Cornelius a Lapide

Leviticus VI


Index


Synopsis Capitis

Describitur hostia pro peccato injuriae in proximum. Deinde quid ex singulis hostiis cremandum sit, quid comedendum; unde vers. 9, describitur in hac re lex et ritus holocausti, et ignis perpetui; vers. 14, ritus minchae; vers. 20, ritus hostiae in consecratione sacerdotum; vers. 25, ritus hostiae pro peccato.


Textus Vulgatae: Leviticus 6:1-30

1. Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 2. Anima quae peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit, 3. sive rem perditam invenerit, et inficians insuper pejeraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines, 4. convicta delicti, reddet 5. omnia quae per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat. 6. Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, juxta aestimationem mensuramque delicti: 7. qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccavit.

8. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 9. Praecipe Aaron et filiis ejus: Haec est lex holocausti: Cremabitur in altari tota nocte usque mane; ignis ex eodem altari erit; 10. vestietur tunica sacerdos et feminalibus lineis; tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens juxta altare, 11. spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferet eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet. 12. Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum. 13. Ignis est iste perpetuus, qui nunquam deficiet in altari. 14. Haec est lex sacrificii et libamentorum, quae offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari. 15. Tollet sacerdos pugillum similae, quae conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est; adolebitque illud in altari, in monimentum odoris suavissimi Domino; 16. reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento, et comedet in loco sancto atrii tabernaculi; 17. ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto. 18. Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini; omnis, qui tetigerit illa, sanctificabitur. 19. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 20. Haec est oblatio Aaron, et filiorum ejus, quam offerre debent Domino in die unctionis suae. Decimam partem ephi offerent similae in sacrificio sempiterno, medium ejus mane, et medium ejus vespere: 21. quae in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino 22. sacerdos, qui jure patri successerit; et tota cremabitur in altari. 23. Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo. 24. Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: 25. Loquere Aaron et filiis ejus: Ista est lex hostiae pro peccato: In loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est. 26. Sacerdos qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi. 27. Quidquid tetigerit carnes ejus, sanctificabitur. Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto. 28. Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur; quod si vas aeneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua. 29. Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est. 30. Hostia enim quae caeditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in Sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni.


Versus 1: Anima quae peccaverit, contempto Domino

1. ANIMA QUAE PECCAVERIT, ET, CONTEMPTO DOMINO, NEGAVERIT PROXIMO SUO DEPOSITUM. -- Et significat id est, ut et vers. 14, et cap. V, vers. 1, et Matth. cap. XIII, 41, ubi dicitur: «Colligent de regno ejus omnia scandala, et (id est) eos qui faciunt iniquitatem.» Et Colos. II, 8: «Videte ne quis vos seducat per philosophiam, et inanem fallaciam,» q. d. Non damno veram philosophiam, quae nil falsum docet, sed eam quae sit captiosa et inanis fallacia; damno erroneam, damno errores philosophorum adversantium veritati.


Nota de "contempto Domino"

Nota vi contempto Domino, q. d. Qui falso negat depositum occultum et secretum, hic peccat in Dominum, qui solus vidit illud deponi, eo quod res ageretur sine testibus. Contemnit enim Domini praesentiam, omniscientiam, judicium et vindictam. Non ergo agitur hic de eo, qui formaliter contemnit Dominum, dicendo per superbiam: Nolo obedire Deo; talis enim occidendus erat, juxta legem Num. XV, 30. Vide Abulensem ibidem, Quaest. XLIII.


Aut calumniam fecerit

AUT CALUMNIAM FECERIT, -- puta per calumniam et fraudem aliquem laeserit, ita Septuaginta, damnum videlicet dando, et bona alterius fraude occupando. Unde Aquila, Symmachus et Theodotion, teste Isychio, vertunt, si calumniatus est aliquid.


Versus 3: Et quodlibet aliud

3. Et quodlibet aliud. -- Hebr. additur ex illis, scilicet quibus solet fieri fraus, aut damnum aliud irrogari proximo, uti fit in omnibus casibus hic enumeratis.


Error Calvini de satisfactione refutatur

Calvinus vult hoc sacrificium, de quo hic loquitur Scriptura, per synecdochen etiam ad alia peccata sponte et scienter admissa extendi: adeoque nullam peccati cujuspiam expiationem fuisse apud Judaeos, nisi per sacrificium, idque ad hoc, ut ea ratione opera satisfactionis elidat et enervet. «Unde, ait ipse, refellitur diabolicum figmentum de satisfactionibus, quibus se a Dei judicio redimi imaginantur Papistae. In hunc finem fabricantur opera supererogationis, quae meritoria sint ad poenam redimendam; inde et Purgatorium emersit.»

Verum id falsum esse aperte convincitur (ut alia taceam) ex hac clausula, quae pro similibus injuriis et damnis proximo illatis tantum, hoc sacrificium praecipi aperte docet. Unde pro idolatria voluntaria, divinatione, schismate, caede parentum, etc., nulla particulatim erant indicta sacrificia; similiter pro peccatis internis nullae hic statuuntur victimae, sed tantum pro externis; certum tamen est omnia haec actu contritionis potuisse expiari, ad quem omnes prophetae peccatores adhortantur, eis veniam promittentes. Porro haec nihil faciunt ad satisfactionem, quae pro poena tantum temporali redimenda valet; imo hinc argumentum pro satisfactione retorqueo: Sacramenta illa vetera non valebant ad expiationem culpae per se, sed tantum poenae temporalis, ut ostendi cap. I, vers. 4: ergo valebant per modum satisfactionis. Satisfactionem enim Catholici doctores vocant, redemptionem poenae temporalis, quae manet remissa culpa. Vide Bellarminum et Suarez in illa materia.


Versus 4 et 5: Reddet omnia quae per fraudem voluit obtinere

4 et 5. Reddet omnia quae per fraudem voluit obtinere. -- Obtinere, id est retinere; si enim tantum voluit et concupivit rem alienam, nec obtinuit, non tenetur ad restitutionem: pro actu enim interno nulla est restitutio facienda, aut unquam fuit; sed tantum pro re aliena sublata, vel damno alteri reipsa allato, patet ex Hebr. Imperatur hic alieni restitutio, ne quis putet se posse solo sacrificio placare Deum, eoque facto alienum retinere, seque ex praeda locupletare; qui fuit error Graecorum aliquorum, teste Guidone Carmelita.

Et quintam insuper partem. -- Hanc addere jubebatur peccans, tum pro injuria, tum pro damno, quod ex absentia rei suae interim passus est dominus.


Convicta delicti — Typus confessionis

4. CONVICTA DELICTI. -- Hebr. est, cum deliquerit: sic et Septuaginta; sed delinquere accipiunt ipsi abusive, pro eo quod est delictum suum agnoscere. Ita Vatablus. Ita et Chaldaeus exponit cap. V, vers. ultimo. Pari abusione delinquere significat delictum expiare, et delictum ipsum passim hic vocatur ipsa hostia delicti expiatrix; sic mundare significat mundum declarare, cap. XIII, vers. 14, 25, 27. Pari modo intellige quod vertit Noster, convicta delicti, scilicet non a testibus, sed a seipsa et sua conscientia, qua pungente sacerdoti delictum istud confitetur. Id clarius exprimitur Num. V, 7, ubi idem hic casus repetitur; nam de occulto peccato hic agi, patet ex eo, quod de publico peccato jam egerit, legesque sanxerit Moses toto cap. XXII Exodi, ac nominatim vers. 8, ubi fraudator, convictus de fraude, jubetur solvere non simplum, uti hic dicitur, sed duplum. Idem patet ex Josepho, qui, cum esset sacerdos, optime haec scire potuit. Ipsius haec sunt verba lib. III Antiquit. X: «Qui sciens peccavit, nemine conscio, arietem offert, lege ita jubente;» ergo is qui sciens peccat, licet occulte, jubetur hic adire sacerdotem, et peccatum illi detegere, ut pro ejus arbitrio aries deligatur, et ipse pro peccatore oret. Sic et Philo: «Si quis, ait, mentitus fuerit de societate, aut deposito, aut rapina, aut inventione rei perditae; deinde ad vitandam suspicionem jurare non recusarit; et tandem arguente se intus conscientia, perjurium suum abnegationemque ipse damnans, confessus fuerit, ac veniam petierit, merebitur delicti oblivionem.»

Unde videas hic rursum confessionis sacerdotalis legis novae typum et figuram, uti et satisfactionis, in eo quod subditur: «Juxta mensuram aestimationemque delicti,» ut scilicet si delictum esset grave, daret offerens arietem meliorem; sin esset leve, daret viliorem et minoris pretii, pro sacerdotis, cui confitebatur delictum, judicio et arbitrio, ut ait Josephus; nam verba illa non patientur alium sensum, nisi torqueantur. Vide dicta cap. V, vers. 18. Erat ergo sacerdos hic quasi judex, peccator erat reus et sui accusator, aderat ejus satisfactio, aderat et oratio sacerdotis, quae erat vice absolutionis.


Moralia de confessionis necessitate et fructu

«Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur,» ait Sapiens, Prov. XXVIII. S. Augustinus in illud Psalm. XXXI, 5, Delictum meum cognitum tibi feci: «Non operui, ait, sed aperui, ut operires; non celavi, ut tegeres. Nam quando homo detegit, Deus tegit; cum homo celat, Deus nudat; cum homo agnoscit, Deus ignoscit.» «Gehennam, ait Tertullianus, lib. De Poenitent., exomologesis extinguit.» Et infra: «Peccator restituendo sibi institutam a Domino exomologesin sciens, praeteribit illam, quae Babylonium regem in regna restituit? Cum te ad fratrum genua protendis, Christum contrectas, Christum exoras.» Audi quid de S. Ambrosio confessiones suorum privatim audiente scribat Paulinus in ejus Vita: «Quotiescumque illi aliquis ob percipiendam poenitentiam, lapsus suos confessus esset, ita flebat, ut et illum flere compelleret; videbatur etiam sibi cum jacente jacere. Causas autem criminum, quas illi confitebantur, nulli nisi Domino soli, apud quem intercedebat, loquebatur.» S. Pacianus in Paraenesi ad poenitent.: «Vos, fratres, ait, appello, post impudentiam timidos, post peccata verecundos, qui peccare non erubescitis, et erubescitis confiteri. Rogo vos per illum Dominum, quem occulta non fallunt, desinite vulneratam tegere conscientiam; prudenter aegri medicos non verentur, ne in occultis quidem partibus, etiam secaturos, etiam perusturos.»

S. Chrysostomus, hom. 33 in Joann.: «Vos, ait, hortor, dilectissimi, ut, etsi nemo opera nostra videat, singuli suam conscientiam ingrediantur, et judicem sibi rationem constituant, errata sua in medium adducant, nisi velint in die illa horrenda universo orbi ea manifeste patere.» Joannes Climachus, gradu 4: «Ante omnia, ait, culpas nostras praeclaro judici nostro soli confiteamur, omnibusque si ille jusserit, confiteri simus parati.» Additque sine confessione quae fit homini, nullum posse consequi remissionem.

Vis fructum confessionis et exempla? Astion Martyr, ut habet ejus Vita, per confessionem curatus fuit a turpi cogitatione, et diabolus ab eo in specie pueri nigri cum ignea facula recessit, dicens: «Confessio tua, o Astion, magnas meas vires contrivit, et inermem me reddidit.»

S. Macarius Theopemptum verecundantem confiteri sua peccata, ei confitendo, ad confessionem impulit, atque a blasphemiae tentatione et diabolo liberavit. Idem fecit S. Ignatius. Nam Parisiis confitendo peccata juventutis suae cuidam sacerdoti impuro, magna contritione, multisque lacrymis, eum pariter ad lacrymas et confessionem impulit. Serapion apud Cassianum, Collat. II, XI, solitus furari paximatium ad explendam gulam, publice hoc ipsum confessus, omni tentatione gulae et furti in perpetuum liberatus est. Daemon enim specie lampadis de sinu ejus egredi visus, imo faetore totam cellam replevit. «Nihil ergo, inquit Cassianus, sic noxium est monachis, et laetificat daemones, quam si patres spirituales celent suas cogitationes.»

Alius tentatus fornicatione per 14 annos, cum assidua abstinentia eam superare non posset, publice tandem confitendo eam, superavit. «Confessio, ait S. Isidorus, lib. I, cap. XII, sanat, confessio justificat, confessio peccatis veniam donat. Nulla tam gravis est culpa, quae per confessionem non habeat veniam.» Quin et Hugo, lib. De Claustro animae, audet dicere: «Si veniret daemon ad capitulum confessionis (si videlicet serio poenitere, conteri et confiteri posset), impetraret indulgentiam remissionis. Satan expulsus est a capitulo coeli, Adam a capitulo paradisi, Judas a capitulo Christi. In primo fuit culpa superbiae, in secundo inobedientiae, in tertio avaritiae,» quam nemo eorum agnoscere et confiteri voluit.


Testimonia Gentilium de confessione

Audi et Gentiles. Seneca, lib. De Moribus: «Ubi, ait, est confessio, ibi est remissio.» Pythagoras dicebat peccata non esse verbis tegenda, sed detegenda, ut reprehensionibus curentur. Aristoteles dicebat non multum ab impeccabili distare eum, qui peccatum, ut decet, confiteretur. Testis est Maximus, serm. De Confessione.

Attila rogatus a S. Lupo Trecensi episcopo, quis esset, qui tot regibus devictis cuncta sibi subderet, confessus est, dixitque: «Ego sum Attila Hunnorum rex, Dei flagellum.»

Creusa apud Euripidem in Ione, ut flagellantis conscientiae stimulos confessione leniret, detexit occultum suum stuprum.


Versus 6: Pro peccato autem suo offeret arietem

6. Pro peccato autem suo offeret arietem. -- Nota: Moses in peccatis per ignorantiam admissis, plebeio jussit offerre capram; hic vero eidem in peccatis scienter admissis, jubet offerre arietem, qui melior et pretiosior est capra: sicut peccatum ex scientia admissum majus est peccato ex ignorantia facto. Non meminit autem Moses hic pontificis, aut principis, aut populi totius, quia praesupponit hos ex scientia non peccaturos. Sic Solon, rogatus cur non constituisset poenam parricidio, respondit se id neminem facturum putasse, ne non tam prohibere quam admonere videretur. Si tamen pontificem, principem, aut totum populum ex scientia peccare contigisset, voluit Deus eos infimorum quoque hominum poenis affici, et eadem atque illos offerre sacrificia, ut pares essent poena iis, quibus virtute non erant.


Versus 9: Haec est lex holocausti

9. Haec est lex holocausti, -- jugis scilicet; jussit enim Deus quotidie sibi duos agnos jugiter offerri in holocaustum, unum mane, alterum vespere, ut patet Num. xxviii, 3. Unde unum dictum est matutinum, quia mane primo loco ante omnia sacrificia alia offerebatur; aliud vespertinum, quia vespere et ultimo loco offerebatur: illud pro diurnis, hoc pro nocturnis Dei beneficiis, ait Philo. Vide dicta Exodi xxix, 38.


Nota de structura hujus capitis

Nota: Sicut cap. i, ii, iii, iv, descripsit Moses ritum immolandi, primo, holocaustum; secundo, mincha; tertio, hostiam pacificam; quarto, hostiam pro peccato: ita hoc cap. describit quid de victima qualibet sit faciendum, scilicet quid cremandum sit, quid comedendum; hoc ergo versu id describit in holocausto; vers. 14 vero id describit in mincha; vers. 25, in hostia pro peccato; cap. seq. vers. 11, in hostia pacifica.


Interpretatio tropologica — Isychius

Tropologice Isychius: Sacerdos, inquit, et qui perfecte sapere vult, juge et continuum debet esse perfectionis holocaustum, ut a perfecta sapientia incipiens in mane aetatis et juventutis, in eadem vesperam senectutis et vitae suae finiat.


Cremabitur in altari tota nocte

Cremabitur in altari tota nocte usque mane. -- «Cremabitur,» scilicet vespertinum juge holocaustum, ideoque necesse erat holocausti hujus partes successive imponi altari, ut sacrificium duraret a vespera usque mane. Hebraice enim est, hoc holocaustum erit ad adustionem, vel in adustione super altare tota nocte. Quare necesse erat sacerdotem in tabernaculo vigilare tota nocte, qui hasce holocausti partes vicissim poneret, et disponeret in altari, ut sic sensim tota nocte cremarentur; idque ad hoc, ut hac ratione jugiter hisce sacrificiis, tam die quam nocte tota coleretur et honoraretur Deus, indeque vocatum est juge sacrificium. Caeteris ergo dormientibus, invigilare sacris debebat sacerdos, uti jam Religiosi in canendis Matutinis Deique laudibus pervigilant. Secus erat in matutino holocausto; hoc enim sequebatur legem communem, ideoque sicut alia holocausta, totum simul cremabatur; post illud enim alia holocausta et sacrificia erant offerenda et cremanda. Ita Abulensis et alii. Quin et nonnulli, quod hic dicitur de jugi sacrificio vespertino, a pari vel simili intelligunt de matutino, ut similiter tota die lento igne cremaretur usque ad tempus sacrificii vespertini, nisi scilicet alia holocausta jugi matutino succederent; tunc enim illa lento igne cremata, totum diem usque ad tempus sacrificii vespertini occupabant. Idque congruum videtur, nimirum ut tota die et nocte altare fumaret, et sacrificium evaporaret, quo scilicet perenni ejus crematione et suffitu coleretur summa Dei majestas, semper a nobis adoranda, perpetuisque victimis honoranda. Quod si verum est, duplici titulo hoc sacrificium erat juge. Primo, quia jugiter, id est per totam diem et noctem in altari ardebat, vel in se, vel in victimis sibi succedentibus juxta modum jam explicatum. Ita Lyranus, Dionysius, Cajetanus et noster Lorinus, ac insinuant Septuaginta, qui juge sacrificium, Exod. xxix, 38, vocant thysian endelechismou, id est oblationem assiduitatis sive continuationis, quae assidue et continue Deo adoleretur. Rursum licet per holocaustum proprie hic intelligatur juge, uti docet Hesychius, Abulensis et Hugo Victorinus, tamen Radulphus, lib. iv, cap. 1, quodlibet accipit, vultque sanciri hic, ut cujuslibet holocausti qualibet hora, etiam matutina oblati incensique caro, tota sequenti nocte super altare relinquatur, ut sensim evaporans in fumum et cinerem abeat. Nimirum hoc ritu monebat Deus fideles, ut mysticis charitatis, orationis, aliarumque virtutum victimis, jugiter illi succedentibus Deum colerent, nec ullum tempus, imo nec ullum momentum hac victima Deique cultu vacuum esse debere. Unde S. Bernardus: «Omne tempus, inquit, quo de Deo non cogitas (eum amando, laudando, invocando), te perdidisse existima;» ac S. Dominicus, et ex eo S. Thomas Aquinas: «Religiosus, inquit, semper cum Deo aut de Deo loquatur.»


Interpretatio tropologica — Radulphus

Tropologice: «Vir perfectus tota nocte hujus saeculi et praesentis vitae, ignis sui, id est charitatis et fervoris sui flammam illustrem servare debet; ut, vero mane (aeternae gloriae) illucescente, sub Dei praesentia in aeternum fulgeat,» inquit Radulphus.


Versus 10: Ignis ex eodem altari

10. Ignis (quo scilicet comburetur juge holocaustum jam dictum) is eodem altari erit, -- q. d. Ignis hic erit ipsius altaris, non alienus, non aliunde illatus. Unde hebraice est, ignis altaris ardebit, vel accendetur in eo, scilicet altari, q. d. Aliunde non inferetur ignis in altare, sed in ipso jugiter erit ardens. Hoc Gentiles imitati sunt impulsu daemonis, qui est simia Dei et divini cultus; nam in sacrificiis religioso igne ex certa materia utebantur. Unde in iis ignem ex olea, lauro, vel crassioris corticis quercu, aut cujus caudex cavus fungosusque foret, accendere vel adolere nefas erat; haec enim ligna habebant ut ominosa et detestata. Porro hunc ignem victimarum subdita face accendebant, et eum partim ex fumo quos globos volveret, quantumve se attolleret, partim ex flamma, si lucidior aut obtusior, et qua specie foret, ii qui Capnomantes dicebantur, observabant, indeque divinabant, teste Giraldo, syntag. 17.

Hinc rursum apud Persas et Romanos sacer ignis jugiter ardebat, cujus cura demandata fuit virginibus Vestalibus: de hoc igne plura cap. ix, vers. 23 et 24.


Interpretatio tropologica — Altare est cor

Tropologice, altare est cor, fidelis Christianus est sacerdos, ignis lucens et ardens, inquit Origenes, homil. 4, est lucerna fidei et charitatis, de qua dicitur Luc. xii, 35: «Lucernae ardentes (sint) in manibus vestris.» Hic ignis, inquit S. Gregorius, lib. xxv Moral. vii, lignis, id est exemplis Patrum et praeceptis Dominicis, quotidie fovendus et excitandus est, idque mane, id est matutina oratione et meditatione (quod quam utile sit, utinam intelligant et reipsa in praxi experiantur omnes, praesertim Ecclesiastici), estque in cordibus electorum inextinguibilis: nam etiam post hanc vitam fervor charitatis eorum mentibus accrescet; quisque huic semet quotidie holocaustum imponit, quia omne vitium quod in se male vivit, exurit; imponit et adipes pacificorum, quia interna novae charitatis impinguatio, pacem inter nos et Deum faciens, odorem de nobis suavissimum reddit. Ita et Rupertus.


Versus 11: Spoliabitur prioribus vestimentis

11. Spoliabitur prioribus vestimentis. -- Quia licet oblatio cinerum ex altari, esset functio sacra in loco sacro, tamen elatio eorumdem extra castra non erat sacra. Unde eos efferens sacerdos, vestes sacras quas sacrificans induerat, exuebat, easque relinquebat in loco sancto sive tabernaculo, et induebat vestes suas vulgares.


Usque ad favillam consumi faciet

Et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet, -- non cineres, sed cineribus mixtas partes lignorum, necdum omnino in cinerem resolutas, et si quae partes adipis carnium vel ossium, igne non omnino consumptae remanserint, quae omnia sub cineribus comprehendit hic Moses: haec enim extra castra iterum comburenda erant, ut nil nisi cineres superesset: in cineres enim meros redigendum erat holocaustum.


S. Cyrillus de minimis officiis

Haec minima etiam a sacris hominibus fieri vult lex, ut ostendat nil eorum quae ad Dei cultum pertinent, exiguum aestimari debere, inquit S. Cyrillus, lib. xii De Adoratione.


Versus 12: Adolebit adipes pacificorum

12. Et imposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum, -- puta adipes cum renibus, quae ex hostia pacifica jussit Deus sibi offerri et cremari, cap. iii, vers. 3. Sensus ergo est: mane compone struem lignorum in altari, et impone illi omnes carnes holocausti, et si quae praeterea sint hostiae pacificae offerendae, accipe ex iis adipes earum, eosque pone super juge holocaustum, ut simul cum eo crementur. Nolo enim seorsim solum adipem cremari.


Versus 14: Haec est lex sacrificii et libamentorum

14. Haec est lex sacrificii et libamentorum. -- «Sacrificii,» scilicet farrei, non carnium; Hebraice enim est mincha, de quo cap. ii. Unde Noster se explicans subdit: «et libamentorum;» et hic significat id est. Libamenta enim hic vocantur, non a libando, sed a libis et panibus qui ex libamentis, id est ex simila et farre conficiuntur vel confici possunt. Unde quae hic libamenta, vers. seq. similam vocat.


Versus 16: Reliquam partem comedet Aaron

16. Reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis. -- Intellige, nisi polluti essent et contaminati; hi enim arcebantur sacris tam epulis quam locis, ut patet cap. xxii, vers. 6.


Nota de iis qui mincha comedere possunt

Nota: ex mincha, id est sacrificio farreo, poterant comedere soli masculi, scilicet soli sacerdotes eorumque filii, ut patebit vers. 18. Ex hostia vero pacifica pars illa quae cedebat sacerdoti, poterat comedi ab omnibus qui de familia erant sacerdotis, etiam feminis et servis emptitiis, non tamen mercenariis, ut patet cap. xxii, vers. 11. Unde filia sacerdotis, quae nupserat viro alterius tribus, non poterat ea vesci, nisi mortuo marito redisset ad domum et familiam patris, ut patet cap. xxii, vers. 13.

Denique hae sacrae epulae comedi debebant, «in loco sancto,» puta in atrio tabernaculi, uti habent hic Hebraea, Graeca, Chaldaea et Latina Romana; male enim legitur in Plantin.: in loco sanctuarii tabernaculi.


Versus 17: Non fermentabitur

17. Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum (q. d. Pars similae Deo oblata fermentari non potuit, juxta legem Levit. ii, 11; ergo nec decet reliquam ejus partem, quae sacerdotibus comedenda cedit, fermentari, quia haec etiam pars est sacrificii Domino oblati, et censetur illi oblata per sui partem seu pugillum, qui Domino incensus est: ideoque) Sanctum sanctorum erit (id est, sanctissimum erit ac separatum a profanis, cedetque solis sacerdotibus), sicut pro peccato atque delicto, -- q. d. Sanctissimum erit, sicut sanctissimum est sacrificium pro peccato et pro delicto: hoc enim peccata expiat, et sanctificat offerentes. Gravis hic est difficultas, quomodo distinguatur delictum a peccato, quam resolvam cap. vii, vers. 1.


Versus 18: Mares tantum stirpis Aaron comedent

18. Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. -- Putat Abulensis Mosen hic loqui de mincha, sive sacrificio pro peccato; illud enim a solis masculis debuisse comedi. Verum hoc arctius est; Moses enim loquitur in genere de mincha, sicut locutus est de holocausto, vers. 9: nam de hostia pro peccato agit vers. 25. Rursum minchae pro peccato non poterat imponi thus, quod tamen hic minchae imponi jubetur; ergo non agitur hic de mincha pro peccato. Quaelibet ergo mincha, id est simila Deo oblata, habebatur admodum sancta, perinde ac sacrificium pro peccato et delicto, ideoque non poterat comedi nisi a sacerdotibus eorumque filiis masculis. Ita Cajetanus.


Mincha purior hostia pacifica

Unde mincha, utpote purae similae sacrificium, purius et sanctius erat hostia pacifica: haec enim comedi poterat etiam a feminis et a servis familiae sacerdotis, uti dixi vers. 16.


Legitimum sempiternum erit

Legitimum sempiternum erit, -- quasi dicat: Haec lex et sanctio erit sempiterna, id est tamdiu durabit quamdiu durabit lex vestra; durabit semper, sive toto tempore legis veteris, donec ei lex nova succedat.


Omnis qui tetigerit illa sanctificabitur

Omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur, -- id est sanctificari debet et mundari, ne immundus sacra contingat et foedet. Futurum ergo hoc accipiendum est imperative, non indicative; alioqui enim falsam redderet sententiam, ut patet Aggaei ii, 14. Ita Abulensis.


Versus 20: Haec est oblatio Aaron et filiorum ejus

20. Haec est oblatio Aaron et filiorum ejus, -- id est pontificis et minorum sacerdotum; sic saepe inferius Aaron appellative sumitur pro pontifice quolibet. Nam de Aaronis persona haec accipi non possunt, utpote qui jam erat consecratus pontifex, antequam Leviticus a Deo dictaretur, ut patebit cap. viii, vers. 1. Ita aliqui.

Verum nihil prohibet Aaronem hic simpliciter capi pro ipso Aarone ejusque successoribus; nam valde probabile est in ejus consecratione, non tantum victimas carnium praescriptas Exod. xxix, sed etiam mincha hic praescriptum, fuisse Deo oblatum; in omni enim victima adhibebatur mincha, ut dixi cap. ii.

Deinde consecratio Aaronis fuit perfectissima, et exemplar consecrationis aliorum pontificum illi succedentium: ergo hoc mincha aliis adhibitum, multo magis Aaroni adhibitum fuit.

Dico ergo hic esse hysterologiam, atque hanc legem latam esse ante consecrationem Aaronis et ante Leviticum: hoc tamen loco reponi, quia Moses hoc loco simul pertractare voluit, quid de qualibet hostia esset faciendum, an illa cremanda esset an comedenda, ut dixi cap. vi, vers. 9.


Decimam partem ephi offerent

Decimam partem ephi offerent, -- puta unum gomor similae, quod totum igne comburebatur; nam, ut dicitur vers. 23: «Omne sacrificium sacerdotum igne consumetur;» secus erat in mincha laicorum: in illa enim tantum pugillus Deo adolebatur, reliquum vero cedebat sacerdoti, ut dixit Moses vers. 15 et 16.

Sacrificio sempiterno, -- quod semper deinceps in consecratione sacerdotum offerri debeat.


Versus 21: Sacerdos qui jure patri successerit

21. Offeret autem eam sacerdos qui patri jure successerit, -- puta sacerdotis filius primogenitus, nisi is, deformitate aliqua impediente munus pontificium, ab eo arceatur, de qua cap. xxi, vers. 18; tunc enim ejus loco succedebat secundo genitus, et eo deficiente tertio genitus. Apud Hebraeos enim pontificatus ad seniorem pontificis filium, sacerdotium ad reliquos ejus filios jure haereditario devolvebatur.


Versus 22: Tota cremabitur

22. Tota cremabitur. -- Hebraice erit calil, id est holocaustum, ut vertunt Septuaginta, et ut holocaustum tota cremabitur. Holocaustum ergo fieri hic idem est quod totum cremari; nec enim mincha proprie erat holocaustum: holocaustum enim erat victima, puta animal, mincha vero erat simila.


Versus 23: Omne sacrificium sacerdotum igne consumetur

23. Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur. -- «Sacrificium,» scilicet similae, vel farreum: hebraice enim est mincha; nam de victimis suis pacificis potuisse sacerdotes comedere, patet Exod. xxix, 28.


Versus 25: Sanctum sanctorum est

25. Sanctum sanctorum est, -- quasi dicat: Hostia pro peccato valde sancta est; est enim peccati legalis expiatrix, ac propterea eam immolari volo eodem loco quo holocaustum, scilicet ad septentrionalem plagam altaris holocausti, ac comedi in loco sancto, id est in atrio tabernaculi; denique sancio sanctum esse, quidquid eam tetigerit. Hinc latine sanctum a sancio venit; sancire enim proprie est consecrare aliquid sub sanguine hostiae; unde sanctum dicitur quasi sanguine consecratum, et sanctio proprie vocatur lex quae suo decreto terrorem poenae adjungit: sic sanctae erant victimae pro peccato, quia pro sanguine peccatoris suum sanguinem Deo offerebant.


Interpretatio mystica — Contritio ut holocaustum

Mystice, voluit significare Deus hostiam pro peccato, id est contritionem et paenitentiam (qua peccator se totum, suamque vitam et sanguinem Deo offert), sacrificium esse sanctissimum, sibique gratissimum instar holocausti. Ita Isychius.


Versus 26: Sacerdos qui offert comedet eam

26. Sacerdos qui offert, comedet eam. -- Ergo hostia pro peccato pertinebat ad solum offerentem, illique soli jure cedebat, ab eoque et filiis ejus masculis comedenda erat; poterat tamen offerens et alios sacerdotes eorumque filios masculos ad ejus esum advocare, ut patet vers. 29.


"Peccata populi mei comedent"

Et hoc est quod dicitur Osee iv, de sacerdotibus: «Peccata populi mei comedent;» peccata, id est hostias pro peccatis oblatas: est metonymia. Ita Cyrillus, Theophylactus et Theodoretus ibi; idque ut significaretur muneris sacerdotum esse, ut precibus et oblationibus suis peccata populi deleant et comedant, id est consumant. Ita Alexander Papa, epist. 2, et habetur I, Quaest. 1, cap. Ipsi sacerdotes; Anastasius Nicaenus, lib. Quaest. in Script., sub finem; Ruffinus in Osee iv, Theodoretus hic, Quaest. x, haecque causa affertur cap. x, vers. 17.

Averso et contrario sensu haec accipiunt, et in malos sacerdotes intorquent S. Hieronymus, Gregorius, homil. 17 in Evang., Bernardus, serm. 77 in Cantic.: «Sacerdotes, inquiunt, pravi peccata populi comedunt, quia peccata delinquentium fovent, ne temporalia stipendia amittant.» Verum hoc est praeter mentem Scripturae; sic enim Patres subinde ludunt in verbis Scripturae, dum ea aliis etiam contrariis rebus accommodant.


Versus 27: Quidquid tetigerit carnes ejus sanctificabitur

27. Quidquid tetigerit carnes ejus, sanctificabitur, -- id est, aliquo modo sanctum habebitur, ut non possit nisi certa praemissa caeremonia ad usum profanum rursus converti, ut si vestis erat, debebat lavari prius; non tamen transfundebat suo contactu similem sibi sanctitatem in res alias quas tangebat, ut patet Aggaei ii, 13, quia sic processus fuisset in infinitum.

Tropologice Radulphus: «Carnes, ait, hostiae pro peccato tangentem sanctificant, quia poenitentium gemitus imitantem emundant.»


Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa

Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto, -- puta in atrio tabernaculi, ut sic lota ad profanos usus redire, et a profanis hominibus indui possit. Abulensis pulchram hic dat regulam: «Si res, ait, sacra, quae contingebatur, talis erat, ut per contactum aliqua ejus pars, humor vel succus adhaereret rei tangenti, tunc res tangens aliquo modo sanctificabatur, alias non.» Verbi gratia, si sanguinem hostiae, si carnes Deo oblatas tangeret, sanctificabatur, non autem si tangeret altare, vasa sacra, aut vestes sanctas.


Versus 28: Vas fictile confringetur

28. Vas autem fictile, in quo cocta est (hostia pro peccato), confringetur, -- quia vas fictile cum sit porosum, facile humorem aliquem carnium sanctificatarum imbibit: quare illud confringi jubeo, ne deinceps profanis usibus serviat, itaque caro sancta vel humor sanctus profanis rebus misceatur indecenter et irreverenter. Aliam causam dat Theodoretus, Quaest. xii: «Vasa, inquit, viliora, utpote fictilia, conteri praecipit Deus; alia vero quae pretiosiora sunt lavari jussit, ut illa viliorum confractione legem immunditiae sanciret, doceretque quantum malum sit peccatum, quod hac hostia figuratur.» Hostia enim pro peccato, licet sancta sit, tamen quia pro peccato est, aliquid habet abominabile et abolendum.

Quod si vas aeneum fuerit (vel metallinum, a quo omnis caro sancta defricari possit, et effundi in locum mundum), defricabitur.


Versus 29: Omnis masculus de genere sacerdotali

29. Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus. -- Hostia ergo pro peccato a solis masculis, iisque sacerdotibus, aut eorum filiis comedi poterat.


Versus 30: Hostia cujus sanguis infertur in tabernaculum

30. Hostia enim quae caeditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum (quod fiebat in hostia pro peccato pontificis et totius populi, uti dictum est cap. iv, vers. 6 et 18), non comedetur, sed comburetur igni. -- Talis enim tota cremanda erat extra castra, uti jussit Deus cap. iv, vers. 12 et 21, quod etiam notat et citat Apostolus, Hebr. xiii, 11, uti dixi cap. iv.