Cornelius a Lapide

Leviticus IX


Index


Synopsis Capitis

Aaron celebrat primitias. Unde primo, vers. 8, offert vitulum pro peccato suo, et arietem in holocaustum. Secundo, vers. 15, offert victimas populi, scilicet hircum pro peccato, vitulum et agnum in holocaustum, bovem et arietem in hostiam pacificam. Tertio, vers. 23, populo benedicit, ac mox ignis de coelo descendit, omnesque ejus victimas devorat.


Textus Vulgatae: Leviticus 9:1-24

1. Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron et filios ejus, ac majores natu Israel, dixitque ad Aaron: 2. Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino, 3. et ad filios Israel loqueris: Tollite hircum pro peccato, et vitulum atque agnum anniculos et sine macula, in holocaustum, 4. bovem et arietem pro pacificis; et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes: hodie enim Dominus apparebit vobis. 5. Tulerunt ergo cuncta quae jusserat Moyses ad ostium tabernaculi; ubi cum omnis multitudo adstaret, 6. ait Moyses: Iste est sermo, quem praecepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria ejus. 7. Et dixit ad Aaron: Accede ad altare, et immola pro peccato tuo; offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo, cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut praecepit Dominus. 8. Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo: 9. cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui; in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus. 10. Adipemque et renunculos, ac reticulum jecoris, quae sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut praeceperat Dominus Moysi: 11. carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni. 12. Immolavit et holocausti victimam; obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus, quem fudit per altaris circuitum, 13. ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt; quae omnia super altare cremavit igni, 14. lotis aqua prius intestinis et pedibus. 15. Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum: expiatoque altari, 16. fecit holocaustum, 17. addens in sacrificio libamenta, quae pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque caremoniis holocausti matutini. 18. Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi; obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum; 19. adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum jecoris, 20. posuerunt super pectora; cumque cremati essent adipes super altare, 21. pectora eorum et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut praeceperat Moyses. 22. Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit. 23. Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini: 24. et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbae, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.


Versus 1: Facto Autem Octavo Die

FACTO AUTEM OCTAVO DIE, — a consecratione Aaronis et tabernaculi, ut patet ex cap. praeced., vers. 33, qui dies octavus fuit mensis primi, anni secundi exitus ex Aegypto; qui fuit annus mundi 2455, a diluvio 748. Hoc ergo anno et die Aaron suas quasi primitias celebravit.

Allegorice, dies octava est tempus legis Evangelicae, quo octavam resurrectionis Christi colimus, et ad eamdem tendimus, et quo apparuit gloria, id est magnifica et gloriosa gratia Christi Salvatoris nostri, qui se obtulit pro peccato suo, id est hominum, in se suscepto; obtulit et victimas Ecclesiae suae, puta hircum, id est paenitentiam; agnum, id est innocentiam; bovem et arietem, id est labores et patientiam populi sui Christiani. Ita ex S. Gregorio Radulphus.

VOCAVIT MOYSES AARON ET FILIOS EJUS, — ut hi novelli sacerdotes sua prima sacrificia offerrent; hac de causa convocati sunt et majores natu populi, ad honorandas videlicet sui pontificis primitias, et ut victimas suas per eum Deo sacrificarent.


Versus 2: Tolle de Armento Vitulum pro Peccato

TOLLE DE ARMENTO VITULUM PRO PECCATO. — Licet enim paulo ante Moses hostiam pro peccato tuo, o Aaron, obtulerit, tamen et te jam recens creatum pontificem omnis generis victimas, ac consequenter etiam hostiam pro peccato offerre volo, tum ut hoc symbolo doceam, neminem sibi certo persuadere debere peccata sibi esse remissa, vel ita esse remissa, ut nihil poenae pro iis luendum supersit; tum ut usquequaque incipias exercere tuum quasi characterem ordinis, id est, potestatem offerendi quamvis victimam.


Versus 3: Ad Filios Israel Loqueris

AD FILIOS ISRAEL LOQUERIS. — « Loqueris, » scilicet tu, o Aaron novelle pontifex. Nam tibi jam incumbit auctoritas pontificia, ut praecipias victimas populo.

TOLLITE HIRCUM PRO PECCATO. — Licet enim pro certo et determinato populi peccato jusserit Deus immolari vitulum capite IV, vers. 14, hic tamen, quia indeterminate pro peccato populi in communi fit sacrificium, praecipitur immolari non vitulus sed hircus, ideoque nec sanguis ejus inducitur in Sanctum, ad aspergendum altare thymiamatis, uti in vitulo praeceptum est cap. iv, vers. 12 et 20.

Anniculos. — Ita legendum est cum Hebraeo, Septuaginta et Romanis, ita ut tam vitulus, quam agnus praecipiatur esse anniculus.


Versus 4: Immolate Eos Coram Domino

IMMOLATE EOS (adducite ad me, ut ego eos immolem pro vobis) CORAM DOMINO, — coram altari holocaustorum, sive coram ostio tabernaculi.

In sacrificio, — puta farreo. Hebraice enim est, in mincha. Ad omnem enim victimam adjungebatur mincha, id est sacrificium farris vel panis, ut patet Numer. xv, quia sine pane aut farre non prandetur.

HODIE DOMINUS APPAREBIT, — mittens ignem de coelo, qui sacrificia vestra comburet.


Versus 5: Tulerunt Ergo Cuncta

TULERUNT ERGO CUNCTA, — postquam Aaron jussus a Mose id praecepit, uti dixit vers. 3.


Versus 10: Adipemque et Renunculos ac Reticulum Jecoris

ADIPEMQUE ET RENUNCULOS AC RETICULUM JECORIS, QUAE SUNT (partes hostiae, puta vituli) PRO PECCATO, ADOLEVIT, — id est, adolenda et cremanda imposuit altari: nam igne coelesti haec, et sequentes victimae postea consumptae sunt, vers. 24.


Versus 11: Carnes Vero et Pellem Ejus Extra Castra Combussit

CARNES VERO ET PELLEM EJUS EXTRA CASTRA COMBUSSIT IGNI, — juxta legem latam cap. iv, 12.


Versus 15: Expiatoque Altari

Expiatoque altari, — per hoc sacrificium pro peccato, cujus sanguine unctum et aspersum est altare. Unde Hebraice est, et expiavit eo, scilicet hirco, id est, ut Chaldaeus, in sanguine hirci, uti ante fecerunt sanguine vituli vers. 9.

Nota: Peculiariter sacrificio pro peccato tribuitur expiatio et consecratio altaris, quia per illud altare expiabatur, id est aspergebatur per cornua sua sanguine: itaque dedicabatur ad expianda deinceps peccata, per sacrificia in eo offerenda.

Nota secundo, hic subintelligi, in hoc sacrificio facta esse illa quae solent, quaeque praescripta sunt cap. iv, vers. 2, 3, 4, videlicet adipes esse Deo incensos, et reliquum sanguinis fusum fuisse ad basim altaris.


Versus 17: Addens in Sacrificio Libamenta

Addens in Sacrificio (mincha) Libamenta, — olei et vini, de quibus Numer. xv, 4: quam legem jam fuisse latam, ex hoc loco patet; licet posterius, Numer. xv, referatur.

ABSQUE CAREMONIIS HOLOCAUSTI MATUTINI, — id est, absque eo quod omitteretur, vel impediretur juge sacrificium, matutinum et vespertinum.


Versus 19-20: Adipem, Caudam, Posuerunt Super Pectora

ADIPEM, CAUDAM, etc., POSUERUNT SUPER PECTORA, — non sua, sed pecorum jam immolatorum, quae postea separavit Aaron, adipem et caudam Deo comburens, pectusculum vero et armos elevans coram Domino, ut dicitur vers. seq. Patet ex Hebraeo. Pectusculum enim et armus dexter non cremabantur, sed elevata et oblata Domino cedebant sacrificanti, uti dictum est cap. vii, vers. 31 et 32.


Versus 22: Et Extendens Manus ad Populum, Benedixit Ei

ET EXTENDENS MANUS AD POPULUM, BENEDIXIT EI. — Aaron scilicet novellus pontifex. Forma benedictionis fuit illa quae habetur Num. vi, 24, scilicet: « Benedicat tibi Dominus, et custodiat te, ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui; convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem. » Hujus benedictionis exemplum et fructus exstat II Paralip. xxx, 27, cujus figurae veritas in Christi benedictione tum alias, tum in ascensione ad coelos paruit.

Nota: Videtur hic duplex fuisse benedictio; Aaron enim videtur bis benedixisse populum: primo, cum ipse composuisset hostias super altare; secundo, post egressum ex tabernaculo: tum enim cum Mose benedixit populo vers. 23.

SICQUE COMPLETIS HOSTIIS (id est hostiarum jugulatione, concisione et impositione in altare) DESCENDIT — Aaron sacrificans; restabat enim hostiarum crematio, quae postea facta est per ignem coelitus missum. Quare quae vers. 10, 13, 17, 20, de ea dicuntur, per anticipationem accipienda sunt, ut patet vers. 24. Hic ergo videtur fuisse ordo et series rei: primo, Aaron jugulavit et immolavit omnes hasce victimas; secundo, compositis simul holocaustis, et adipibus pacificorum et victimae pro peccato super altare holocaustorum, Moses et Aaron ingressi sunt tabernaculum, oraturi Deum ut mitteret ignem de coelo, qui hasce hostias consumeret (id enim futurum scivit et praedixit Moses, ut patet vers. 4), simul ut incensum adolerent super altare thymiamatis. Tertio, post eorum preces advenit ignis divinus e coelo, victimasque consumpsit. Quarto, hoc videns populus laudavit Deum, cui deinde Moses et Aaron benedixerunt, eumque domum dimiserunt. Quinto, vitulus oblatus pro peccato Aaronis, elatus est extra castra, ibique totus cum pelle combustus est, uti dicitur vers. 11.


Versus 23: Apparuitque Gloria Domini

Et deinceps egressi. — Ita legendum cum Hebraeis, Chaldaeis, Septuaginta, Romanis; male ergo in aliis, etiam Plantinianis, legitur ingressi.

APPARUITQUE GLORIA DOMINI, — puta ignis egressus, id est productus et emissus, a Domino, qui devoravit holocaustum et adipes pacificorum, ut sequitur. Hunc ignem in victimas Aaronis misit Deus, ut ordinem sacerdotalem legis veteris a se institutum, et suas de sacrificiis leges hoc miraculo confirmaret, et quasi obsignaret; atque ut populi reverentiam erga sacerdotes et sacrificia accenderet. Sic ignis e coelo descendens probavit sacrificium et religionem Eliae certantis contra Baal ejusque sacerdotes, III Reg. XVIII, 24 et 38. Idem ignis probavit sacrificia Salomonis in dedicatione templi, II Paralip. VII, 1. Vide dicta Exodi III, 2. Sic Gentiles fabulati sunt de suo igne divino: sicut de Seleuco proditum est, qui cum Jovi in Pella victimam immolaret, ligna aris imposita ultro arsisse feruntur. Et Servius in illud Eneid. XII, « qui foedera fulmine sancit: » Quia, inquit, apud majores arae non incendebantur, sed ignem divinum precibus eliciebant, qui incendebat victimas; indeque Jupiter Elicius appellatus est. Sed haec vel fabulosa sunt, vel daemonis arte et ope peracta.


Ignis Missus Die Octavo

Nota primo: Ignis hic octavo die ab erectione tabernaculi, et consecratione sacerdotum, missus fuit a Deo in altare, ejusque victimas; nam primis septem diebus consecrationis sacerdotum, Moses in sacrificiis suis communi usus est igne; post diem vero octavum et ignem hunc e coelo lapsum, deinceps eo usi sunt sacerdotes in sacrificiis: quem quia Nadab et Abiu non adhibuerunt, sed externum et profanum intulerunt in altare, idcirco igne Domini afflati et consumpti sunt, ut dicetur cap. x.


Conservatio Ignis Sacri

Nota secundo: Hic ignis debebat a sacerdotibus summa cura, appositis lignis, aliisque fomentis jugiter foveri et conservari, ut patet Levit. vi, 12; unde deinceps ab eis semper in tabernaculo, et deinde in templo servatus est, usque ad tempus captivitatis Babylonicae et conflagrationis templi; ea enim imminente, sacerdotes ignem hunc divinum ex altari et templo extulerunt, atque in puteo absconderunt; quem soluta captivitate requirentes jubente Nehemia, non ignem, sed loco ignis aquam crassam repererunt, quae postmodum in eumdem ignem rursum, sacrificante sacerdote, est conversa; quo igne postmodum usi sunt sacerdotes in secundo templo Zorobabelis, atque in hujus rei et miraculi memoriam, instituerunt festum dati, vel potius redditi ignis: haec omnia patent II Machab. I, 49 et seq.

Tradunt Hebraei in igne isto sacrificia absumente leonis faciem conspectam fuisse, ut repraesentaretur Christus, qui est leo de tribu Juda, quique immensae charitatis suae igne pro nobis in cruce hostia factus, omnia nostra peccata absumpsit, nosque Deo Patri reconciliavit. Addunt et alia multa, scilicet primo, quod ignis hic non poterat extingui aquis, etiamsi flumina inciderent et obruerent eum; secundo, quod non indigebat nutrimento; Deus tamen volebat ut sacerdos illum nutriret; tertio, quod servabatur panno purpureo involutus. Sed hae sunt fabulae Judaicae: cur enim tanta cura jussit ignem hunc nutriri Deus, nisi quia non tantum aquis, sed et deficiente fomite et lignis, extinctus fuisset? Errant secundo Judaei, dum censent ignem hunc coelestem in secundo templo semper defuisse; contrarium enim patet ex II Machab. I, 49. Hallucinatur tertio Abulensis, dum censet ignem hunc post octavum diem defecisse, eo quod deinceps in deserto per 38 annos non sacrificarint Hebraei; ac proinde eos in Chanaan, cum rursum sacrificare coeperunt, ignem non e coelo, sed e silice naturaliter elicuisse, eoque sacrificia cremasse. Ignem enim hunc nunquam defecisse, patet tum ex loco Machab. jam citato, tum ex eo quod jussit Dominus eum perpetuo nutriri et conservari, cap. vi, vers. 13. Ita Ribera, lib. V De Templo, cap. XVII, et alii passim. Pari modo jussit Deus in mensa panes propositionis jugiter, etiam in deserto sibi apponi, ut patet Numer. VII, 7.


Mystica Ignis Significatio

Mystice, ignis symbolum est castitatis et puritatis divinae, quam homines, maxime sacerdotes imitari debent. Hinc Romae virgines Vestales pari observantia ignem sacrum et pudicitiam conservabant; sed et ignem ipsum, vitae pariter et castitatis symbolum, Vestam vocabant: sic enim de ea canit Ovidius in Fastis:

Nec tu aliud Vestam, quam puram intellige flammam;
Nataque de flamma corpora nulla vides.
Jure igitur virgo est, quae semina nulla remittit,
Nec capit; et comites virginitatis amat.

De hoc igne sacro, ejusque custodibus canit et Virgilius, IV Eneid.:

Vigilemque sacraverat ignem,
Excubias divum aeternas.

Hunc ignem dum servaverint et auxerint Christiani, non metuent ignem illum, de quo scriptum est Deuter. cap. XXXII: « Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima. »

Secundo, ignis est Spiritus Sanctus, qui in die Pentecostes specie ignis descendit in Apostolos et Ecclesiam, semperque cum ea permanet, uti jam ante descenderat in Christum, Joan. I, 33. Ita Hesychius et Radulphus. Quomodo hic ignis nutriri debeat, dixi cap. vi, vers. 11.


Ignis Symbolum Dei, Spiritus Sancti, et Charitatis

Porro quam ignis Dei, Spiritus Sancti, et charitatis aptum sit symbolum, audi. Primo, ignis est quasi omnipotens, quia ferrum emollit, et omnia metalla liquefacit. Talis est Deus, et charitas. Secundo, ignis si hostilis est, terribilis est ac formidandus, ut patet in incendiis et fulminibus; sin vero amicus, summe beneficus est: ignis enim cibos coquit, et omnia etiam durissima homini emollit. Tertio, ignis in tenebris ducatum et lucem praestat, et perfugium. Quarto, ignis contrectantem adurit, astantem calefacit: ita eminus et reverenter cum Deo agendum est. Quinto, ignis nunquam est otiosus ac languens, sed vividus et activus. Sexto, ignis in abstrusis silicis venis delitescit: ita Deus in rebus creatis intimus est et abditus. Septimo, ignis est clarus et fulgidus, praesertim in caligine. Octavo, ignis ab omni alia re secretus et purissimus est, nec in eo quidquam est quod non sit ignis; quinimo aurum, argentum, et alia metalla purificat. Nono, ignis aliis se communicat, et integer in se persistit, imo eo magis augetur. Decimo, summae Dei sapientiae, bonitatis et potentiae conjunctio in ignis luce, calore et efficacitate mirifice exprimitur. Undecimo, ignis alia confringit et obdurat, alia laxat et resolvit: sic Deus cujus vult miseretur, et quem vult indurat, Rom. cap. IX, vers. 18. Duodecimo, ignis plura inter se divisa liquefaciendo unit et coagmentat: ita Deus gentes omnes in sua fide et spiritu unit. Decimo tertio, ignis aquam etiam sibi contrariam calefacit: sic Deus, etiam suis hostibus benefacit. Decimo quarto, ignis sursum tendit, q. d. Coelestis sum; hinc major ei efficacitas inest sursum, quam deorsum. Decimo quinto, ignis alia liquefacit, alia non calefacit, ut adamantem et carbunculum; alia in fumum, alia in favillam, alia in cineres, alia in calcem convertit: ita varia est Dei et Spiritus Sancti operatio. Decimo sexto, sicut ab igne manat lux et calor, ita a Patre, et Filius, et Spiritus Sanctus, ait Damascenus, lib. I De Fide, ix. Denique, ignis hic altaris tam victimas, quam offerentes, quasi consecrabat et sanctificabat. Recte ergo dixit Heraclitus Deum esse ignem intelligibilem.


Dignitas Sacrificiorum

Denique notent hic sacerdotes quantae dignitatis sint sacrificia, utpote quibus se insinuat et ostendit gloria Domini, ac consequenter quam reverenti, sublimi et coelesti mente ea offerre debeant. Audi S. Chrysostomum, lib. VI De Sacerdotio: « Per id tempus (sacrificii) angeli sacerdoti assident, et coelestium potestatum universus ordo clamores excitat, et locus altari vicinus in illius honorem qui immolatur, angelorum choris plenus est. Vidit enim senex quidam admirabilis, eo tempore angelorum multitudinem fulgentibus vestibus indutorum, altare ipsum circumdantium, atque sic capite inclinatorum, ut si quis milites praesente rege stantes videat. »

Ita S. Euthymius Abbas, sub annum Christi 503, sacrificans saepe vidit angelos, secum Deo ministrantes, et sacra contrectantes. Alias vidit ignem, et lucem immensam desuper descendentem, quae ipsum cum ministro usque ad finem sacrificii complectebatur: testis est Cyrillus in ejus Vita. Ita Spiritus Sanctus ignis specie S. Anastasium sacrificantem circumdedit, ut habetur in Vita S. Basilii.

Ita S. Basilius sacrificium non peragebat, nisi divina visio ei ostenderetur; quae cum quadam vice ob lascivum diaconi aspectum ei negaretur, eum ab altari amovit, ac mox visione redeunte sacrificium consummavit. Alias visus est sacrificans candidissimo lumine et candidatis angelis circumdari: testis est Amphilochius in ejus Vita.

Ita S. Gudwalus ante annos 500 Archiepiscopus existens, assidue praemissis jejuniis, vigiliis et precibus, celebrans coelos vidit aperiri, angelos descendere, laudes Deo canere cum ingenti reverentia; ipse vero ceu splendida lucis columna stabat, Sancta sanctorum tractans, et agnum Dei immolans.

Ita super caput S. Martini, dum sacrificaret, globus igneus apparuit, teste Severo.

Ita S. Plegilus presbyter sacrificans, vidit Christum instar pueri in hostia consecrata, offerentem se illi ad amplexus et oscula: testis est Paschasius Corbeiensis, lib. De Corp. et sang. Domini, cap. XIV.

Mira quoque sunt, quae refert S. Gregorius, homil. 37 in Evang., de S. Cassio Narniensi Episcopo celebrante assidue.

Joannes Moschus, in Prato Spirituali, cap. CXCIX, commemorat senem, qui sacrificans videbat angelos dextra laevaque sibi assistere. Idem, cap. IV, refert Abbatem Leontium vidisse angelum stantem ad dextrum altaris cornu, eique dicentem: « Ex quo sanctificatum est altare istud, ego jugiter illi astare jussus sum. » Idem prorsus vidit et audivit Barnabas Abbas, ibidem cap. x.

Palladius, in Lausiaca cap. LXXII, scribit Ammonam vidisse angelum signantem eos, qui digne accedebant ad S. Synaxin, et eos qui fuerant ab eo deleti, post triduum obiisse.