Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Describitur lex et ritus hostiae pro delicto, et vers. 11, hostiae pacificorum, scilicet a quibus, et quando utraque comedi debeant. Deinde, vers. 23, vetat Deus esum adipis victimarum omnisque sanguinis. Denique, vers. 30, ex hostia pacifica pectusculum, et armum dextrum consignat sacerdoti sacrificanti.
Textus Vulgatae: Leviticus 7:1-38
1. Haec quoque lex hostiae pro delicto, Sancta sanctorum est: 2. idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto; sanguis ejus per gyrum altaris fundetur. 3. Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia, 4. duos renunculos, et pinguedinem quae juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis; 5. et adolebit ea sacerdos super altare: incensum est Domini pro delicto. 6. Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est. 7. Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto, utriusque hostiae lex una erit: ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit. 8. Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus. 9. Et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine praeparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur: 10. sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura aequa per singulos dividetur. 11. Haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino. 12. Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admixtione conspersas; 13. panes quoque fermentatos, cum hostia gratiarum, quae immolatur pro pacificis: 14. ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem; 15. cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane. 16. Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die; sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est: 17. quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet. 18. Si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti: quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminaverit, praevaricationis rea erit. 19. Caro, quae aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni: qui fuerit mundus, vescetur ex ea. 20. Anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum, quae oblata est Domino, peribit de populis suis. 21. Et quae tetigerit immunditiam hominis, vel jumenti, sive omnis rei quae polluere potest, et comederit de hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis. 22. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 23. Loquere filiis Israel: Adipem ovis, et bovis, et caprae, non comedetis. 24. Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis quod a bestia captum est, habebitis in varios usus. 25. Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo. 26. Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus. 27. Omnis anima, quae ederit sanguinem, peribit de populis suis. 28. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 29. Loquere filiis Israel, dicens: Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus. 30. Tenebit manibus adipem hostiae, et pectusculum; cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti, 31. qui adolebit adipem super altare; pectusculum autem erit Aaron, et filiorum ejus: 32. armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis. 33. Qui obtulerit sanguinem et adipem, filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua. 34. Pectusculum enim elevationis, et armum separationis tuli a filiis Israel de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus lege perpetua, ab omni populo Israel. 35. Haec est unctio Aaron et filiorum ejus in caeremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur, 36. et quae praecepit eis dari Dominus a filiis Israel religione perpetua in generationibus suis. 37. Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis, 38. quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandavit filiis Israel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.
Versus 1: Haec Quoque Lex Hostiae pro Delicto
Gravis hic est difficultas, quomodo distinguantur sacrificium pro peccato et sacrificium pro delicto.
Peccatum hebraice vocatur חטאת chattat; Septuaginta, ἁμαρτία; delictum vero hebraice vocatur אשם ascam; Septuaginta vertunt πλημμέλειαν. Hebraei peccatum interpretantur esse illud quod est contra praecepta affirmativa, quae ipsi in S. Scriptura tot esse asserunt, quot sunt ossa in corpore humano, nempe 248; delictum vero esse illud quod est contra praecepta negativa, quae ipsi tot numerant quot sunt dies in anno, videlicet 365.
Utraque sigillatim enumerat Genebrardus in fine Chronologiae suae editae. Secundo, e converso S. Augustinus hic, Quaest. XX, per peccatum intelligit culpam commissionis, per delictum culpam omissionis. Ita et S. Gregorius, hom. 21 in Ezech.: “Hoc, ait, inter peccatum et delictum distat, quod peccatum est mala facere, delictum vero est bona derelinquere, quae summopere tenenda sunt.” Addit S. Gregorius: “Vel certe peccatum in opere est, delictum in cogitatione.” Ita et plerique recentiores, ut Lyranus, Abulensis, Isidorus Clarius, Petrus Serranus. Alii aliter haec distinguunt. Verum dico peccatum, cum a delicto distinguitur (nam saepe haec duo pro eodem accipiuntur, ut patet cap. IV, V, VI), esse illud quod prudenter et scienter committitur; delictum vero quod ignoranter fit, puta per imprudentiam, oblivionem, vel etiam inscientiam, maxime juris; uti fit cum quis legem ignorat, vel ejus est oblitus.
Probatur primo, quia ita ea distinguunt Procopius hic, et S. Hieronymus in cap. XL Ezech. vers. 39, imo et Septuaginta ibidem; nam hi omnes delictum vertunt ἄγνοιαν, id est ignorantiam. Secundo, quia ita vertit noster Interpres, cap. V, vers. ult., dicens “Quia per errorem deliquit in Dominum.” Tertio, quia Septuaginta hic delictum vertunt πλημμέλειαν, quod idem est ac si dicas ἀπλημέλειαν, id est profer curam, vel ἀμέλειαν, id est negligentia, uti hic nonnulli vertunt: uti fit cum quis per negligentiam ignorat vel obliviscitur id quod lex praescribit, quodque ipse facere debet. Quarto, quia hanc sententiam etiam affert S. Augustinus, eamque probat ex Psalm. XVIII, 13, et Psalm. LXVIII, 6, Jacobi IV, 17. Quae sane loca videntur peccatum tribuere scientiae, delictum ignorantiae.
Dices: Quomodo ergo Moses, cap. VI, vers. ult., hostiam pro culpa pontificis vel totius populi vocavit hostiam pro peccato, cum tamen cap. IV, vers. 2, 3 et 13, dixerit hanc culpam esse ignorantiam.
Respondeo: Id fecit, ut ostenderet peccati pontificis et totius populi gravitatem, ignorantiamque illorum qui legem scire debent et facile possunt, quique alios eam docere tenentur, non habendam esse ignorantiam, sed scientiam. Adde tam hic quam alibi saepe peccatum cum delicto confundi, ac pro eodem sumi.
Aliter respondet Ribera, libro IV De Templo, cap. VI, scilicet in peccato pontificis et populi de quo cap. IV, intervenire ignorantiam facti duntaxat, ut cum quis nescit, alienum esse quod capit, aut sacrum esse quod edit, aut pollutum esse quod tangit; in delicto vero intervenire ignorantiam juris, aut potius delictum vocari juris et legis oblivionem: verbi gratia, cum quis facit aliquid quod nescit lege esse prohibitum, aut certe legis non recordatur. Haec responsio subtilis et probabilis est, sed probatu difficilis.
Versus 3: Offerent ex Ea Caudam
3. OFFERENT EX EA (hostia pro delicto) CAUDAM. — Hac cauda tropologice monetur peccator, “qui lubricos affectuum motus corrigere cupit, ut huic proposito suo perseverantiae finem jungat,” ait Radulphus.
Versus 6: Omnis Masculus de Sacerdotali Genere Vescetur
6. OMNIS MASCULUS DE SACERDOTALI GENERE IN LOCO SANCTO VESCETUR (vesci poterit) HIS CARNIBUS. — Proprie hostia pro delicto erat sacerdotis offerentis, uti et hostia pro peccato. Eadem enim utriusque est ratio et lex, ut dicitur vers. 7. Poterat tamen offerens, partem hostiae comedendam dare aliis sacerdotibus, eorumque filiis masculis, non autem feminis.
Tropologice, in agenda poenitentia nihil decet esse femineum, sed forti opus est sensu et virili intentione, inquit Isychius. Viriles et heroicas verum poenitentias lege apud Climachum, gradu 5, qui est de Poenitentia.
Versus 8: Sacerdos Qui Offert Holocausti Victimam Habebit Pellem Ejus
8. SACERDOS QUI OFFERT HOLOCAUSTI VICTIMAM, HABEBIT PELLEM EJUS, — quia ex holocausto, quod totum Deo comburitur, nil aliud est reliquum, quod sacrificanti rependatur, nisi pellis.
Tropologice, pellis est symbolum patientiae, ut patet Job II, 4, et Job XIX, 20, quae sacerdotis propria est virtus et vestis. Ita Isychius. “Si mens, ait S. Gregorius, lib. V Moral., forti intentione in Deum dirigitur, quidquid in hac vita sibi amarum sit, dulce aestimat: omne quod affligit, requiem putat.” Unde patiens est perfectus, qualis debet esse sacerdos: “Ille enim, ait S. Gregorius, lib. V, cap. XIV, vere perfectus est, qui erga imperfectionem proximi impatiens non est. Nam qui alienam imperfectionem ferre non valens, patientiam deserit, ipse sibi testis est, quod perfecte necdum profecit. Hinc in Evangelio Veritas dicit: In patientia vestra possidebitis animas vestras. Patiens ergo animam possidet, quia cunctis mentis motibus ex virtute dominatur. Et quo se laudabiliter vincit et frangit, infractum se fortiter exserit, quia cum in suis se voluptatibus superat, sese ad contraria invictum parat.”
Versus 10: Cunctis Filiis Aaron Mensura Aequa per Singulos Dividetur
10. SIVE OLEO CONSPERSA, SIVE ARIDA FUERINT, CUNCTIS FILIIS AARON MENSURA AEQUA PER SINGULOS DIVIDETUR, — id est, aequaliter per singulos dividetur, ut habent Hebraea, Chaldaea, Septuaginta. Ita videlicet, ut cuique suus dies, suae vices obtingant, quibus ministrans et fungens sacerdotio omnia quae offeruntur, sibi vindicet, perinde ut faciunt alii sacerdotes suis vicibus. Ita optime haec cohaerent cum versu praecedenti, quo jussit Deus mincha cedere sacerdoti offerenti. Ita Radulphus, Lyranus, Abulensis.
Alii, ut Isychius, hunc versum accipiunt de simila non cocta, quasi illa fuerit omnibus sacerdotibus aequaliter dividenda; versum vero praecedentem accipiunt de simila cocta, sive libis et panibus, qui omnes cedebant offerenti. Verum hanc distinctionem difficulter patitur nostra versio, et ipsa rei natura: nam juxta eam multo aptius esset convenientius, scilicet panes, si offerescant, statim in singulos aequaliter distribui; similam vero crudam a singulis offerentibus ad pinsendum asservari.
Versus 12: Coctamque Similam et Collyridas
12. COCTAMQUE SIMILAM ET COLLYRIDAS. — Et hic sumitur pro id est: nam simila conspersa et subacta cum est cocta, hoc est, ut habent Hebraea, frixa in sartagine, est collyrida, sive libum frixum. Ita Chaldaea et Septuaginta. Noster Interpres collyridam, alibi crustulam vocat.
Versus 13: Panes Quoque Fermentatos
13. Panes quoque fermentatos, — non ut ex iis aliquid inferatur altari: hoc enim vetitum est cap. II, vers. 11; sed ut ii sacerdotibus offerantur tanquam donaria quibus ipsi vescantur.
CUM HOSTIA GRATIARUM QUAE IMMOLATUR PRO PACIFICIS. — Hebraice: Cum hostia gratiarum actionis pacificorum ejus, id est, cum hostia quae immolatur in gratiarum actionem pro pace, id est salute et beneficiis a Deo obtentis. Hostia enim pacifica erat duplex: una pro pace, id est salute, impetranda, altera pro ea impetrata, quae proinde vocatur תודה toda, id est confessio, laus, gratiarum actio: unde Graeci vertunt θυσίαν αἰνέσεως, id est, sacrificium laudationis, quo Deus Deique majestas et beneficentia laudantur et celebrantur: utravis harum rursum erat spontanea vel votiva.
Versus 14: Unus pro Primitiis Offeretur Domino
14. Ex quibus (panibus fermentatis) unus pro PRIMITIIS OFFERETUR DOMINO, — ut scilicet cedat non Deo in sacrificium, sed sacerdoti vicem Dei gerenti in cibum. Caeteri panes, per hunc unum primum, etiam Domino oblati censebantur.
Versus 16: Si Voto vel Sponte Quispiam Obtulerit Hostiam
16. SI VOTO VEL SPONTE QUISPIAM OBTULERIT HOSTIAM, EADEM SIMILITER EDETUR DIE. — Cujus legis causa prima fuit, ne quid sacri cibi corrumperetur, ne, si rancidae aut putridae fierent hae carnes, vilesceret religio victimarum. Secunda, quia sacer cibus non est in penum retrudendus, sed omnibus indigentibus proponendus, inquit Philo et Theodoretus, Quaest. VII.
Sed cur victima pro gratiarum actione oblata eodem die comedi debebat, ex voto vero vel sponte oblata comedi poterat die secundo?
Respondeo, quia prior gratiarum actionis dignior erat, quam secunda ex voto vel sponte oblata, hoc nomine, quod haec eliciebatur ex voti necessitate, vel ex spe impetrandi aliquod beneficium; illa vero ex animo grato, liberali, pio, et in laudes Dei effuso prorumpebat.
Allegorica causa fuit, ut per varias figuras et observantias idem significaretur, videlicet eodem die hujus vitae consummanda et peragenda esse omnia fidei et bonorum operum sacrificia, nihilque in tertium diem resurrectionis et aeternitatis servandum esse. Hoc enim significat id quod hic dicitur: “Quidquid tertius dies invenerit, ignis absumet.” Idipsum est quod monet Sapiens, Eccles. IX, 10, dicens: “Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare; quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.” Ita Procopius, Beda, Radulphus, Origenes. Aliquando enim omne tempus, omnisque duratio dividitur in duos dies, unum praesentis vitae, alterum futurae: aliquando in tres, per allusionem ad passionem et resurrectionem Christi, ut duo sint dies praesentis vitae, tertius dies sit aeternitatis et resurrectionis. Rursum Origenes et Beda per duos dies accipiunt duo Testamenta, novum et vetus, puta tempus legis Mosaicae et Evangelicae, per tertium diem accipiunt aeternitatem.
Versus 18: Si Quis de Carnibus Victimae Pacificorum Die Tertio Comederit
18. SI QUIS DE CARNIBUS VICTIMAE PACIFICORUM DIE TERTIO COMEDERIT, IRRITA FIET OBLATIO, — q. d. Per posteriorem hanc praevaricationem legis hujus, qua reservat carnes sacras in tertium diem, perdet gratiam quam priori sacrificio, et hostia pacifica promeruit apud me. Unde Hebraea habent: Non placebit mihi offerens.
Versus 19: Caro Quae Aliquid Tetigerit Immundum
19. CARO QUAE ALIQUID TETIGERIT IMMUNDUM, NON COMEDETUR, SED COMBURETUR IGNI. — “Caro,” scilicet oblata Deo, quae post immolationem aliquo modo polluitur, non comedetur, sed comburetur, idque ob reverentiam sacrificiorum, igne non sacro sed profano, quia jam amplius non est caro victimae et sacrificii, cum ab eo ob immunditiem rejiciatur. Dico caro Deo oblata; nam alia carne non sacra, etiamsi quid immundi tetigisset, licebat vesci, ut patet Deuter. XII, 15, 22. Dico post immolationem; nam si ante eam cum deferretur ad altare, polluta fuisset caro victimae, non licebat quidem eam offerre et immolare; poterat tamen ipsa in quosvis profanos usus converti.
QUI FUERIT MUNDUS, VESCETUR EX EA, — non carne immunda jam dicta: haec enim jussa est comburi, sed hostia pacifica, videlicet si non sit polluta, sed munda et talis qualis oblata est; de hostia enim pacifica egit a vers. 11 hucusque.
Versus 20: Anima Polluta Quae Ederit de Carnibus Hostiae Pacificorum
20. Anima polluta (homo pollutus) quae ederit DE CARNIBUS HOSTIAE PACIFICORUM QUAE OBLATA EST DOMINO, PERIBIT DE POPULIS SUIS, — q. d. Homo pollutus, si ausus fuerit carnes Deo sacras comedere, Deo ultore in mortem incurret, vel in hac vita praesentem, vel in futura aeternam, si videlicet sciens id fecerit: sin ignorans comederit, expiabitur sacrificio quod praescriptum est cap. V, vers. 3.
Versus 21: Et Quae Tetigerit Immunditiam Hominis
21. ET QUAE TETIGERIT IMMUNDITIAM HOMINIS, — puta faeces et stercora: hic ergo homo tam pollutus in se, quam si quid pollutum tetigerit, arcetur esu pacificorum.
Versus 23: Adipem Ovis et Bovis et Caprae Non Comedetis
23. ADIPEM OVIS, ET BOVIS, ET CAPRAE NON COMEDETIS, — quia haec tria sunt quae Domino immolantur, unde eorum adipem mihi deposco, etiamsi illa domi mactetis ad esum, patet ex vers. 25.
Versus 24: Adipem Cadaveris Morticini Habebitis in Varios Usus
24. ADIPEM CADAVERIS MORTICINI, ET EJUS ANIMALIS QUOD A BESTIA CAPTUM EST, HABEBITIS IN VARIOS USUS. — Loquitur hic de adipe animalis immundi ad sacrificium, sed mundi ad esum.
Pro quo nota: Animalia munda ad sacrificia erant tria tantum jam dicta, videlicet ovis, capra et bos; animalia vero munda ad esum, praeter haec tria, erant alia septem, scilicet bubalus, cervus, caprea, tragelaphus, oryx, pygargus et camelopardalis, de quibus capite XI. Jam adipe animalium mundorum ad sacrificium, etiamsi illa non sacrificarentur, vesci omnino erat illicitum, ut dixi versu praecedenti. Adipe vero aliorum, quae munda tantum erant ad esum, si illa morticina erant, id est sponte mortua, vel capta et occisa a bestia, vesci quoque erat illicitum, ut patebit capite XI, versu 31; eo tamen ad alios usus uti licebat, uti hic dicitur: alias eorum adipe vesci licitum fuisse videtur, ut dixi cap. III, vers. 17. Ita Abulensis.
Versus 25: Si Quis Adipem Qui Offerri Debet Comederit
25. Si quis adipem qui offerri debet, — puta adipem caprae, ovis et bovis, quae sola offerri debent; nulla enim alia offerre licet. Patet ex Hebraeo et Chaldaeo, qui habent: Si quis comederit adipem pecoris, ex quo offertur oblatio coram Domino, exterminabitur de populo suo; nullum enim adipem animalis immolabilis, etiam si actu non immolaretur, comedere poterant Hebraei; sed is totus Deo adoleri debebat, si animal occideretur Hierosolymae, ubi erat templum, de quo Deut. XII, 21.
Versus 29: Qui Offert Victimam Pacificorum Domino Offerat Simul et Sacrificium
29. QUI OFFERT VICTIMAM PACIFICORUM DOMINO, OFFERAT SIMUL ET SACRIFICIUM, ID EST LIBAMENTA EJUS, — puta, offerat mincha sive libamen ex simila, ut ita Deo plenum ex carne et simila, vel pane exhibeat convivium, ut dixi cap. II.
Versus 30: Tenebit Manibus Adipem Hostiae et Pectusculum
30. TENEBIT MANIBUS ADIPEM HOSTIAE ET PECTUSCULUM: CUMQUE AMBO OBLATA DOMINO CONSECRAVERIT (non sacerdos, sed laicus offerens), TRADET SACERDOTI. — Laxius enim erat sacrificium pacificorum prae aliis: unde et magna ejus pars partim sacerdotibus, partim offerentibus cedebat.
Oblationis hostiae pacificae hic erat ritus, uti tradit R. Salomon et Hebraei. Primo, sacerdos jugulabat animal, et in partes conscindebat. Secundo, accipiebat pectusculum animalis occisi, et adipes ejus, eaque ponebat super manus laici offerentis. Tertio, manibus hisce suas manus supponebat sacerdos, iisque eas elevabat, mox deprimebat; ac rursum transversim ducebat a dextra in sinistram in modum crucis, versus quatuor mundi plagas, ut significaret Deum totius mundi esse dominum. Hic enim est ritus tenupha, de quo dixi Exodi XXIX, 26. Quarto, adipem cum renibus in altari Deo cremabat; mox armum dextrum et pectusculum sibi accipiebat sacerdos offerens. Denique reliquam carnem reddebat laicis eam offerentibus, qui eam comedebant in atrio tabernaculi. Erat enim haec comestio complementum et consummatio sacrificii pacifici, perinde ac sumptio Eucharistiae est consummatio sacrificii Eucharistici. Simili modo quaelibet alia victima, utpote Deo sanctificata, comedenda erat in atrio templi, ut patet cap. VI, vers. 16, et cap. VII, vers. 6. Idem significat haec lex et phrasis crebro repetita: “Epulaberis coram Domino,” id est in atrio templi, ut patet Deuter. XII, 12 et 18, et cap. XIV, vers. 26, et cap. XVI, vers. 11 et 14: epulum enim hoc sacrum maxime fiebat ex hostiis pacificis. Audi clarum hac de re textum, Deuter. XXVII, 7: “Immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo.”
Versus 34: Pectusculum Elevationis et Armum Separationis
34. Pectusculum enim elevationis (quod scilicet per elevationem tenupha jam dictam, in altum est Deo oblatum), ET ARMUM SEPARATIONIS (Deo scilicet separatum, ut sacerdotibus vice Dei detur) DEDI AARON SACERDOTI ET FILIIS EJUS. — Cur ex hostia pacifica pectusculum et armus dexter cesserint sacerdoti, symbolica causa fuit, quod pectusculum significet fidem, sanam doctrinam, et cordatam sapientiam: armus sive brachium dextrum significet constantem secundum fidem et virtutem operationem, quibus utrisque fulgere, et populum erudire debet sacerdos. Ita Isychius, Radulphus, et aptissime Origenes, hom. 5 in fine, ubi sic ait: “Quod ergo sacerdotis pectus, aut quale? plenum sit sapientia, plenum scientia, plenum omni divina intelligentia, imo plenum Deo: quale brachium? multa sollicitudo, labor, vigiliae, quibus convertat peccatorem, qui proinde offerat hostiam salutaris, Deo gratias agat: in qua hostia pars sacerdotis efficitur pectusculum, ut sit indicium quod pectus et cor, quod ante mala cogitabat, sacerdotis labore conversum, recepit bonas cogitationes, et ita mundatum est, ut Deum possit videre; similiter et brachium indicium est, quod mala ejus opera et sinistra convertit in dextram, ut essent secundum Deum.” Et S. Gregorius, II part. Pastoral. capite III: “Divina, ait, lege armum sacerdos dextrum in sacrificium accipit et separatum, ut non solum sit ejus operatio utilis, sed et singularis; nec inter malos tantum quae recta sunt faciat, sed bene quoque operantes subditos sicut honore ordinis superat, ita etiam morum virtute transcendat; cui in esu quoque pectusculum cum armo tribuitur, ut quod de sacrificio praecipitur sumere, hoc de seipso discat immolare, et non solum pectore quae recta sunt cogitet, sed et spectatores suos ad sublimia arma operationis invitet: nulla prospera praesentis vitae appetat, nulla adversa pertimescat.” Quin et Gentilis Persius, Satyr. 2, pontifices vult dare superis Compositum jus, fasque animi, sanctosque recessus Mentis, et incoctum generoso pectus honesto.
Versus 35: Haec Est Unctio Aaron et Filiorum Ejus
35. HAEC EST UNCTIO AARON ET FILIORUM EJUS IN CAEREMONIIS DOMINI. — Hebraice est, de (id est in, et in, id est cum) ignitionibus Domini, id est oblationibus ignitis, sive igne crematis Domino, juxta ritum et caeremoniam praescriptam cap. VI, vers. 20, et fusius Exodi XXIX. Est hic epilogus omnium praecedentium.
Versus 36: Religione Perpetua
36. Religione perpetua. — Hebraice, sanctione, sive lege perpetua.
Versus 37: Ista Est Lex Holocausti
37. ISTA EST LEX HOLOCAUSTI. — Sex hic sacrificiorum genera jam descripta enumerantur: videlicet primo, holocaustum; secundo, mincha sive sacrificium farreum; tertio, sacrificium pro peccato; quarto, sacrificium pro delicto; quinto, sacrificium pro consecratione sacerdotum; sexto, sacrificium pacificum. Verum, ut dixi cap. II, proprie tantum erant quatuor species sacrificii: nam sacrificium pro delicto refertur ad sacrificium pro peccato; sacrificium vero pro consecratione sacerdotum ad omnia refertur: nam in ea omnis generis sacrificia offerebantur.
Versus 38: Quam Constituit Dominus Moysi in Monte Sinai
38. QUAM CONSTITUIT DOMINUS MOYSI IN MONTE SINAI, — id est in deserto montoso, et juxta montem qui proprie Sinai dicitur. Nam non in hoc monte, sed in tabernaculo Deum dedisse has leges Mosi, dixi cap. I, vers. 1.