Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Describitur quarta species sacrificii, scilicet hostia pro peccato, eoque per ignorantiam commisso. Haec hostia erat quadruplex: prima, pro peccato pontificis, quae erat vitulus, vers. 3; secunda, pro peccato populi, quae erat vitulus, vers. 13; tertia, pro peccato principis, quae erat hircus, vers. 22; quarta, pro peccato plebeii, quae erat capra, vers. 27, vel ovis, vers. 32.
Textus Vulgatae: Leviticus 4:1-35
1. Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: 2. Loquere filiis Israel: Anima quae peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, quae praecepit ut non fierent, quippiam fecerit: 3. si sacerdos qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino; 4. et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ponetque manum super caput ejus, et immolabit eum Domino. 5. Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii. 6. Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum Sanctuarii. 7. Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii. Omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi. 8. Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit, quam omnia quae intrinsecus sunt: 9. duos renes cum adipe quo teguntur ilia, et reticulum jecoris cum renibus; 10. sicut aufertur de victima sacrificii pacificorum; et adolebit ea super altare holocausti. 11. Pellem vero et omnes carnes, cum capite, et pedibus, et intestinis, et fimo, 12. et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent, incendetque ea super lignorum struem; in loco ubi cineres effunduntur, cremantur. 13. Quod si omnis turba Israel ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est, 14. et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato suo vitulum, adducetque illum ad ostium tabernaculi. 15. Et ponent seniores populi manus super caput ejus coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu Domini, 16. inferet sacerdos qui unctus est, de sanguine ejus in tabernaculum testimonii, 17. tincto digito aspergens septies contra velum. 18. Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est coram Domino, in tabernaculo testimonii; reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est ad ostium tabernaculi testimonii. 19. Omnemque ejus adipem tollet, et adolebit super altare; 20. sic faciens et de hoc vitulo, quomodo fecit et prius; et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus. 21. Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum; quia est pro peccato multitudinis. 22. Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur, 23. et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum; 24. ponetque manum suam super caput ejus. Cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est, 25. tinget sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus. 26. Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet; rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei. 27. Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terrae, ut faciat quidquam eorum quae Domini lege prohibentur, atque delinquat, 28. et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam. 29. Ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti. 30. Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus. 31. Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino; rogabitque pro eo, et dimittetur ei. 32. Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam, 33. ponet manum super caput ejus, et immolabit eam in loco ubi solent caedi holocaustorum hostiae. 34. Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus. 35. Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis qui immolatur pro pacificis; cremabit super altare, in incensum Domini; rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.
Versus 2: De Universis Mandatis Domini
MANDATIS, — id est, mandato aliquo prohibitis. Unde sequitur: «Quae praecepit ut non fierent;» sicut enim Hebraei saepe actus ponunt pro objecto, ut amorem pro re amata, timorem pro re timenda (quomodo dicitur Deus amor et timor noster, vide Can. 21): ita pariter legem aut mandatum ponunt pro re, quae lege vel mandato vetatur. Ita Cajetanus.
Quia in omnia omnino cadere potest error, saltem facti, qui sacrificio expiandus erat. Si enim quis, non per ignorantiam, sed scienter violasset ea quae in Decalogo mandantur, idque publicum fuisset, hic culpam non sacrificio, sed poena et mulcta a judice inflicta fuisset, ut patet Deuter. cap. XIX, 12 et ultimo, et alibi: unde sequitur hic agi de peccato occulto, non publico, uti docet Josephus, lib. III, cap. X, et ex eo Ribera; publicum enim per judicem punitum fuisset; judex enim non admisisset excusationem ignorantiae: nam in judicio cum agitur de crimine, praesumitur reus scivisse legem, et facti sui speciem, nisi ipse contrarium doceat.
Quae Praecepit Ut Non Fierent
QUAE PRAECEPIT UT NON FIERENT. — Hebraice est, quae non fient, id est, quae ex Dei lege fieri non debent, q. d. Qui fecerit aliquid lege prohibitum, sive qui contra legem aliquid fecerit, et peccaverit, vel commissione, vel omissione: nam non tantum praecepta negativa, sed et affirmativa, sicuti praecipiunt rem quam mandant, ita contrarium ejus ejusque omissionem prohibent, v. g. cum dicitur: Honora patrem, praecipitur honor patris, et simul prohibetur contumelia et omissio honoris patri debiti.
Versus 3: Si Sacerdos Qui Unctus Est Peccaverit
3. SI SACERDOS, QUI UNCTUS EST, PECCAVERIT. — «Sacerdos,» id est pontifex: nam Septuaginta habent archiereis, et Chaldaei, sacerdos magnus; illius enim peccatum ob personae dignitatem erat maximum. Unde primo loco hic ponitur, et hostia maxima, puta vitulo, expiari jubetur.
Qui Unctus Est
QUI UNCTUS EST, — postquam consecratus est. Ita Septuaginta, qui vertunt ho kechhrismenos; nam si designatus pontifex peccasset antequam consecraretur, tunc victima plebeii aut principis expiabat se. Ita Ribera.
Delinquere Faciens Populum
DELINQUERE FACIENS POPULUM. — Hebr. Si peccet ad peccatum populi, ut scilicet suo peccato scandalizet, et peccare faciat populum. Potest secundo verti, si peccet secundum peccatum populi, vel sicut populus peccare solet; quo tacite significat lex, pontificis non esse peccare, sed populi: pontificis enim est intercedere pro peccatis populi.
Applicatio Moralis — Humilitas Pontificis
Moraliter Origenes: Admonetur, inquit, hic pontifex infirmitatis suae, ut humiliter agnoscat et intelligat peccatum suum: nunquam enim se emendat, qui peccasse se non putat. Simul docetur facile indulgere peccantibus; nam, ut aiebat Dido: Non ignara mali miseris succurrere disco.
Versus 4: Et Immolabit Eum Domino
4. ET IMMOLABIT EUM DOMINO. — Puta ipsemet pontifex qui peccavit, uti praecessit; neque enim alius hic nominatur sacerdos inferior qui id faciat, sicuti nominatus est cap. 1, vers. 5, in sacrificio laici, de quo tamen minus erat dubium quin per Aaronem et filios ejus fieri deberet. Rursum, pontifex qui peccaverat, debebat imponere manus suae victimae, uti sequitur, et eamdem immolare; omnia enim haec eodem spectant, et eumdem pontificem qui peccavit respiciunt. Ita ex Philone Ribera contra Abulensem.
Versus 6: Asperget Septies Coram Domino
6. Asperget (sanguine vituli a se et pro se immolati) septies coram Domino contra velum SANCTUARII — puta contra velum Sancti sanctorum, ubi praesentiam suam exhibet Deus in propitiatorio. Aspergendo ergo sanguinem coram velo Sancti sanctorum, dicebatur eum aspergere coram Domino.
Nota de Numero Septenario
Nota: «Asperget septies,» ut scilicet perfecta fiat expiatio. Septenario enim significatur perfectio: sic septem peccata capitalia, omnia peccata comprehendunt.
Peculiaria Sacrificii Pro Pontifice
Nota, multa fuisse peculiaria in sacrificio hoc, uti et in sacrificio pro peccato totius populi, sicut patet textum legenti et conferenti, idque ad hoc, ut per ea significaretur gravitas peccati tum sacerdotis, sive pontificis, tum totius populi.
Versus 7: In Basim Altaris in Introitu
7. In basim (juxta basim, patet vers. 18) ALTARIS (quod est) IN INTROITU (juxta introitum) TABERNACULI.
Versus 8: Et Adipem Vituli Auferet
8. ET ADIPEM VITULI OFFERET. — Corrige auferet, scilicet a vitulo, ut offerat et adoleat eum Deo. Ita Hebraea, Chaldaea, Graeca, Romana.
Tam Eum Qui Vitalia Operit
TAM EUM QUI VITALIA OPERIT, QUAM OMNIA QUAE INTRINSECUS SUNT, — q. d. Auferet et offeret adipem omnem, tam eum qui operit vitalia, puta cor et praecordia, quam eum qui est intra ipsa vitalia et viscera. Ita Hebraea.
Versus 10: Sicut Aufertur
10. SICUT AUFERTUR. — Corrige aufertur, juxta ea quae dixi vers. 8.
Versus 11-12: Ritus Hostiae Pro Peccato Pontificis
11 et 12. PELLEM VERO ET OMNES CARNES, CUM CAPITE, ET PEDIBUS, ET INTESTINIS, ET FIMO, ET RELIQUO CORPORE EFFERET EXTRA CASTRA IN LOCUM MUNDUM, UBI CINERES EFFUNDI SOLENT, INCENDETQUE EA. — Nota: Hic erat ritus hostiae pro pontificis peccato. Primo, pontifex ipse adducebat ad altare suam hostiam, scilicet vitulum, eique suas manus imponebat, quasi imprecans et imponens ei peccatum suum. Secundo, ibidem eam jugulabat et immolabat. Tertio, cratere ejus sanguinem excipiebat, quem inferebat in tabernaculum, septies eo aspergens velum oppositum Sancto sanctorum, eodemque tingens cornua altaris thymiamatis; reliquum vero sanguinem referebat in atrium, eumque effundebat juxta basin altaris holocaustorum. Quarto, in altari holocaustorum cremabat adipem et renes hujus hostiae, puta vituli. Quinto, reliquum hostiae, puta totum vitulum, cum pelle, intestinis et fimo ferebat extra castra, eaque omnia cremabat in loco mundo, ubi cineres victimarum effundi solebant.
Cur Victima Extra Castra Cremabatur
Quaeres, cur jussit Deus hunc vitulum oblatum pro peccato pontificis, uti et vitulum oblatum pro peccato totius populi, totum cum pelle comburi, non in altari, sed extra castra?
Respondeo: Litteralis causa hujus caeremoniae fuit, primo, ut illa excitaret in Judaeis ingens peccati odium et horrorem: tacite enim significabat, quod sicut victima pro peccato extra castra cremabatur, ita multo magis peccatum ipsum, et peccatores extra mundum cremandi essent in inferno. Secundo, nemo, inquit Philo, lib. De Victimis, est pontifice aut toto populo praestantior, qui pro eo peccante deprecator apud Deum allegari possit, ut hac ratione ex lege quae hic, cap. vi, vers. 26, praescribitur, eorum victimas pro peccato comedat: restat ergo ut illae extra castra crementur. Addit Theodoretus, Quaest. III, totam hostiam cum pelle comburi, ut demonstretur sacerdotem, sive pontificem, non aliquatenus, sed totum se omniaque sua dedicasse Deo universorum, cumque per peccatum aliquid sui Deo subtraxerit, hinc pro se totum vitulum Deo consecrare et immolare. Tertio et proprie, haec caeremonia tacita erat oratio, qua pontifex rogabat Deum, ut peccata ista pontificis, vel totius populi, id est, poenae peccatis eorum debitae, ipsum populum non tangerent nec laederent, sed cum victima hirci et vituli quasi extra castra populi offerrentur, cremarentur et abolerentur.
Peccata Pontificis Aequantur Peccatis Populi
Ubi nota peccata pontificis, utpote personae communis, et principis totius populi, aequari peccatis totius populi: nam tam victima pro peccato pontificis, quam victima pro peccato populi cremanda erat extra castra, ut significaretur peccatum pontificis, quasi principis, tota populi castra contaminare; alia enim peccata privatorum hominum expiabantur victima immolata in ipsis castris, et in ipso atrio tabernaculi, neque censebantur tota castra contaminare, maculare aut polluere.
Causa Allegorica — Christus Extra Castra
Causam allegoricam hujus caeremoniae dat Apostolus, Hebr. XIII, 12, scilicet hac caeremonia significatum fuisse, quod «Christus extra castra,» id est extra portam urbis Jerusalem (castra enim habebant suas portas, erantque quasi urbs cum suo tabernaculo et templo ambulans et mobilis per desertum), torquendus erat in cruce, et abolito castrorum Judaicorum tabernaculo et templo, Ecclesiam Gentium per totum orbem diffundendam morte sua erat instituturus: hoc est enim quod ait S. Leo, serm. 9 De Passione: «Nec intra septa civitatis ob meritum sui sceleris diruendae, sed foris et extra castra crucifixus est Christus, ut veterum victimarum cessante mysterio, nova hostia novo imponeretur altari, et crux Christi non templi esset ara, sed mundi.» Unde et S. Joannes, cap. XI, vers. 53, ait Christum morti destinatum esse «pro gente» Judaica, «et non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui erant» toto orbe inter Gentes «dispersi, congregaret in unum.» Denique sanguis victimarum expians Sanctum et Sanctum sanctorum, ut patet cap. XVI, vers. 15, significabat Christum sanguine suo expiaturum Ecclesiam, et coelum ipsum; non quasi coelum in se immundum sit, sed quod legaliter et symbolice censeretur immundum, et quasi aspergine quadam peccati (peccatum enim morali quadam aestimatione censetur, et in Scriptura dicitur, contaminare ipsam terram, coelum totumque mundum) maculatum, ideoque clausum, perinde ac templum pollutum clauditur; Christus ergo suo sanguine peccata nostra expians, etiam coelum ipsum peccatis nostris quasi contaminatum, quodam modo expiasse et reconciliasse censetur, dum illud nobis aperuit et reseravit. Ita Radulphus hic in cap. XVI.
Causa Tropologica — Exeamus Extra Castra
Tropologicam causam hujus caeremoniae dat Apostolus, Hebr. XIII, 13, scilicet hanc caeremoniam significasse nos omnes, qui ad Christum altare Eucharisticum accedere cupimus, exire debere «extra castra» pompae, voluptatum, luxus et legum tabernaculi, id est mundi hujus caduci et mobilis, ut portemus improperium crucis Christi, imitando scilicet et voluntarie amplectendo Christi ignominiam, paupertatem, abstinentiam, humilitatem, contemptum, persecutiones, tormenta et martyrium: hisce enim verbis Apostolus excitat Hebraeos, ut Judaeorum persecutiones, contumelias, et dira quaeque pro Christi fide fortiter sustineant, et in iis glorientur, tanquam qui cum Christo extra castra Judaismi, et mundanae felicitatis egrediantur portantes improperium crucis ipsius. Sic «Apostoli ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.» Exeamus ergo et nos cumulati opprobriis, consputi, milleque probris oppleti, portantes crucem nostram cum Christo: exeamus, inquam, laeti, fidentes et animosi, tanto duce Christo nobis praeeunte, dicamusque cum Paulo: «Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.» Ita Procopius et Cyrillus, lib. XV De Adoratione, atque Theodoretus, S. Thomas, Anselmus et Theophylactus in cap. XIII ad Hebraeos.
Causa Anagogica — Non Habemus Manentem Civitatem
Anagogicam causam dat ibidem Paulus vers. 14, scilicet hac caeremonia adumbratum fuisse, quod in hac vita et mundo non habeamus manentem civitatem, sed quod in eo degamus quasi in castris et tabernaculis, ut sciamus nos hic esse peregrinos et milites, qui futuram civitatem in coelis inquirere, et pro ea generose contra carnem, mundum et daemonem dimicare, ad eamque omnibus viribus tendere et conniti debeamus. Addit Beda: Christus, ait, in coelo oblatus est pro munere Angelorum et Beatorum, quos visione suae humanitatis et divinitatis beat; in terris vero oblatus est pro peccato, id est passus est extra castra Angelorum et Beatorum, de quibus dixit Jacob: «Castra Dei sunt haec,» Gen. XXXII, 2.
Versus 12: Efferet Extra Castra in Locum Mundum
12. EFFERET EXTRA CASTRA IN LOCUM MUNDUM. — Licet enim hoc sacrificium esset pro peccato pontificis, ideoque victima cremaretur extra castra, tamen quia sacrificium hoc expiatorium, sanctum et mundum erat; hinc locus mundus eligebatur ei, victimaeque cineres, quasi reliquiae sacrificii, mundo loco erant reponendi, ne a populo calcarentur, vel irreverenter tractarentur.
Ubi Cineres Effundi Solent
UBI CINERES EFFUNDI SOLENT. — Nota: Cineres victimarum primo in atrio, juxta altare holocaustorum effundebantur, indeque ad locum mundum, de quo hic agitur, extra castra efferebantur, in quo vitulus hic pro pontificis peccato jugulatus jubetur cremari.
Sensus Tropologicus — Peccata Sacerdotum
Tropologice significatur hic non licere peccata sacerdotum in publicum jactare, neque in locum immundum, id est in detractorum conventicula, et in profanas ac maledicas linguas, sed curandum esse ut fateantur, et omnes eorum reliquiae charitatis igne consumantur, ac perpetuo silentio contegantur, utque nihil remaneat quod trahi possit in exemplum. Ita Ribera, lib. IV De Templo, cap. VII, qui caetera omnia tropologice applicat, et sigillatim adaptat.
Versus 13: Quod Si Omnis Turba Israel Ignoraverit
13. QUOD SI OMNIS TURBA ISRAEL IGNORAVERIT. — q. d. Si totus populus Judaeorum, vel certe maxima ejus pars peccaverit per ignorantiam. Est haec secunda hostia pro peccato, scilicet totius populi.
Nota de Eadem Hostia et Ritu
Nota: Eadem praescripta est hostia in peccato populi, quae praescripta est in peccato pontificis, puta vitulus. Idemque erat ritus immolandi utriusque, quem descripsi vers. 11, nisi quod in peccato populi, non pontifex, sed seniores populi pro toto populo manus hostiae imponebant.
Versus 15-16: Inferet Sacerdos Qui Unctus Est
15 et 16. Immolatoque vitulo in conspectu Domini, INFERET SACERDOS QUI UNCTUS EST, — puta pontifex; nam peccatum totius populi erat valde grave: hinc illud solus expiabat pontifex; maxime quia hoc sacrificium pro peccato populi, typus erat expiationis culpae totius generis humani, quam solus potuit facere Christus Pontifex noster.
Versus 18: Altaris Quod Est Coram Domino
18. ALTARIS QUOD EST CORAM DOMINO, — puta altaris thymiamatis, quod in Sancto obversum erat propitiatorio, in quo residebat Deus. QUOD EST IN OSTIO (in, id est, juxta ostium) TABERNACULI.
Versus 20: Propitius Erit Eis Dominus
20. Rogante pro eis sacerdote (pontifice) PROPITIUS ERIT EIS DOMINUS, — q. d. Dominus placatus hoc sacrificio, non inferet populo poenam in hac vita, quam alioqui inflixisset; nam quoad culpam et poenam alterius vitae, haec non tollebatur sacrificio aut prece sacerdotis, sed contritione eorum qui peccaverant: cujus contritionis signum et protestatio erat hoc sacrificium, quod pro peccato suo offerebant.
Versus 21: Vitulum Efferet Extra Castra
21. IPSUM AUTEM VITULUM EFFERET EXTRA CASTRA, ATQUE COMBURET, QUIA EST PRO PECCATO MULTITUDINIS, — q. d. Si haec victima fuisset oblata pro peccato principis, aut privatae personae, non cremaretur extra castra, sed de more in altari holocaustorum. Rursum, non inferretur ejus sanguis in tabernaculum, ut eo aspergeretur altare thymiamatis: haec enim duo tantum fiebant in peccato pontificis et totius populi. Et hoc est quod ait Apostolus Hebr. XIII, 11: «Quorum animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.» Vide dicta vers. 11.
Versus 22: Si Peccaverit Princeps
22. SI PECCAVERIT PRINCEPS. — Est haec tertia hostia pro peccato, scilicet principis. Princeps hic vocatur is, qui erat dux, caput et primus in familia, aut tribu, aut exercitu; hunc enim significat hebr. nasi, id est elevatus, qui dignitate inter suos eminet, ut patet Num. 1, vers. 4, et cap. VII, vers. 2.
Lex Pro Principibus — Homines Sunt
Principis peccati et hostiae legem specialem Deus hic sanxit, ut sciant principes se homines esse, errare et peccare posse, dicantque: Homo sum, humani a me nihil alienum puto; ac proinde si quid male promiserint, fidem rescindant; si quid mali imperarint, retractent, nec mordicus in eo quod semel statuerunt, persistant, sive fas sit, sive nefas. Ita Agesilaus rex Lacedaemonum, urgenti verbum regis, dicentique: Assensus es: «Omnino, inquit, assensus sum, si res justa est; sin minus, dixi sane, verum assensus non sum;» inferentique: At vero «reges par est implere quod capite annuerint,» respondit: «Non magis, quam aequum est ut qui regem accedunt, petant dicantque justa, considerato quid occasio et decorum regis ferat.» Ita Cato Major aiebat: «Malo nullam ob beneficium collatum gratiam adipisci, quam ob delictum non dare poenam; omnibusque peccantibus, me uno excepto, ignosco.» Ita Agesipolis Cleombroti filius objicienti quod cum rex esset, datus fuisset obses: «Quia, inquit, justum rectumque est nosmetipsos nostra peccata luere.» Ita Plutarchus in Apophtheg.
Versus 23: Hircum de Capris
23. OFFERET HOSTIAM DOMINO HIRCUM DE CAPRIS, — Hebraice, hircum caprarum, id est hircum filium alicujus caprae. Ubi duplex est hebraismus: prior, quod numerus pluralis ponatur pro singulari, puta caprarum pro caprae; posterior, quod hac phrasi Hebraei significent hircum novellum, et adhuc matrem sequentem: quando enim animali cuipiam additur genitivus femininus pluralis, tunc significatur animal illud tenerum esse, ita ut necdum a matre sit avulsum. Unde Alexander Macedo, quia juvenis erat, vocatur hircus caprarum, Daniel. VIII, 21. Similia sunt Genes. XXXVII; 17; 1 Esdr. VI, 17; Psalm. CXIII, 4; Ezech. XLV, 23, in Hebraeo.
Versio Septuaginta
Septuaginta, pro hirco et capra, vertunt chimarus et chimarra, id est foetus caprarum chimerini, hoc est hyberni: bis enim in anno pariunt caprae, semel in aestate, semel in hyeme. Per hyemem ergo et capram hybernam, videtur significari poenitentia. Ita Isychius et Radulphus.
Sensus Tropologicus — Princeps et Plebeius
Rursum princeps, id est vir sanctus et heroicus, pro peccato offert hircum, id est fortem et duram subit poenitentiam; anima vero de populo terrae, id est homo infirmus, qui est ex grege vel faece hominum, pro peccato offert capram, id est levem, remissam et quasi femineam, quam sustinere possit, obit paenitentiam: ita Radulphus.
Versus 24-25: Tinget Sacerdos Digitum in Sanguine
24 et 25. Cumque immolaverit (non princeps, sed sacerdos ad quem spectat immolare), quia PRO PECCATO EST, TINGET SACERDOS DIGITUM IN SANGUINE HOSTIAE PRO PECCATO, TANGENS CORNUA ALTARIS, — q. d. Si non esset hostia pro peccato, non tingeret sacerdos sanguine cornua altaris; illa enim tinctio tantum fiebat in sacrificiis pro peccato: altare enim Deum repraesentabat, itaque tingebat illud sanguine sacerdos, quasi significans se sanguinem peccatoris Deo debitum, in hac victima illi dare, itaque placari Deum.
Nota de Nomine "Peccatum"
Nota, hoc versu et vers. 3, 25, 26, hostia pro peccato vocatur hebraice chattat, graece hamartia, id est peccatum, metonymice; peccatum enim hominis, impositione manus in hostiam, morali aestimatione quasi transferebatur. Sic Paulus, II Cor. cap. V, vers. ult.: «Eum, inquit, qui non noverat peccatum (Christum), pro nobis peccatum (id est hostiam pro peccato) fecit, ut nos efficeremur justitia (justi) Dei in ipso (per ipsum).»
Versus 27: Quod Si Peccaverit Anima de Populo Terrae
Vers. 27. QUOD SI PECCAVERIT ANIMA PER IGNORANTIAM DE POPULO TERRAE. — «Anima de populo terrae,» est homo plebeius, vulgaris et gregarius. Est haec quarta hostia pro peccato, scilicet plebeii: hujus hostia erat capra.
Sensus Tropologicus — Anima Quae Peccat
Tropologice Beda: Anima, ait, quae peccat, est de populo terrae, quia terrenis bonis inhiat; nam ea quae non peccat, est ex iis de quibus dicitur: «Nostra conversatio in coelis est.»
Versus 32: Si Autem de Pecoribus
32. SI AUTEM DE PECORIBUS, — de pecudibus (vide dicta cap. 1, 10), puta de ovibus; nam de capris jam praecessit. Unde Hebraea clare habent: Si ovem adduxerit oblationem pro peccato, femellam, integram adducet eam.
Philo de Victimis Masculis et Femineis
Notat Philo, principem pro peccato offerre hircum; plebeium capram, quae minoris pretii est victima, quia mas magistratui, femina plebeio competit: minus enim virilitatis et sapientiae habet plebeius quam princeps. Rursum capra et ovis tacite admonebat offerentes, ut in posterum innocentiae studerent, darentque operam ut quibus injuria aliqua aut exemplo nocuerant, omni ratione prodessent; sic enim oves et caprae suo lacte, lana, carne, corio omnibus prosunt.
Versus 33: In Loco Holocaustorum
33. Immolabit eam (per sacerdotem) in loco, etc., HOLOCAUSTORUM, — scilicet juxta altare, ubi immolari solent holocausta. Ita Septuaginta.
Versus 35: Cremabit Super Altare
35. CREMABIT SUPER ALTARE INCENSUM DOMINI, — id est, ut hebraea habent, adolebit sacerdos ea ad incensa (vel in incensa) Domini, ut scilicet sint incensa Domini. Itaque sicut in victimis pacificis, sic et in hostia pro peccato, solus adeps cum renibus et sanguis Deo cedebant. Quid faciendum sit de carnibus hujus hostiae pro peccato plebeii, uti et hostiae pro peccato principis, dicet Moses cap. VI, vers. 26.
Nota de Sale et Libaminibus in Hostia Pro Peccato
Nota: In sacrificio pro peccato, uti et in quolibet alio, victimae imponebatur sal, uti praescriptum est cap. II, vers. 13; non vero alia libamina vini, olei et farris: haec enim tantum addebantur holocausto et victimae pacificae: cujus differentiae causam assignabo Numer. XV, 3. Hinc sequitur nec thus impositum fuisse victimae pro peccato. Thus enim non victimae, sed ejus libamini, puta farri, imponebatur, ut patet Levit. II, 1. Sacrificium autem pro peccato non habebat libamen farris, uti jam dixi: ergo nec thus, imo si, deficiente victima, offerenda esset simila, sive far pro peccato, illi non imponebatur thus, uti diserte praecipit Deus, cap. V, vers. 11.
Decem Miracula Sacrificiorum
Denique audi hic decem miracula in sacrificiis, quae recensent Judaei: primum, inquiunt, erat, quod cum statis festis innumera vis hominum ad templum conflueret, nulli unquam defuerit hospitium; secundum, cum in templo stabant, se invicem comprimebant; cum vero in terram procumberent confessionem peccatorum facturi, omnes satis spatii habebant, quod ne alius alium sua delicta confitentem audiret, quatuor cubitorum esse oportebat; tertium, ignis sacrificiorum cum esset sub dio, nunquam a pluvia fuit extinctus; quartum, fumum victimarum nulli venti dimovere poterant, quin semper recta in coelum ascenderet; quintum, nunquam malus casus aliquis accidit summo sacerdoti in die expiationis; sextum, nullum unquam vitium inventum fuit in panibus propositionis vel primitiarum; septimum, nulla unquam mulier gravida abortiit, ob odorem carnium sanctificatarum; octavum, nunquam foetiit caro sanctificata; nonum, nulla musca visa fuit in eo loco, ubi mactabantur victimae; decimum, nullus unquam laesus fuit a serpente vel a scorpione. Verum haec crassa miracula illis fabulonibus relinquamus.
Sensus Mysticus: Sacrificium Pro Peccato Est Poenitentia
Mystice, sacrificium pro peccato est poenitentia et contritio, Psalm. L: «Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.» Baruch II, 18: «Anima quae tristis est super magnitudine mali, et incedit curva et infirma, et oculi deficientes (lacrymis, jejuniis et vigiliis), et anima esuriens dabit tibi gloriam et justitiam Domino.» Daniel. III: «In animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamur, sicut in holocausto arietum, etc., sic fiat sacrificium nostrum.» «Ad poenitentiam, ait S. Augustinus, De Poenit., agendam non sufficit mores immutare in melius, nisi etiam de his quae facta sunt, satisfaciat per poenitentiae dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus eleemosynis.» Notent hoc Lutherus et Novantes, qui poenitentiam aliam non agnoscunt, quam resipiscentiam et novam vitam. Adjicit S. Augustinus: «O humilis lacryma, tuum est regnum, tua est potentia, aspectum judicis non vereris, inimicis accusantibus silentium imponis. Sola intras ad regem, sed sola non recedis: vincis invincibilem, et ligas omnipotentem.» S. Gregorius, lib. XXI Moral.: «Quo uberius, ait, culpa fletur, eo altior cognitio veritatis attingitur, quia ad videndum internum lumen, polluta dudum conscientia, lacrymis baptizata renovatur.» Et mox: «Vis compunctionis poros cordis aperit, et pennas virtutum fundit; cumque se studiose mens de pigra vetustate redarguit, alacri novitate juvenescit.» Idem, lib. III Dialogorum, docet compunctionem hanc primum ex timore gehennae, deinde ex amore Dei et regni ejus promanare: «Qui prius, inquit, flebat, ne duceretur ad supplicium, postea amarissime flere incipit, quia differtur a regno.»
S. Bernardus: Tria Unguenta
S. Bernardus, serm. 10 in Cant.: «Unguentum, inquit, est contritionis, est unguentum devotionis, est unguentum pietatis: primum pungitivum, dolorem faciens; secundum temperativum, dolorem leniens; tertium sanativum, morbum expellens.»
S. Chrysostomus, lib. De Compunctione cordis: «Sola, inquit, compunctio est, quae facit animam horrescere purpuram, desiderare cilicium, amare lacrymas, fugere risum. Sicut impossibile est ut ignis inflammetur in aqua, ita impossibile est compunctionem vigere in deliciis. Illa enim mater est fletus, hae risus; illa cor constringit, istae dissolvunt.»
Compunctio Sanctorum
Scimus quam Christo gratum fuerit sacrificium compunctionis S. Magdalenae, S. Petri, S. Pauli, S. Matthaei, S. Mariae Aegyptiacae, S. Pelagiae poenitentis, et S. Thaidis, quae poenitens triennio cellae se inclusit, dixitque: «Testor Deum, quia ex quo huc ingressa sum, omnia peccata mea velut sarcinam statui ante oculos meos, et flebam semper illa conspiciens.» Unde Paulus discipulus S. Antonii vidit lectum pretiosum in coelo illi praeparatum, quem tres virgines clara facie fulgentes custodiebant. Hoc meruit ejus humilis poenitentia, qua ex institutione B. Paphnutii, non audebat Deum nominare, nec manus in coelum expandere, sed una ejus vox haec erat: «Qui plasmasti me, miserere mei.»
Merito dixit Abbas ille sanctus: «Ut umbra corpus, sic compunctio te ubique comitetur.» Et alius: «Filii Israel post quadraginta annos intraverunt in terram promissionis. Lacrymae sunt terra promissionis, ad quas si perveneris, jam non timebis bellum.»
Nota est contritio Arsenii assidue lacrymantis, et Fabiolae publice poenitentis, apud S. Hieronymum, et alterius apud Ruffinum, lib. II, cap. 1, qui sepulcro se inclusit, et tanquam vivens sepultus, de inferno mugitum cordis gemitumque assidue edebat; unde audivit daemones clamantes: «Vicisti, vicisti.» Vere ergo ait Damascenus in Vita Barlaam, contritio «est fons lacrymarum et baptismus.» Narrat Palladius in Lausiaca, cap. XLVI, de quodam monacho lapso: qui in se reversus speluncae se inclusit, sibique saccum et cinerem substravit, nec prius e terra surrexit, nec cessavit flere, quam angelum audivit dicentem: «Accepit Deus poenitentiam tuam, et tui misertus est: vide ne deinceps decipiaris.»