Cornelius a Lapide

Leviticus V


Index


Synopsis Capitis

Hoc capite et initio sequentis specificantur aliqui casus circa peccata aliena, ne quis propria putet duntaxat expianda sacrificio. Censet Benedictus in suis Bibliis hoc capite agi de expiatione peccati ex passione commissi; capite vero praecedenti, de expiatione peccati ex ignorantia; et capite sequenti, puta VII, de expiatione peccati ex certa scientia facti. Verum repugnant verba Scripturae, vers. 3, 4, 15, 17, 18, ex quibus patet, hoc capite agi etiam de expiatione peccati ex oblivione, errore et ignorantia admissi.


Textus Vulgatae: Leviticus 5:1-19

1. Si peccaverit anima, et audierit vocem jurantis, testisque fuerit quod aut ipse vidit, aut conscius est; nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam. 2. Anima quae tetigerit aliquid immundum, sive quod occisum a bestia est, aut per se mortuum, aut quodlibet aliud reptile, et oblita fuerit immunditiae suae, rea est et deliquit; 3. et si tetigerit quidquam de immunditia hominis, juxta omnem impuritatem qua pollui solet, oblitaque cognoverit postea, subjacebit delicto. 4. Anima, quae juraverit, et protulerit labiis suis ut vel male quid faceret, vel bene, et idipsum juramento et sermone firmaverit, oblitaque postea intellexerit delictum suum, 5. agat paenitentiam pro peccato, et 6. offerat de gregibus agnam sive capram, orabitque pro ea sacerdos, et pro peccato ejus; 7. sin autem non potuerit offerre pecus, offerat duos turtures, vel duos pullos columbarum Domino, unum pro peccato, et alterum in holocaustum; 8. dabitque eos sacerdoti, qui primum offerens pro peccato retorquebit caput ejus ad pennulas, ita ut collo haereat, et non penitus abrumpatur. 9. Et asperget de sanguine ejus parietem altaris; quidquid autem reliquum fuerit, faciet distillare ad fundamentum ejus, quia pro peccato est. 10. Alterum vero adolebit in holocaustum, ut fieri solet; rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato ejus, et dimittetur ei. 11. Quod si non quiverit manus ejus duos offerre turtures, aut duos pullos columbarum, offeret pro peccato suo similae partem ephi decimam, non mittet in eam oleum, nec thuris aliquid imponet, quia pro peccato est. 12. Tradetque eam sacerdoti, qui plenum ex ea pugillum hauriens, cremabit super altare, in monimentum ejus qui obtulerit, 13. rogans pro illo et expians; reliquam vero partem ipse habebit in munere. 14. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 15. Anima si praevaricans caeremonias, per errorem, in his quae Domino sunt sanctificata peccaverit, offeret pro delicto suo arietem immaculatum de gregibus, qui emi potest duobus siclis, juxta pondus Sanctuarii; 16. ipsumque quod intulit damni restituet, et quintam partem ponet supra, tradens sacerdoti, qui rogabit pro eo offerens arietem, et dimittetur ei. 17. Anima si peccaverit per ignorantiam, feceritque unum ex his quae Domini lege prohibentur, et peccati rea intellexerit iniquitatem suam, 18. offeret arietem immaculatum de gregibus sacerdoti, juxta mensuram aestimationemque peccati: qui orabit pro eo, quia nesciens fecerit; et dimittetur ei, 19. quia per errorem deliquit in Dominum.


Versus 1: Si Peccaverit Anima

1. SI PECCAVERIT ANIMA, — eo modo quo sequitur. Casus et leges hujus capitis et sequentis ad omnes, etiam pontifices pertinere videntur; nulla enim hic personarum distinctio, uti facta est capite IV.


Et Audierit Vocem Jurantis

ET AUDIERIT VOCEM JURANTIS. — «Jurantis,» hoc est, ut Chaldaeus, Vatablus et alii vertunt, adjurantis, puta judicis. Unde et nonnulla Biblia manuscripta legunt adjurantis; quin et Radulphus utramque lectionem, scilicet jurantis et adjurantis, adfert et exponit. Vilalpando quoque in cap. XVII Ezech. pag. 3: «jurantis,» ait, id est judicis praevio juramento interrogantis, q. d. Si quis testis a judice adjuratus, ut vere dicat id quod vidit; aut seit de re in judicio controversa: si is eam non indicet, sed palliet vel neget, dicatque se nihil de illa se scire, hic portabit iniquitatem suam.


Secunda Interpretatio — Vox Juramenti

Secundo, vox jurantis simpliciter et proprie accipi potest. Hebraice enim est אלה ala, id est juramenti, praesertim execratorii, q. d. Si quis audierit vocem jurantis, id est juramento aliquid confirmantis, puta promittentis rem aliquam, aut contractum aliquem ineuntis, aut quid aliud asserentis et stabilientis juramento (Hebraei enim juramento suos contractus et promissa firmabant), hujusque rei testis citatus sit in judicio, ut dicat id quod de re vidit aut cognovit: si is judice requisitus ad testandum veritatem, eam non indicet, hic portabit iniquitatem suam. Ita S. Augustinus, Quaest. I, Procopius, Isychius, Origenes, Radulphus et Abulensis. Aliter exponunt Rabbini aliqui, quasi hic loquatur Scriptura de eo qui audit aliquem dejerantem, execrantem, maledicentem et abutentem nomine Dei, et non indicat illud magistratui, ut is puniatur: illum enim reum fieri, et debere pro hoc suo silentio, quasi delicto, offerre oblationem hic praescriptam.


Nota de Caecitate Judaeorum circa Juramenta

Nota hic caecitatem et perversitatem Judaeorum, qui nullam sibi juramenti et perjurii conscientiam faciunt, nisi jurent manu imposita super librum legis; quod si alio ritu jurent, audacter jurabunt falsum. Quare imprudenter cum magna Christianorum injuria faciunt magistratus, qui Judaeos in rebus forensibus ad jusjurandum contra Christianos admittunt. Quam perfidiam cum Norinbergenses, aliaeque Respublicae olim intellexissent, Judaeos ad nullum admiserunt juramentum, nisi admota manu ad librum legis suae Synagogae jurarent. Adde quod ipsi, in die expiationis, a Rabbinis suis ab omnibus votis et juramentis, si quae malignius fecerunt, absolvuntur. Denique Judaeus licitum sibi putat, Christiano homini, quacumque ratione possit, damnum inferre. Unde et quidam eorum magnus Rabbi sic scribit: «Optimus qui inter gentes est, dignus est, ut caput illi conteratur tanquam serpenti.»


Portabit Iniquitatem Suam

PORTABIT INIQUITATEM SUAM. — Iniquitas hic ponitur metonymice, pro poena iniquitatis, quasi dicat: Talis punietur a Deo, etiamsi scelus perpetuo lateat homines; talis sustinebit poenam iniquitatis suae, quam tamen amoliri poterit paenitentia, et sacrificio quod praescribitur vers. 6. Illa enim sanctio quae habetur vers. 6, ad omnes casus praecedentes referenda est: Deo enim per hoc sacrificium satisfiebat; proximo tamen si laesus esset, nihilominus damnum omne sarciendum erat.


Versus 2: Anima Quae Tetigerit Aliquid Immundum

2. ANIMA QUAE TETIGERIT ALIQUID IMMUNDUM, etc., AUT QUODLIBET ALIUD REPTILE (omnia enim reptilia ex lege, Levit. XI, 42, erant immunda), ET OBLITA FUERIT IMMUNDITIAE SUAE (ac consequenter neglexerit eam tollere per sacrificium a lege statutum), REA EST. — Hebraice, immunda vel polluta est, quia videlicet rem immundam tetigit, ideoque rea est, quia contra legem, Levit. XI, 43, quae vetat tangi immundum, fecit.


Et Deliquit

Et deliquit, — quia immunditiam hanc per sacrificium, sive lustrationem lege perscriptam, non expiavit. Ita Abulensis.


Theodotion et Aquila

Theodotion et Aquila vertunt, anima quae se inquinarit verbo impuro, id est re impura vel immunda, rea est. Verbum enim saepe pro re sumitur metonymice.


Tropologice — Procopius

Tropologice Procopius: Qui alium quam Dei sectatur sermonem (hic enim solus purus est, caeteri sunt impuri), reus est et deliquit.


Versus 3: Si Tetigerit Immunditiam Hominis

3. Et si tetigerit quidquam de immunditia HOMINIS, JUXTA OMNEM IMPURITATEM QUA POLLUI SOLET (id est, de omnibus illis in quibus homines ex lege Mosis pollui solent, sicut vers. 5, legaliter polluebatur is, qui tangebat morticinum), subJACEBIT DELICTO. — Hebraice deliquit, ideoque poenae, uti et culpae, rea est et subjecta, ac consequenter tenebitur ad sacrificium vers. 6 praescriptum, ut se expiet.


Versus 4: Anima Quae Juraverit

4. ANIMA QUAE JURAVERIT, etc., UT VEL MALE QUID FACERET. — Male facere Hebraeis est affligere. Unde ipsi per male facere hic intelligunt jejunare. Ita et S. Gregorius, Cajetanus, Vatablus et alii; jejunium enim est carnis afflictio. Verum quia male facere hic opponitur benefacere, hinc melius haec non ad ipsum jurantem, sed ad tertium referas, q. d. Homo qui juraverit aliquem affligere, intellige juste, ut cum parentes jurant se castigaturos filios; loquitur enim Deus hic de malo poenae, non culpae: nam malum culpae non est materia juramenti, quod tamen hic requiritur, ut patet ex Hebraeo, qui sic habet: Ad omne quod loquetur homo in juramento, vel effutierit; NUI bata enim effutire, vel temere et inconsiderate proloqui significat.


Oblita, Postea Intellexerit Delictum Suum

OBLITAQUE (ita ut non impleverit juramentum) POSTEA INTELLEXERIT DELICTUM SUUM, — juramenti sui obliti et neglecti. Hebraice est, cum cognoverit quod deliquerit in aliquo horum. Unde patet sacrificium, quod sequitur, ad omnes praecedentes casus referendum esse; idque docet S. Augustinus, Quaest. 1.


Versus 5: Agat Poenitentiam pro Peccato

5. AGAT POENITENTIAM PRO PECCATO, — ut scilicet illud agnoscat, de eo doleat et conteratur; alioquin enim sacrificium quod offert parum ei proderit, sed ut ei prosit, ex contritione procedat necesse est. Unde idem intellige in omnibus aliis sacrificiis, etiamsi non exprimatur. Hebraea et Chaldaeus habent: Confiteatur peccatum in quo peccavit. Unde Hebraei tradunt specialem hic requisitam fuisse peccati confessionem, istam videlicet, ut offerens manus suas habens inter victimae cornua diceret: «Obsecro, Domine, peccavi, inique egi, praevaricatus sum, sic et sic feci, ecce poenitet me, et pudet me operum meorum, nunquam revertar ad rem istam.» Traduntque nihil profuisse sacrificia, nec expiasse peccata, nisi tescuba veiddui, id est poenitentia et confessio haec accessissent, juxta id quod praecipitur Numer. cap. V, 7: «Confitebuntur peccatum suum quod fecerunt.» Hebraei etiamnum hanc specialem peccatorum confessionem faciunt in die expiationis, et loco satisfactionis sibi plagas infligunt, uti ex ipsismet audivi. Vide ergo quam particularis fuerit Judaeorum confessio, cum haeretici apud Christianos generalem esse volunt.

Ritus confessionis particularis Judaeorum.


Versus 6-7: Offerat Agnam sive Capram

6 et 7. OFFERAT DE GREGIBUS AGNAM SIVE CAPRAM, etc.; SIN AUTEM NON POTUERIT OFFERRE PECUS (pecudem; hebraice est, si manus ejus non potuerit tangere sufficientiam ovis, id est, si tam pauper sit ut non suppetat ovis), offeret duos turtures, vel DUOS PULLOS COLUMBARUM DOMINO: UNUM PRO PECCATO, ALTERUM IN HOLOCAUSTUM.


Nota de Ordine Offerendi

Nota: Prius debebat offerri turtur unus pro peccato, deinde alter in holocaustum, quia non est pretiosa laus Dei in ore peccatoris. Carnes turturis immolati pro peccato cedebant totae sacerdoti, nihil Deo, uti fiebat in aliis sacrificiis pro peccato, ut patet Levit. VI, 26. Ita Abulensis.


Tropologice — Modi Poenitentiae

Tropologice S. Gregorius, Isychius et Radulphus per ovem, turturem, columbam varios poenitentiae modos accipiunt. «Si pecus, aiunt, offerre, id est poenitere in carnis afflictione nequeas, da turturem, id est contritionem et gemitum, quod non possis digna satisfactione peccatum abluere; da duos pullos columbarum, id est consecra mentem tuam contemplationi, et coelesti conversationi, ac plenissime te Deo trade; retorque caput ut collo haereat, quia qui vitam in deliciis egit, si morte vicina et aetate fessa vanitatem studiorum suorum intelligit, si jam seit plangere quod vitam perdidit, caput a corpore secernat, mentis scilicet intentionem a procurandis carnis voluptatibus avertat; nec tamen caput ipsum penitus abrumpendum est, quia cura quae carnis desideriis negatur, sustentandis necessitatibus debetur,» inquit Radulphus.

Alia allegorica S. Gregorii.


S. Gregorius de Votis et Poenitentia

Paulo aliter haec accommodat S. Gregorius, lib. XXXII Moral. cap. II: «Juramentum, ait, proferre, est nos voto divinae servitutis alligare; et cum bona opera promittimus, nos bene facere spondemus; cum vero abstinentiam cruciatumque carnis nostrae vovemus, male ad praesens nos nobis facere juramus; sed quia nullus quamlibet devotus est, qui inter ipsa pia vota non peccet, pro peccato agnam, id est activae vitae innocentiam, offerat, aut capram quae in rupibus pascitur, id est ad pastum contemplationis se accingat. Si haec non possit, det duos turtures, vel duos pullos columbarum, id est duplicem poenitentiae gemitum, quia scilicet et recta non fecit, et prava operatus est.»


Versus 11: Similae Partem Ephi Decimam

11. QUOD SI NON QUIVERIT MANUS EJUS OFFERRE TURTURES, etc., OFFERET PRO PECCATO SUO SIMILAE PARTEM EPHI DECIMAM. — Decima ephi est gomor, quae erat mensura quotidiani victus et manna, ut dixi Exodi cap. XVI, vers. ult. Haec omnia ad omnes praecedentes hoc capite casus pertinent, uti superius dixi.


Allegorice — Christus Decima Ephi

Allegorice, Christus est decima ephi, seu trium modiorum, quia Christus habet in se SS. Trinitatis plenitudinem, sed ut decima, quia humanitas multo minor et inferior est deitate. Rursum ut decima, quia Christus perfectissime Decalogum adimplevit, inquit Isychius.

Christus est decima ephi.


Tropologice — Confessio Peccatorum

Tropologice, Radulphus per decimam ephi accipit integram peccatorum confessionem; denarius enim est numerus plenus et perfectus.


Non Mittet in Eam Oleum

NON MITTET IN EAM OLEUM, — quod de more ex lege Levit. II, 1, in mincha, id est sacrificium similae, immitti solet. Vetatur ergo hic oleum in sacrificio pro peccato, cujus sanctionis, uti et aliorum ceremonialium causa prima fuit, voluntas et electio Dei. Secunda causa mystica fuit, ut scilicet significetur peccatorem expertem esse laetitiae et lucis; oleum enim laetitiae et lucis est symbolum. Ita Theodoretus, Procopius et Cyrillus, lib. XV De Adoratione in spiritu; nam, ut ait Cyprianus, sermone De Lapsis: «Hoc sunt peccata lapsis, quod grando frugibus, quod turbidum sidus arboribus, quod armentis pestilens vastitas, quod navigiis saeva tempestas.» Et S. Martialis, epist. ad Burdegal.: «Peccata, ait, sunt spinae, quae per multas amaritudines, invidias et dolositates, non sinunt gaudium et oleum Spiritus Sancti in vobis dominari.»

Hostia pro peccato caret oleo, id est luce et laetitia.


Alia Interpretatio de Absentia Olei

Aliter Isychius et Radulphus: «Peccator, ait, non debet se mulcere oleo,» id est non debet praesumere de peccati venia et indulgentia, sed anxiari et timere ne forte eam non assequatur.


Nec Thuris Aliquid Imponet

NEC THURIS ALIQUID IMPONET, QUIA PRO PECCATO EST. — Thus hic vetatur in victimis pro peccato, ut per hoc designetur peccatum non bene ut thus, sed pessime olere, et esse abominabile coram Deo. Ita Cyrillus, lib. XV De Adoratione, Procopius et Theodoretus. Secundo, deest hic thus, id est oratio, quia, ut inquit Radulphus, «peccator libera fronte veniam petere non debet, cum dignam non exhibeat satisfactionem; petat, quasi non petendo; speret, sed quasi desperando, dum et se indignum venia confitetur, et tamen sola Dei misericordia fieri posse credit, ut salvetur. Unde Ecclesia orare Deum nos docet, ut dimittat quae conscientia metuit, et adjiciat quae oratio non praesumit.» Et Isychius: «Thus, ait, hic non apponitur, quia nescit peccator utrum boni odoris sit ejus oratio, quam frequenter praevaricatus est.» Unde Joel cap. II: «Convertimini, ait, ad Dominum, quia benignus est; quis scit si convertatur et ignoscat, et relinquat post se benedictionem?»

Caret et thure, id est bono odore.


Versus 12: In Monimentum Ejus Qui Obtulerit

12. IN MONIMENTUM EJUS QUI OBTULERIT. — Ut scilicet Deus recordetur offerentis. Vide dicta cap. II, vers. 2.


Versus 13: Rogans et Expians

13. ROGANS ET EXPIANS, — rogans ut remittatur ei, patet ex Hebraeo.


Reliquam Partem Habebit Sacerdos

Reliquam vero partem (ex simila oblata pro peccato) ipse (sacerdos offerens) HABEBIT IN MUNERE. — Hebraice, sicut munus, quo scilicet eum vult remunerari Deus, pro labore et ministerio tabernaculi; mincha enim hebraice subinde quamvis oblationem et quodvis donum significat. Septuaginta vertunt, reliquum erit sacerdoti, sicut sacrificium similae, quod scilicet ex lege ei cedere debet, de quo cap. VI, vers. 16.


Versus 15: Praevaricans Caeremonias per Errorem

15. ANIMA SI PRAEVARICANS CEREMONIAS PER ERROREM. — Nam si scienter eas praevaricata esset, non expiabatur per sacrificium arietis quod hic praescribitur, sed morte puniebatur, ut patet Numer. XV, 3. Unde vers. 18 hic dicitur: «Orabit pro eo, quia nesciens fecit.» Pari modo Gentilium haec erat sanctio: «Sacrum, sacrove commendatum qui clepserit rapseritve, parricida esto,» uti refert Cicero, lib. II De Legibus.


In His Quae Domino Sunt Sanctificata

IN HIS QUAE DOMINO SUNT SANCTIFICATA, — v. g. si laicus comedat de carnibus Deo immolatis, ut dicitur cap. XXII, vers. 14.


Aries Qui Emi Potest Duobus Siclis

OFFERET PRO DELICTO SUO ARIETEM, QUI EMI POTEST DUOBUS SICLIS. — Hebraice, juxta aestimationem, vel pretium argenti siclorum, puta minimum duorum. Ita Vatablus. Adde verisimile esse in Hebraeo שקל legendum esse in plurali שקלים scekalim, id est siclorum, sed in duali scekalaim, id est duorum siclorum. Siclus continebat quatuor regales Hispanicos: duo ergo sicli argentei faciebant octo regales Hispanicos, id est duos florenos Brabanticos. Radulphus asserit Septuaginta vertisse arietem pretii 50 siclorum, idque ad mysterium, inquit, ut scilicet significaretur confessionem fidei quam siclus significat, qua aries, id est Christus, acquiritur, per quinquagesimam, id est Spiritum Sanctum in Pentecoste effusum, hominibus dari. Verum Graeca, Regia et Romana carent jam omni numero, et certum est τὸ 50 irrepsisse: nil enim tale habent Hebraea, Chaldaea et Latina; et constat 50 siclis non arietem, sed bovem tunc emi solitum. Aries enim duobus siclis emi poterat, uti dicitur hoc versu.


Juxta Pondus Sanctuarii

JUXTA PONDUS SANCTUARII, — id est justi ponderis, ut siclo qui in sanctuario asservatur, tanquam justissimi ponderis, aequiponderet, uti dixi Exod. XXX, 24, et patet Levit. cap. ult. vers. 25, ubi dicitur: «Omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur.»


Versus 16: Restitutio cum Quinta Parte Superaddita

16. IPSUMQUE QUOD INTULIT DAMNI RESTITUET, ET QUINTAM PARTEM PONET SUPRA. — Ut scilicet haec quinta pars superaddita, sit in compensationem injuriae, quam praeter damnum irrogavit Domino ejusque sacris. Hinc patet, si quis per errorem surpasset res sanctificatas et oblatas Deo, puta carnem vel adipem, qui soli Deo in victima cedebat, hic debebat primo, offerre arietem in sacrificium; secundo, restituere rem usurpatam, et insuper quintam, ut v. g. si quinque usurpasset, restitueret sex: Deus enim hic privatae personae vicem subit; haec enim sanctificata Deo specialiter, quasi privatae personae erant propria, erantque quasi peculium Dei. Unde restitutio eorumdem eidem erat debita. Haec ergo praescribitur hic, addita insuper mulctae loco quinta parte.

Restitutionem exigit Deus.


Nota de Restitutione in Pecunia

Nota: Haec restitutio facienda erat in pecunia, quae cedebat sacerdotibus (hi enim Dei vices in terra gerunt), idque insinuatur hic; nam alioqui ii qui holocausti partem per errorem comedissent, debuissent integrum animal restituere, quod Deo offerretur in holocaustum; nec enim pars animalis offerri poterat in holocaustum, sed totum animal: ergo ne totum animal restituere cogerentur, partis usurpatae pretium persolvebant sacerdoti. Ita Abulensis. Graece pro quintam partem, est ἐπίπεμπτον, «quod nos, ait Origenes, possumus dicere super quintas, nisi diceretur istud specialis cujusdam numeri apud illos esse vocabulum, quo indicaretur pro quinque alios quinque dandos, et unum super; ut, verbi gratia, intelligatur, qui furatus sit, vel usurparit in necessitate quinque nummos de sanctis, ipsos quinque restituere, et insuper alios quinque, uno etiam superaddito.» Verum melius τὸ ἐπίπεμπτον exponas juxta Hebraea, Chaldaea et Latina, quae habent quintam partem; loquitur enim Moses de poena non furti, de quo Exod. cap. XXII, vers. 1, sed abusus sanctificatorum.


Versus 17: Anima si Peccaverit per Ignorantiam

17. ANIMA SI PECCAVERIT PER IGNORANTIAM, FECERITQUE UNUM EX HIS QUAE DOMINI LEGE PROHIBENTUR, — omittendo in sacris caeremoniam aliquam nulli damnosam; de hoc enim casu hic agi, patet ex eo quod subditur: «Deliquit in Dominum,» et ex eo quod peccans juxta mensuram peccati jubetur arietem majoris vel minoris pretii offerre. Ita Cajetanus. Haec ergo lex distinguitur a praecedenti, vers. 15, quod illa agat de sanctificatis sive oblatis Deo, haec agat de ipsis sacris et ceremoniis. Distinguitur etiam ab illa cap. IV, vers. 27, quia illa generalis est, agitque de quibuslibet peccatis contra praecepta Dei moralia commissis, haec vero specialis est.


Versus 18: Orabit pro Eo, Quia Nesciens Fecerit

ORABIT PRO EO, QUIA NESCIENS FECERIT, — q. d. Orabit pro eo, dicens: Parce, Domine, huic qui deliquit in adhibendis caeremoniis a te praescriptis, quia nesciens id fecit.


Juxta Mensuram Aestimationemque Peccati

18. JUXTA MENSURAM AESTIMATIONEMQUE PECCATI, — q. d. Pro majori peccato meliorem et pretiosiorem offeret arietem, pro minori vero minorem et vilioris pretii. Aliter Abulensis, q. d. Tantus erit valor istius arietis qui offertur, quanta fuit aestimatio vel mensura posita in ariete pro peccato, id est duorum siclorum. Sed non advertit Abulensis ubi pretium duorum siclorum constituitur, non addi, «juxta mensuram aestimationemque peccati,» quia jam per legem certum pretium definiebatur; hic vero, ubi dicit: «Juxta mensuram aestimationemque peccati,» non constitui nec definiri pretium duorum siclorum, sed illud arbitrio et aestimationi sacerdotis relinqui, ut ipse pro majori peccato majoris pretii arietem, pro minori minoris pretii injungat. Ita Ribera. Unde hebraice est, juxta aestimationem tuam, scilicet, o Moses, et consequenter tuam, o Aaron et sacerdos; haec enim sacra spectant ad Mosen, quatenus ipse erat princeps sacrorum et sacerdos. Unde in iis Aaron et sacerdotes ei successerunt.