Cornelius a Lapide

Leviticus X


Index


Synopsis Capitis

Nadab et Abiu igne alieno thurificantes, a Deo igne afflantur et occiduntur. Plangi eos a sacerdotibus vetat Deus. Secundo, vers. 8, vetat Deus vinum et siceram sacerdotibus tabernaculum ingressuris. Tertio, vers. 12, reliquias sacrificii a sacerdotibus comedi jubet.


Textus Vulgatae: Leviticus 10:1-20

1. Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum, quod eis praeceptum non erat. 2. Egressusque ignis a Domino devoravit eos, et mortui sunt coram Domino. 3. Dixitque Moyses ad Aaron: Hoc est quod locutus est Dominus: Sanctificabor in iis qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron. 4. Vocatis autem Moyses Misaele et Elisaphan filiis Oziel, patrui Aaron, ait ad eos: Ite et tollite fratres vestros de conspectu Sanctuarii, et asportate extra castra. 5. Confestimque pergentes, tulerunt eos sicut jacebant, vestitos lineis tunicis, et ejecerunt foras, ut sibi fuerat imperatum. 6. Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus: Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, et super omnem coetum oriatur indignatio. Fratres vestri, et omnis domus Israel, plangant incendium quod Dominus suscitavit; 7. vos autem non egrediemini fores tabernaculi, alioquin peribitis: oleum quippe sanctae unctionis est super vos. Qui fecerunt omnia juxta praeceptum Moysi. 8. Dixit quoque Dominus ad Aaron: 9. Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis in tabernaculum testimonii, ne moriamini; quia praeceptum sempiternum est in generationes vestras. 10. Et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum, 11. doceatisque filios Israel omnia legitima mea, quae locutus est Dominus ad eos per manum Moysi. 12. Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus, qui erant residui: Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento juxta altare, quia Sanctum sanctorum est. 13. Comedetis autem in loco sancto, quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini, sicut praeceptum est mihi. 14. Pectusculum quoque quod oblatum est, et armum qui separatus est, edetis in loco mundissimo tu et filii tui, et filiae tuae tecum: tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israel: 15. eo quod armum et pectus, et adipes qui cremantur in altari, elevaverunt coram Domino, et pertineant ad te, et ad filios tuos, lege perpetua, sicut praecepit Dominus. 16. Inter haec, hircum, qui oblatus fuerat pro peccato, cum quaereret Moyses, exustum reperit; iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait: 17. Cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto, quae Sancta sanctorum est, et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis, et rogetis pro ea in conspectu Domini, 18. praesertim cum de sanguine illius non sit illatum intra Sancta, et comedere debueritis eam in Sanctuario, sicut praeceptum est mihi? 19. Respondit Aaron: Oblata est hodie victima pro peccato, et holocaustum coram Domino: mihi autem accidit quod vides, quomodo potui comedere eam, aut placere Domino in caeremoniis mente lugubri? 20. Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem.


Versus 1: Arreptisque Nadab et Abiu Filii Aaron Thuribulis

Hebr. et acceperunt thuribula, videlicet quae suspensa erant ad altare holocaustorum, ut ea implentes incenso ingrederentur Sanctuarium, et adolerent super altare thymiamatis, uti praeceptum erat Exod. xxx, vers. 8 et 20. Videntur hi seniores et digniores Aaronis filii voluisse suas etiam, post patrem, ministerii sui primitias inire, et pro gratiarum actione adolere incensum. Unde videntur haec contigisse octavo die, puta eodem die quo Aaron celebravit suas primitias, aut certe paulo post; nam sicut primum sacerdotis munus erat immolare, quod jam fecerat Aaron: ita secundum erat adolere thymiama, quod hi jam facere cogitabant; tertium erat accendere lucernas.


Offerentes coram Domino Ignem Alienum

Erat in atrio tabernaculi, puta in altari holocaustorum, ignis sacer e coelo lapsus, quem Deus jusserat foveri, ut eo solo uterentur ad sacrificia et thymiamata, uti dixi cap. praecedenti vers. 24. Erat in eodem atrio ignis profanus et communis, quo utebantur ad coquendas carnes hostiae pacificae, et hostiae pro peccato, quibus vescebantur in atrio partim sacerdotes, partim laici offerentes. Eodem usi fuerant ad domesticos usus Aaron, Nadab et Abiu, septem diebus consecrationis suae, quibus continuo in tabernaculo versati sunt. Hoc ergo igne profano, qui a sacris debebat esse alienus, pro sacro in thurificatione sua usi sunt Nadab et Abiu, «coram Domino,» id est, coram altari holocaustorum, et coram ostio tabernaculi. Secundo et verius, «coram Domino,» id est, in altari thymiamatis (in hoc enim per thuribula adolendum erat thymiama), quod erat coram Domino residente in propitiatorio et Sancto sanctorum.


Causa Lapsus Nadab et Abiu

Quaeres, unde contigerit hic Nadab et Abiu lapsus, ut igne profano uterentur ad adolendum thymiama?

Hebraei putant id eos fecisse ex temulentia, eo quod ebrii nescirent quid facerent. Ita R. Simeon, R. Moses, R. Salomon. Huic sententiae favet, quod Dominus post necem Nadab et Abiu, mox vers. 8, Aaroni et sacerdotibus, ingressuris tabernaculum, vinum et omne quod inebriare potest, prohibeat. Haec enim cautio et lex suspicionem movet, eos fuisse temulentos, non tamen omnino ebrios: hoc enim non tacuisset Scriptura, et si plane fuissent ebrii, impotes et inepti fuissent ad concinnandum et adolendum thymiama.

Secundo, dici posset id eos fecisse ex inconsideratione et perturbatione: sic enim videmus novellos sacerdotes inexpertos, timidos et turbatos, in suis primitiis multos errores committere.

Tertio et probabilissime dici potest eos, cum vi subiti ignis e coelo labentis, victimas cap. praecedenti vers. 24 devoratas conspicerent, novitate miraculi partim exultantes, partim perculsos et perturbatos, non ausos fuisse accedere ad altare, ut inde ignem sacrum acciperent, sed aliunde festinanter rapto igne, incensum Domino pro gratiarum actione obtulisse: ad hanc enim incitabat eos gaudium ex dato coelitus igne, sed metus terrebat eos, ut cum attingere non auderent; hoc enim significat to arreptisque, quod hanc historiam cum historia ignis divini cap. praecedenti connectit. Unde hi Aaronis filii inobedientiae quidem non caruerunt reatu, crimen vero damnabile magis significarunt, quam admiserunt, inquit Radulphus. Juventus enim uti fervens est, ita praeceps est et inconsiderata, ut recte rogatus Socrates, quaenam sit juvenum virtus, dixerit: «Nihil nimis.»


Sensus Tropologicus: Ignis Alienus ut Haeresis et Cupiditas

Tropologice, ignis alienus significat haereses et aliena a fide dogmata Novantium. Ita Isychius, Beda, et S. Cyprianus, lib. De Unitate Ecclesiae.

Unde Nadab hebraice significans spontaneum, et Abiu significans patrem ejus, eos notant, qui non vocante Deo, sed sponte se sacris ingerunt; vel carnalis posteritatis obtentu, aut propinquorum potentium commendatione, sacerdotale munus usurpant. Ita Radulphus.

Secundo, ignis alienus est quaevis cupiditas, quae igni sacro, id est charitati, est contraria; charitas enim est ignis e coelo missus, et animae a Deo inditus; ignis vero alienus est, cum anima ardet ira, avaritia, luxuria, inquit Radulphus: haec enim non Deus, sed caro vel daemon animae suggerit et indit.


Quod Eis Praeceptum Non Erat

Id est, quod eis vetitum erat: alioquin enim non peccassent, nec morte puniti fuissent. Est liptote: vide Can. 26. Hinc constat legem de non utendo igne alieno in sacris, a Deo fuisse latam, etiamsi hactenus Scriptura eam nusquam expresserit. Satis tamen eam insinuat, cap. vi, vers. 9, cum ait: «Ignis in eodem altari erit,» uti ibidem dixi. Licet enim ea lex diserte tantum de victimis loquatur, tamen a pari, aut potius a majori, ad thus et thymiama extendenda videtur. Hoc enim «Sanctum sanctorum» vocatur Exod. xxx, 36. Unde et victimae in atrio ante Sanctum, thymiama vero in Sancto ante Sanctum sanctorum adolebatur.


Versus 2: Egressusque Ignis a Domino

Q. d. A Domino ex altari holocaustorum in eos immissus est ignis, cum ipsi tenderent ad Sanctuarium et ad altare thymiamatis: nam antequam eo pervenirent et adolerent, occisi sunt ante tabernaculum, sive Sanctum, in ejus atrio; hoc enim significat to mortui sunt coram Domino, id est coram ostio tabernaculi.

Secundo et verius, Abulensis et Vilalpando: «a Domino,» inquiunt, id est altari thymiamatis, quod erat obversum propitiatorio (quod erat quasi thronus Dei), egressus est ignis, qui devoravit Nadab et Abiu; ipsi enim cum thuribulis jam ingressi erant Sanctum, et in altari thymiamatis obtulerant et adoleverant ignem alienum, ut dicitur vers. 1, unde ex eodem altari ultor in eos ignis erupit; puniti enim sunt ob sacrilegium, non mente destinatum, sed opere perpetratum.

Ubi nota: Ignis de coelo lapsus, ex altari holocaustorum in thuribulis deferebatur ad altare thymiamatis, quotidie mane et vespere, ad adolendum thymiama; unde idem ignis coelestis censebatur tam esse altaris thymiamatis, quam holocaustorum, et forte jam actu delatus erat ad altare thymiamatis, ut thymiama vespertinum adoleretur: haec enim peractis omnibus Aaronis sacrificiis, quae totum diem octavum facile occuparunt, sub ejus vesperam contigisse videntur, quando tempus erat adolendi thymiama. Ex hoc ergo altari ignis sacer, non ferens consortium ignis alieni, prosiliit, eumque cum offerentibus absorbuit.

Adverte: juste puniuntur igne, qui igne peccaverant; in quo enim quis peccat, per hoc et punitur.

Hinc patet figmentum esse, quod aiunt Rabbini, scilicet Nadab et Abiu igne esse consumptos, eo quod manus et pedes non lavissent, juxta praeceptum Exod. xxx, 19, quod non omnes vestes sacras induissent, sed tantum tunicas, quod uxores accipere noluissent, quod contra Mosen ipso praesente de lege docuissent.

Mystice, ignis hic est ignis divini examinis et vindictae, I Cor. III, 13. Ita Radulphus. Rursum ignis hic est excommunicatio Ecclesiae, ait Isychius.


Devoravit Eos

Non omnino eos concremando et consumendo, sed instar fulminis afflando et occidendo, nam postea eorum integra corpora sepulta sunt; idque fecit Deus ad consolationem Aaron, et ut poenam eorum mitigaret. Voluit Deus recentem legem, et sacerdotii religionem tam severa vindicta sancire, in posterorum exemplum. Simile exemplum statuit S. Petrus Christianis, puniens Ananiam et Sapphiram, Act. v. Unde probabiliter opinatur Abulensis Deum Nadab et Abiu morte praesenti punivisse, ut aeternam evaderent; itaque eos vel venialiter tantum peccasse, vel, si mortaliter peccarant, antequam efflarent animam, illud contritione delesse: cujus rei signum est primo, quod corpora eorum manserint illaesa; secundo, quod Moses jusserit eos in vestibus sacris tumulari; tertio, quod Deus jusserit toti populo ut eos plangeret. Unde Radulphus: «Mors, ait, eorum aeternae mortis figuram potius quam veritatem exhibuit.»

Ubi nota: Juste Deus potest peccata venialia, etiam cessante scandalo, punire morte, quod facere nequit judex inter homines. Est enim Deus absolutus omnium Dominus, qui summum in vitam et necem omnium jus habet et imperium. Cujus rei illustre exemplum est, III Reg. XIII, 24, ubi vir Dei et propheta sanctus occisus est a leone jussu Dei, quia deceptus ab alio propheta in ejus domo cibum sumpserat, quod Deus illi vetuerat. Simili modo Deus occidit Ozam, eo quod arcam labentem suffulsisset et tetigisset, II Reg. cap. vi, vers. 6.


Versus 3: Hoc Est Quod Locutus Est Dominus

Ubi et quando dixerit Deus id quod sequitur, non constat, quia nusquam expressum aut scriptum est. Simile notavi vers. 1. Hinc patet multa a Deo dicta et jussa esse Mosi et Hebraeis, quae non sunt scripta, sed tradita per manus.


Sanctificabor in Iis Qui Appropinquant Mihi

Id est in sacerdotibus qui ad mea sacra accedunt, ostendam me esse sanctum, ac proinde et eos ministrantes mihi sanctos esse, me velle, declarabo puniendo profanos et sacrilegos.

Punitione ergo et justitia, aeque ut clementia sanctificatur, id est, sanctum se ostendit Deus. Hinc S. Augustinus, Quaest. XXXI: «Sanctificatus est, inquit, Deus in eis, quia aliis per hanc vindictam commendatus est timor ejus.» Hac de causa Numa Pompilius apud Romanos instituit, ut sacrificantibus aliquis inclamaret: «Hoc age,» quo monerentur ipsi et adstantes, ut summa attentione et reverentia interessent rei divinae, ne Dei offensam et vindictam incurrerent.


Versus 4: Fratres

Cognatos; erant enim in tertio gradu consanguinitatis. Simile est Genes. XIII, 8, ubi Abraham vocat Lot fratrem, id est nepotem ex fratre.


Versus 6: Capita Vestra Nolite Nudare

Septuaginta vertunt, τὰς κεφαλὰς ὑμῶν οὐκ ἀποκιδαρώσετε, capita vestra non decidarabitis, id est cidara non nudabitis, q. d. Non plangetis mortem fratrum vestrorum Nadab et Abiu, nec dabitis signa luctus, nec ad funus eorum prodibitis. Mirum est Chaldaeum vertere contrario sensu, non multiplicabitis, vel non nutrietis comam capitis vestri; forte ipse Hebraeum תפרעו tiphrau accepit in contraria significatione, ut significet comare, vel comam alere, ex eo quod פרע significet comam. Sic et in aliis vacillat subinde versio et fides Chaldaei, dum ipse cum Talmudicis rabbinizat.

Mos erat lugentium vestimenta scindere, et capitibus nudatis pulverem aspergere, ut patet Job I, 20; I Reg. IV, 12: ergo cum hic vetatur ne vestes scindant et capita nudent, vetatur ne mortem fratrum plangant. In recenti enim eorum consecratione, maxime ipsorum et publico honori ac sanctificationi consulendum et parcendum fuit, ne aut sacras vestes novas scinderent, aut pontifex capiti suo, quod sacro perfuderat unguento (pulvere forsitan, prae doloris nimietate, illud aspergendo), tiarae ornatum detraheret, itaque festum hoc funestarent; hanc causam dat ipse Deus: vers. 7.

Mystice, cum ignis alienus, id est haeresis, exsurgit, non oportet nudare caput intelligibili cidara, id est, non oportet fidem integram de Christi divinitate (haec enim Christi est caput) seponere, neque vestimenta scindere, id est stolam humanitatis Christi, ejusque gesta infirmare aut resecare: huc enim omnes fere tendunt haereses, scilicet ut vel divinitatem vel humanitatem Christi oppugnent. Ita Isychius.


Ne Forte Moriamini

To forte non est dubitantis; certo enim morituri erant, si facerent quod hic vetatur, scilicet si fratres suos plangerent. Utitur tamen Scriptura subinde in rebus certis phrasi hac dubitationis, ut ostendat homines esse liberi arbitrii, et eventum esse liberum ac dubium; licet enim conditionalis haec propositio esset certa: «Si plangatis, moriemini,» eventus tamen, puta mors erat dubia, quia dubium erat an essent facturi planctum, ob quem morte erant puniendi. Ita S. Gregorius, hom. 9 in Ezech., Chrysostomus et Hieronymus in cap. xxx Matth.


Et Super Omnem Coetum Oriatur Indignatio

Q. d. Ne populus puniatur a Deo, propter pontificis et sacerdotum peccatum, tanquam principum et capitum suorum.


Versus 7: Vos Autem Non Egrediemini Fores Tabernaculi

Puta fores atrii tabernaculi; in atrio enim manebant sacerdotes, non autem in ipso tabernaculo sive Sancto: sic saepe in Levitico et alibi, tabernaculum sumitur pro atrio tabernaculi; hoc enim erat quasi tabernaculum et templum, tam sacerdotum quam laicorum.


Oleum Quippe Sanctae Unctionis Est Super Vos

Q. d. Recenter jam inuncti et consecrati estis sacerdotes, et in reverentiam hujus novae consecrationis, volo vos abstinere ab omnibus inquinamentis, etiam funerum, item a planctu et pulvere; quia, ut ait Radulphus: «Indignum est ut terrena dispendia immoderatius defleant, quibus coelestium gratiarum compensatio tanta refusa est.» Unde populo hic permittitur plangere, non autem sacerdotibus necem fratrum suorum. Notent hoc sacerdotes et religiosi novi Testamenti.


Versus 9: Vinum et Omne Quod Inebriare Potest

Hebr. col sechar, omnem siceram, id est omne inebriativum. Sub poena mortis vetatur hic sacerdoti sacris operaturo vinum et sicera, ut scilicet ipse effugiat pigritiam, oblivionem, somnum, amentiam: hae enim sunt proles et partus vini et sicerae, inquit Philo, lib. II De Monarchia; utque sui compos habeat scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum, ut dicitur vers. 10, q. d. Ut inter ministrandum non erret, sed secernat sacrum a profano; idque doceat filios Israel. Hinc aliqui suspicantur Nadab et Abiu punitos esse, quod non cavissent sibi a nimio potu, ex eoque pro igne sacro profanum accepissent; cur enim alioqui haec una lex abstinentiae a vino, hic mox a morte eorum ingereretur et sanciretur? cur alioqui juberentur secernere sanctum a profano?

Audi Petrum Chrysologum: «Vini odor odorem fugarat incensi, et ebrietatis ignis flammam provocarat altaris. Unde, quia alienati vino, alienum portaverunt ignem, mox divino igne referuntur extincti. Ebrietas in alio crimen est, in sacerdote sacrilegium.» Hinc et S. Hieronymus ad Nepotianum: «Nunquam vinum redoleas. Hoc non est osculum porrigere, sed vinum propinare. Vetus lex dicit: Qui altari deserviunt, vinum et siceram non bibant.» Et infra: «Facile contemnitur clericus, qui saepe vocatus ad prandium, ire non recusat. Nunquam petentes raro accedamus rogati. Nescio enim quomodo ipse etiam qui deprecatur ut tribuat, cum acceperis, viliorem te judicat, et mirum in modum si eum rogantem contempseris, plus te posterius veneratur.»

Denique clericus vino et gulae deditus, sacerdos est non Dei, sed Bacchi; tali enim, ut ait Tertullianus, lib. De Jejuniis, «Deus venter est, et pulmo templum, et aqualiculus altare, et sacerdos cocus, et Spiritus Sanctus nidor, et condimenta charismata, et ructus prophetia, etc.; cui agape in cacabis fervet, fides in culinis calet, spes in ferculis jacet.»


Exempla Abstinentiae Gentilium et Christianorum

Audi Gentiles: Apud Traezenios, qui ad Aridalicam rem divinam faciebant, et deorum responsa expetebant, per integrum diem cibo, a vino autem per triduum abstinebant, teste Alexandro ab Alexandro, lib. VI, cap. II.

Ampharatus summus vates jussit sacerdotes, qui responsa clara accipere et sincere reddere vellent, integrum diem a cibo, triduum a vino abstinere, inquit Volaterrius, lib. XIII, cap. IV.

Qui volebant sacris Isidis initiari, illis jejunium decem dierum indicebatur, teste Apuleio, lib. XI.

Quin et laici Christiani olim ante et post sumptionem S. Eucharistiae jejuniis et abstinentiis sese exercebant, teste S. Chrysostomo, in cap. xi ad Corinth. Ludovici Pii Imperatoris aegrotantis cibus per quadraginta dies non erat alius, quam Dominicum corpus, testis est Aimonius, lib. V, cap. XXIX.

Zeno Imperator in electione Episcopi Constantinopolitani, toti populo jejunium quadraginta dierum indixit, teste Nicephoro, lib. XVI, cap. XVIII.

Porro de vino exstat Alciati emblema 24, prudentes vino abstinent:

Quid me vexatis rami? sum Palladis arbor,
Auferte hinc botros, virgo fugat Bromium.

Et Homerus, lib. I Epigramm.:

Vinum et balnea et circa venerem amor,
Per velociorem viam mittit in infernum.

Et Horatius, lib. I, epist. 5:

Quid non ebrietas designat? operta recludit,
Spes jubet esse ratas, in praelia trudit inermem.


S. Augustinus de Vino et Pontifice

Putat S. Augustinus, Quaest. LI, Aaronem, et quemlibet pontificem ei succedentem, nunquam potuisse bibere vinum et siceram, eo quod pontificem, inquit, singulis diebus debebat intrare tabernaculum, ut adoleret incensum. Sed nititur falso fundamento: putavit enim S. Augustinus altare thymiamatis fuisse in Sancto sanctorum, in quod solus pontifex ingredi poterat, ac consequenter putat ipse solum pontificem potuisse adolere thymiama.

Verum Exodi cap. ult. demonstravi altare thymiamatis non fuisse in Sancto sanctorum, sed in Sancto, ac consequenter quemlibet sacerdotem potuisse in eo offerre thymiamata, uti expresse dicitur I Paral. vi, 49; et II Paral. xxvi, 18. Ita Radulphus.


Versus 11: Per Manum Moysi

Per Mosen.


Versus 12: Tollite Sacrificium

Farreum. Hebraice enim est mincha, quod Aquila, teste Isychio, vertit, donum de frumento: vide dicta cap. vi, vers. 16 et 17.


Versus 13: Quod Datum Est Tibi et Filiis Tuis de Oblationibus

Hebraice de ignitionibus, id est de victimis ignitis, vel igne crematis Domino.


Versus 14: Edetis in Loco Mundissimo

Hebraice mundo, id est sancto, ut vertunt Septuaginta, et sacrificiis dicato, videlicet in atrio tabernaculi juxta altare holocaustorum.

Tibi enim ac liberis tuis reposita sunt (hebraice data sunt, scilicet a Deo qui ita sanxit) de hostiis salutaribus, — id est de hostiis pacificis, quae pro pace, id est salute et prosperitate, offeruntur.


Versus 15: Eo Quod Armum et Pectus, et Adipes Qui Cremantur in Altari, Elevaverunt coram Domino

Q. d. Quia ex hostia pacifica sacerdotes speciali caeremonia elevarunt mihi armum, et pectus cum adipibus (hebraice cum ignitionibus, id est cum oblationibus adipum, qui igne Deo cremandi sunt), ita ut haec tria mea sint, cum reliquae carnes hostiae cedant ipsis laicis offerentibus: hac de causa volo, ut propter hanc elevationem, et ministerium sacerdotum, haec tria nobis utrisque cedant, sed ita ut adipes mihi adoleantur, armus vero et pectus cedant sacerdotibus in cibum.


Versus 16: Inter Haec, Hircum Qui Oblatus Fuerat pro Peccato

Populi, cap. IX, vers. 15. Cum quaereret Moyses, exustum reperit, — eo quod Aaron et filii ejus, recenti suorum clade perculsi et maesti, hircum hunc pro peccato comedere non possent, uti debebant juxta legem latam, cap. vi, vers. 26, ideoque censerent hircum comburendum esse, uti et carnes alias Deo oblatas ipsis residuas Deus comburi jusserat, cap. vii, 17.

Iratusque contra Eleazar et Ithamar. — Aaron parentem omittit, quia magis eum quam fratres tangebat mors filiorum, videbatque eum maerore absorptum.


Versus 17: Cur Non Comedistis Hostiam pro Peccato in Loco Sancto

Quae Sancta sanctorum (valde sancta) est, et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis? — ut scilicet cum hostiis populi pro peccato simul etiam populi peccata in vos quasi recipiatis, ut illa expietis, et pro eorum venia Deum deprecemini.


Versus 18: Praesertim Cum de Sanguine Illius Non Sit Illatum Intra Sancta

Vox praesertim hic non est exceptiva, sed expositiva et rationalis. Patet ex Hebraeo, Chaldaeo, Septuaginta. Q. d. Omnino oportuit vos, o sacerdotes, comedere hircum pro peccato oblatum: nam de sanguine illius non est illatum intra sanctuarium, nec aspersum altare thymiamatis. Talis enim hostia comedi debebat a sacerdotibus; illa vero cujus sanguis inferebatur intra Sanctum, non comedebatur, sed tota comburebatur extra castra, ut dictum est cap. vi, vers. 30.


Versus 19: Quomodo Potui Comedere Eam?

Hebraice, et si comedissem hodie sacrificium pro peccato, an bonum fuisset? id est an placuisset in oculis Domini? Q. d. Minime placuisset, si hoc tempore hanc caeremoniam comestionis servassem: nam in tanta meorum strage et ira Dei, potius tempus est maeroris et jejunii, quam laetitiae et epuli, vel convivii; quam excusationem et satisfactionem ut justam probavit et acceptavit Moses. Recte enim Agesilaus, cum subito nocte movens castra cogeretur amicum aegrum a tergo relinquere, dixit: «Tali casu difficile est simul misereri et sapere.»


Documentum Morale: De Excusatione in Ira Admittenda

Moraliter, discamus hic a Mose in ira et injuria facile excusationem admittere, misereri, animumque lenire, et ad indulgentiam componere. Est enim haec irae victoria, mansuetudo et clementia animi principis et regii. Ita Seneca, lib. II De Ira, cap. xxx, hortatur ut, si quid ab aliquo patimur, excusemus. «Puer, inquit, est? aetati donetur, nescit an peccat. Pater est? aut tantum profuit, ut illius jam injuria jus sit; aut fortassis ipsum hoc meritum ejus est, quo offendimur. Mulier est? errat. Jussus est? necessitati quis nisi insipiens succenset. Laesus est? non est injuria pati quod prius feceris. Judex est? plus illius credas sententiae, quam tuae. Rex est? si nocentem punit, cede justitiae: si innocentem, cede fortunae. Mutum animal est, aut simile muto? imitaris illud, si irasceris. Morbus est, aut calamitas? ergo levius transiliet sustinentem. Deus est? tam perdis operam, si irasceris, quam cum illum alteri precaris iratum. Bonus vir est, qui injuriam fecit? noli credere: malus? noli mirari.»


S. Ambrosius de Excusatione et Poenitentia

Symbolice S. Ambrosius ad Simplicianum, explicans hoc Aaronis dictum, docet errati excusationem esse pronam, poenitentiam vero difficilem. «Nihil, inquit, peccare, solius Dei est: poenitentiam gerere peccati, sapientis est. Id tamen difficile est; repugnat enim natura, repugnat verecundia.» Et mox: «Praeponderant enim futuris praesentia, et violenta moderatis, et plura paucioribus, et jucunda seriis, et asperis mollia, et tristibus laeta, illecebrosa rigidioribus, et praepropera tardioribus. Velox enim est iniquitas, quia opere cogitationum antevertit: lenta autem virtus, et diuturna cunctatrix, quia adoranda inspicit, et prius examinat quid decorum et honestum. Pigra igitur et verecunda est poenitentia: solis enim intendit futuris, quorum spes sera, tardior fructus.»