Cornelius a Lapide
Index
Argumentum: Introductio in Leviticum
Dicitur hic liber hebraice vaijcra, id est, et vocavit, a suo exordio: Graecis et Latinis vocatur Leviticus, a materia quam tractat; tractat enim de sacrificiis aliisque muniis Levitarum. Nam Levitae, id est, ii qui erant prognati ex patre et tribu Levi, electi fuerunt a Deo ad munus sacerdotale, et ad ministrandum ei in tabernaculo: sed hac partitione, ut Amramitae, sive posteri Amram, hoc est Aaron, ejusque filii, sacerdotio fungerentur solique sacrificarent; caeteri, puta posteri Caath, Merari et Gerson (qui omnes fuerunt filii Levi) hisce subservirent, uti sacerdotibus nostris diaconi. Vide cap. III et IV Numer. Quod factum est ut priores, sacerdotes, posteriores, Levitae, nomine communi inferioribus appropriato, vocarentur: solet enim species imperfectior sibi nomen generis appropriare; sic brutum vocamus animal. Hic tamen contrarium accidit: nomen enim generis datur hic dignioribus; nam per Levitas hic sacerdotes intelliguntur, cum Leviticum vocamus hunc librum.
Leviticus ergo idem est quod sacerdotalis, aut sacrificatorius: continet enim praecepta caremonialia, quibus proprie Israeliticus populus Deo, Deique familiae et cultui allectus est, circa oblationes et sacrificia, qui excellentissimi sunt cultus quos exterius Deo deferimus.
Quare prima causa sanciendorum horum sacrificiorum, fuit debitus Deo exterior cultus et veneratio. Secundo, ut pernicioso otio et idololatria hac ratione Judaeos, pie occupatos semper Deus avocaret. Hanc causam dat S. Clemens, lib. I Recognit., sub medium; Chrysostomus, homil. 6 in Matth.; Hieronymus, in 1 Isaia, et Tertullianus, lib. II Contra Marcionem, cap. XVIII, ubi sic ait: «Per sacrificiorum onera, et operationum ac oblationum negotiosas scrupulositates, religioni suae voluit eos Deus astringere, ne simulacris faciendis delinquerent.» Tertia, ut variis typis dignitatem, variamque rationem sacrificii Christi in cruce peracti, adumbrarent. Omnia enim haec sacrificia Christum adumbrasse, Christique immolationem, docent S. Augustinus, libro I Contra adversar. legis et Prophet., cap. XVIII, et lib. XVII De Civit. cap. II; Eusebius, lib. I Demonstr. cap. II.
Concilium Tridentinum, sess. XXII, capite I in fine, et S. Leo, serm. 8 De Passione, ubi sic ait: «Nunc carnalium sacrificiorum varietate cessante, omnes differentias hostiarum una corporis et sanguinis Domini implet oblatio; ut, sicut unum est pro omni victima sacrificium, ita unum de omni gente sit regnum.» Unde et in Collecta Ecclesiae dicitur: «Deus, qui legalium differentiam hostiarum unius sacrificii perfectione sanxisti.» Quarta, ut significarent ea quae nos agere convenit, itaque mores nostros instruerent, uti docent S. Augustinus, lib. X De Civit. cap. V; Clemens Alexandrinus, lib. V Strom.; Theodoretus, lib. De Sacrificiis, ante medium, et alii. Hinc patet vetera haec sacrificia fuisse bona et sancta, Deoque placuisse, utpote ab eo instituta et in honorem illius oblata: erant enim actus religionis et latriae.
Dices: S. Cyrillus, lib. IX Contra Julianum, ante finem; S. Hieronymus, Rupertus, in cap. 1 Isaiae; Tertullianus, lib. II Contra Marcionem, cap. XVIII et XXI; Chrysostomus, orat. 1 Contra Judaeos, et alii, videntur dicere, haec sacrificia non fuisse grata Deo, nec ejus destinata voluntate fuisse instituta, sed tantum ad vitandum majus malum, ne scilicet Hebraei in Aegypto sacrificiis assueti, ad ea relaberentur, eaque Api aliisque idolis offerrent.
Respondeo, isti Patres tantum dicere volunt ea non fuisse grata Deo secundum se, sive quatenus externa erant sine cultu interno: opponunt enim ea sacrificio Christi, et actionibus virtutum, quae secundum se Deo placent. Atque hoc est quod aiunt Theologi, sacrificia et Sacramenta novae legis Deo placere, nosque justificare ex opere operato; vetera vero id fecisse ex opere operantis; unde displicebant illa Deo, si impuro corde a sceleratis offerrentur. Et hoc est quod ait Deus, Isaia 1, 11: «Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? plenus sum, holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui: incensum abominatio est mihi;» quia scilicet a vobis impiis impio corde mihi adoletur: vos enim in externis illis sacrificiis omnem sanctitatem ponitis, itaque internam sanctitatem, quae vera est, negligitis, et rapinis, stupris aliisque sceleribus vos inquinatis.
Leviticum in tres sectiones partiri possumus: Prima agit de ipsis sacrificiis, eorumque varietate et distinctione, a cap. I ad VIII. Secunda agit de personis offerentibus, earumque praeparatione et dispositione, a cap. VIII ad XXIII. Tertia agit de temporibus oblationi destinatis, puta de festis, a cap. XXIII ad finem, cui nonnulla de votis eorumque redemptione junguntur.
Porro haec omnia acta et dicta sunt in duodecima mansione Hebraeorum in deserto, puta in monte Sinai, uti dicitur in fine hujus libri. In Sinai enim gesta sunt omnia quae narrantur a cap. XIX Exodi ad finem Exodi, quaeque toto Levitico et Numeris usque ad caput X narrantur. Numer. enim X, 11, ex Sinai moverunt Hebraei castra: praecepta tamen haec Levitici, non in ipso monte Sinai uti Decalogus, sed in tabernaculo recens fabrefacto, Mosi data sunt a Deo, ut patet cap. 1, vers. 1.
Hinc sequitur Leviticum Mosi a Deo dictatum esse anno secundo egressus Hebraeorum ex Aegypto, quod fuit anno mundi 2455, a diluvio 798 (quod fuit ante nativitatem Christi 1496 annis); imo totus Leviticus uno mense, puta primo anni hujus secundi, dictatus est a Deo, quod clare videbis si Levitici initium et finem conferas cum cap. ult. Exodi, vers. 15, et cum cap. I Num. vers. 1. Ex quo patet Numerorum librum, qui Leviticum sequitur, incipere a die primo mensis secundi. Certe non potuisse Leviticum dictari post vigesimum diem mensis secundi, certum est; nam ultra illum diem non fuerunt Hebraei in Sinai, ut patet Num. cap. X, vers. 11. Nota haec Levitici praecepta non fuisse simul uno die data, sed successive per varios mensis primi dies, ut patet cap. IX, vers. 1; cap. X, vers. 1 et 2; cap. XVI, vers. 1.
Leviticum mystice explicarunt primo, Origenes, cujus in Leviticum exstant sedecim homiliae, eaedem reperiuntur inter opera S. Cyrilli, et non homiliae, sed libri vocantur. Verum eas non esse Cyrilli, sed Origenis, patet tum ex stylo, tum quia in quibusdam redolent errores Origenis, tum quia ab olim Origeni semper adscriptae sunt. Secundo, scripsit in Levitico Isychius presbyter Hierosolymitanus, S. Gregorii Nazianzeni discipulus. Claruit hic sub Honorio Imperatore sub annum Domini 400. Tertio, scripsit in Leviticum S. Cyrillus, libros XVII De Adoratione in spiritu et veritate, quibus pleraque Levitici mysteria interpretatur, et Christianis tropologice adaptat. Edidit eos nuper Romae Antonius Agellius anno Domini 1588. Quarto, egregie in Leviticum scripsit Radulphus monachus Flaviacensis, vel, ut alii volunt, Fuldensis, sub annum Domini 910. Fuit vir solide doctus, imitatur phrasin S. Gregorii, apteque singula explicat sensu mystico et tropologico. Hoc saeculo in Leviticum scripsit tam mystice quam litteraliter Petrus Serranus Canonicus Complutensis.
Synopsis Capitis
Praescribit Deus Mosi ritum holocausti triplicis, scilicet primo, boum, vers. 3; secundo, ovium et caprarum, vers. 10; tertio, avium, puta turturum et columbarum, vers. 14.
Notae Praeviae de Sacrificio
Pauca hic de sacrificio ejusque speciebus praemittenda sunt.
Unde nota primo: Sacrificium est oblatio rei sensibilis a legitimo ministro facta Deo, per realem immutationem, ad testandum supremum illius dominium et nostram subjectionem. Dico per realem immutationem: quia in hoc distinguitur sacrificium ab oblatione, quod in hac res integra offerebatur Deo, ut patet in oblatione decimarum et primitiarum; in sacrificio vero res oblata occidebatur, si esset animata, sin esset inanima, conscindebatur, conterebatur, comburebatur, vel effundebatur, itaque immutabatur et interimebatur.
Hinc sacrificare graece dicitur θύειν, hebraice zabach, quorum utrumque significat occidere, mactare: zabach enim nomine et significatione consentit cum tabach, id est mactare: et Latinum sacrificare, licet dicatur a re aliqua sacrificanda, tamen saepissime accipitur pro occidere, quod signum est, sacrificium vel in ipsa rei interemptione fieri, vel cum ea conjunctum esse.
Ratio est, quia cum res perimitur, eripitur usibus humanis, et perfectius videtur tota in honorem Dei cedere, et significare supremum ejus in omnia dominatum, omniaque ab ipso pendere, ac praesertim ipsum esse vitae necisque omnium dominum: haec enim omnia significamus et protestamur ipso sacrificio.
Ubi nota secundo: Res inanima quae sacrificabantur, vel erant liquida, ut sanguis, vinum, oleum: haec effusione offerebantur; vel erant solidae, ut panis, simila, sal, thus, manipulus spicarum virentium, et in triticum: haec levabat sacerdos in altum, varieque conficiebat et immutabat: in qua immutatione consistebat ratio sacrificii; nam panis in frusta dissecabatur, simila sartagine, clibano vel craticula coquebatur, sal urebatur, thus adolebatur, manipulus spicarum torrebatur, triticum conterebatur.
Nota tertio: Ex animalibus sola munda jussit sibi Deus offerri, eaque octo tantum, scilicet, ovem, capram, haedum, bovem, vitulum, columbam, passerem et turturem, nec aliud animal licuit Judaeis Deo sacrificare.
Nota quarto: Sacrificiorum tres erant species: Prima erat holocaustum; secunda, victima pacifica; tertia, hostia pro peccato: quibus adde quartam, scilicet mincha, seu sacrificium ex simila aut pane; quae omnia in se continet sacrificium Christi, quod hisce figurabatur. Haec eo ordine prosequitur Moses, ut de holocausto agat, cap. I; de mincha, cap. II; de victima pacifica, cap. III; de hostia pro peccato, cap. IV vel VI.
Textus Vulgatae: Leviticus 1:1-17
1. Vocavit autem Moysen, et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii dicens: 2. Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas, 3. si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento, masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum; 4. ponetque manum super caput hostiae, et acceptabilis erit, atque in expiationem ejus proficiens. 5. Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi, 6. detractaque pelle hostiae, artus in frusta concident, 7. et subjicient in altari ignem, strue lignorum ante composita; 8. et membra quae sunt caesa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quae adhaerent jecori, 9. intestinis et pedibus lotis aqua: adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino. 10. Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret; 11. immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad Aquilonem, coram Domino: sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum; 12. dividentque membra, caput, et omnia quae adhaerent jecori: et ponent super ligna, quibus subjiciendus est ignis; 13. intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino. 14. Si autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbae, 15. offeret eam sacerdos ad altare; et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris; 16. vesiculam vero gutturis, et plumas projiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent, 17. confringetque ascellas ejus, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino.
Versus 1: Vocavit Autem Moysen
1. VOCAVIT AUTEM MOYSEN, ET LOCUTUS EST EI DOMINUS. — «Locutus est,» non imaginaria, sed sensibili voce, ex tabernaculo prodeunte, et formata in aere ab angelo, Dei vice loquente: quae locutio non propria, aut vitalis humanave erat locutio, cum angelus corpore et corporeis organis, puta ore, lingua et dentibus ad loquendum necessariis careat, sed erat ei similis. Unde analogice locutio dicitur. «Dominus,» id est angelus, Domini personam sustinens, uti dixi Exodi III, 2.
DE TABERNACULO TESTIMONII, — id est de tabernaculo in quo erat testimonium, id est lex sive tabulae legis. Vide dicta Exodi XXVII, 20. Potest secundo verti, de tabernaculo conventus, aut constitutionis, quod scilicet erat quasi locus statutus conventioni populi et Mosis cum Deo. Ita Vatablus; utrumque enim significat Hebraeum moed.
Versus 2: Loquere Filiis Israel
2. Loquere filiis Israel, — omnibus, etiam Levitis. Nota: Quando in Scriptura nominantur filii Israel, si sit sermo de re temporali, excluduntur Levitae; si de spirituali, comprehenduntur, ut patet Deuter. XXVII, 12; Apocal. VII, 7, ubi tribus Levi numeratur inter signatas a Deo: Levitis enim et personis sacris incumbit, non temporalia curare et sapere, sed spiritualia.
HOMO QUI OBTULERIT EX VOBIS HOSTIAM DOMINO. — Soli enim Deo est sacrificandum, idque omnium gentium usu receptum est, ut scilicet nulli sacrificarent, nisi qui Deus esset, aut Deus ab iis haberetur, quemque scirent, putarent, vel fingerent esse Deum, ait S. Augustinus, lib. X De Civitate, cap. IV, idque ob causam, quam initio capitis dedi.
HOMO QUI OBTULERIT, — supple sponte; erant enim aliae oblationes non spontaneae, sed praeceptae, ideoque necessariae. Talis erat oblatio primogenitorum, de qua Exodi XXII, 29; et oblatio pro peccato, de qua hic cap. IV et V; atque haec quae necessaria erant, non poterant a quoquam transferri ad alium modum oblationis, ut patet cap. XXVII, vers. 26: «Primogenita, inquit, quae ad Deum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere.»
DE PECORIBUS. — Interpres noster non distinguit inter pecora et pecudes, perinde ut grammatici faciunt, qui pecudes vocant animalia minora, pecora majora. Interpres enim omnia animalia, tam minora quam majora, vocat tam pecudes quam pecora.
DE BOBUS ET OVIBUS OFFERENTES VICTIMAS. — Sub ovibus et capras intellige; his enim communis est Hebraea vox tson. Seligit sibi hic Dominus in sacrificium, ex animalibus terrestribus bovem, ovem et capram, ex volucribus columbam et turturem; nullum vero piscem.
Cujus prima ratio est libera Dei voluntas, quae ita sanxit. Secunda, quia hoc congruum erat: illa enim animalia magis sunt in communi hominum usu, praebentque homini sua carne et lacte cibum, suo vellere et corio vestitum; boves etiam arant et triturant. Rursum haec animalia sunt mansueta, ideoque mundiora. Ita Theodoretus, Quaest. 1, et Philo, lib. De Victimis. In piscibus etiam hoc peculiare fuit, quod vix viventes adduci, ideoque nec immolari potuissent; utrimque enim verum est illud S. Antonii: «Quod piscis est extra aquam, hoc monachus est extra cellam.»
Adde pisces, quia humore et semine abundant, symbolum esse ignaviae et luxuriae. Pierius vero, Hierogl. 31, ait pisces esse hieroglyphicum innocentiae, cum omnino sint innocui, nec elementum suum ad insidias aliis inferendas transgrediantur: ideoque Pythagoram cavisse, abstinendum esse piscibus, ne insontes persequerentur. Idem docet Lilius Giraldus in Symbolis Pythagorae. Quocirca Pythagoras, teste Plutarcho, a piscatore retis jactum emisse fertur, ut quicquid piscium eo jactu caperet, statim emitteret; quod et fecit.
Tertia causa est, quod pisces valde imperfecta et ignobilia sunt animalia. Audi Philonem, lib. I De Constit. mundi: «Primi inter caetera animalia pisces creati sunt, quod eorum videlicet sit anima ignobilissima, ut hominis est acutissima. "Animarum, inquit, aliqua quidem est tardissima, et minus expressa, quae generi piscium obvenit; aliqua vero acutissima, quae hominis est. Quae autem ambarum est intermedia, terrestribus et volucribus data est. Magis enim haec sensilis, quam in piscibus; hebetior vero, quam quae in hominibus. Quamobrem Deus inter animantes pisces primos condidit, magis corporis substantiae, quam animae participes, et quodammodo animalia et non animalia, ac mobilia inanima: atque ad ipsam solam corporis conservationem Deus illis indidit spiritum animalem, ceu (ut dicitur) sal carnibus inspergitur, ne facile putrescant."» Quocirca Aegyptii, teste Herodoto, piscibus quasi impuris et inquinatis abstinebant. Quin et cum nefas, inquinamentumque iidem significare volunt, piscem pingunt, quod pisces mutua carne vescantur, et inter se esca sint, ut Horus Aegyptius scribit. Sane praeter Aegyptios, et Syros etiam piscibus abstinuisse legimus. Unde apud eos Atergatis dea celebratur, quae interpretatur sine pisce: quippe Syrorum lingua, ater privativa est dictio, et gatis piscem significat.
Alias tamen gentes de thynno et de anguilla rem sacram fecisse tradit Athenaeus, libro VII. Quin et M. Varro, libro III Rei rusticae, de certis piscibus rem sacram apud Lydios fieri scribit.
Quartam causam dat Abulensis: «Voluit, inquit, Deus sibi immolari bovem, ne Hebraei putarent Apim, bovem Aegyptium, esse Deum; arietem, ne Hammonem Aegyptium, habentem cornua arietis, censerent esse Deum; hircum, quia daemones culti ab Aegyptiis, hirci specie saepe se videndos exhibebant,» uti etiamnum exhibent.
Hinc sequitur omnia animalia munda ad sacrificium, fuisse quoque munda ad cibum, potuisseque comedi: non tamen e converso. Nam cervus, pygargus, et caetera erant munda ad cibum et esum, ut patebit cap. XI, non tamen ad sacrificium; nec enim ea licebat immolare. Ita Abulensis.
Allegorica causa fuit, quia haec animalia aptissime significabant Christum, qui est unica victima legis novae, ad quam significandam praecipue erant instituta, Hebr. X, 1. Bos enim significabat Christi fortitudinem et labores; ovis, innocentiam; haedus, formam peccatoris; turtur, arctam cum Deo conjunctionem; pipiones sive pulli columbarum, mansuetudinem. Ita S. Cyrillus, lib. XV De Adoratione in spiritu et veritate, pag. 304, Procopius in cap. IV Levit., et Beda hic.
Idem significant haec eadem tropologice; nam, ut ait Origenes, hom. 2: «Offert Deo vitulum, qui carnis superbiam labore vincit; ovem offert, qui irrationales irae motus insipientesque corrigit (nam si ex corde remiseris peccatum fratri tuo, et iracundiae tumore deposito, mitem intra te et simplicem recollegeris animum; immolasse te arietem vel agnum puta); haedum offert, qui lasciviam superat; par turturum, qui mentem suam verbo Dei ut conjugi sociat; pullos, qui oculos columbinos sponsae imitatur.» Ita et Isychius, et Radulphus.
Hinc Philo, lib. De Victimis, ait animalia haec immolanda debuisse esse integra, illaesa partibus omnibus, vitiis naevisque carentia, ideoque sacerdotes solere ea diligenter ante immolationem scrutari, a capite ad pedes usque, ne unquam labem haberet victima: idque ut per hoc monerentur offerentes, nitidam et immaculatam in conspectu Dei producere animam, eamque cum victima sua Deo offerre.
Versus 3: Si Holocaustum Fuerit Ejus Oblatio
3. SI HOLOCAUSTUM FUERIT EJUS OBLATIO. — Holocaustum vox Graeca est, q. d. ὅλον καυστόν, id est, totum combustum, quod in eo tota victima Deo combureretur. Unde hebraice vocatur calil, id est totum, vel consummatum, quia totum in Dei honorem igne consumebatur; vocatur et ola, id est ascensio, quod in eo tota hostia per ignem et fumum ascenderet ad Deum. Hinc rursum graece vocatur ὁλοκάρπωμα, quod totum in Dei fructum cederet. Holocaustum ergo erat sacrificium Deo oblatum pure ad laudem Dei, et honorem supremae majestatis ejus, atque amorem summae bonitatis ejusdem, etsi ab ea nihil exspectaremus gratiae, ait Philo.
Hac enim de causa in holocausto tota victima, excepta pelle, cremabatur, ut per hoc significaretur summum Dei dominium in res omnes, omniaque referenda ad ipsum, ipsiusque gloriam. Secundo, offerentes per hoc protestabantur se totos esse Dei, seque quasi cum holocausto totos Deo consecrabant, ut quasi corpore pessumdato, animum cum hostiae suae fumo in coelum sustollerent, atque in Deum transferrent. Hic Gentiles Graeci, si coelestibus diis immolarent, ita caput victimae statuebant, ut coelum spectaret; si vero inferis, ut despiceret terram, ait Giraldus, Syntag. 17.
Nota primo: Victima holocausti debebat esse mascula et immaculata. Divites offerebant bovem, vel vitulum; alii qui vitulum habere non poterant, offerebant agnum aut haedum; denique pauperes, qui nec agnum nec haedum, offerebant turturem aut pullum columbae. Secundo, debebat adduci ad ostium tabernaculi. Tertio, offerens imponebat capiti victimae manus. Quarto, sacerdos eam mactabat et jugulabat, sanguinem phiala excipiebat, eumque fundebat per altaris circuitum, mox pellem detrahebat, deinde victimam in frusta concidebat, eaque altari imponebat, ac supposito igne et lignis comburebat. In hisce autem sacerdos sacrificans aliorum sacerdotum et Levitarum opera juvabatur; nec enim haec omnia unus sacerdos praestare potuisset, praesertim cum simul multae victimae essent offerendae.
Tropologice: Holocaustum, inquit Radulphus, efficitur qui corde et corpore jugiter divinis mancipatur obsequiis; estque triplex: primo, bovis, id est, corpore robustorum, qui labores suos fratribus substernunt commodis; secundo, ovium, id est eorum qui imbecilles corpore operum innocentia et morum simplicitate alios pascunt; tertio, avium, id est eorum qui scientiae et contemplationi vacant, ut Deum agnoscant; sic fere Isychius, et Rupertus qui primos comparat cum Job, secundos cum Noe: Noe enim inter peccatores effulsit innocentia; tertios cum Daniele mortalium sapientissimo. Secundo, apposite Ribera, lib. IV De Templo, cap. III, per holocaustum vituli accipit Christum, «qui, ut ait Paulus, tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo, in odorem suavitatis.» Secundo, per holocaustum agni vel haedi, accipit oblationem et mortem Martyrum, quae dignitate fuit proxima victimae Christi. Tertio, per holocaustum turturis et columbae accipit eos, qui per jugem carnis macerationem, et voluntatis abnegationem, se quasi hostias vivas Deo immolant, Rom. XII, 1.
Jam primo, hi omnes sunt masculi per fortitudinem, immaculati per sanctitatem. Secundo, Christus ad ostium tabernaculi, id est juxta et extra urbem, immolatus est. Tertio, Christus qui simul offerens est et victima (seipsum enim obtulit), Christus, inquam, offerens manus super caput hostiae imposuit, quia peccata generis humani imposuit super caput suum, ait Origenes. Quarto, Christus offerendo se Patri, sanguinem fudit in circuitu altaris, id est crucis, ut sciremus omnes orbis terrae nationes participes fore crucis et sanguinis Christi; pellis detracta est hostiae; cum vestibus omnibus spoliatus est Christus; artus in frusta sunt concisi, cum Christi corpus flagris et clavis concisum, in cruce ita distentum est, ut ossa suis locis emota sint, juxta illud Psalm. XXI: «Foderunt manus meas et pedes meos, et dinumeraverunt omnia ossa mea.» Ignis quo immolatus, et mystice crematus est Christus, fuit ignis ejus charitas; ligna, miseriae nostrae, quae ejus amorem excitarunt. De reliquis, puta de ove et avibus, dicam inferius suis locis.
DE ARMENTO, — de bobus. Ita habent Hebraea: aut vitulis; nam ii soli e majoribus animalibus immolabantur.
Masculum, — quia holocaustum erat nobilissimum sacrificium, quod directe Deo ad ejus honorem et laudem tantum offerebatur; unde nobilissimam decebat in eo adhiberi victimam; talis autem est mascula. Secus erat in sacrificio pacifico, quod pro salute alicujus offerebatur: in eo enim, utpote minus nobili, offerri poterat femina. Ita Abulensis.
Immaculatum offeret, — bovem, sive vitulum. Victimam immaculatam vocat, quae nullas habet maculas, non coloris (bos enim maculosus, id est, nigro vel varicolori vellere, censebatur immaculatus, poteratque immolari), sed deformitatis et vitii: maculam enim hanc explicat Levit. XXII, 22, dicens: «Immaculatum offeret, ut acceptabile sit; omnis macula non erit in eo si caecum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas aut scabiem, aut impetiginem;» et talis macula intelligitur Cantic. IV, cum de sponsa dicitur: «Tota pulchra es, et macula non est in te.» Unde pro immaculatum, hebraice est tamim; id est perfectum, ut vertit Aquila; et integrum, ut Symmachus. Has maculas perscrutari solebant sacerdotes, uti superius dixi ex Philone. Gentiles vero cornua victimae inaurabant: Unde Ovidius: «Indutaque cornibus auro victima, vota facit,» et Virgilius: «Et statuam ante aras aurata fronte juvencum;» ubi Servius: «Si minor, inquit, hostia esset immolanda, illius de fronde coronabatur, cui sacra fiebant, laneaque infula et candida vitta circumdata, ante aras nullo vinculo ligata sistebatur.»
OFFERET AD OSTIUM TABERNACULI TESTIMONII. — Tres partes tabernaculi. Dixi Exodi XXVI, tres fuisse partes tabernaculi et templi: primam intimam, scilicet Sanctum sanctorum; secundam ei conjunctam, scilicet Sanctum: hae duae proprie erant ipsa fabrica tabernaculi; tertiam extimam, videlicet atrium quoddam undique cingens tabernaculum; erantque haec quasi tria tabernacula, primum pontificis, secundum sacerdotum, tertium laicorum: in hoc enim atrio, quasi in templo suo conveniebant laici, in eoque comedebant victimas pacificas.
Porro atrium erat bipartitum: anterior enim pars erat atrium sacerdotum, in quo erat altare holocaustorum; posterior pars septo ab anteriore divisa, erat atrium laicorum. Laici ergo offerentes victimam in holocaustum, eam adducebant ad ostium tabernaculi, id est ad introitum atrii sacerdotum; ibi enim illi eam excipiebant, ducebantque ad altare holocaustorum, ubi eam immolabant: nec enim ad hoc altare, vel atrium sacerdotum ingredi poterant laici.
AD PLACANDUM SIBI DOMINUM. — Proprius holocausti finis erat colere et honorare Deum, non autem eum placare; hoc tamen ex illo sequebatur, etsi offerens nihil de placatione cogitaret. Hebraice est lirtsono, quod recentiores vertunt, secundum voluntatem suam, q. d. Offeret id quod ei libuerit; sed melius lirtsono vertas, ad favorem ejus coram Domino, q. d. Offeret ad favorem Domini sibi conciliandum. Nomina enim et affixa Hebraeorum saepe passive capiuntur, juxta Can. 25; sic hic vocatur «favor ejus,» scilicet non qui faveat, sed cui faveatur, quod Noster vertit, ad placandum sibi Dominum; et Septuaginta, acceptabile erit ei ad propitiandum pro eo.
ET ACCEPTABILIS ERIT. — Hebraice est nirtsa lo, id est, placebit, vel accepta erit ei, scilicet Deo. Secundo, verti potest, accepta erit pro eo, scilicet offerente. Id signo externo ostendisse Deum docet Josephus, lib. III Antiquit. cap. IX: «Nam ex duobus, inquit, onychinis, qui in humeris pontificis positi erant, dexter micabat, quoties litabatur, eo fulgore ut procul etiam videretur.» Simili modo micasse lapides rationalis idem asseverat.
Versus 4: Ponetque Manum Super Caput Hostiae
Hinc sequitur: 4. PONETQUE MANUM SUPER CAPUT HOSTIAE. — Primo, ut hoc ritu offerens significet se victimam e sua manu et potestate in Dei jus transferre. Simili caeremonia prisci Romani servis se abdicabant eosque manumittebant; nam tenentes caput, dicebant: «Hunc hominem liberum esse volo,» et mittebant eum manu sua. Unde et ea caeremonia adhibita est in oblatione et consecratione Levitarum, Numer. VIII, 19. Secundo, ut hac caeremonia significet offerens se peccata sua imprecari, et quasi imponere victimae immolandae, eamque pro se offerre; per manus enim significantur actiones et peccata, quae manibus fiunt, ait Theodoretus et Eusebius, lib. I Demonst. Evang. cap. X. «Manuum impositio, ait Eusebius, symbolum oblationis erat, et testimonium reatus in hostiam translati.» Licet enim holocaustum primario offerretur ad honorem Dei, secundario tamen offerebatur pro peccatis ad placandum Deum, uti dixi. Sic Aegyptii Gentiles capiti victimae imprecabantur, si quid forte esset, quod vel sacrificantibus, vel Aegypto nociturum esset, ut id omne in caput hoc converteretur: moxque caput victimae resecabant, et in flumen abjiciebant, ut refert Giraldus, Syntag. 17. Tertio, ut hoc ritu significet offerens, se totum semetipsum cum victima in holocaustum offerre Deo, totumque se impendere velle Dei obsequio. His de causis et nostri sacerdotes in sacrificio Missae, manus superponunt hostiae, ut annotavit Durandus in Rationali divinorum officiorum, Suarez et alii.
Hac eadem de causa sanxit Numa apud Romanos, «adorantem in orbem sese circumagere debere,» ut hoc gestu significet, in humanis nihil esse stabile, ideoque conveniens esse ut quocumque modo vitam nostram torqueat Deus atque revolvat, boni consulamus, inquit Plutarchus in Numa.
IN EXPIATIONEM PROPICIENS. — Ex hoc et ex cap. IV Calvinus infert, per haec sacrificia vetera, modo sacramentali reconciliatos fuisse Israelitas, solutosque culpa et reatu in Dei judicio, sicut hodie abluimur et solvimur per baptismum. Haec sententia sequitur ex alio principio Calvini, quo docet Sacramenta legis novae non conferre gratiam ex opere operato, sed fidem quam Sacramenta excitant, gratiam conferre, at Sacramenta tantum esse sigilla gratiae collatae per fidem; quia ergo tam vetera quam nova Sacramenta et sacrificia non justificant nisi per fidem, quam pari modo excitant: hinc secundum Calvinum par est modus justificandi utrorumque.
Verum hic est error manifestus, et clare repugnat S. Scripturae, Psal. L, 18: «Si voluisses sacrificium, dedissem utique, holocaustis non delectaberis;» Psal. XXXIX, 7: «Sacrificium et oblationem noluisti;» Gal. IV, 9: «Quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa?» ut expresse refutatur a Paulo, Hebr. X, 4 et seq. Secundo, hic error adversatur Concilio Florentino tract. De Sacram., et damnatur a Tridentino, sess. VII, can. 2; idque merito, nam haec haeresis ita legis novae gratiam et Sacramenta extenuat, ut Judaeos Christianis, et legem veterem novae aequet, utque secundum eam tam optabile fuerit esse Judaeum, quam Christianum, ut merito Hunnius et alii librum scripserint in Calvinum hoc titulo: Calvinus judaizans. Unde tertio, refellunt eum S. Clemens, lib. VI Constit. XXII; Irenaeus, lib. IV, cap. XXXII; Hieronymus, in cap. V Matth., et in Isaiae cap. I et LX; Chrysostomus, hom. 9 in Matth., et alii.
Dices: Quomodo ergo hic dicitur vetus hostia proficere in expiationem? Respondeo primo, quia valebat ad expiationem poenae temporalis, et ad punitionem hujus vitae, quam Deus alias eis irrogasset, avertendam. Secundo, quia tollebat ex se immunditiem legalem sive carnis, qua censebantur immundi inter suos, et arcebantur sacris: quae immunditia figura erat peccati; sic ergo haec hostia conferebat justitiam quamdam legalem et externam, quae figura erat verae justitiae et renovationis internae. Tertio, quia auferebat culpam et poenam aeternam, non vi sacrificii aut ex opere operato (hoc enim ne sacrificio quidem legis novae, sed tantum ejus Sacramentis concessum est), verum ex opere operantis, puta ex contritione et charitate offerentis: neque enim alia sacrificiis et Sacramentis veteribus annexa fuit spiritualis promissio.
Versus 5: Immolabitque Vitulum Coram Domino
5. IMMOLABITQUE VITULUM CORAM DOMINO. — «Immolabit,» offerens scilicet, per eum cujus est immolare, puta per sacerdotem, sive summum sive inferiorem; omnes enim et soli hi sacerdotes poterant sacrificare, uti et adolere thymiama, ut patet cap. X, vers. 1.
Notat Vilalpando, lib. III De Templo, cap. XXXVII, pag. 232, tam Judaeos, quam Gentiles victimas suas jugulasse expansas, videlicet divaricatis cruribus et toto earum corpore expanso; idque primo, quia talis expansio victimae super lapidibus, demisso collo et erecto corpore, commoda erat ad faciliorem et copiosiorem sanguinis effusionem. Secundo, ut per hanc victimae compositionem externam, significaretur internus offerentis animus quasi totus coram Deo effundi. Tertio, ut significaretur Christus, qui quasi victima expansus, mactatus est in cruce pro redemptione hominum; in qualibet ergo hostia ita distenta quasi in imagine viva repraesentabatur Christus crucifixus, et in cruce pari modo distentus.
VITULUM — Hebraice, filium bovis; bovem quem vers. 3, offerri jussit, hic vocat vitulum. Bovem ergo Deus delegit aliisque praetulit, non annosum, sed juvenem, quia is tenerior et delicatior; optima enim Deo sunt offerenda. Hac de causa eumdem masculum et immaculatum esse voluit. Licet et alia mystica hujus rei, eaque potior fuerit causa, quam dat S. Cyrillus, lib. XV De Adoratione in spiritu et veritate, pag. 300, videlicet primo, quod masculus simul et immaculatus, juvenisque fuerit filius hominis, Emmanuel noster, hisce victimis praesignatus; in flore enim juventutis immolatus est Christus. Secundo, quod Deus a nobis requirat animum masculum, robustum, et a vitiis liberum; mollities enim et muliebris animus, atque interior mentis atque intellectus debilitas prorsus a Deo respuitur, ait Cyrillus. Sic et apud Aegyptios feminas immolare non licebat, teste Herodoto, lib. II. Ex adverso aliae gentes feminas praeferebant maribus in sacrificio, ait Servius in lib. VIII Aeneid. Nota: In solo holocausto Deus requirit victimam masculam, quia hoc praecise offerebatur ad laudem et honorem Dei, qui cum perfectus sit, perfectam poscit victimam, ideoque masculam, qua ejus perfectionem protestemur et repraesentemus, inquit Abulensis. Quare in sacrificio pacifico victima poterat esse femina, ut patet cap. III, 1. Idem videtur de hostia pro peccato. Nam, cap. IV, lex non requirit in eo hostiam masculam. Ita Radulphus et Abulensis.
CORAM DOMINO, — coram altari et tabernaculo ubi singulariter praesens est Deus, auditque vota, et sacrificia offerentium excipit. Ex hoc loco, et clarius ex vers. 11, ubi dicitur: «Immolabitque ad latus altaris,» colligitur animalia non fuisse jugulata super altare, sed juxta illud, sive ad latus ejus; altare enim igne erat plenum, neque potuisset sacerdos elevare bovem super altare tam altum. Unde et aspergebatur altare sanguine victimae, postquam illa alibi esset immolata; membra vero victimae jugulatae concisa imponebat sacerdos super altare, ut in eo cremarentur. Ita Abulensis.
ET OFFERENT FILII AARON SACERDOTES SANGUINEM EJUS, FUNDENTES PER ALTARIS CIRCUITUM. — «Filii Aaron» vocantur hic quilibet sacerdotes, qui sacerdoti sacrificanti ministrant, etsi alioqui illi dignitate pares sint: tunc enim non erant alii sacerdotes, qui Aaroni pontifici sacrificanti ministrarent, quam ejus filii. Sola enim familia Aaron a Deo electa et evecta est ad sacerdotium.
SANGUINEM EJUS FUNDENTES. — Nam, ut ait Apostolus, Hebr. IX, 22, «sine sanguinis effusione non fit remissio.» Holocaustum autem secundario ad remissionem peccatorum referebatur. Itaque quia peccata faciebant homines dignos morte et sanguinis effusione: anima enim, id est vita, consistit in sanguine, Levit. XVII, 14: hinc ipsi vice sanguinis sui, fundebant sanguinem victimarum, in quas manuum impositione, sua peccata protestando quasi transtulerant; fundebantque sanguinem circa altare, quia Deus altari repraesentabatur. Unde hoc signo se ei offerri sanguinem bestiae pro suo testabantur, petentes ut eum loco proprii reciperet Deus, eoque tanquam peccatoris, et hostis sui supplicio justae ejus vindictae satisfieret. Vide cap. XVII, vers. 11, et Abulensem cap. III, Quaest. III.
Censet Abulensis per miraculum continuum omnem sanguinem victimarum mox exhalasse, idque ad decentiam et reverentiam sacrificiorum; alioqui enim intolerabilem faetorem induxisset, praesertim cum multae victimae simul mactabantur. Huic incommodo occurrit Salomon in templo suo: fecit enim piscinas, meatus et canales subterraneos, per quos sanguis emitteretur, et aqua superfusa abstergeretur, uti testatur Aristeas, tractat. De Septuaginta et duo Interpret.
Versus 6: Detractaque Pelle Hostiae
6. DETRACTAQUE PELLE HOSTIAE. — Pellis detrahebatur, tum ob munditiam sacrificii, tum quia sacrificium erat quasi cibus Dei. Pellis autem comedi non solet. Excipe vitulam rufam, et sacrificia pro peccato, in quibus comburebatur pellis, fimus et cornua victimae extra castra; idque ad indicandam et inducendam peccati detestationem, de quo cap. IV. Porro sacerdotum erat detrahere pellem; unde et pellis sacerdoti cedebat, ut patet cap. VII, 7. Intellige, nisi necessitas urgeret: tunc enim etiam Levitae huic excoriationi serviebant, ut patet II Paral. XXIX, 34. Ita Cajetanus, Oleaster et alii.
ARTUS IN FRUSTA CONCIDENT. — Hebraice, et incidet (scilicet sacerdos) eam juxta incisiones, vel partes suas; et Septuaginta, μελιοῦσιν αὐτό κατά μέλη, concident eam membratim. Josephus addit frusta haec sale fuisse conspersa, itaque arae imposita.
Symbolice, hac membrorum concisione significabatur, ait Philo, quod oporteat Deum laudare, eique gratias agere pro coelo, sole, luna, terra, mari, aere, et omnibus universi partibus. Hae enim sunt quasi frusta et membra orbis, qui est quasi integra Dei victima.
Tropologice diligenter inspicitur unumquodque membrum ejus, qui Deo dicatus est a sermone Dei, qui pertingit usque ad divisionem animae et spiritus, compagum et medullarum, cui omnia nuda et aperta sunt, inquit Procopius, Radulphus, et S. Gregorius, lib. I Moral. cap. ult.
«Pellem, inquit Gregorius, hostiae detrahimus, cum a mentis nostrae oculis superficiem virtutis amovemus; cujus artus in frusta concidimus, cum distinguentes subtiliter ejus intima membratimque cogitamus,» etc.
Versus 7: Subjicient in Altari Ignem
7. SUBJICIENT IN ALTARI IGNEM, — facient ut ignis sit subjectus; ergo in primo sacrificio subdent ignem, quem postea jugiter fovebunt sub altari, ut dicetur cap. VI, vers. 13. Nota: in altari, id est sub altari. Altare enim erat cavum interius ad ignem et ligna recipienda, ut dixi Exod. XXVII, 8; sed tegebatur craticula cancellata instar retis, cui victimae comburendae imponebantur, ut patet ibidem vers. 4. Hebraice est, dabunt super, vel ad altare ignem. Unde infert Abulensis ignem et ligna non fuisse sub, sed super altare. Verum respondeo: «Dabunt ignem ad altare,» id est ad locum sub altari constitutum, vel super altare, ut vertunt Septuaginta, id est super partem altaris internam, puta super lapides a terra elevatos, qui pertingebant ad medium altaris interius, quibus foculus cum igne et lignis imponebatur.
Hinc altare dictum est quasi alta ara, ait Isidorus, lib. XV Origin, cap. XIV; ara vero dicta est ab ardendo, quod in ea arderent victimae. Ara, inquit Varro, dicitur quod areae in urbe purae sint, vel ab ardore victimarum. Alii aras putant a precationibus, quas Graeci ἀρά vocant.
Versus 8: Caput Videlicet, et Cuncta Quae Adhaerent Jecori
8. CAPUT VIDELICET, ET CUNCTA QUAE ADHAERENT JECORI. — Nominat partes de quibus poterat esse dubium; nam de reliqua carne manifestum est, eam omnem in holocausto comburi debuisse, patet ex Septuaginta, Hebraeo et Chaldaeo.
Mystice, maxime Deo offerre debemus partes vitales, caput et jecur, id est intellectum et affectum; jecur enim est sedes amoris. Hinc Gentiles, putantes singulas in homine partes et membra singulos deos obtinere, Jovi caput, Minervae oculos, Junoni brachia, Neptuno pectus, Marti lumbos et cingulum, Veneri renes et inguina, Mercurio pedes attribuerunt, uti ex Democrito et Placiade docet Giraldus, Syntagm. 1.
Versus 9: In Holocaustum et Suavem Odorem Domino
9. IN HOLOCAUSTUM ET SUAVEM ODOREM DOMINO. — Anthropopathia; hoc de Deo dicitur. Sensus est, ut Chaldaeus vertit, holocausti oblatio est, qua suscipitur cum beneplacito coram Domino. Unde pro odorem suavem, vel suavitatis, hebraice est odorem quietis, in quo scilicet suaviter quiescit et delectatur Deus, tanquam in sacrificio sibi accepto. Abulensis, uti sanguinis, ita carnium nidorem et faetorem censet divinitus fuisse sublatum, eisque inditum fuisse suavem odorem; alioquin enim in continuis sacrificiis fuisset gravissimus odor, et intolerabilis foetor.
Tropologiam omnium jam dictorum affert Radulphus: Altare, inquit, est cor nostrum; ligna sunt sanctae cogitationes; offertur hostia ad ostium tabernaculi, id est, ad et prope ingressum coeli; manus impositio est devotio offerentis; sanguinis effusio est parvarum cupiditatum expulsio; pellis detractio est interioris voluntatis examen; membrorum concisio est operum charitatis discreta distributio; ignis est charitas; caput est operis intentio; intestina, id est animae interiora, et pedes, id est actiones externae, lavanda et purganda sunt, ut victima simus digna Deo. Haec tropologia servit quoque holocausto ovium, avium, aliisque sacrificiis, ideoque eam deinceps in aliis non repetam.
Versus 10: Quod Si de Pecoribus Oblatio Est
10. QUOD SI DE PECORIBUS OBLATIO EST. — Pecora vocat pecudes, sive greges ovium et caprarum; has enim significat Hebraeum tson. Transit enim hic Moses a prima specie holocausti, puta a bobus, ad secundam, scilicet ad oves et capras.
AGNUM MASCULUM ABSQUE MACULA OFFERET. — Pro masculum Biblia Plantiniana habent anniculum. Verum legendum esse masculum, patet ex Hebraeo, Chaldaeo, Septuaginta et Romanis. Et licet Josephus dicat: «Agnum et haedum anniculos, bovem vero licet mactare etiam grandiorem;» tamen Scriptura et lex divina nil tale habet: forte Judaei interpretati sunt talem oportere esse agnum in holocausto, qualis erat paschalis, qui debebat esse anniculus, Exodi XII, 5.
Versus 11: Immolabitque ad Latus Altaris Quod Respicit ad Aquilonem
11. IMMOLABITQUE AD LATUS ALTARIS QUOD RESPICIT AD AQUILONEM. — Jussit id Deus ad hoc, ut mactatio et immolatio haec fieret coram ostio tabernaculi, sive Sancti, quod erat quasi templum et domus Dei. Nam altare holocaustorum erat ostio huic ad Meridiem; ergo ut immolatio fieret coram ostio, debebat eadem fieri ad latus Aquilonare altaris. Ita Isychius. Causam allegoricam dat S. Cyrillus, lib. XVI De Adoratione, scilicet ut significaretur Christi passionem Gentibus profuturam; quia enim Judaea erat ad Austrum, hinc Gentes Judaeis oppositae per Aquilonem significantur.
SANGUINEM VERO ILLIUS FUNDENT SUPER ALTARE, — super latera altaris, seu super parietes altaris circumcirca, ut dixit vers. 5; nam si super craticulam reticulatam fusus fuisset sanguis, extinxisset ignem illi subjectum.
Versus 12: Et Ponent Super Ligna
12. ET PONENT SUPER LIGNA, — vel immediate, vel mediante craticula, uti dixi Exodi XXVII, 4.
Tropologice, Ribera haec omnia quae spectant holocaustum ovium, sigillatim adaptat Martyribus. Vide eum lib. IV De Templo, cap. III.
Talis ovis, imo aries gregis et Martyrum Christi fuit S. Polycarpus, qui cum in stadium martyrii ingrederetur, vox coelitus audita est: «Confortare, Polycarpe, ac vir esto.» Quocirca constanter pro fide Christi decertans coram Praeside, ab eo damnatus ductusque ad rogum, «manibusque post tergum ligatis, instar insignis arietis, holocaustum Deo omnipotenti acceptum obtulit, dicens: Pater dilecti ac benedicti Filii tui Jesu Christi, per quem cognitionem tui accepimus, Deus angelorum ac virtutum, omnisque creaturae et omnis generis justorum, qui vivunt coram te, tibi gratias ago, quod hac me die et hora dignatus es, ut partem accipiam in numero Martyrum, in poculo Christi, ad resurrectionem vitae aeternae, animae simul et corporis, in incorruptione Spiritus Sancti: in quibus suscipiar in conspectu tuo hodie in sacrificio pingui et accepto, sicut praeparasti, jam antea patefecisti, et adimplesti, qui mentiri nescis, Deus verax. Quapropter et de omnibus te laudo, te benedico, te glorifico per aeternum Pontificem Jesum Christum Filium tuum dilectum, per quem tibi una cum ipso et Spiritu Sancto, sit gloria nunc et in futuris saeculorum saeculis. Amen.» Ita narrant Smyrnenses oculati testes, apud Eusebium, lib. IV Historiae, cap. XV.
Vis non unum, sed plures? Imperante Diocletiano Christiani Nicomediae in templum die Christi natali convenerant; tyrannus misit eo qui templum clauderent, et ignem circumcirca accenderent. Mox per praeconem proclamari jussit, ut qui vivere vellet, ex templo exiret, et in proxima Jovis ara thura adoleret; alioquin nisi hoc fecisset, cum templo conflagraturus. Tum vero unus e templo pro omnibus libere respondit: «Omnes nos Christiani sumus, unum eumque solum Deum et regem credimus esse Christum; et ipsi, Patrique ejus, et Spiritui Sancto sacrificare, atque nos omnes una offerre parati sumus.» Vix haec ille dixerat, cum ignis succenditur, qui quasi in momento templum omne complexus, illos omnes (erant autem viginti hominum millia) quasi holocausta combussit, et in cinerem redegit, uti refert Nicephorus, lib. VII Hist. cap. VI.
Audi et tres pueros martyres in camino ignis: «Sicut in holocausto arietum et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium; sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi,» Domine, Daniel III, 40. Audi et heroinam inter feminas.
Illustris fuit matrona et Martyr sub Dunaan tyranno Homeritarum, quae cum ei blasphemiam et perjurium exprobrasset, ab eo audivit: Ego te, audacissima mulier, discerpam, et canibus devorandum tradam; videbo an Nazarenus tuus possit tibi auxiliari. Quae verba non ferens prima filiarum Martyris, annum jam agens duodecimum, tyranni oculos consputavit: mox astantes tyranno eam cum sorore ense confodiunt; sanguinemque matri offerunt. Illa vero eum gustans, et in coelum suspiciens: «Tibi,» inquit, «Christe Domine, hoc meum offero sacrificium, et tibi Martyres exhibeo castas virgines, quae egressae sunt ex utero meo, cum quibus quoque me connumeratam introduc in tuum thalamum, et, ut dicit divinus David, ostende matrem propter filias laetantem.» Quare rex eam ad mortem damnavit. Ita ex Procopio narrat Baronius anno Christi 522, pag. 91.
Denique S. Ambrosius jussus a Justina et Valentiniano ejus filio Imperatore ecclesiam tradere Arianis, recusavit, dicens: «Quae Dei sunt, imperatoriae potestati non sunt obnoxia. Si patrimonium affectatis, invadite; si corpus, accurrite; vultis in vincula ducere? vultis ad necem? ludus est: non ego me vallabo stipatione populorum, nec altaria tenebo vitam deprecans, sed pro altaribus victimam me praebebo.» Vide eum epist. ad Marcellinum sororem.
Versus 14: Si Autem de Avibus Holocausti Oblatio Fuerit Domino
14. SI AUTEM DE AVIBUS HOLOCAUSTI OBLATIO FUERIT DOMINO, DE TURTURIBUS AUT PULLIS COLUMBAE. — Est haec tertia species holocausti, scilicet avium, puta turturum, vel pullorum columbarum. Turtures enim majores selegit Deus, quia ii sunt meliores: ex columbis vero selegit pullos, quia in columbis pulli sunt meliores et pinguiores. Ita Philo. Adde columbas majores caeteris avibus esse salaciores; singulis enim mensibus generant. Ita Theodoretus.
Nota: Ab Hebraeo tor geminato dicitur turtur. Sic ab Hebraeo rab Chaldaice rab rabbim vocantur principes. Sic a Syro bar, id est extra, geminato, dicitur barbar sive barbarus.
Hoc erat holocaustum pauperum, ut patet Levit. cap. XII, vers. 8. Unde Numer. cap. VII, ubi principum victimae enumerantur, nullae memorantur aves.
Tropologice, Ribera tertium holocaustum avium ait significare Confessores et Virgines, qui per carnis macerationem et mundi contemptum, per scientiam et contemplationem, perque orationem in coelum evolant. «Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam?» inquit Psaltes, Psal. LIV: columba enim velocis ac diuturni volatus est; rursum fecunda est, mansueta et felle carens. Turtur castitatem et solitudinem amat, et gemit. Unde Poeta: «Nec gemere aeria cessabit turtur ab ulmo.»
Sic justi volant celeriter, nec labore defatigantur, et fecunditatem bonorum operum habent, mansueti sunt, felle carent, vicem injuriis referre nesciunt, castitatis studiosi sunt, solitudinem ad orationem et ad vacandum Deo quaerunt: pro cantu gemitum edunt, quia dum alii laetantur in suis voluptatibus, ipsi poenitentiae gemitibus sua et aliorum peccata deflent; de quibus dicitur: «Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.»
Hoc est quod ait S. Hieronymus in Psalm. XCV: «Virgo est Virginitas hostia Christi est.» Et S. Ignatius, epist. ad Tharsenses, virgines vocat sacerdotes Christi: «Eas, inquit, quae in virginitate degunt, in pretio habete, tanquam Christi sacerdotes.»
Versus 15: Retorto ad Collum Capite
15. RETORTO AD COLLUM CAPITE, AC RUPTO VULNERIS LOCO. — Hinc apparet primo, in holocausto non amputatum, sed retortum fuisse collum turturis; secundo, illud ipsum non ferro vel cultro, sed ungue apertum fuisse. Ita Abulensis, Ribera et Vatablus.
Allegorice S. Gregorius, homil. 1 in Ezech.: «Caput, inquit, turturis incisum olim inhaesit corpori: quia pro nobis quidem passus est Christus, sed a nobis per passionem separatus non est, quin imo nos sibi conjunxit.»
Tropologice, a voluptate carnis mens sublimis incisa sit oportet, et tamen non sit abscissa; fovere enim carnem debemus ut vivat, non ut luxu diffluat. Ita idem Gregorius.
DECURRERE FACIET SANGUINEM SUPER CREPIDINEM ALTARIS, — id est, super summitatem parietum, ut inde ad terram decurrat. Unde hebraice est, super parietem altaris.
Versus 16: Vesiculam Vero Gutturis, et Plumas
16. VESICULAM VERO GUTTURIS, ET PLUMAS PROJICIET PROPE ALTARE, AD ORIENTALEM PLAGAM, IN LOCO IN QUO CINERES EFFUNDI SOLET. — Pro vesiculam hebraice est mura, quod Vatablus vertit ventriculum.
Verum tam Septuaginta quam Chaldaeus et Noster vertunt, vesiculam gutturis; ita et Theodotion, qui vertit κοκκα, id est folliculum; et Aquila, qui vertit σὺν ζωᾷ, id est alimentarem partem, quae recipit cibum, eumque reliquis corporis partibus suppeditat. Hinc Septuaginta vertunt πρόλοβον; πρόλοβος dicitur haec vesicula gutturis, ἀπὸ τοῦ λοβοῦ, id est a sinu sive folliculo, qui primus escam a gutture comestum excipit.
Theodoretus pro πρόλοβον legit πρόλοβον. Πρόλοβος, inquit, dicitur haec vesica, quasi προλαμβάνουσα τὴν τροφήν, id est, quae prima cibum assumit. Eadem hebraice dicitur mura, quasi conspicua, a rad. raa, id est vidit: est enim haec vesica gutturis protensa omnibus conspicua.
Quaeres, cur in holocausto avium, vesicula gutturis et plumae non fuerunt crematae in altari cum ipsa ave? Respondet R. Salomon: Quia aves, inquit, plumis volant ad segetes alienas, easque rapiunt et vastant; quia ergo plumae sunt rapiendi instrumentum, hinc noluit eas Deus sibi adoleri: Deo enim non placent oblationes de rapina. Sed hac ratione nec rostrum, nec pedes, nec stomachus avium debuisset cremari.
Dico ergo: Noluit Deus sibi adoleri vesicam gutturis, quia immunda est; nec plumas, quia hae non comeduntur, ideoque sacrificio, quod est quasi cibus Dei, inutiles sunt; voluit itaque ea projici in locum juxta altare, in quo cineres servabantur: sacri enim censebantur, quia ex sacris carnibus supererant. In eodem loco vesica haec, et plumae turturis comburebantur; eorumque cineres a sacerdote extra castra efferebantur, ut patet Levit. VI, 11. Ita Abulensis, Ribera et alii.
Tropologice, in avibus, id est in scientia et contemplatione doctorum et sanctorum, abjicienda est vesica, id est tumor et fastus. Item plumae, id est levitas et curiosa superfluorum inquisitio; mensque defigenda est in pulverem et cinerem ex quo orti et in quem reversuri sumus. Ita Isychius et Radulphus.
Aptius S. Cyrillus, lib. XVI De Adorat. fol. 324, et Ribera, per vesicam gutturis accipiunt ventris ingluviem; cibi enim voluptas non sentitur, nisi in ore et in hac vesica gutturis; cum ea transiit cibus, transiit et voluptas. Unde Philoxenus optabat sibi gruinum collum, ut diutius saperet cibos; nos diutius deciperet voluptas, inquit Giraldus.
Phileze labat sibi collum et guttur gruis, ut longius et diutius sibi voluptatem sentiret. Haec ergo quasi collum immunda, et peccatorum stercora conservans, gruis, projicienda est sapientiae studiosis. Plumae molles significant vestes pretiosas et delicatas, quas abjicere debet qui holocaustum Dei fieri vult. Ita fecit S. Joannes Baptista, Matth. III, 4.
AD ORIENTALEM PLAGAM, id est versus atrium, non autem versus tabernaculum sive Sanctum. Has enim sordes versus Sanctum projici, indecens plane fuisset; id ita esse patet ex eo quod altare erat ad Orientem tabernaculo sive Sancto: erat enim ante tabernaculum, sive inter tabernaculum et inter ingressum in atrium. Atrii autem introitus erat ad Orientem, uti Moses dixit Exodi cap. XXVII, vers. 43. Ut ergo hae sordes projicerentur versus introitum in atrium, non autem versus Sanctum, debebant projici versus Orientem.
Versus 17: Holocaustum Est et Oblatio
Confringetque ascellas ejus. — Hebraice, et scindat, vel findat illam in alis suis, et non separabit, q. d. Alas ejus ita findat sive confringat, ut tamen eas non resecet, aut abrumpat. Ita Oleaster, Cajetanus et Vatablus.
Cujus rei litteralis ratio est congrua compositio victimae; sic enim confringuntur et intorquentur ascellae nostrorum altilium, dum assantur vel lixantur.
Tropologica causa est, ut significetur virtutem altae et sublimis scientiae et contemplationis, non omnino resecandam, findendam tamen eam, itaque retorquendam et reprimendam esse, ut altiora non praesumat, suae infirmitatis semper memor. Ita Radulphus: «Ascellas, inquit, frangere est acumen ingenii, non sibi tribuere, sed sub divino munere humiliter infirmitatem propriam cogitare.»
HOLOCAUSTUM EST ET OBLATIO. — Hebraice, holocaustum est et ignitio, id est ignita oblatio, qua totum per ignem pure in honorem Dei consumitur, ideoque suavissimi odoris est, et summe Deo placens.
Quare tam sacerdotes quam populus, mira religione et silentio hisce sacrificiis aderant, uti testatur Aristeas, lib. De LXXII Interpretibus. Sic apud Romanos Numa sanxit ut sacrificia praeco ingenti voce praecedens clamaret: «Hoc age,» animos scilicet sacrificio adhiberi jubens. Atque, ut scribit Cicero, lib. I De Divin., et Seneca, lib. De Vita Beata, clamando: «Favete linguis,» indicebatur silentium, ut rite perageretur sacrificium, nulla mala voce obstrepente. Quid nunc faciant nostri sacerdotes et Christiani? cum et Virgilius poeta indicat fida silentia sacris, et mysteria a μύων τὸ στόμα, id est ab occludendo ore, sint dicta.
Audiant in ecclesia garruli, audiant immodesti S. Ambrosium, lib. III De Virgin.: «Estne quidquam, inquit, indignius, quam oracula divina circumstrepi, ne audiantur, ne credantur, ne revelentur? circumsonare Sacramenta confusis vocibus, ut impediatur oratio pro salute deprompta omnium, cum Gentiles idolis suis reverentiam tacendo referant? unde illud exemplum proditur: Alexandro Macedonum rege sacrificante, puerulum barbarum, qui ei lumina accenderet, excepisse ignem brachio, atque adusto corpore mansisse immobilem, nec dolorem prodidisse gemitu, nec tacito poenam indicasse fletu. Tanta in puero barbaro fuit disciplina reverentiae, ut naturam vinceret. Atque ille non deos, qui nulli erant, sed regem timebat.» Deinde aliud fidelium affert exemplum. «Frequens, inquit, sermo est, cum plurima ranarum murmura religiosae plebis auribus obstreperent, sacerdotem Dei praecepisse, ut conticerent, ac reverentiam sacrae deferrent orationi; tunc subito circumfusos strepitus quievisse. Silent igitur paludes, homines non silebunt?»
Si coelum est templum, ut S. Chrysostomus ait, vide quid in coelo agant angeli. In ipso templo haec audis, si sacro auscultas: «Majestatem tuam laudant Angeli, adorant Dominationes, tremunt Potestates; coeli coelorumque Virtutes, ac beata Seraphim, socia exultatione concelebrant.» Id ipsum et tu in templo age, lauda, ora Deum, juxta illud Psal. XXVIII: «In templo ejus omnes dicent gloriam;» et Psal. LXIV: «Te decet hymnus Deus in Sion,» id est in templo, hebr. est, tibi silentium est laus, o Deus, in Sion. Silentium enim laus est quaedam, tum interna animi Deum venerantis, tum externa, quia alios excitat ad Dei laudem, dum in sacris vident tantam modestiam et religionem.
S. Cyprianus, lib. De Orat. Domini: «Sacerdos, inquit, parat fratrum mentes, dicendo: Sursum corda. Et dum respondet plebs: Habemus ad Dominum, admoneatur se nihil aliud quam Deum cogitare debere.»
B. Cassius Narniensis episcopus quotidie cum lacrymis Missam celebrans, a Deo per visionem cujusdam presbyteri audivit: «Age quod agis, operare quod operaris.» Dicat ergo sibi sacerdos: «Ad quod venisti, hoc age;» dicat idem populus assistens.
Ob hanc sacrificiorum religionem et reverentiam, sacerdotes sacrificaturi ad ea se praeparare debebant: Primo, purificando se, et lavando se aqua cinerali vitulae rufae, de qua Numer. XIX, si essent immundi. Idem fecerunt Gentiles. Unde Aeneas sacrificare noluit: «Donec me flumine vivo abluero,» inquit ipse, Aeneid. II. Secundo, abstinendo a vino et omni potu qui inebriare potest, juxta legem Levit. X, 8. Sic apud Gentiles, initiandi sacris Isidis per decem dies carnibus et vino abstinebant. Tertio, abstinendo ab usu conjugii omnique libidine: «Plus placet Deo latratus canum, mugitus boum, grunnitus porcorum, cantus clericorum luxuriantium,» ait S. Augustinus. Sic Numa Pompilius, cum pro frugibus sacrificaret, esu carnium et venere abstinebat. Constat sacerdotes Matris deorum Samia testa sibi virilia amputasse, atque illos qui maxima sacra obibant, ut in casta religione manerent, et procul a contagio mulierum vitam agerent, herbis quibusdam se evirasse, ut toti deo rebusque divinis intenderent. Hinc illa sanctio: «Ad divos adeunto caste, pietatem adhibento, opes amovento; qui secus faxit, Deus vindex erit.» Hinc Agesilaus rex aiebat, «deos non minus religiosis operibus, quam castis sacrificiis delectari.» Hierophantae Atheniensium post sacerdotium, ut caste sancteque sacrum facerent, cicutae sorbitione se castrabant. Aegyptii sacerdotes negotiis omissis, mulieribus nunquam indulgebant, carnibus et vino abstinebant. Gymnosophistae ita erant continentes, ut pomis solum, oriza et farina alerentur. Quin etiam ab antiquis observatum invenimus, eum qui rem divinam facturus esset, ad suas levandas culpas, se imprimis reum dicere solitum, et noxae poenituisse, et admissa fassum, vultusque submisisse, et ad omnem modestiam finxisse. Quarto, nudis pedibus ad sacrificia accedebant, iisque aeque ac manibus lotis, ut dixi Exodi XXX, 49. Insuper pura et religiosa veste induebantur. Idem imitati sunt Gentiles. Audi Platonem: «In sacrificiis pulchra veste, aureisque coronis ornatus sacerdos rem divinam facit.» Eratque in pura veste et candida, plerumque in textili tela, nonnunquam in purpura et auro. Triumphales viri et qui magistratum gesserant, in triumphi ornatu, aut in praetexta, lotis manibus, et fronde coronati, sancti et venerabiles nudis pedibus adorabant et sacrificabant, teste Plutarcho. Addit Virgilius: «Fontemque ignemque ferebant velati lino, et verbena tempora vincti.»
Sic et Aegyptii sacerdotes vocabantur erantque linigeri. Apud Graecos sacerdos sacrificaturus praefabatur: «Quis hic?» qui sacris intererant respondebant: Πολλοὶ κἀγαθοί, id est multi et boni. Unde Virgilius: «Procul hinc, procul este profani.»
Porro inter sacrificandum Levitae canebant et ludebant organis, cymbalis, psalteriis, etc. Sic apud Gentiles tibicines et citharoedi sacrificiis praecinebant, mox sacerdos Romanus lanea infula velatus, et fronde coronatus, puraque veste indutus, aram manibus tenens, mane, versus ad Orientem, meditato carmine, priscisque verbis, numina precabatur, votaque effundebat, quam precem ter repetebat. Deinde se ad dexteram volvebat et circumvertebat, manumque ori admovebat, ac sedebat, velut diis ratas preces habentibus: tum setas inter cornua victimae excerpens in ignem mittebat; ac tandem obliquum cultrum ferreum a fronte ad caudam victimae ducebat, et se ad Orientem vertebat. Interim alii vasa cadenti hostiae supponebant, ut cruorem exciperent, quae σφάγεια dicebantur; alii victimam decoriabant: mox aruspex, flamen, aut sacerdos cultro ferreo viscera et exta rimabatur, et extispicium faciebat, id est per exta deos consulebat, et an perlitatum esset attente explorabat; et tunc exta reddi dicebantur, cum probata arae supponebantur.
Prima enim sacrificii pars erat libare, secunda immolare, tertia reddere, quarta litare. Litare enim erat rite sacrificare et impetrare. Exta vero vocabant, quae in victimis interiora extant, ut cor, pulmo, lien, jecur. Extis porro inspectis, ex omni viscere et membro primitias partesque desectas farina farris involvebant, et in calathis sacrificanti offerebant; et tunc hostia perfecta dicebatur: has sacerdos aris imponens accensis, igne comburebat, addito thure, costo aliisque odoramentis. Ex reliquis autem hostiae partibus coenam apparabant, quibus vescebantur ii qui sacris interfuerant: licebat et ad domesticos portiunculam afferre, extraneos adhibere erat nefas: vescebantur vero stantes, cum panibus rotundis, in deorum honorem adhibitis. Inter vescendum canebant laudes et hymnos diis, quibus sacrificatum erat, quod apud Virgilium de Hercule diligenter observatum videmus. Re divina peracta, sacerdos proclamabat: Ilicet, q. d. Abire licet.
Graecis vero et Aegyptiis, teste Apuleio, concinebatur, λαοῖς ἄφεσις, hoc est, populis missio. Sic Christiani, sacrificio peracto, audiunt: Ite, Missa est.
Haec omnia fuse tradit Giraldus, Syntag. 17.