Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Sancit Deus legem de animalibus mundis, quibus vesci licet, et immundis quae comedi vetat. Primo ergo terrestria munda esse decernit ea tantum, quae ungulam habent divisam, et simul ruminant. Secundo, vers. 9, ex piscibus mundos vult haberi eos solos, qui pinnulas habent et squamas. Tertio, vers. 23, designat viginti aves immundas; locustas vero, quia saliunt, mundas esse statuit. Quarto, vers. 29, reptilia omnia immunda esse, eorumque morticina tangentem contaminare decernit.
Textus Vulgatae: Leviticus 11:1-47
1. Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: 2. Dicite filiis Israel: Haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae. 3. Omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis. 4. Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et caetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis. 5. Choerogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est. 6. Lepus quoque: nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit. 7. Et sus qui, cum ungulam dividat, non ruminat. 8. Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis. 9. Haec sunt quae gignuntur in aquis, et vesci licitum est. Omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis. 10. Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quae in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis, 11. execrandumque erit: carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis. 12. Cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt. 13. Haec sunt quae de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam, et gryphem, et haliaeëtum, 14. et milvum ac vulturem juxta genus suum, 15. et omne corvini generis in similitudinem suam, 16. struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum; 17. bubonem, et mergulum, et ibin, 18. et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem, 19. herodionem et charadrion juxta genus suum, upupam quoque et vespertilionem. 20. Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis. 21. Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quae salit super terram, 22. comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum. 23. Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis; 24. et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum; 25. et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis. 26. Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit; et qui tetigerit illud, contaminabitur. 27. Quod ambulat super manus, ex cunctis animantibus quae incedunt quadrupedia, immundum erit: qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum. 28. Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia haec immunda sunt vobis. 29. Haec quoque inter polluta reputabuntur de his quae moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum; 30. mygale, et chamaeleon, et stellio, et lacerta, et talpa: 31. omnia haec immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum; 32. et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia; et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur. 33. Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro ceciderit, polluetur, et idcirco frangendum est. 34. Omnis cibus quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit; et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit. 35. Et quidquid de morticinis hujusmodi ceciderit super illud, immundum erit: sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt. 36. Fontes vero et cisternae, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur. 37. Si ceciderit super sementem, non polluet eam. 38. Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur. 39. Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum; 40. et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum. 41. Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum. 42. Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est. 43. Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis. 44. Ego enim sum Dominus Deus vester: sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram. 45. Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum. 46. Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animae viventis, quae movetur in aqua, et reptat in terra, 47. ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis.
Versus 2: Haec Sunt Animalia Quae Comedere Debetis
2. HAEC SUNT ANIMALIA QUAE COMEDERE DEBETIS, — quae comedere licet, patet ex Hebraeo, Chaldaeo, Septuaginta.
Quaeres, cur hanc ciborum observantiam, et animalium mundorum ab immundis discretionem sanxit et praecepit hic Deus?
Respondeo: Prima causa fuit, ut in iis populus iste rudis haberet continuum exercitium, tum temperantiae, tum obedientiae, tum religionis et latriae, mundis vescendo, immundis abstinendo ob honorem et reverentiam Dei ita jubentis, itaque semper Deum coleret: nam, ut ait Tertullianus, lib. De Cibis Judaicis, cap. IV: «Multa a Judaeis ciborum genera sublata sunt, non ut illa damnarentur, sed ut isti coercerentur servituri uni Deo; quia ad hoc assumptos frugalitas decebat, et gulae temperantia, quae semper religioni deprehenditur esse vicina, imo (ut ita dixerim) consanguinea potius atque cognata; sanctitati enim inimica luxuria est.»
Secunda, ut corporali munditiei populus iste assuescens, ab immunditiis idololatrarum, et immundis eorum sacrificiis epulisque longius avocaretur.
Tertia, ut per haec ad munditiem mentis excitatus assurgeret, et Christo ex se nascituro purissime se compararet.
Quarta, quia haec immunda tropologice vitiorum, a quibus cavere debemus, erant symbola. Hanc causam Eleazarus pontifex dedit legatis Ptolemaei Philadelphi, petentis sibi mitti septuaginta et duo Interpretes, qui sacram Scripturam ex Hebraeo in Graecum converterent, ut dixi Can. 27. Hanc causam passim quoque Patres assignant, ut Tertullianus vel potius Novatianus, lib. De Cibis Judaicis, quem ipse adhuc Catholicus existens scripsit, in quo fuse et minutim animalia hic vetita, per vitia eis significata explicat: afferam ejus verba vers. 30; Clemens Alexandrinus, libro II Paedagogi cap. x; Cyrillus, lib. IX Contra Julianum, ante finem; Origenes hic, hom. 7; Eusebius, lib. VIII De Praeparatione Evangelica, cap. III, et S. Augustinus, lib. Contra Adimantum, cap. xv. Cum enim Adimantus, utpote Manichaeus, oppugnaret vetus Testamentum, tanquam a deo malo datum, ac nominatim hanc abstinentiae legem argueret ex illo Matth. cap. xv: «Quod intrat in os, non coinquinat hominem,» respondet S. Augustinus hos cibos Judaeis non fuisse vetitos, quod per se mentem coinquinent; sed haec de eis praecepta populo carnali fuisse posita, ad significationem humanorum morum, et ut futuram disciplinam spiritualis populi Christiani prophetarent. Hinc etiam, ut notat S. Cyrillus, lib. XIV De Adoratione, quaedam hic vetantur quae comedi non solent, quaeque omnes naturaliter respuimus et abhorremus, ut stellio, mustela, mus, etc.
Porro haec omnia apposite ad naturam sancita et discreta sunt; nam animalia hic immunda censentur, edique vetantur, quae natura sua vel sunt venenosa, uti sunt omnia reptilia, quae semper humi repunt, itaque ex terra humiditatem viscosam, foetidam et noxiam imbibunt, eamque in cute demonstrant; vel quae immundis cibis vescuntur, ut porci et upupae, quae inter stercora vivunt, et ciconiae, quae serpentes comedunt: sic et vespertiliones, noctuae, bubones, quae omnia immundis aluntur alimentis; vel quae distemperatae sunt complexionis, ut pisces hic vetiti, qui omnes mali sunt nutrimenti; vel quae ferae sunt et rapaces, uti gryphes, milvi, vultures. Sic Pythagoras suis interdixit ne faba vescerentur, eo quod is cibus magnam habeat inflationem, ideoque stomachum ac caput distendat, et tranquillitatem mentis interturbet, ait Cicero, lib. 1 De Divinatione.
Haec ergo immunditia horum animalium duplex est: puta formalis jam dicta, qua ipsa animalia in se aliquid immundi et distemperati continent; altera causalis, qua immunditiam similem causant in homine, quia cum in se sint malae complexionis, malique et noxii alimenti, hinc si comedantur, in homine intemperiem humorum generant, morbos creant, imo aliquando enecant.
Potissima tamen causa fuit symbolica, ut nimirum haec animalia immunda significarent immunditiam peccatorum et vitiorum, quorum ipsa apposite sunt symbola, ut dixi.
Nota: Haec animalium immunditia erat corporalis et legalis, quae animam non inquinabat (nisi quis per inobedientiam, sciens contra legem ea comedisset), sed tantum arcebat Judaeos a ministratione et oblatione sacrificiorum, atque ab introitu Sanctuarii: ab his enim abstinere debebat, qui cibos hic vetitos etiam insciens comedisset, donec se expuisset: perinde ac lepra arcebat leprosos a convictu hominum, totisque castris.
Versus 3: Omne Quod Habet Divisam Ungulam et Ruminat
3. OMNE QUOD HABET DIVISAM UNGULAM, ET RUMINAT IN PECORIBUS, COMEDETIS. — Ut ergo animal sit mundum, quo vesci licuerit Judaeis, debebat habere haec duo: Primo, ungulam, eamque divisam et bisulcam; nam quae non habent ungulam, nimis humidae sunt complexionis: quae habent ungulam, sed eam non habent fissam, uti sunt equi, asini, cameli, nimis sicci et duri sunt temperamenti et alimenti, nec corpori humano nutriendo conveniunt: quae vero ungulam habent, eamque dividunt, uti oves, boves, caprae, homini alendo congruunt, quia temperate sunt complexionis: ideoque munda censentur. Ita Abulensis. Secundo, debebat ruminare; nam quae ruminant, melioris sunt digestionis, ideoque et melioris sunt complexionis: quod si alterum horum desit, puta si animal non habeat ungulam fissam, aut non ruminet, censetur immundum. Unde immundorum exempla subjicit, camelum, leporem, suem, etc.
Tropologice, ruminant sancta animalia, puta viri sancti, qui verbum Dei quod aure percipiunt, in ventrem memoriae recondunt, hocque saepius quasi ad os cordis revocantes, frequenti retractatione comminuunt. Ita S. Gregorius in cap. vii Canticorum. S. Cyrillus vero, lib. IX Contra Julianum, docet ruminare esse prudentiae symbolum. Pedem dividunt, qui in actione bonum a malo secernunt. Utrumque ergo requiritur ad munditiem et sanctitatem, videlicet et ruminare verba Dei, et ea opere explere. Ita Radulphus, Isychius, Eusebius, lib. VIII De Praeparatione cap. III. Cyrillus, lib. XIV De Adoratione, qui et addit aliam tropologiam: bifidus, ait, unguis perspicua figura est, qua significatur posse nos in utramque partem recte incedere, videlicet quoad nos et quoad alios.
Ruminare ergo symbolum est prudentiae: prudens enim est cogitabundus, et singula mente ruminans, videt quid in quaque re expediat, quomodo Deo et hominibus etiam impiis satisfaciat. Narrat Plutarchus in Laconicis de Acrotato viro prudente, quod parentibus postulantibus ejus operam in re injusta, negarit, cumque ii urgerent, dixerit: «Vos me educastis ad justitiam, patriaeque legibus tradidistis; conabor ergo his potius, quam vobis obsequi; ac quoniam vultis me optima agere, optimum autem est cum privato tum, multo magis principi, id quod est justum, agam quae vultis; quae vero dicitis, detrectabo.» Ita prudenter et suaviter rem illicitam negavit, simulque intentioni et voluntati parentum satisfecit. Ruminatio enim mille modos et media ad quidvis, ac praesertim ad odia declinanda, et gratiam hominum conciliandam, suggerit. Idem narrat, quod Aristo audiens Cleomenis dictum, quo rogatus, quod esset regis boni officium, dixerat: Amicis bene, inimicis male facere; illud ruminans correxerit dicens: «Quanto, mi homo, rectius erat amicis benefacere, inimicos autem amicos efficere!»
IN PECORIBUS, — in quadrupedibus animalibus.
Versus 4: Sicut Camelus
4. SICUT CAMELUS, — camelus immundus est, quia ungulam habet, sed eam non dividit. Moses, inquit Cyrillus, lib. XIV De Adoratione, ponit exempla camelum et leporem, id est maximum et minimum, ut media inter haec non ruminantia, vel non dividentia ungulam, immunda et vetita intelligamus.
Versus 5: Choerogryllus
5. CHOEROGRYLLUS. — Quod et quale animal est Choerogryllus? Primo, Clemens Alexandrinus, lib. II Paedagogi cap. x, intelligit hyaenam. Secundo, Abulensis, Lyranus, Cajetanus, Oleaster et alii recentiores intelligunt cuniculum.
Nota: Hebraea vox saphan tria significat: primo, choerogryllum; secundo, leporem; tertio, hericium: ita ex Philone S. Hieronymus in Nominibus Hebraicis, in Jerem. saphan enim vel tectum, absconditum et latitans significat. Unde saphan generale est nomen, et commune multis animalibus fugacibus, et in latebris degentibus: sicut et pleraque alia Hebraea animalium vocabula multis competunt, uti demonstrat Ribera in cap. v Zachar., num. 21. Idque patet ex eo quod idem nomen a variis, puta a Septuaginta, Chaldaeo, et Nostro varie, imo et a Nostro aliter hic, aliter ibi vertatur: sic saphan hic et Deut. xiv, 7, Noster vertit choerogryllum, uti et vertunt Septuaginta; alibi vertit leporem, ut Prov. xxx, 26; alibi vertit herinaceum, ut Psalm. ciii, 18.
Choerogryllus ergo, vel herinaceus est animal magnitudine mediocrium cuniculorum, de cavernis petrarum gregatim procedens, pascensque in Palaestina juxta mare Mortuum, ait Eucherius, lib. De Nominibus Hebraicis, cap. xii, atque inde forte graece dictus est chaerogryllus a choiros, id est rupe, et gryllos, id est porcus, quasi dicas porcellus rupium. Ita fere et S. Hieronymus, vel quisquis est auctor commentariorum in Proverbia cap. xxx, nam haec commentaria non esse S. Hieronymi, ex eo colligitur, quod hoc ipso loco auctor citet S. Hieronymum. Potius videntur esse Venerabilis Bedae, cui ea attribuit Trithemius. Hic ergo auctor sic ait: «Pro lepusculo antiqua translatio chaerogryllum posuit. Est autem hoc animal non majus hericio, habens similitudinem muris et ursi, cujus in Palaestinae regionibus magna est abundantia, semperque in cavernis petrarum et terrae foveis habitare consuevit.»
Unde et Origenes hic pro choerogyllo vertit herinaceum. Chaerogryllus ergo distinctum est animal a cuniculo et hericio, licet id neget Petrus Serranus: quorsum enim Septuaginta et Noster vocaret eum choerogryllum, tam obscura et ignota voce, si esset cuniculus vel hericius? haec enim nomina et animalia nobis notissima sunt. Unde et Eucherius ac S. Hieronymus distinguit herinaceos sive choerogryllos ab hericiis sive echinis, qui spinosos undique habent aculeos ut vix contingi possint, quos ad libitum exserunt, vel remittunt et contrahunt, iisque pomis se in hortis onerant, quae ad latibula sua deferunt.
Versus 6: Lepus
6. LEPUS QUOQUE (immundus est), NAM ET IPSE RUMINAT, SED UNGULAM NON DIVIDIT. — Nam lepus non habet ungulam, seu basin pedum osseam et continuam quam dividat, sed loco ejus habet ungues varios et aculeatos. Sub lepore cuniculum intellige: nam cuniculus est lepus parvus, ut ait Plinius, libro VIII, cap. LXXXV; Clemens Alexandrinus leporem vetitum putat ob libidinem, cui valde obnoxium est hoc animal. Unde et tot foetus simul concipit et parit.
Hac etiam de causa leporibus multis uterque inest sexus. Audi Gesnerum varia ex variis more suo colligentem tomo De Quadrupedibus, in lepore: «Lepus quadrupes hebraice arnebet vocatur, voce feminini generis, eo quod lepores omnes (uti doctissimi plerique testantur) utrumque sexum habeant. Archelaus de leporibus scribit, utramque vim et utrumque sexum singulis inesse, ac sine mare aeque gignere. Quod idem lepus aliquando mas, aliquando femina sit, et naturas transmutet, et quandoque velut masculus generet, quandoque velut femina pariat, manifestum esse Democritus tradit in Geoponicorum xix, 4.» Et ideo a physicis, ait Donatus, lepus dicitur incerti sexus, ac esse modo mas, modo femina. Idem docent Patres, quos citabo vers. 30, in fine. Haec jure et more Judaeorum. Nam Gentilibus lepus in deliciis fuit et mensae decus. Audi Martialem, lib. XIII Epigramm.:
Inter aves turdus, si quis me judice certet
Inter quadrupedes gloria prima lepus.
Tropologia Quatuor Animalium et Quatuor Vitiorum Cardinalium
Tropologice, hisce quatuor animalibus significantur quatuor vitia, quatuor virtutibus cardinalibus contraria. Primo, camelus gibbosus symbolum est superbi et superbiae, quae prudentiae et sapientiae est contraria. Vera enim sapientia est humilis; e converso camelus gibbosus est et stolidus. Nota est fabula: camelus petebat a Jove ut cornibus armaretur, cujus ille stolidis precibus irrisis, etiam aures mutilavit, ut non solum inermis, sed etiam deformis de caetero esset. Secundo, lepus timidus significat acediam et pusillanimitatem, quae fortitudini et constantiae repugnat. Tertio, choerogryllus, qui vastat et depascitur agros alienos, significat injustitiam justitiae contrariam. Quarto, sus sordida significat gulam et libidinem, quae temperantiae adversatur: horum ne morticinis quidem, id est malis actionibus externis, communicare licet. Ita Isychius.
Versus 7: Et Sus
7. ET SUS (immundus est), QUI CUM UNGULAM DIVIDAT, NON RUMINAT. — Per suem porcum accipe, tam marem quam feminam; hoc enim est Hebraeum chasir: omnis enim porcina caro vetita fuit Judaeis, unde etiamnum omni porcina abstinent Judaei. Pari modo sus apud Priscianum et Latinos communis est generis, et tam porcum quam porcam significat; hinc illud Virgilii, lib. III Georgicorum:
Ipse ruit, dentesque Sabellicus exacuit sus.
Ridicule nonnulli apud S. Polycarpum, epist. ad Philippenses, suis esum hic vetari putarunt, eo quod sus cum comedit ita vorat, ut non agnoscat dominum suum, quodque cum esurit grunnitum edat ad dominum: haec enim est natura et naturalis musica suis. Veriorem causam dat Cicero, lib. II De Natura Deorum: «Sus, ait, quid habet praeter escam?» «cui quidem ne putresceret, animam pro sale datam esse, dicit Chrysippus.» Hinc Sanctus ille Abbas, in Vitis Patrum, lib. VI, cap. 1, num. 8: «Sicut,» ait, «oculi porci semper intendunt in terram, ita anima delapsa in voluptatem et luxuriae caenum, vix potest respicere ad caelum, aut sapere aliquid dignum Deo.»
Porro errat Plutarchus, lib. V Symposiacorum, Quaest. V, ubi docet Judaeos abstinere suilla ex reverentia; eos enim suem revereri, eo quod sus fuerit sationis et arationis magistra, praesertim in Aegypto: sus enim rostro terram effodiens, vestigium arationis impressit, et vomeris opus submonstravit. Similiter errat, dum ait Judaeos abstinere lepore, «eo quod aemulatione Aegyptiorum ducti, velocitatem leporis divinam reputant, itemque sensus instrumentorum subtilitatem. Nam leporum oculi adeo sunt indefessi, ut etiam apertis iis dormiant. Celeritate autem videndi videntur caeteris anteire; cujus admiratione ducti Aegyptii in suis sacris litteris, picto lepore auditum significant.» Probabilior causa est quam subdit: «Suillam abominantur Judaei, quod abhorrent a vitiligine et lepra, quas putant esu harum carnium adscisci.»
Alii porcum immundum putarunt, ex eo quod terram suffodiat, itaque semina et messem subvertat; qua de causa Romani immolabant porcum Cereri mense aprili, cum lampadibus et taedis accensis in vestibus albis. Audi Ovidium:
Prima Cereri fuit
Hostia sus meruisse mori, quia semina pando
Eruerit rostro, spemque interceperit anni.
Et alibi:
Prima Ceres gravidae gavisa est sanguine porcae,
Ulta suas merita caede nocentis opes.
Denique Adrianus Imperator, ut Judaeos sua urbe abigeret, porcum insculpsit Hierosolymae, eamque ex suo nomine Aeliam nuncupavit. Audi Eusebium in Chronologia: «Aelia ab Aelio Adriano condita, et in fronte ejus portae qua Bethlehem egredimur, sus sculptus in marmore, significans Romanae potestati subjacere Judaeos;» ut hoc simulacro quasi titulo significaret, Judaeos propria civitate patrioque solo esse interdictos, ac Jerusalem jam non esse Judaicam, sed Gentilitiam et Romanam: Romani enim porcum ob infractum animi robur in vexillis praeferebant, teste Festo in verbo porcus. Quocirca Judaei Vitellium iturum contra Arabes deprecati sunt, ne castra et signa effigie porci insignita, per Judaeam traduceret, teste Josepho, lib. V Belli, cap. 1. Denique, hac sculptura porci significabat, Judaeos esse hominum scelestissimos. Nam, ut ait Florus, et ex eo Pierius, Hieroglyphicorum 9, porcus symbolum est hominum veritatem spernentium, profanorum, perniciosorum, et eorum qui a Deo penitus sunt aversi. Ita Baronius anno Christi 137.
Versus 8: Horum Carnibus Non Vescemini
8. HORUM CARNIBUS NON VESCEMINI, NEC CADAVERA CONTINGETIS. — Unde nec adipem eorum eximere, eove uti poterant: secus erat de animalibus mundis; illa enim mactare, et mactata tangere, ex ilisque adipem eximere, eoque uti licebat, nisi essent morticina sponte mortua, vel diu occisa, vel laniata a bestia: tum enim etiam haec immunda erant et vetita.
Versus 9: Omne Quod Habet Pinnulas et Squamas
9. OMNE QUOD HABET PINNULAS ET SQUAMAS, TAM IN MARI QUAM IN FLUMINIBUS ET STAGNIS, COMEDETIS. — Pro pinnulas, Biblia Regia legunt pennulas; unde et Septuaginta vertunt pterygia, id est alas; Tertullianus, lib. De Cibis Judaicis, legit remigia; omnia haec eodem recidunt: pisces enim qui pinnulas habent, eas gestant quasi pennulas et alas, ut iis natent et librent se in aquis, sicut aves in aere. Ut ergo pisces sint mundi quibus vesci liceat, duo debent habere: primo pinnulas, secundo squamas, quae totum pene corpus contegant; quod si alterutrum desit, immundi censentur: pisces enim carentes pinnulis vel squamis, uti anguillae, nimis humidi, viscosi et insalubres sunt; squamae enim et pinnulae siccitatis sunt indices. Unde caro talium densior, albior et sanior est, ideoque tales mundi censentur: pisces enim humiditate abundant, eaque facile nocent stomacho et corpori humano, unde sale conditi vel siccati saniores sunt recentibus.
Tropologice, squamae gravitatem morum et firmitatem bonae conversationis in medio saeculi significant; pinnulae significant sensus superna cogitantes. Pisces namque qui pinnulas habent, saltus dare super aquas solent, ait S. Gregorius. Squamas ergo habent, qui rigore virtutis muniti, saecularis occupationis appetitum non admittunt; pinnulas vero habent, qui subinde secretum contemplationis petunt, et undis saecularium curarum supernatant, quique mentis saltibus ad superna conscendere sciunt, ut eos amoris summi, quasi liberi aeris, aura contingat, ait S. Gregorius, lib. V Moralium cap. vi, Radulphus, Beda, Cyrillus, lib. IX Contra Julianum, ante finem, et Tertullianus vel potius Novatianus, lib. De Cibis Judaicis.
Versus 10-11: Quidquid Pinnulas et Squamas Non Habet
10 et 11. QUIDQUID AUTEM PINNULAS ET SQUAMAS NON HABET, ABOMINABILE VOBIS EXECRANDUMQUE ERIT, — q. d. Ab iis abhorrebitis et fugietis, quasi a re immunda et foetida. Quare peccabant Judaei aliter facientes, non quod animal immundum, sed quod inobedientia mentem pollueret, quae culpa non expiabatur lustratione aeterna: per eam enim tantum immunditia legalis et corporalis eluebatur, sed contritione et poenitentia. Hinc Machabaei dirissima pati, ac martyrium gravissimum subire maluerunt, quam carnem suillam hic vetitam comedere, II Machab. vii. Hinc etiam S. Petrus eadem ita exhorruit, ut diceret, Act. x, 10: «Nunquam manducavi omne commune et immundum.»
Versus 12-13: Aves Immundae — Aquila et Gryps
Vers. 12. 13. HAEC SUNT QUAE DE AVIBUS COMEDERE NON DEBETIS, ET VITANDA SUNT VOBIS: AQUILAM, ET GRYPHEN, ET HALIAEËTUM. — Egit Moses primo, de mundis et immundis quadrupedibus, vers. 3; secundo, de piscibus, vers. 9; tertio, de avibus hic agit. Has avium species ex Hebraeo aliter et varie vertunt Hebraei; verum nostro Interpreti tum hic, tum Deut. xiv, 12, per omnia consentit Chaldaeus et Septuaginta, excepto eo quod pro onocrotalo Septuaginta substituunt pelicanum, de quo vers. 18.
Aquila est immunda, quia in alias aves pugnax et rapax est avis. Unde Cicero, audiens in Pharsalica pugna fugisse Pompeium, cum Nonius diceret septem adhuc adesse aquilas, ideoque bene sperandum: «Recte,» inquit, «moneres, si adversus graculos esset pugnandum; at jam Caesar est hostis et victor.» Ita Plutarchus in Cicerone. Aquila ergo Judaeis vetatur, quia, ut ait Isidorus, «qui aquilam, milvum et accipitrem odit, odit raptores et scelere viventes.» Unde S. Augustinus in Psalm. cxxxii, docet aquilam esse symbolum daemonis: hic enim est praedo animarum, qui circuit quaerens quem devoret. Rursum aquila vocatur Nabuchodonosor, similesque tyranni, uti dicam Deuter. xxviii, 49.
ET GRYPHEN. — Quaeres, an et quid sit gryps sive gryphus. Gryphes existere docent e Graecis Herodotus, Pausanias, Ctesias, Aelianus; e Latinis Mela, Solinus, Apuleius et alii, ponuntque eos in Scythia Asiana, vel in montibus Riphaeis. Ctesias ait gryphes esse aves quadrupedes lupi magnitudine, cruribus et unguibus leoninis, pennis in pectore rubris, in collo caeruleis, in reliquo corpore nigris, oculis igneis. Addit Leonicenus, equo similem esse avem; Volaterranus, vultu non multum ab humano distare. Abulensis hic et Joannes de Montevilla aiunt gryphem antrorsum aquilae speciem prae se ferre, leonis retrorsum; magnitudine aequari octo leonibus; tantarum esse virium, ut duos boves, aut equum cum equite in aera asportet. Haecque vulgo multorum est opinio.
E contrario gryphes non existere, sed esse fabulosos contendit Plinius, qui pene phreneticos esse vocat eos qui aves tales esse asserunt. Item Origenes, qui nimis temerarie Mosen reprehendit, quod gryphes manducari Hebraeis vetuerit. Item Matthias Michonius et Perottus Decembrius in Sarmatia Asiana, qui nec avem inveniri in septentrione, nec in montibus Riphaeis, ait experientia constare.
Dico primo: De fide est gryphes esse, esseque aves, patet ex hoc loco Scripturae; Hebraeum enim peres gryphum significat, uti vertunt Septuaginta, Chaldaeus et Noster. Peres enim avem significat curvas et ingentes habentem ungulas (a parsa, id est ungula), uti et rostrum. Talis est ergo gryphus, indeque gryphus Graecis et Latinis aduncum, curvum, ungulatum significat. Inde Antiochus Gryphus, et alii ab adunco et aquilino naso, dicti sunt gryphi.
Dico secundo: Gryphes uti a veteribus jam dictis describuntur, fabulosi sunt; experientia enim constat avem nullam reperiri, quae partim sit avis, partim leo vel equus: hinc et veteres gryphes pingendo, eos jungebant sphingi: constat autem sphingem esse fabulam.
Dico tertio: Qui sint gryphes certe definiri nequit. Probabilis tamen est sententia Ulyssis Aldrovandi, lib. X, cap. 1, et Goropii, Mosen per gryphem hic significare aves, et, ut videtur, aquilae genus maximum, quod maxime aduncum habet rostrum et ungues, estque fortissimum et rapacissimum, cujus magnitudo, robur et rapacitas occasionem fabulae veteribus dedisse videntur.
Probatur id primo, quia id significat hebraice peres; rursum, quia gryphus hic ponitur post aquilam, ante haliaeëtum; sicut ergo haliaeëtus est species aquilae, ita videtur esse et gryphus.
Secundo, quia Aristophanes gryphem speciem aquilae ponit, vocatque grypaieton, quasi dicas gryphem aquilam; sicut haliaeëtus vocatur, quasi dicas aquila marina. Gryps ergo est grypaeetos, hoc est aquila rapacissima, quae grypho, id est maxime adunco est rostro et unguibus.
Tertio, quia Sigismundus Heberslainius legatus Caesaris ad Ducem Moscoviae, scribit apud Moscos aquilis similes aves, sed multo majores esse, quas Mosci kreutzet vocant. Quarto, quia aquilae quaedam in maximam quantitatem excrescunt. Narrat Georgius Fabricius anno 1350 inter Misniam et Dresdam Germaniae oppida, inventum esse aquilae nidum per tres quercus extensum, in eo vitulorum et ovium coria reperta, et hinnulum recens allatum. Pullus unus habebat alas septem ulnis longas, cum per transversum erant expansae, ungues erant digitis viri magni aequales, crura leoninis majora. Aldrovandus narrat in Aethiopia aquilas esse tam magnas et fortes, ut bovem vel equum integrum pedibus abripiant.
Paulus Venetus scribit se ultra Madagascar de ave rue dicta frequenter ab incolis audiisse, quae alas tantas habebat, ut pennae duodecim passus longae essent; ipsa autem tam fortis, ut elephantem elevet et asportet, aitque se putasse quod gryphus esset: sed audiisse, quod bipes esset, nec ulli bestiae similis: quanquam gryps revera, si avis est et aquila, bipes est.
Tropologice, gryphes sunt principes avari, injusti et rapaces. «Remota justitia,» ait S. Augustinus, lib. IV De Civitate cap. iv, «quid sunt regna nisi magna latrocinia? quia latrocinia quid sunt, nisi parva regna? hoc malum tantum crescit, ut et loca teneat, sedes constituat, civitates occupet, populos subjuget, et evidentius regni nomen assumit. Quod etiam in manifesto confert non dempta cupiditas, sed addita impunitas. Loco eleganter et veraciter Alexandro Magno quidam pirata comprehensus respondit, cum ab eo interrogaretur, quid sibi, ut mare haberet infestum? Ille libera voce: Quid tibi, inquit, ut orbem terrarum? Sed ego, quia exiguo navigio facio, vocor latro: quia tu magna classe, imperator.»
Nero nunquam cuipiam officium delegavit, nisi haec adjiceret: «Scis quibus mihi est opus, et hoc agamus, ne quis quid habeat.» Vox praedone, quam principe dignior.
Flavius Vespasianus, quoniam rapacissimum quemque promovere solebat, ut mox ditatos condemnaret, vulgo dictus est officiarios suos habere pro spongiis: quod (veluti spongias) et siccos madefaceret, et humentes exprimeret. Ita Suetonius.
Batto Dalmata, a Tiberio rogatus cur toties cum suis a Romanis defecisset, eisque tantam cladem intulisset, respondit: «Vos in causa estis, qui ad greges vestros custodiendos, non canes dedistis aut pastores, sed lupos.» Ita Dion in Augusto.
C. Caligula, cum eum Antonia avia moneret, ut quaedam secus ageret: «Memento, ait, mihi omnia in omnes licere.»
Ludovicus XII, rex Franciae, dicere solebat, ut habent Annales, «Plebem et rusticos esse pascua tyrannorum et militum, tyrannos autem et milites esse pascua diabolorum.»
Phalaris dicere solebat: «Ego qui expertus sum utrumque, tyrannidi malim subesse, quam praeesse. Subditus enim aliorum malorum securus, unum tyrannum metuit; tyrannus autem et eos qui foris insidiantur, et illos per quos servatur.»
Haliaeetus
HALIAEËTUM. — Graece haliaietos, idem est quod aquila marina, a mari et piscatoribus sic appellata; hals enim est mare, et halieuo est piscor, aetos vero est aquila: de qua Plinius, lib. X, cap. iii: «Haliaeëtus, ait, est species aquilae clarissima oculorum acie, librans ex alto sese, visoque in mari pisce praeceps in eum ruens, et discussis pectore aquis rapiens.»
Versus 14: Juxta Genus Suum
14. JUXTA GENUS SUUM, — juxta species suas, per species suas: multae enim sunt vulturum et milvorum species.
15. IN SIMILITUDINEM SUAM, — id est secundum similitudinem suam, q. d. Omnes aves similes corvo vel corvinas, quasi immundas habeo et censeo, edique veto. Id patebit versu 19.
Versus 16: Larus
16. LARUM. — Larus sive gavia, ut eam vocat Aristoteles, natat in aquis, et volat in aere, ait Isychius, pisciumque est praedo. Ita Oppianus, lib. De Aucupio, puta in Ixeuticis, id est in viscatoria, sive in arte capiendi aves visco. Unde proverbium: «larus hians,» pro rapace et furace. Hinc et orta est fabula, laros olim fuisse homines, qui primi venationem et praedam marinam exercuerint; deinde a diis in aves mutatos, juxta urbes et portus volitantes, veteris etiamnum artis et praedationis meminisse. Ita Oppianus.
Larus quoque est symbolum gulae, unde Alciatus in emblemate gulae, gulosum ita depingit:
Gurgulione gruis, tumida vir pingitur alvo,
Qui larum aut manibus gestet onocrotalum.
Vere Juvenalis, Satyr. 1:
Sunt quibus in solo vivendi causa palato est.
Et Socrates: «Alii,» ait, «vivunt, ut comedant; ego comedo, ut vivam.» Et Seneca, lib. X Rhetorum: «Quidquid, ait, avium volitat, quidquid piscium natat, quidquid ferarum discurrit, nostris sepelitur ventribus: quaere nunc cur subito moriamur? quia mortibus vivimus.»
Audi S. Hieronymum Contra Jovinianum et in epistola: «Semper saturitati juncta est lascivia: vicina sunt venter et genitalia, pro membrorum ordine est et ordo vitiorum.» Et rursum: «Cor habet in ventre gulosus, lascivus in libidine, cupidus in lucro.» Et rursum: «Hippocrates in Aphorismis docet, crassa et obesa corpora, quae crescendi mensuram impleverunt, nisi cito ablatione sanguinis minuantur, in paralysin et pessima morborum genera erumpere. Non enim in uno statu manere naturam corporum, sed aut crescere aut decrescere; non posse vivere alias, nisi crescendi capax sit. Et Galenus ait, quorum vita et ars sagina est, nec vivere posse diu, nec sanos esse, animasque ita nimio sanguine et adipibus, quasi luto involutas nihil tenue, nihil caeleste, sed semper de carnalibus eructare, et ventris ingluviem cogitare.»
Hugo Victorinus, tract. De Claustro animae: «Superstitiosum nimis,» ait, «quidam in suis praeparandis cibis adhibent studium, infinita decoctionum, frixurarum et condimentorum genera excogitantes; modo mollia, modo dura, modo frigida, modo calida, modo cocta, modo assa, modo pipere, modo allio, modo cymino condita, secundum consuetudinem praegnantium mulierum desiderantes; ita ut eis desudent cocorum artes, quaestiones et sollicitudo. Isti videntur colere ventrem tanquam Deum.»
Et rursum: «Solent diis templa construi, altaria erigi, ministri ad serviendum ordinari, immolari pecudes, thura concremari: ita Deo ventri templum est coquina, altare mensa, ministri coci, immolatae pecudes coctae carnes, fumus incensorum ordo saporum.»
Audi et D. Alanum, tract. De Complanctu naturae: «Haec,» ait, «pestilentia non vulgari humilitate contenta, profundius se porrigit in Praelatos, qui salmones, lucios caeterosque pisces variis decoctionum cruciatos martyriis, baptismi adulterantes officium, sacro piperis fonte baptizant, ut ex tali baptismate multiformem saporis gratiam consequantur. In eadem mensa terrestre animal piperis inundatione submergitur, piscis natat in pipere, avis ejusdem viscositate ligatur; dumque tot animalium genera uno ventris ergastulantur in carcere, aquatile animal secum pedestre aereumque genus in eodem sepulcro intumulari miratur, quibus si detur licentia exeundi, egressis vix portae sufficiet amplitudo.»
Alius:
Est calicum remex, et navita symposiorum.
Versus 17: Ibis
17. IBIN. — Ibis, Aegyptia est avis, serpentibus et scorpiis infesta, iisque vescens, quae rostri aduncitate salsuginem adhibens, per eam partem se perluit, qua reddi ciborum onera maxime est salubre, quod advertentes Aegyptii clystere sunt imitati: Ibis ergo homines docuit clysterem. Ita Plinius, lib. VIII, cap. xxvii, et Plutarchus dialogo, An bestiis aliquid rationis insit? merito ergo ibis ex lege immunda erat avis.
Solinus tradit ibin ore generare et concipere. Idem de corvo nonnulli putarunt et putant. Sed haec est fabella, quam valide refutat Aristoteles, lib. III De Generatione animalium vi: unde enim semen ex ore in matricem permearet? deberet enim prius transire stomachum: ibi autem concoqueretur. Fabula inde nata est, quod corvi raro videantur uti venere, sed saepe rostris jungi.
Versus 18: Onocrotalus
ONOCROTALUM. — Septuaginta vertunt pelicanum. Forte eamdem intelligunt avem. Nam et Oppianus in Ixeuticis onocrotalum vocat eumdem quem pelicanum; et Gesnerus, lib. De Avibus, in onocrotalo, speciem onocrotali recenset pelicano congenerem; quia et S. Hieronymus, Psal. ci, 7, cum Septuaginta, Hebraeum qa'ath pelicanum vertit, et in commentario ejusdem loci, asserit pelicanum vocari onocrotalum.
Porro onocrotalus dicitur ab onos, id est asinus, et krotalou, id est crepitaculum, eo quod absona voce crepitando rudentem asinum referat. Dicitur nonnullis gutturosa, ab ingluvie, quae in gutture ejus, instar strumae propendet; atque in nonnullis tanta est, ut quinquilibres vivos pisces vorent sorptu uno; imo ex Francisco Sanctio narrat Aldrovandus, Ornithologiae lib. XIX, cap. 11, in onocrotalo quodam, cum prae gravedine cecidisset, et captus esset, parvulum puerum Aethiopem inventum esse. Hebraice vocatur qa'ath, a vomitu, tum quia aquam quam ingluvie illa continet, revomit, ut praedam ex ea seligat et comedat, teste Plinio, lib. X, cap. xlvii; tum quia conchas devoratas, et calore gurgulionis, vel stomachi sui apertas revomit, ut eis carnem ab ostreis seligat et devoret. Merito ergo haec Judaeis immunda fuit avis: quin et Christiani ea abstinent, quia carnem habet duram, excrementitiam, et vix ferendi odoris, maxime cum annosior est, ait Aldrovandus.
Ob alias tamen ejus proprietates, haec avis in bonum capitur: nam ob rudem et lugubrem ejus vocem, poenitentes et gementes assimilantur pelicano, sive onocrotalo, Psalm. ci, 7. Sic et aquilae, herodii, milvi pro diversis earum qualitatibus nunc in bonum, nunc in malum capiuntur. Sic leoni comparatur tam Christus, ob fortitudinem, Apoc. v, 5, quam diabolus, ob crudelitatem, I Petri cap. v, vers. 8. Ita Radulphus et Isychius.
Porphyrio
PORPHYRIONEM. — Porphyrio avis est in capite habens veluti cristam, magnitudine par gallinis, sed crura ei longiora; a colore nomen invenit: rostrum enim habet rubicundum, uti et crura. Hinc graece porphyrio, id est purpureus. Ita Oppianus in Ixeuticis, Gesnerus et Aldrovandus. Rapinae piscium inhiat, ait Procopius, et solus morsu bibit, omnem cibum aqua subinde tingens, deinde pede ad rostrum velut manu afferens. Ita Plinius, lib. X, cap. xlvi, et Aristoteles, lib. VIII Historiae animalium cap. vi. Addit ex Polemone Aldrovandus, porphyrionem indocilem esse, nec unquam mansuescere; et ex Aeliano ac Callimacho, eum nullius aspectum pati dum comedit, itaque secedere et in occulto comedere. His de causis immundus habitus est.
Alia tamen ex parte mire ejus pudicitia laudatur. Refert ex Polemone Athenaeus, lib. IX De Coenis sapientum, cap. xii, porphyrionem in domibus nutritum, mulierum pudicitiae esse custodem, earumque adulterium sagacissime deprehensum, suo suspendio et nece indicare ac prodere. Sed quomodo per se avis laqueo se suspendat? Quare rectius per abstinentiam a cibo, et per inediam se necando, tum id facere dixit Polemon, et ex eo Aldrovandus, qui et ex Tzetze addit, eum tam esse pudicum, ut viso scorto expiret.
Versus 19: Herodion
19. HERODIONEM. — Hujus avis Aristoteles, Plinius, Oppianus et alii non meminerunt: quis ergo est herodius vel herodion?
Primo, S. Augustinus in Psalm. ciii, 18, intelligit fulicam.
Secundo, Albertus Magnus, tract. De Avibus, putat esse aquilae speciem nobilissimam, quae chrysaëtos et stellaris dicitur, quasi herodius sit heros, id est rex et dux, avium, uti vocatur Psalm. ciii, 18.
Tertio, Radulphus, Lyranus, Gesnerus et alii multi putant herodium esse falconem, adeoque praestantissimam ejus speciem, quae hierofalco, vulgo girfalco dicitur. Unde et S. Hieronymus in Psalm. ciii, dicit herodium aquilas vincere, eisque dominari: ita et Glossa ibidem.
Quarto, Theodorus Gaza in lib. IX Aristotelis De Historia animalium cap. i et xviii, et alii censent esse ardeam. Eadem enim quae ibi Aristoteles de herodio, Plinius scribit de ardea, lib. X, cap. lx.
Quinto, probabilius videtur herodium esse ciconiam. Ita Suidas, R. David, et passim Hebraei. Probatur primo, nam herodius hebraice vocatur chasida, a pietate: chesed enim est pietas; ciconiae autem pietas in parentes ubique celebratur. Dices: Chasida significat etiam milvum. Respondeo: Milvus vocatur chasida per antiphrasin, quasi minime pius, sed rapax et vorax.
Secundo, quia Suidas herodium dici ait, quasi heleion, id est palustrem (hele enim est palus); in paludibus autem versatur ciconia, ibique ranas et serpentes depascitur.
Tertio, quia Psalm. ciii, herodius vocatur dux avium, scilicet cicurum: talis autem est ciconia; nam licet aquilae et falcones superent ciconiam, tamen eorum nidi (de quibus agitur Psalm. ciii, 17), et hominibus, et avibus aliis incogniti sunt.
Dices: Ciconia significat etiam vulturem vel falconem. Respondeo: Vultures et falcones vocantur herodii aliqua ratione, eo quod sint fortes quasi heroes, vel quia velut heroes aliis dominantur et imperant.
Charadrius
CHARADRION. — Charadrius dicitur a charadris, id est praeruptis et cavernosis riparum locis, in quibus degit. Ita Aristoteles, lib. IX Historiae animalium cap. xi. Avis haec est stupida quae mures venatur, noctisque est amica instar noctuae. Unde proverbium Charadrion imitans, de eo qui latet et lucem fugit; hinc immunda Hebraeis est habita: quin et Aristoteles eam vocat pravam avem.
Nota de Viginti Avibus Immundis
Nota: Viginti avium species hic quasi immundae nominantur, et comedi vetantur, quia omnes fere sunt rapaces; quaedam etiam quia lucifugae sunt et nocturnae, uti bubo, charadrius, vespertilio; quaedam quia amphibiae sunt, ut larus et mergulus; quaedam quia sordidae, ut upupa, ibis, noctua; quaedam quia bestiae potius sunt quam aves, ut struthio; quaedam quia melancholicae sunt, ut herodius sive ciconia; multae etiam ingluviosae sunt, unde longiore sunt collo, cibumque de profundo aquarum limo exquirunt et expiscantur; quaedam denique quia intemperie sunt nimis calida, ut corvus et cygnus, cujus plumae licet albae sint et molles, caro tamen est dura, nervosa et nigra: unde et excrementa habet albiora. Aves enim calidae suum phlegma per album stercus ejiciunt; bilem vero retinent. Contrarium faciunt ea quae frigidae sunt. Ex quibus patet has aves parum esui esse aptas, meritoque ex lege censeri immundas.
Tropologia: Viginti Aves et Viginti Vitia Potentium
Tropologice Radulphus: Viginti hae aves, inquit, notant viginti vitia potentium, et eorum qui sublimes habent spiritus: primo, aquila notat potentium superbiam. Unde Ezech. cap. xvii, vers. 7, Nabuchodonosor comparatur aquilae grandi magnarum alarum; secundo, gryphes significant potentium crudelitatem; tertio, haliaeëtus, qui non est tantis viribus, sed tamen praedo, significat violentos in pauperes; quarto, milvus significat potentium insidias; quinto, vultur castra et cadavera assectans, significat eos qui quasi vultures principum et aularum sunt asseclae, ad hoc ut eorum ope alios exspolient, quos Alfonsus, rex Aragonum, solebat vocare Harpyas aulae suae. Sic et Seneca, epist. 96: «Qui,» inquit, «amico aegro assidet haereditatis causa, vultur est, cadaver exspectat.»
Rursum vultures sunt voraces et gulosi; nam, ut scribit Epiphanius in Physiologico: «Vultur cunctis avibus voracior est: quadraginta enim diebus cibo abstinet, quem cum invenit, totidem sese ex illo libere ingurgitat; itaque quadragenariam abstinentiam quadragenaria ingluvie compensat.» Vultures ergo sunt, qui, post jejunium quadragesimae a Paschate ad Pentecosten, se infarciunt et ingurgitant;
sexto, corvi sunt, qui mortibus pascuntur alienis; septimo, struthio, qui herodio similis est pennis, sed non volatu, Job xxxix, 16, notat hypocritas, qui sub religionis specie aliis nocent. Qui intus est Nero, foris Cato, inquit S. Hieronymus; monstrum est simile illi poetico:
Prima leo, postrema draco, media ipsa chimaera.
Tales sunt,
Qui Curios simulant, et bacchanalia vivunt.
Diogenes apud Laertium, lib. VI, cap. ii, cuidam sibi placenti, quod leonis exuvio tectus ingrederetur: «Non tu desines, inquit, virtutis stragula pudefacere?» Indecorum enim esse censuit, quod homo mollis Herculis amictum sibi vindicaret.
Alexander nonnullis Antipatri frugalitatem laudantibus, quod austeram vitam ageret: «Foris, ait, Antipater albus est, intus vero totus est purpureus;» notans fictam illius parcimoniam, cum esset alioqui ambitiosissimus. Ita Plutarchus in Apophthegmatibus Regum.
Achilles apud Homerum, Iliade I, sic ait:
Is mihi juxta invisus, ut atri limina Ditis,
Qui verbis aliud prodit quam mente volutat.
Trojanus equus a Graecis concinnatus Trojanos fefellit, quia Minervae formam mentitus est, inquiebat Diogenes: ita facit et hypocrita.
Qui muscum redolentem circumferunt, iis anima foetet: sic et hypocritae qui, plurimam pietatis speciem exhibentes, intus foedissime sordent. Recte ergo comparantur struthioni. Nam, ut ait S. Gregorius, lib. VII Moralium cap. i: «Struthio volandi speciem habet, sed usum volandi non habet: sic hypocrisis cunctis intuentibus imaginem de se sanctitatis insinuat, sed tenere viam sanctitatis ignorat.»
Octavo, noctua noctu acutum cernens notat sapientes in malo. Unde S. Ambrosius, serm. in Malachiam prophetam, in fine tom. II: «Nolo,» ait, «te imitatorem esse noctuae, quae licet per noctem vigilet, per diem tamen pigra vel caeca est, quae grandibus oculis tenebrarum caligines diligit, splendorem solis horrescit: illuminatur obscuritate, luce caecatur. Illud animal haereticorum figura est atque Gentilium, qui tenebras amplectuntur diaboli, lucem Salvatoris horrescunt, et grandibus disputationum oculis cernunt vana, non respiciunt sempiterna. De his ait Dominus, Psalm. cxiii: Oculos habent, et non videbunt. Et Psalm. lxxxi: In tenebris ambulant: sunt enim acuti ad superstitiosa, hebetes ad divina.»
Nono, larus amphibius significat milites, qui in terra quasi aridi et caelibes, utpote uxore carentes, vagae tamen luxuriae aquis et fluxu volutantur; decimo, accipiter rapax, qui, ubi mansuefactus est, possessoribus ad praedas et rapinas servit, significat famulos ad dominorum nutum pauperes depraedantes; undecimo, bubo significat eos qui, foedissimis sceleribus oppleti, lucem et homines fugiunt; duodecimo, mergulus significat eos, qui voluptatibus carnis absorbentur; decimo tertio, ibis significat eos, qui in se, in sua corpora et animas suas, iniqui et crudeles sunt; decimo quarto, cygnus significat eos, qui de solis vestibus et terrena affluentia gloriantur; decimo quinto, onocrotalus significat avaritiam inexplebilem; decimo sexto, porphyrio significat contumaces, qui nihil nisi tinctum aqua propriae voluntatis et delectationis suscipiunt; decimo septimo, ciconia significat stoliditatem ad capienda caelestia; decimo octavo, charadrius, avis garrula, significat loquacitatem; decimo nono, upupa gemitum in cantu inter stercora simulans, significat tristitiam saeculi; in hanc enim, atque in sordes et dolores, saeculi deliciae et laetitia desinunt; vigesimo, vespertilio significat saecularem scientiam, sola naturalia et terrena sapientem. Ita Radulphus et S. Thomas, I-II, Quaest. cii, art. 6, ad 1.
JUXTA GENUS SUUM, — juxta speciem suam, quasi dicat: Omnes species harum avium veto; sunt enim multae accipitrum species, sicut et aliarum avium. Septuaginta vertunt, et his similia. Hebraeum enim min etiam similitudinem significat, et ita vertit Noster vers. 15; una enim, verbi gratia, accipitrum species alteri speciei accipitrum similis est.
Versus 20: Omne de Volucribus Quod Graditur Super Quatuor Pedes
20. OMNE DE VOLUCRIBUS QUOD GRADITUR SUPER QUATUOR PEDES, ABOMINABILE ERIT VOBIS, — quia quatuor pedes signum sunt, illud non tam esse volucre, quam in terrestre animal degenerare: ideoque illud immundum haberi volo.
Versus 21: Habet Longiora Retro Crura
21. HABET LONGIORA RETRO CRURA PER QUAE SALIT. — Quia tale non omnino terreum est, sed ignei aliquid se habere, per saltum ostendit. Unde mundum censeri volo.
Tropologice, hi sunt Sancti, qui in carne et pompa saeculari constituti, non secundum illa militant, sed a saeculi sordibus resiliunt, et in aeternitatis cogitationem et desiderium exsiliunt. Ita Isychius et Radulphus.
Versus 22: Locusta et Species Ejus
22. UT EST BRUCHUS IN GENERE SUO (haec munda sunt quia saliunt), ET ATTACUS, ATQUE OPHIOMACHUS, AC LOCUSTA. — Probabile est haec quatuor esse locustarum species, uti Rabbini et Catholici plerique consentiunt; Abulensis ita illa distinguit, ut locustam dicat esse et dici bruchum, quando nascitur; attacum, cum incipit habere alas; locustam, cum jam omnino perfecta est. Hinc etiam ophiomachus non est ciconia, aut pelicanus, vel avis alia, cum hic dicatur esse quadrupes; sed est certa locustarum species, uti sunt praecedentes. Hanc enim significare videtur vox Hebraea hargol. Ita Vatablus, Oleaster et alii: alioqui lacerta a Graecis vocatur ophiomachus, eo quod cum serpentibus pugnet; verum lacerta nominatur et vetatur vers. 30. Porro ophiomachum esse locustae speciem, aeque ac bruchum et attacum (vel attelabum), diserte asserit Suidas et Isychius.
Isychius in Lexicis, ac Aldrovandus, lib. De Insectis, cap. De locustis, pag. 408, qui et addit ex Aristotele, Plinio et alio quodam oculato teste, locustas quasdam pugnare cum serpentibus, indeque vocari ophiomaches. Sic et Isychius hic, qui et tropologice addit, ophiomachum significare viros strenuos, qui sepes difficultatum transiliunt, mentem attollentes ad caelestia, pugnantque cum serpente infernali, cogitantes illud Pauli: «Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, et adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus.»
Hinc Aegyptii, ait Pierius, Hieroglyphicorum 28, per ophiomachum denotabant modestiam, temperantiam et continentiam: quippe quae virtutes nequitiae oppositae sunt. Illae siquidem serpentem oppugnant, dum voluptatem prorepentem terrae allidunt, per meditationem saliendo ad res divinas, easque degustando per affectum et desiderium.
Nota: Locustas comederunt Judaei, uti et multae aliae gentes, ut Aethiopes, Libyi, Parthi aliique Orientales, qui inde akridophagoi, id est locustivori, sunt dicti, teste Diodoro Siculo, lib. III, cap. iii, et Plinio, lib. VI, cap. xxx, et Hieronymo, lib. II Contra Jovinianum. Ita S. Joannes Baptista locustas comedit. Porro locustas comedebant vel elixas, vel tostas et in pollinem redactas, imo etiam sale et fumo duratas in totum annum servabant. Quomodo et quale homini alimentum sit locusta, docet Hieronymus Mercurialis, lib. II Variarum lectionum, cap. xx, ubi inter alia docet locustas cibum esse siccum, qui vitam abbreviet, pediculos gignat, et morbos creet.
Versus 23: Quatuor Tantum Habet Pedes
23. QUIDQUID AUTEM EX VOLUCRIBUS QUATUOR TANTUM HABET PEDES, EXECRABILE VOBIS ERIT. — Pedes intellige aequales: nam si posteriores habet longiores quibus saliat, mundum erit, ut dictum est vers. 21.
Versus 24-25: Quicumque Morticina Eorum Tetigerit
24 et 25. Et quicunque morticina eorum tetigerit, polluetur, etc.; ET SI NECESSE FUERIT UT PORTET QUIPPIAM HORUM MORTUUM (verbi gratia, ut illud efferre debeat ex urbe aut via, ne aerem inficiat), LAVABIT VESTIMENTA SUA, etc.
Versus 26: Omne Animal Quod Habet Ungulam
26. OMNE ANIMAL QUOD HABET QUIDEM UNGULAM. — Est anacephalaeiosis, et repetitio praecedentium. Unde subdit: «Qui tetigerit illud,» cadaver, vel morticinum illius, uti explicuit vers. 24, 25, 27, «contaminabitur:» nam viva animalia immunda, ut equos, camelos, asinos, tangere, iisque inequitare poterant Hebraei. Ita Vatablus, Abulensis et alii.
Versus 27: Quod Ambulat Super Manus
27. QUOD AMBULAT SUPER MANUS (q. d. Animal, cujus pedes anteriores sunt quasi manus, ut simia et ursus), IMMUNDUM ERIT.
Tropologice, notantur hic ii qui, quaestus causa, cito manus aliis, etiam indignis, imponunt. Ita Isychius.
QUI TETIGERIT MORTICINA EORUM, POLLUETUR USQUE AD VESPERAM. — Vespera enim aptissimum est tempus ad discriminandam et obliterandam quasi immunditiem.
Vespera tropologice poenitentiam significat: «Ad vesperam enim demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia.» Ita Isychius.
Allegorice, vespera sive solis occasus significat necem Christi, qua omne peccatum, omnisque immunditia ablata est in mundi vespera, id est in novissima mundi aetate. Ita Abulensis in cap. xxii, Quaest. viii.
Versus 29-30: Mustela, Mus, Crocodilus et Cetera
29 et 30. HAEC QUOQUE INTER POLLUTA REPUTABUNTUR, MUSTELA, ET MUS, ET CROCODILUS, MYGALE, ET CHAMAELEON, ET STELLIO, ET LACERTA, ET TALPA. — Haec hic vetantur Judaeis, quia gentes nonnullae et Barbari hisce et similibus vescebantur. Ita Stuckius, lib. II Convivalium, cap. ix, docet quod Germani milites olim comederint bombyces frixos, Itali mustelas, Hispani testudines domiportas; quin et hodie multi fungos, ostrea et conchylia, etiam cruda comedunt, quae tamen ex putredine procreari scimus. Vetatur ergo hic Judaeis mustela, quia furax est, et naturam habet muris, videturque esse longus mus; mus autem immundus est, quia terreus et faetidus.
Tropologice, mus et mustela significant pauperum fraudes, et pauperes fraudulentes. Ita Radulphus; unde et Cyrillus, lib. IX Contra Julianum: «Mustela,» ait, «et mus designant timida et minus virilia, obstreperaque furum genera.»
Quare Brasidas murem in caricis a se deprehensum morsus ab eo dimisit, addens: «Nihil ita est exiguum, quod salvum esse non possit, si se tueri, vel vim inferentes ulcisci audeat;» testis est Plutarchus in Laconicis.
Crocodilus immundus est, quia amphibius est, durus et rapax.
Tropologice, crocodilus latrones publicos significat. Ita Radulphus.
30. MYGALE — est mus araneus, qui muris est magnitudine, mustelina specie, ore oblongo, cauda gracili, ut ait Aetius. Abundat his insula Britannia; dicitur mygale, quasi mys, id est mus; et gale, id est mustela: quia ex utroque animali participat et quasi componitur mygale, ex quibus utrumque pariter trahit vitium edacitatis et furti. Ita Isychius et Radulphus.
Demochares furem ab undecim viris abduci videns: «Vah miser, ait, cur tantula furatus es, et non potius magna, ut tute etiam abduxisses alios?» indicans a parvis furtis debere nos absterreri parvitate et vilitate rei, cui tanta conjuncta est infamia; a magnis enim scelus ipsum et furca satis absterrent.
Quaesitum est a Socrate, «cur rideret?» Respondit: «Video magnos latrones ducentes parvum ad suspendium, qui digniores sunt suspendio. Sacrilegia, ait, minima puniuntur, sed magna in triumphis feruntur.» Ita Valerius Maximus, lib. VII.
Zeno servum in furto deprehensum caedi jussit; cumque is se excusaret, ut diceret, «sibi fuisse in fatis ut furaretur:» «Et caedi, ait, in fatis erat.» Ita Laertius, lib. VII, cap. 1.
Chamaeleon
Graece chamaeleon dicitur, quasi humilis, sive parvus leo; animal est figura et magnitudine lacertae, colorem saepe toto corpore mutans: nam ad colores quos videt conversione facillima variatur, praeterquam ad rubrum et album. Hinc paroemia: «Chamaealeonte mutabilior,» significans versipellem, inconstantem, et pro tempore sese vertentem in omnem habitum.
Hinc symbolice chamaealeeontes sunt, qui vento honoris et muscis deliciarum se pascunt. Domitianus imperator, teste Suetonio, solebat quotidie per duas horas oblectare se captando muscas; ut in proverbium abierit: «Ne musca quidem,» quia ipse solus nec muscam reliquam sinebat. Domitiane, totius orbis negotia geris et regis, quid ergo captas muscas? Quam multi Christiani stolidiores sunt Domitiano, qui cum salutem suam et aeternitatem procurare debeant, quotidie non duabus, sed omnibus horis captant muscas! Ambis opes, muscam ambis. Ambis sponsam divitem et speciosam, muscam ambis. Ambis vina et delicias, muscas ambis, quae carnem, quae palatum titillant, non satiant, quae brevi in sordes et cadavera versae, faetorem et nauseam parient. Ambis praebendam, ambis officium, muscam ambis, rem exilem ambis, qua brevi a te ad successorem avolabit. Vis honorari, vis praecellere, vis amari, vis coli, muscam ambis; quasi chamaeleon populi auram captas, ventum hauris, vento vivis, vento deliciaris. O curas hominum, o quantum est in rebus inane! Miseri, caeci mortales, curritis quasi gallinae sine capite, sine cerebro ad escam, ad vermes, ad papiliones, ad muscas; curritis ad praebendas, ad dignitates; curritis ad mensas, ad convivia, ad pocula; curritis ad merces et opes, et non semel cogitatis: Et quid tandem? quo haec omnia? quid post haec erit? cur hic sum? cur a Deo animam rationalem et immortalem accepi? cur solem caelumque suspicio? quis locus, quis status animam meam, post haec omnia brevi finienda, excipiet? Ito nunc, adolescens, salta, laetare, inebriare, ventri et veneri indulge; sed scito quod pro his omnibus adducet te Deus in judicium, quod ibis in domum aeternitatis tuae. Vive ergo, non ut chamaeleon muscis, sed ut leo escis solidis, vive Deo, vive AETERNITATI; esto aquila: «Aquila non captat muscas; noli ambire primas inter graculos, cum aquila esse possis.»
Ubi nota primo: Abulensis in cap. XIV Deuteronomii, censet chamaeleontem proprie non mutare colorem, sed speciem; color enim rei objectae non potest producere in eo colorem, sed sui speciem: itaque chamaeleontis colorem ex se speciem emittere, sed debilem et tenuem; eumdem vero in se suscipere fortiorem speciem coloris ex re objecta, eamque reflectere ac si esset speculum, ita ut ejus proprius videatur esse color. Verius alii censent chamaeleontem mutare colorem, per contractionem sanguinis et spirituum: unde Aristoteles ait quod inflatus mutet colorem, sicut nos in pudore, metu, vel laetitia, mutamus colorem; cum enim chamaeleon colorem objecturae videt, illum ita phantasiae suae imprimit, ut per dilatationem vel contractionem sanguinis et spirituum jam dictam, eumdem in corpore suo exprimat. Vide Simonem Portium, lib. De Coloribus, qui exstat inter opera Aristotelis.
Nota secundo, quod Plinius et alii tradunt, chamaeleontem sine cibo ex solo aere vivere; absolute non est verum: nullum enim est animal quod sine cibo ex aere vivat.
Unde Theophrastus docet chamaeleontem ex rore vivere, et saepe deprehensum esse muscas comedere; atque hinc forte orta est illa vulgi opinio, eum ex aere vivere, scilicet ex eo quod chamaeleon cum sit tardae digestionis, diu sine cibo vivat, cumque eum sumit, tenuem et levem sumat, uti rorem, muscas, etc. Ita Augustinus Niphus, Gesnerus et alii. Pari modo quod de salamandra falso jactatum est, eam in igne vivere, eoque non comburi, inde ortum habuit, quod salamandra propter frigiditatem et crassitiem pellis, non tam cito consumatur igne, quin et eum subinde, si parvus sit, extinguat.
Tropologice, chamaeleon significat parasitos, qui os et verba omni vento accommodant, ait Radulphus.
Hinc Gregorius Nazianzenus scribens in Julianum Apostatam, eum comparat chamaelaeonti; sicut enim chamaeleon, ait, facile variatur, omnesque assumit colores praeter candidum, ita et ille ex Christiano factus est ethnicus; ineratque ei humanitas, sed inhumana, suadelaque ejus nil aliud erat quam violentia, et immanitatis excusatione probitas, ut videretur jure ad violentiam confugere, cum persuadendo nil proficere posset. Recte Seneca in Proverbiis: «Maximum, inquit, indicium malae mentis est fluctuatio, et inter simulationem virtutum et amorem vitiorum assidua jactatio.»
Rursum, chamaeleon rostrum habet simile suillo, cauda est praelonga, ungues habet aduncos, motum tardiorem ut testudo, corpus asperum ut crocodilus, ipse celsus, hianti semper ore, solus animalium nec cibo nec potu alitur, nec alio quam aeris alimento, inquit Plinius, lib. XXVIII, cap. VIII, Aristoteles, lib. II De Animalibus cap. II, Solinus et alii.
Stellio
Animal est non dissimile lacertae, multo tamen minus, tergum habens lucentibus quibusdam guttis depictum ad modum stellarum; vescitur rore et araneis; morsus ejus hominem semistopidum facit, varieque afficit; nullum animal stellione homini fraudulentius invidet: cutem enim quam quotannis exuit, protinus devorat, ut praeripiatt homini praesentissimum comitialis morbi remedium. Unde stellio significat fraudulentum, et crimen stellionatus vocatur crimen doli et imposturae. Ita Plinius, lib. XXX, cap. X. Stellionis vox erat illa Lysandri, qui, cum culparetur quod multa per dolum ageret, respondit: «Ubi leonina pellis non sufficit, ibi assuenda est vulpina.» Testis est Plutarchus in Apophthegmatibus.
Numerantur hic septem reptilia, quia licet omnia reptilia sint immunda, ut patet vers. 41, haec tamen prae reliquis. Ita Isychius.
Novatianus de Symbolismo Animalium Immundorum
Verum, cur lex haec comedi vetat? praeter litteralem causam datam vers. 29, symbolica est quam assignat Novatianus, lib. De Cibis Judaicis, cap. III, ubi sic ait: «Quis mustelae corpus cibum faciat? sed furta reprehendit; quis lacertam? sed odit vitae incertam varietatem; quis stellionem? sed maculas execratur praedam de aliena morte quaerentes; quis corvum? sed versutas execratur voluntates; quis passerem (ita enim ipse vertit, quod habent Septuaginta koliphas, sed male: constat enim ex Hebraeo, Chaldaeo et Nostro vertendum esse struthionem; nam passer non immundum, sed mundum erat animal, aptumque etiam ad expiationem, ut patet hic, cap. XV, 5)? cum eum interdicit, intemperantiam coarguit; quando noctuam, odit lucifugas veritatis; quando cygnum, cervicis altae superbos; quando charadrium, garrulam nimis linguae intemperantiam; quando vespertilionem, quaerentes tenebras noctis simul et erroris: sic in camelo vitam damnat enervem et criminibus tortuosam; cum suem, vitam reprehendit bonum suum in sola carne ponentem; cum leporem, accusat reformatos in feminam viros.» Tradunt enim Physici, lepori utrumque inesse sexum, uti et hyaenae. Ita et Cyrillus, lib. IX Contra Julianum, Radulphus et Isychius jam saepius citati.
Potest quoque lepus esse symbolum usurarii; nam, ut ait Plutarchus, lepus simul parit et aliud alit, et rursum superfoetat: ita foenerator aes alienum, priusquam conceperit, parit. Nam dans mutuum, statim petit foenus, illudque tollens, rursum foenerat quod pro foenore accepit.
Peccata ergo et vitia bestiarum sunt, hominemque quasi in bestiam commutant.
Praeclare Boetius, lib. IV, prosa 3: «Quem, ait, transformatum vitiis vides, hominem aestimare non potes; sed fuisse hominem, adhuc ipsa humana corporis relicta species ostentat. Avaritia fervet alienarum opum violentus ereptor? similem lupi dixeris. Ferox atque inquietus, linguam litigiis exercet? cani comparabis. Insidiator occultus surripuisse fraudibus gaudet? vulpeculis exaequetur. Irae intemperans fremit? leonis animum gestare credatur. Pavidus ac fugax non metuenda formidat? cervi similis habeatur. Segnis ac stupidus torpet? asinum vivit. Levis atque inconstans studia permutat? nihil ab avibus differt. Foedis immundisque libidinibus immergitur? sordidae suis voluptate detinetur. Ita homo probitate deserta vertitur in belluam.»
Versus 31: Omnia Haec Reptilia Immunda Sunt
31. OMNIA HAEC REPTILIA IMMUNDA SUNT, — non tantum quoad esum, sed etiam quoad tactum, ita ut ea tangere non liceat, ut patet vers. 41 et 43, et cap. V, 2, ubi reptile aequatur morticino, quia venenosum est utrumque.
Versus 32: Cilicia
32. CILICIA. — Hebraice est sac, id est saccus, per quem Hebraei significant vestes e pilis duras, quales sunt rusticorum, mendicorum, poenitentium.
IN QUOCUMQUE FIT OPUS, — q. d. Vas quodcumque, quo ad opus aliquod utimur.
ET POSTEA MUNDABUNTUR, — id est erunt munda; non enim alia lotione vel mundatione erat opus, sed adveniente vespera expirabat haec legalis immunditia, ut rursum censerentur munda. Patet ex Hebraeo, Chaldaeo, Septuaginta.
Versus 33: Vas Fictile
33. VAS AUTEM FICTILE, IN QUOD HORUM QUIDQUAM INTRO CECIDERIT, POLLUETUR. — Hebraice, omne quod est in eo, scilicet vase tali, polluetur, et idcirco frangendum est, quia scilicet fictile est: nam si foret ligneum aut metallinum, non esset frangendum, sed abluendum, ut dixit vers. praecedenti. Simile audivimus de vase fictili, in quo coquitur caro sacrificii pro peccato, cap. VI, 28.
Versus 34: Omnis Cibus
34. OMNIS CIBUS, etc., SI FUSA FUERIT SUPER EUM AQUA, IMMUNDUS ERIT. — «Aqua,» intellige immunda vel fluens ex immundo vase; unde Chaldaeus vertit, aqua qua aliquid horum, puta pollutorum jam dictorum, tetigerit.
Tropologice, aqua immunda mollitiem animi significat; est enim haec aqua cupiditatis, quae inficit illud cui miscetur. Sicut ergo tentatio immunda tali aqua mundos molles et languidos necat, sic aridos et fortes exercet, roborat et coronat. Ita Radulphus.
ET OMNE LIQUENS QUOD BIBITUR DE UNIVERSO VASE, IMMUNDUM ERIT. — «Vase,» intellige immundo.
Nota: tantum de liquidis dicitur, quod ea polluantur; unde videtur quod sicca, v. g. panis in tali vase immundo positus, non fuerit pollutus: et justa ratio congrua est, quod sicca non tam facile sordes recipiunt, ut humida.
Versus 35: Quidquid de Morticinis Ceciderit Super Vas
35. ET QUIDQUID DE MORTICINIS HUJUSMODI CECIDERIT SUPER ILLUD (VAS), IMMUNDUM ERIT, — scilicet illud vas, in quo aliquid de morticinis cecidit.
SIVE CLIBANI (quibus panes coquuntur), SIVE CHYTROPODES, — id est ollae habentes pedes, ut sunt dipodes, tripodes, etc., quia fictiles sunt et lutei, juxta dicta vers. 33.
Tropologice, clibanus est patientia Martyrum, chytropodes sunt Doctores, in quibus cibi sanae doctrinae, supposito igne operationis Spiritus Sancti, coquuntur; quia haec nihil prosunt, nisi omnia immunda declinent. Ita Isychius et Radulphus.
Versus 36: Fontes Vero et Cisternae Mundae Erunt
36. FONTES VERO, ET CISTERNAE, ET OMNIS AQUARUM CONGREGATIO MUNDA ERIT. — Intellige, etiamsi quid immundum in ea ceciderit: ita statuit Deus ob necessitatem aquarum, quibus carere nequit homo. Eadem ratio est de semine, ut sequitur vers. 37, nisi illud esset aqua perfusum; tunc enim, quia humidum, facilius sordes contrahebat, ideoque censebatur immundum, dandumque erat bestiis, quia nulla expiationis hic fit mentio.
Tropologice, fonte et semine significatur doctrina veritatis, quae etiam de morticinis, id est vitiis, disputans aut disserens, non polluitur, neque polluit, nisi animam aqueam et mollem, quae turpia per consensum attrahit et imbibit. Ita Radulphus.
Versus 40: Qui Comederit Sive Portaverit Morticinum
40. QUI COMEDERIT EX EO (MORTICINO) QUIDPIAM, SIVE PORTAVERIT (intellige nesciens), IMMUNDUS ERIT USQUE AD VESPERAM; — nam si sciens comedisset quis, graviter peccasset, et supplicio fuisset dignus.
Versus 41: Omne Quod Reptat Super Terram
41. OMNE QUOD REPTAT SUPER TERRAM, ABOMINABILE ERIT, — quia terrestre, faedum et venenosum est, ut dixi vers. 31.
Tropologice, reptilia sunt et reptant, qui caelum et caelestia negligunt, qui corpus et mentem per terram trahunt; quorum omnia desideria sunt terrena, quorum mens non est in aethere, sed in aere, quorum Deus venter est, aut mammona, aut ambitio. Similis tropologia est sequentium.
Versus 42: Quidquid Super Pectus Graditur
42. QUIDQUID SUPER PECTUS QUADRUPES GRADITUR (quia pedes habet breves: unde necesse est ut in motu innitatur ventri et terrae, uti serpentes. Tropologice significantur gastrimargiae sive gulae dediti: ita Isychius), ET MULTOS HABET PEDES (ut vermes), SIVE PER HUMUM TRAHITUR (uti sunt reptilia), NON COMEDETIS, QUIA ABOMINABILE EST.
Versus 43: Nolite Contaminare Animas Vestras
43. NOLITE CONTAMINARE ANIMAS VESTRAS, — id est vos ipsos, contrahendo immunditiam legalem, per esum animalium hic vetitorum; quanquam poterant contaminare animam etiam peccato, si scilicet scienter contra praeceptum hoc ea comedissent.
NEC TANGATIS QUIDQUAM EORUM, — quae maxime praecesserunt: nam alia saltem tangere licebat, v. g. camelis insidere poterant, uti dixi vers. 26.
Hinc patet ex hac lege non licuisse Judaeis tangere reptilia, ita ut, si ea scientes tangerent, peccarent.
Judaei ergo per reptilium contactum, non tantum incurrebant immunditiam legalem, ut vult Abulensis, sed et spiritalem, puta peccatum. Violabant enim hoc praeceptum Dei: «Nec tangatis quidquam eorum;» et rursum: «Ne polluatis animas vestras in omni reptili.» Jubet enim hic Deus, ea quasi immundissima nec comedi, nec tangi: «Ne, ait, immundi sitis,» scilicet tam legaliter, quam spiritaliter. Ratio est quae sequitur.
Versus 44: Sancti Estote, Quia Ego Sanctus Sum
44. SANCTI (id est mundi) ESTOTE (sic sanctus pro mundo capitur, Deut. XXIII, 14, ubi dicitur: «Ut sint castra tua sancta,» id est munda), QUIA EGO SANCTUS (id est mundus) SUM, — qui detestor immunditiem Gentilium in sacrificiis et epulis, de quibus S. Augustinus, lib. VI et VII De Civitate, quique volo vos sanctitatem meam spiritalem hac corporali vestra imitari et repraesentare.
Nota: Temperantia et abstinentia a cibis vetitis vocatur hic sanctitas, id est puritas, quia cibi vetiti censebantur immundi, polluti et execrabiles, ac comedentem polluere et contaminare, uti saepius hic inculcat Deus. Audi S. Bernardum, serm. 22 in Canticis: «Usitatum,» ait, «in Scriptura sanctificationem pro continentia, seu munditia poni. Denique quid illae apud Mosen tam crebrae sanctificationes aliud erant, quam quaedam purificationes hominum temperantium se a cibo, a potu, a concubitu, hisque similibus? Sed audi Apostolum: Haec est, ait, voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et non in passione desiderii. Item: Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem. Liquet quod sanctificationem pro temperantia ponit.»
Notent id haeretici, discantque hic, jejunia et abstinentiam lege Dei et Ecclesiae sancitam, vocari et esse sanctitatem.
NE POLLUATIS ANIMAS VESTRAS IN OMNI REPTILI. — Audiant hoc et intelligant tropologice Christiani, ut iis qui humi repunt, quaeque ima terrae sunt bona, non se polluant, sed animam sanctam Deo et caelo conservent.
Versus 45: Ego Sum Dominus Qui Eduxi Vos de Terra Aegypti
45. EGO ENIM SUM DOMINUS (Hebraice ego sum Jehova, scilicet in me ipso per essentiam, et Elohim, scilicet vobis per providentiam, imperium et gubernationem), QUI EDUXI VOS DE TERRA AEGYPTI, UT ESSEM VOBIS IN DEUM, — q. d. Ideo eduxi vos, ut essetis mihi populus separatus ab aliis gentibus, earumque ritibus, et peculiariter cultui meo addictus. Hoc beneficium, quia primum, maximum et fundamentum caeterorum, passim inculcat Deus.