Cornelius a Lapide

Leviticus III


Index


Synopsis Capitis

Describitur tertia species sacrificii, scilicet hostia pacifica; eaque triplex: primo, bovis, vers. 1; secundo, ovium, vers. 6; tertio, caprae, vers. 12. Denique versu ultimo, omnem adipem et sanguinem sibi deposcit Deus.


Textus Vulgatae: Leviticus 3:1-17

1. Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino. 2. Ponetque manum super caput victimae suae, quae immolabitur in introitu tabernaculi testimonii, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per altaris circuitum. 3. Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino, adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus: 4. duos renes cum adipe quo teguntur ilia, et reticulum jecoris cum renunculis. 5. Adolebuntque ea super altare in holocaustum, lignis igne supposito, in oblationem suavissimi odoris Domino. 6. Si vero de ovibus fuerit ejus oblatio, et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt. 7. Si agnum obtulerit coram Domino, 8. ponet manum suam super caput victimae suae, quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii; fundentque filii Aaron sanguinem ejus per circuitum altaris. 9. Et afferent de pacificorum hostia sacrificium Domino, adipem et caudam totam, 10. cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia, et utrumque renunculum cum adipe qui est juxta ilia, reticulumque jecoris cum renunculis; 11. et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini. 12. Si capra fuerit ejus oblatio, et obtulerit eam Domino, 13. ponet manum suam super caput ejus; immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii. Et fundent filii Aaron sanguinem ejus per altaris circuitum. 14. Tollentque ex ea in pastum ignis Dominici, adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia; 15. duos renunculos cum reticulo, quod est super eos juxta ilia, et arvinam jecoris cum renunculis; 16. adolebitque ea super altare sacerdos, in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit 17. jure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris; nec sanguinem, nec adipem omnino comedetis.


Versus 1: Quod Si Hostia Pacificorum Fuerit Ejus Oblatio

1. QUOD SI HOSTIA PACIFICORUM FUERIT EJUS OBLATIO. — «Hostia pacificorum,» subaudi animalium, hoc est eorum quae offeruntur pro pace, id est salute, incolumitate et prosperitate (hoc enim est Hebraeis pax), sive jam obtenta, sive obtinenda: erat enim duplex hostia pacifica, una quae offerebatur in gratiarum actionem pro prosperitate obtenta; altera quae offerebatur ad prosperitatem, vel beneficium alicui impetrandum, vel homini, vel familiae, vel Reipublicae. Septuaginta vertunt, θυσία σωτηρίου, id est hostia salutaris, id est salutis, hoc est hostia oblata pro salute; Chaldaeus vertit, hostia sanctificationum. Hebraice haec hostia vocatur זבח שלמים Zebach schelamim, quod primo verti potest, hostia pacificorum, id est pacifica, ob causam jam dictam, et quia haec hostia pacem quasi faciebat inter Deum, sacerdotem et offerentes, eo quod in ea suae victimae pars cuique tribuebatur. Secundo, verti potest, victima tranquillorum, id est, victima oblata pro quiete et tranquillitate. Tertio, verti potest, victima retributionum, id est victima gratiarum actionis, ut vertit Josephus. Quarto, verti potest, victima perfectorum, id est, victima oblata pro integritate et perfectione, vel hominis, vel domus et familiae. Hebraeum enim שלם schalam significat primo, pacificare; secundo, esse quietum et tranquillum; tertio, retribuere; quarto, finire, complere et perficere.


Hostia Pacifica Voluntaria Erat

Nota: Haec hostia pacifica non ex praecepto, sed ex voto, vel sponte offerebatur; unde ad libitum offerentis poterat esse masculus, vel femina. Si quis tamen vovisset pecus e grege suo melius, ideoque masculum, id offerre debebat, juxta illud Malach. I, 14: «Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino.»


Tres Partes Hostiae Pacificae

Nota secundo: Hostia pacifica dividebatur in tres partes: prima, puta adeps et sanguis, Deo adolebatur; secunda, puta pectus et armus dexter, cedebat sacerdoti sacrificanti; tertia, puta reliqua caro, cedebat laicis eam offerentibus, de quo cap. VII. In holocausto vero tota victima cedebat Deo; in hostia pro peccato pars cedebat Deo, pars sacerdoti, nihil vero offerenti, ut patet cap. VII, vers. 6.


Tantum Bos, Ovis aut Capra — Non Aves

Hinc nota tertio: Hostia pacifica, uti et pro peccato, debebat esse bos, ovis aut capra, non autem aves, puta turtur aut columba, quia hae minores sunt, quam ut in tres portiones commode dividi possint. Aves tamen offerebantur in holocaustum, quia hoc totum Deo cremabatur.


Interpretatio Tropologica

Tropologice Radulphus et Isychius: In holocausto, inquiunt, perfectorum vita, in hostiis pacificis mediocrium conversatio designatur, qui licet summa bona non expleant, mala tamen summa devitant. Hi quaedam distribuunt altari, nonnulla sacerdotibus, reliqua ad corporis usum concedunt, ait Theodoretus, Quaest. I.

«Bovem ergo immolat, ait Radulphus, quisquis in saeculari vita mundi actibus deditus, de ipsis laboribus suis Deo ministrat. Ovem offert, qui laborare non sufficiens, et infirmitate ac aestate, seu paupertate a misericordiae actibus revocatus, per solam innocentiam Deo placet. Capram immolat, quisquis veterem conversationem melioris propositi castigatione immutat. Avium nulla hic fit mentio, quia contemplationis virtus perfectioribus tribui solet.»

Secundo, Rupertus hic, cap. XXVII, per hostiam pro peccato accipit fidem; per hostiam pacificam, spem; per holocaustum, charitatem, quae major est omnium, sed hoc non tam tropologicum, quam accommodatitium est.


Hostia Pacifica ut Continentia et Misericordia

Hostia ergo pacifica est continentia et misericordia. «Vere continens est, qui perturbatione superior est, et nullum voluptatis irritamentum admittit; sed animo est sobrio, et nusquam cedente voluptati,» ait S. Basilius, et ex eo Maximus, serm. De Continentia.

Anacharsis statuis suis inscribi jussit: «Linguae, ventri et pudendis temperandum;» quo maximorum malorum causa sit lingua effrenis, luxu nil turpius, libido ex homine pecudem reddit, inquit Laertius, lib. I, cap. IX.

Socrates rogatus quo pacto quis dives evaderet? «Si, inquit, continens et cupiditatum fuerit exsors.»

Archidamus, cum ei quispiam promisisset suavissimum vinum: «Quorsum, ait, opus est? nam quo melius est, eo plus absumetur; et ad ea quae fortes decent viros, reddet inutiliores.» Testis est Plutarchus in Lacon.

Alcamenes dives, cum parcius viveret, mirantibus aliis dixit: «Decet eum qui multa possidet, pro ratione, non pro libidine vivere;» significans perniciosas esse opes, nisi adsit animus eis superior. Plutarchus ibidem.

Alexander Magnus invitatus ut Darii filias pulcherrimas captas viseret, noluit ire, dicens: «Non committam ut qui viros vici, a mulieribus vincar.»

Idem in Jovis ara mulieris effigiem pulcherrimam spectans, cum Hephaestion diceret aequum esse ut ipse amatam caperet: «An non, inquit, hoc indignissimum esset, ut qui in aliorum incontinentiam animadvertere volumus, ipsi incontinentiae servire ab exteris deprehendamur?» Refert Maximus, serm. 3.

Menedemus, adolescente quodam dicente, magnum esse si quae quis concupiscat, assequatur: «Multo, inquit, majus est, nihil eorum quae non decent, concupiscere.»

Audi Christianos, S. Ephrem in Vita S. Abrahae: «Continentia, ait, est vitae spiritualis fundamentum.»

Abbas Isaac in Vitis Patrum ita studuerat continentiae, ut diceret quadraginta annos esse, ex quo sentiret idem motum in mente sua, nunquam tamen concupiscentiae aut irae consentiret.

Ibidem, prior jussus a S. Antonio sororem suam salutare, id praestitit, sed clausis oculis: ita continens erat oculorum. Et Marcus clausis oculis matrem salutavit. Simeon Stylites matrem videre rennuit. Eusebius, teste Theodoreto, nec vicinos campos, nec caelum videre voluit, sed ferro degravatus, curvus et terram spectans incedebat.

Nota est continentia Arsenii, qua nec fami satisfacere, nec mulierem ullam videre sustinuit. Dorotheus apud Palladium in Lausiaca, cap. II, labore et aestu se macerabat: rogatus cur? «Occidendum (mortificandum), ait, est corpus, ne illud nos occidat.»

Abbas Pambo rogavit abbatem Antonium: «Quid faciam ut salver?» Respondit: «Esto continens ventri et linguae.» Continentes ergo sunt victimae pacificae sibi et Deo.


Immaculata

IMMACULATA. — Hebraice תם tamim, id est integra, perfecta. Vide dicta cap. I, vers. 3.

OFFERET CORAM DOMINO, — coram altari, quo colitur et repraesentatur Deus.


Versus 2: Ponetque Manum Super Caput Victimae

2. PONETQUE MANUM SUPER CAPUT VICTIMAE. — Hujus ritus causa dedi cap. I, vers. 4.

QUAE IMMOLABITUR IN INTROITU TABERNACULI TESTIMONII. — Hebraice, quae immolabitur apud ostium tabernaculi testimonii, puta apud altare holocaustorum (quod erat juxta tabernaculum, in quo erat testimonium, id est lex sive tabulae legis in area), scilicet ad latus altaris quod respicit Aquilonem, ut patet cap. I, vers. 11.


Fundentque Sanguinem per Altaris Circuitum

FUNDENTQUE SANGUINEM PER ALTARIS CIRCUITUM. — Tropologice, sanguinem circum altare fundunt, qui vitiosos affectus et cupiditatem, circa crucem Christi (dum videlicet Christi virtutes mente revolvunt) a se ejiciunt: altare enim nostrum est Christus, cui quidquid Patri gratum futurum est imponimus, et per eum offerimus.


Versus 3: Adipem Qui Operit Vitalia

3. ET OFFERENT DE HOSTIA PACIFICORUM IN OBLATIONEM DOMINO, ADIPEM QUI OPERIT VITALIA. — «Vitalia,» hebraice interiora, puta cor et praecordia, quae maxime faciunt ad vitam tuendam, et quibus laesis vita excidimus.


Versus 4: Reticulum Jecoris

4. ET RETICULUM JECORIS. — Hoc reticulum est pinguedo, quae instar retis hepar circumdat. Unde vers. 15, vocatur arvina jecoris.

Allegorice Origenes et Beda: Adeps tegens vitalia est anima Christi, tegens ejus divinitatem; renes sunt caro Christi: Christus enim est omnis hostia nostra, tam pacifica, quam holocaustum et pro peccato.

Tropologice Radulphus: «Adeps, inquit, qui operit vitalia, significat affectum quem habemus ad hanc vitam; pinguedo quoque quae intrinsecus est, eorum innuit amorem quae in hac vita possidentur, ut est domus, ager, pecunia, pater, mater et propinqui, quae omnia, si in hac vita abundent, beatos facere videntur: verum Deus haec sibi offerri et adoleri praecipit;» quamvis id fiat aegre et cum dolore, ut scilicet quis malit illa perdere, et ab illis averti, quam a Deo et pietate recedere. «Qui enim amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus,» ait Dominus.


Renes

Cum renibus jam nominatis hoc eodem versu. Est pleonasmus, sive hebraica repetitio ejusdem rei; nam per renunculos hic semper intelligi renes duos, qui in lumbis sunt, adeoque renes Deum sibi adoleri velle, patet ex Hebraeo, Septuaginta, Josepho et Philone, qui constanter hic et alibi vertunt, νεφρούς, id est renes. Ita legit et S. Basilius, lib. De Virginitate, Origenes hic, homil. 3, Theodoretus hic et Quaest. LXI in Exod., Isychius, Radulphus, Beda, Vatablus et alii, imo et Interpres noster, qui quos hoc versu vocavit renes et renunculas, vers. 10 et 15 tantum vocat renunculos. Iidem ergo sunt renes et renunculi.


Sensus Tropologicus Renum et Jecoris

Tropologice iidem, puta S. Basilius, Theodoretus, Isychius, Radulphus, per renes intelligunt appetitum concupiscibilem, maxime libidinis; renes enim sunt vasa geniturae, ait Philo. Unde Ecclesia orat: «Ure igne Sancti Spiritus renes nostros, et cor nostrum, Domine, ut tibi casto corpore serviamus, et mundo corde placeamus.»

Iidem per reticulum jecoris intelligunt vim et appetitum irascibilem; hepar enim est fons sanguinis, id est crudelitatis: haec, ait Radulphus, offerentes victimam pacificam, id est, mediocres et conjugati, non omnino abjicere debent, sed partim Deo offerre, rebusque divinis impendere, partim mortificare et restringere, uti docent S. Basilius et Theodoretus.


Versus 8: In Vestibulo Tabernaculi

8. IN VESTIBULO TABERNACULI, — in introitu tabernaculi, ut dixi vers. 2, puta ante Sanctum, apud altare holocaustorum.


Versus 9-10: Caudam Totam cum Renibus

9 et 10. Et caudam totam cum renibus. — Recte Interpres noster Hebraea vertit, quidquid recentiores cum Chaldaeo aliter vertant: nam sic ad verbum habent Hebraea, caudam integram ad oppositum spinae dorsi auferent, id est, ita auferent caudam et eousque, ut simul renes oppositos spinae dorsi auferant; nam spina dorsi illa parte qua caudae conjungitur, renes sustinet. Ita Cajetanus. Et hoc videntur voluisse Septuaginta hic et cap. VIII, vers. 25, qui pro cauda habent lumbum; sic enim vertunt, καὶ τὴν ὀσφὺν ἁμωμον ὡς ἐπὶ τῶν μοσχῶν, quod Interpres bibliorum Regiorum non bene vertit, et lumbum immaculatum cum ilibus; vertendum enim est, et lumbum immaculatum cum musculis (hi enim vocantur ιλεα) internis, vel carne interna, cui nimirum adhaerent renes, quod idem est ac si diceret: Lumbum cum renibus auferant et offerant Deo. In hostia ergo pacifica ovis, puta agni et arietis, ut patet Levit. IX, 19, peculiare erat quod cauda adolebatur Domino; hoc enim non fiebat, si hostia pacifica esset bos aut capra. Cujus rei causam tropologicam dat Radulphus. Cauda, ait, quia finis est corporis, symbolum est consummationis et perseverantiae in sanctis et bonis operibus; hanc in ove sola offerri praecipit Deus, quia revera ovibus, id est simplicibus, incogitantibus et desidiosis de inconstantia timendum est; non autem victimis caprarum, id est, peccatoribus poenitentibus; nec victimis boum, id est, laboriosis, qui, videntes fructum laborum suorum, voluptate magna saginantur, itaque acuuntur et roborantur ad labores. Hinc S. Gregorius, homilia 25 in Evangelia: «Praecepto, inquit, legis cauda hostiae in sacrificio jubetur offerri: in cauda quippe finis est corporis, et ille bene immolat, qui sacrificium boni operis usque ad finem debitae perducit actionis.»

«Perseverantia, ait S. Bernardus, epist. 129, nutrix est ad meritum, mediatrix ad praemium, soror patientiae, constantiae filia, amica pacis, amicitiarum nodus, unanimitatis vinculum, sanctitatis propugnaculum. Tolle perseverantiam, nec obsequium mercedem habet, nec beneficium gratiam, nec laudem fortitudo. Sola est, cui aeternitas redditur, vel potius quae aeternitati hominem reddit, dicente Domino: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.»


Versus 16-17: Omnis Adeps Domini Erit

16 et 17. OMNIS ADEPS DOMINI ERIT JURE PERPETUO IN GENERATIONIBUS, ET CUNCTIS HABITACULIS VESTRIS. — Ita scilicet, ut nulla generatio nullaque domus ab hac lege sese excipere possit.


Nec Sanguinem, Nec Adipem Comedetis — De Sanguine

17. NEC SANGUINEM, NEC ADIPEM OMNINO COMEDETIS. — Nota: Judaeis vetitus fuit omnis sanguis, non tantum immolatitius, puta sanguis victimae, de quo proprie hic agitur, uti mox patebit ex adipe; sed etiam quivis alius, v. g. ovis, caprae, cervi, quem domi ad esum mactabant. Eorum enim sanguinem non edere, sed in terram effundere debebant, ut patet Deuteron. XII, 16, et hic cap. XVII, vers. 13, ubi et vers. 11, ratio hujus legis insinuatur, videlicet, quia anima carnis in sanguine est, id est, quia sanguis est vehiculum, nutrimentum et tutela vitae, vitaliumque spirituum; vita autem solius est Dei: ergo par est et sanguinem soli Deo cedere, etiamsi non sit sanguis victimae; nam si sit victimae, clarum est justissimum esse ut is omnis in sacrificio Deo auctori vitae libetur. Ita Theodoretus. Secunda causa est, quia voluit Deus Judaeos mansuetudinem docere, et longissime avocare a crudelitate in homines exercenda. Itaque vetuit esum sanguinis bestiarum, in quo vita animalis consistit; concessit autem esum carnis exanguis et exanimis. Ita Isychius et Abulensis. Vide dicta Genes. IX, 4 et seq. Hinc et Apostoli primis Christianis, Actor. XV, 29, vetuerunt esum sanguinis, ut sic facilius Judaei cum Gentibus consuescerent, in unamque Ecclesiam coalescerent. Judaei enim aversabantur Gentes quasi barbaras, eo quod sanguinem comederent.


Nec Adipem Omnino Comedetis

NEC ADIPEM OMNINO COMEDETIS. — Omnem adipem hic edi vetat, eumque sibi deposcit Deus. Adipem intellige, non eum qui carni adhaeret, eique immixtus est, sed qui seorsum in intestinis confertus et condensatus est. Rursum, adipem intellige hostiae immolatae, aut quae poterat immolari. Nullum ergo adipem ovis, caprae, bovis, etsi is domi mactatus ad esum esset, poterant comedere Hebraei, quia haec animalia munda erant ad sacrificium, Deoque immolari poterant; adipem vero aliorum animalium mundorum, quae Deo non immolabantur, comedere poterant Hebraei. Itaque poterant comedere adipem caprae, cervi, bubali, tragelaphi, pygargi, orygis, camelopardi; haec enim munda erant ad esum, sed non ad sacrificium, ut patebit cap. VII. Ita S. Augustinus hic, Quaest. II. Judaei tamen ut exactius legem hanc servarent, omni omnino adipe, etiam cervi, bubali, etc., abstinebant, eumque abjiciebant, uti etiamnum facere perhibentur. Verum lex hoc non praecipit.


Ratio Legis de Adipe

Ratio hujus legis erat, quia adeps igni est aptissimus, estque optima portio hostiae: hanc ergo Deo cedere par erat, si esset adeps victimae immolatae; sin autem esset adeps victimae non immolatae, sed quae immolari poterat, par erat ut ob Dei reverentiam, adipe hoc etiam non immolato abstinerent, quia adeps hic erat ex hostiis quae Deo immolari poterant. Idque voluit Deus, ut sic semper haberent Hebraei religionis et cultus Dei exercitium, utque eum etiam domi jugiter hac ratione colerent et venerarentur. Ex adipe hoc Deo sacro manavit illa Scripturae phrasis, ut sacrificium Deo gratum et dignum vocet sacrificium pinguium, oretque ut holocaustum nostrum pingue fiat. Victimae enim carnosae et bene saginatae, abundant pinguedine et adipe.


Sensus Tropologicus — Adeps Animae

Tropologice, ut Isychius et Radulphus, adeps animae est animae desiderium, affectus, devotio et intentio, quae in omni opere quo Deo placere, Deique gratiam demereri cupimus, ad Deum est dirigenda; quisquis ergo in bono opere quod agit, gloriam non Dei, sed suam, aut lucrum temporale quaerit, hic adipem Domino subtrahit et comedit. Mediocres ergo et conjugati (qui per hostiam pacificam significantur) in suis negotiis operibus hunc saltem adipem, puta hanc sinceram intentionem Dei offerre debent; per eam enim opera indifferentia, ut fabricare, arare, fodere, etc., fiunt sancta et meritoria, actusque religionis, charitatis, etc. Hoc pauci milites, rustici, mechanici sciunt, vel advertunt: hinc pro lucro multa tolerant, multum laborant, sed frustra, quia apud Deum mercede carebunt, cum ad eum labores suos non retulerint. Hoc ergo doceant eos Pastores et Catechistae, ut uno eodemque opere, ob hanc piam intentionem, qua opus Deo offerunt, illudque suscipiunt ob Dei honorem et amorem, lucra tam aeterna quam temporalia acquirant. «Sicut fabrica, ait S. Gregorius, columnis, columnae autem basibus innituntur: ita vita nostra in virtutibus, virtutes autem in intentione intima subsistunt.» Et rursum: «Si semel, inquit, cor intentione corrumpitur, sequentis actionis medietas et terminus ab hoste callido secure possidetur: quoniam totam arborem sibi fructus ferre conspicit, quam veneni dente in radice vulneravit. Summa cura vigilandum est, ne vel bonis operibus serviens mens, reproba intentione polluatur.» Et S. Bernardus, tract. De Praecept. et dispens.: «Ut interior, ait, oculus vere simplex sit, duo illi arbitror esse necessaria, charitatem in intentione, et veritatem in electione; quomodo enim simplex erit oculus, qui ex ignorantia veritatis malum nescius agit? Hujus enim bonus est oculus, quia pius; non tamen simplex, quia caecus. Et est qui bonum et libenter agit, et prudenter intelligit: illius oculum simplicem dixerim, utpote cui neutrum bonum desit, nec zelus scilicet bonus, nec scientia; ille vero oculus nequam est, qui perversus, pariter caecus, bonum agit, et malum credit.»

Tropologias horum trium primorum capitum etiam sequentibus applica.


Nota Finalis: Libamen in Hostia Pacifica

Denique nota: Sicut in holocausto, ita et in hostia pacifica adhibebatur libamen thuris, salis, olei, vini et farinae, idque certa mensura, atque eo ritu quem dixi capite praecedenti, vers. 13, de quo plura Num. XV, 4.