno ingredi poterat: ergo hoc altare non erat intra Sanctum sanctorum. Unde Levit. cap. XVI, vers. 18, loquens de die expiationis (de qua et cap. XXX, vers. 23, loquitur Moses), quando sacerdos, post ingressum in Sanctum sanctorum, expiabat altare thymiamatis, sic ait: Cum autem exierit (Sancto sanctorum) ad altare quod coram Domino est; ergo egredi debebat ex Sancto sanctorum ad altare thymiamatis: non ergo altare hoc erat intra Sanctum sanctorum.

Quarto, in Sanctum sanctorum ingredi tantum licebat summo sacerdoti: atqui ad altare incensi ingrediebantur, et apponebant incensum minores etiam sacerdotes, ut patet de Zacharia, Luc. I, qui cum esset de vice Abia, quae erat octava sors sacerdotum, I Paral. XXIV, de qua non erat summus sacerdos, sorte exiit ut poneret incensum. Quod enim dicunt aliqui semel introisse pontificem in Sanctum sanctorum cum effuso sanguine, alias vero saepe introisse, sed eo non effuso, plane repugnat Apostolo ad Hebr. IX, 6 et 7, et Lev. XVI, 2.

Ad primum respondeo, non loqui Dominum de incenso quod adolebatur quotidie, sed de expiatione altaris thymiamatis, quod, ut dixi argumento tertio, semel in anno cum universo tabernaculo, post ingressum in Sanctum sanctorum, a sacerdote expiabatur.

Ad secundum respondeo, dici altare oraculi, quia factum erat ad hoc, ut incensum evaporaret versus oraculum: unde et velum, quod interpositum erat inter Sanctum sanctorum, et Sanctum, non pertingebat a deorsum ad tectum omnino, sed superne aliqua pars relinquebatur vacua, qua fumus aromatum ingrediebatur oraculum: quanquam et altare oraculi dici possit, quia contiguum erat oraculo, non vero dissitum ab eo, uti erat altare holocaustorum; imo altare hoc thymiamatis plane respondens erat oraculo, soloque velo ab eo dissidebat; clarius id Hebraea insinuant, quae habent, altare ad oraculum, quod Septuaginta vertunt, altare ante faciem oraculi.

Ad tertium, interpretes multi, ut Anselmus, S. Thomas et Lyranus in IX ad Hebr., thuribulum, de quo Apostolus, esse volunt illud, quo pontifex intrans Sanctum sanctorum adolebat incensum; sed S. Augustinus et Origenes, hom. 9, hic bene docent thuribulum hoc non aliud fuisse quam altare thymiamatis, idque valide confirmat Abulensis, Quaest. VI; nam praeter illa quae argumentum proposuit, si illud thuribulum pontificis intrantis Sanctum sanctorum erat in Sancto sanctorum, ergo ter ut minimum ingrediebatur pontifex Sanctum sanctorum, videlicet primo, ut efferret thuribulum; secundo, quando cum eo thure et igne impleto redibat, ut adoleret incensum, et suffumigaret in Sancto sanctorum; tertio, cum rursum egrediendum illi erat ad cineres et ignem exponendum et regradiendum ad reponendum thuribulum; cum tamen tantum semel illi licuerit ingredi Sanctum sanctorum, idque non nisi cum thuribulo et suffitu; nam moriturus alioqui erat pontifex, qui sine his ingrederetur, ut patet Levit. cap. XVI, vers. 12 et 13.

Respondeo ergo, thuribulum hoc esse idem cum altari thymiamatis: neque mirum altare thuribulum dici, quia magni thuribuli instar erat, nec alium habebat usum, quam thuribulum, videlicet ut contineret ignem et incensum. Clarius hoc est in Graeco ad Hebr. cap. IX, nam ibi hoc thuribulum dicitur thymiaterion, quo prorsus eodem nomine Josephus altare thymiamatis nominat, lib. III Antiq. cap. VII, et VI Belli, cap. VI; et si etymon spectes, suffumigatorium sonat: quod tam de thuribulo proprie dicto, quam de altari accipi potest. Simili terminatione thysiasteerion altare dicitur, quasi sacrificatorium.

Ad argumentum respondeo, quod dicit Apostolus Sanctum sanctorum habuisse aureum thuribulum, id est altare thymiamatis, intellige, non intra se, sed extra velum habuisse illud sibi obversum, et ob sui cultum et reverentiam erectum: unde et altare oraculi dicitur, ut dixi in responsione ad secundum. Varii enim sunt habendi modi, ait Aristoteles in Postpraedicamentis: sic domus habet atrium; flumen habet ripam; templum habet turrem, non utique intra se: vide Riberam, lib. De Templo, cap. VII. Erat ergo hoc altare coram velo directe vergens ad propitiatorium, ait Cajetanus, ac consequenter erat in medio latitudinis tabernaculi, ita ut sacerdos super illud incendens thymiama et orans, faciem suam directe haberet ad propitiatorium, intercedente tamen velo, ut sic se quasi Deo obverteret. Vide Vilalpando, pag. 341.

Ad quartum respondeo, erectum esse hoc altare ad adolendum thymiama coram Deo, sed non a Beatis in coelo in clara Dei praesentia, qui significabantur Sancto sanctorum; sed ab Ecclesia militante, quae per Sanctum significabatur: haec enim per velum in aenigmate Deum cognoscit, colit et adorat; unde in Sancto, id est Ecclesia militante, non vero in Sancto sanctorum, id est in coelo, constituendum fuit hoc altare.


Versus 31: Operuit Nubes Tabernaculum

Vers. 31. POSTQUAM OMNIA PERFECTA SUNT, OPERUIT NUBES TABERNACULUM TESTIMONII, ET GLORIA DOMINI IMPLEVIT ILLUD. — Gloria Domini vocatur augusta illa nubes, quae licet esset densa, erat tamen lucida et coruscans, Deique majestatem quasi velabat et significabat. Ita S. Augustinus, Quaest. CLXXIII. Sic gloria pro luce, claritate et splendore saepe accipitur, ut Exodi cap. XXIV, vers. 17, et cap. XXXIII, vers. 18 et 22; Levit. cap. IX, vers. 23; Num. cap. IV, vers. 10; III Reg. cap. VIII, vers. 11; Ecclesiastici cap. XLV, vers. 3; Ezech. cap. XLIV, vers. 4.


Versus 33: Nec Poterat Moyses Ingredi Tectum Foederis

33. NEC POTERAT MOYSES INGREDI TECTUM FOEDERIS, — tum ob reverentiam majestatis Domini, inquit Cajetanus, tum quia nubes illa densa omnia operiebat, ita ut Moses videre non posset.

Simile accidit in dedicatione templi, III Reg. cap. VIII, vers. 11. Idque prima tantum vice factum est, cum dedicaretur tabernaculum; nam alias illud ingressus est Moses.

Allegoricam causam dat S. Augustinus et Rabanus. Moses enim Judaeorum personam gerebat, quibus gloria Domini, quae in tabernaculo est, id est gratia Christi quae in Ecclesia est, tanquam nubes opponitur, ut eam non intelligant, non credant, ac proinde nec capiant, nec in eam intrent.


Versus 34: Proficiscebantur Filii Israel per Turmas Suas

Vers. 34. PROFICISCEBANTUR FILII ISRAEL PER TURMAS SUAS. — Hebraice per profectiones suas, quibus scilicet turmatim sive per turmas proficiscebantur.

SI QUANDO NUBES TABERNACULUM DESEREBAT, PROFICISCEBANTUR FILII ISRAEL. — Hebraice est, si quando nubes ascendebat, et elevabatur supra tabernaculum: tum enim ipsa nubes, puta columna nubis, prima iter inibat, illudque Hebraeis praeibat, ut ipsi eodem sequerentur, de quo plura Num. cap. IX.

Mystice, columna haec dux viae, non in Chanaan, sed in coelum, est fides, gratia et illuminatio Spiritus Sancti: hanc fixe intueamur, hanc studiose nocte et die sequamur, ut ea nos illustres in coeleste et aeternum Dei regnum deducat.

Zeuxis celebris pictor, rogatus cur tam morose et exacte suas imagines quaquaversum depingeret, respondit: Pingo aeternitati. Et nos ergo studiose et exacte per omnia vitam nostram depingamus. Pinge, imo vive, Deo, vive coelo, vive AETERNITATI.

O stupor, o amentia, o insania filiorum Adae! Ad aeternorum infinitorumque bonorum possessionem conditi estis: ut quid vos tanto affectu ad fugaces vanissimasque reculas abjicitis? Deus vos coeli haeredes, aeternitatis possessores scripsit: quid tam avide terram, temporanea et caduca affectatis? Sapite, sapite, vivite AETERNITATI.

Vos, o praecones verbi Dei, satores, inquam, aeternitatis, clamate, quasi tuba exaltate vocem, vocate omnes ad aeternitatem, insonate cum Christo: Poenitentiam agite, appropinquat AETERNITAS, ait vita aeterna: ut quid diligitis vanitatem? VIVITE AETERNITATI.