Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Præcipit Deus ut Judæi non dæmoni, sed sibi soli sacrificent, idque non in agro, sed tantum in tabernaculo; secundo, vers. 10, vetat eis esum sanguinis et morticini.
Textus Vulgatae: Leviticus 17:1-16
1. Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 2. Loquere Aaron et filiis ejus, et cunctis filiis Israel, dicens ad eos: Iste est sermo quem mandavit Dominus, dicens: 3. Homo quilibet de domo Israel, si occiderit bovem, aut ovem, sive capram, in castris vel extra castra, 4. et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino, sanguinis reus erit; quasi si sanguinem fuderit, sic peribit de medio populi sui. 5. Ideo sacerdoti offerre debent filii Israel hostias suas, quas occident in agro, ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii, et immolent eas hostias pacificas Domino. 6. Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii, et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino; 7. et nequaquam ultra immolabunt hostias suas dæmonibus, cum quibus fornicati sunt. Legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum. 8. Et ad ipsos dices: Homo de domo Israel, et de advenis qui peregrinantur apud vos, qui obtulerit holocaustum sive victimam, 9. et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam, ut offeratur Domino, interibit de populo suo. 10. Homo quilibet de domo Israel, et de advenis qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et disperdam eam de populo suo, 11. quia anima carnis in sanguine est: et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, et sanguis pro animæ piaculo sit. 12. Idcirco dixi filiis Israel: Omnis anima ex vobis non comedet sanguinem, nec ex advenis qui peregrinantur apud vos. 13. Homo quicumque de filiis Israel, et de advenis qui peregrinantur apud vos, si venatione, atque aucupio ceperit feram vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem ejus, et operiat illum terra. 14. Anima enim omnis carnis in sanguine est; unde dixi filiis Israel: Sanguinem universæ carnis non comedetis, quia anima carnis in sanguine est; et quicumque comederit illum, interibit. 15. Anima quæ comederit morticinum, vel captum a bestia, tam de indigenis, quam de advenis, lavabit vestimenta sua, et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum: et hoc ordine mundus fiet. 16. Quod si non laverit vestimenta sua et corpus, portabit iniquitatem suam.
Versus 3-4: Sacrificium tantum in Tabernaculo
3 et 4. Homo quilibet de domo Israel, si occiderit bovem, aut ovem, sive capram in castris vel extra castra, et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino, sanguinis reus erit. — Aliqui hoc accipiunt de quavis occisione, non tantum ad sacrificium, sed etiam ad cibum, quasi hic jubeat Deus, ut laniones et alii privati qui mactant boves, oves et capras ad esum, ea non alibi mactent, quam in tabernaculo, nec mactent nisi ea prius obtulerint Domino. Id videtur velle Theodoretus, dicens pontificem Judæorum ex hac lege immolare adhuc eorum esculenta animalia. Verum sic pontifex vere fuisset lanio, et tabernaculum fuisset locus lanienæ. Adde impossibile fuisse in tanta Judæorum multitudine, ut omnes oves, boves et capræ, quæ per totam Judæam (nam de iis quæ Hierosolymis ubi erat templum, cædebantur, alia erat ratio, ut dicam Deut. XII, 21) mactabantur, adducerentur Hierosolymam, ibique in templo jugularentur, ac postea domum ad alias urbes reveherentur. Quare certum et clarum est hic non agi de occisione ad cibum, sed tantum ad sacrificium; agitur enim hic de immolatione victimarum, ut patet ex versu sequenti. Sensus ergo est, q. d. Quicumque immolaverit et sacrificaverit ovem, bovem aut capram extra tabernaculum, reus est mortis. Dupliciter ergo sic immolans peccabat: primo, occidendo victimam si erat laicus: sic enim sacrificando usurpabat munus sacerdotale; secundo, idipsum faciendo extra tabernaculum. Uno enim in loco sibi immolari volebat Deus, idque ad arcendum periculum et suspicionem idololatriæ, et ne Judæi deos Gentium in montibus, lucis et cavernis colerent. Quapropter hisce causis cessantibus aliqui viri sancti Deo inspirante extra tabernaculum immolarunt, inquit S. Augustinus, Quæst. XVI. Ita fecit Manue pater Samsonis, Judic. XIII, 19; sic et Samuel, qui sacrificavit in Masphath, I Reg. VII, 9, et in Galgala, I Reg. XI, 15, et in Bethlehem, I Reg. XVI, 2; sic et David immolavit in area Ornan, II Reg. XXIV, 18; et Elias in monte Carmelo, III Reg. XVIII, 23.
Allegorice, tabernaculum est Ecclesia, extra quam nullum sacrificium, aut etiam martyrium Deo placere potest. Ita Radulphus.
Versus 4: Sanguinis reus erit
4. Sanguinis reus erit (q. d. Mortis reus erit, morte a judice plectetur, si res constet; sin res lateat, a Deo punietur. Unde sequitur), Quasi si sanguinem fuderit, sic peribit de medio populi sui, — q. d. Occidetur perinde ac homicida occiditur. Ob hanc legem Israelitæ bellum appararunt contra Rubenitas, qui aliud altare erexerant, Josue XXII, 12.
Versus 5: Hostias pacificas Domino
5. Ideo (ne rei fiant sanguinis et mortis) sacerdoti offerre debent filii Israel hostias (vides hic tantum agi de hostiis et sacrificiis, uti dixi vers. 3) suas, quas occident in agro. — Puta quas more aliarum gentium occidere et immolare solent in agro, idque non Deo, sed dæmoniis, ut dicitur vers. 7; vel quas alias in agro occiderent et immolarent, nisi lex hæc vetaret. Id patet ex eo quod sequitur: «Ut sanctificentur (offerantur et consecrentur) Domino ante ostium tabernaculi testimonii, et immolent (non ergo jam occisæ aut immolatæ, sed immolari solitæ erant hæ victimæ in agro) eas hostias pacificas Domino.» Sub pacificis et holocausta, et victimas pro peccato intellige. Solas tamen pacificas hic nominat: nam tales fere dæmoniis immolabant, quia pacificæ ad offerendum faciliores erant et crebriores, eo quod magna earum pars offerentibus cederet in epulum. Unde Deus ut Judæos ad se suaque sacrificia invitet, pacificas tantum illis hic proponit et nominat.
Versus 6: Fundet sanguinem super altare
6. Fundet sanguinem super altare, — per circuitum altaris, ut patet cap. III, 2.
Versus 7: Nequaquam ultra immolabunt dæmonibus
7. Et nequaquam immolabunt hostias suas dæmonibus, cum quibus fornicati sunt. — «Dæmonibus,» puta Satyris, inquit Vatablus. Hisce enim congruit vox Hebræa שעירם seirim, quod a שער sear, id est pilo, deducitur. Unde proprie significat eos qui pilosi sunt et hirsuti, instar hircorum; tali enim specie et forma apparebant olim dæmones in sylvis, agris et montibus: et hi sunt Fauni et Satyri, quibus Gentiles ibidem sacrificabant, quod hic Judæis prohibet Deus. Cum quibus fornicati sunt, — id est, quibus adhæserunt et sacrificarunt. Nota: Idololatria in Scriptura vocatur fornicatio, et idololatræ dicuntur fornicari cum idolis, quia Judæi in relicto Deo vero sponso suo, dant se amori et cultui alterius, videlicet dæmonis. Hinc patet Judæos ante hæc tempora, cum adhuc in Ægypto agerent, coluisse idola, et dæmonibus sacrificasse; idem patet ex Ezechielis cap. XVI, vers. 22 et sequentibus.
Versus 8 et 10: Prohibitio esus sanguinis
8 et 10. Homo de domo Israel (homo Judæus) et de advenis (de Gentilibus ad judaismum conversis, sive proselytis; hi enim passim in Pentateucho vocantur advenæ) qui peregrinantur (hebraice יגור tagur, id est qui morantur) inter eos (tanquam advenæ et peregrini), si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et disperdam eam de populo suo, — scilicet occidam eum, et celeri morte puniam in hac vita, et reprobabo eum in futura, ut videlicet non censeatur, nec sit in populo patris sui Abrahæ, nec in cœtu sanctorum: sed eum inter præputium habentes et alienigenas, inquit Isychius, ac consequenter inter reprobos et damnatos constituam; sic enim e contrario dicitur Abraham congregatus ad populum suum, Genes. XXV, 8; et Isaac, Genes. XXXV, 29; et Jacob, Genes. XLVI, vers. ultimo. Vetatur hic Judæis esus sanguinis sub pæna mortis et damnationis (ut patet ex vers. 4) ob causam quam Deus subdit dicens:
Versus 11: Anima carnis in sanguine est
11. Quia anima carnis in sanguine est. — Non quasi sanguis ipse sit animatus, sive informatus anima, itaque in se sit vivus et vivat: hoc enim refutant Philosophi; sed sensus est, q. d. Quia anima, et per consequens vita carnis, id est animalis, maxime consistit et conservatur in sanguine, quasi dispositione et vehiculo, eo quod sanguis præ aliis humoribus calorem naturalem, et humidum radicale ministret et foveat, atque spiritus vitales formet et suggerat: sicut enim oleum alit ignem in lampade, ita sanguis alit vitam, ait S. Augustinus, Quæst. LVII.
Rursum, quia sanguis visibilis significat animam invisibilem: ita idem S. Augustinus mox citandus. Sensus ergo est, q. d. Veto vobis sanguinis esum, quia vita animalis est in sanguine: volo autem ut vitam non comedatis, ne vitam alicui adimere discatis, atque ut longius vos arceam a crudelitate.
Tertio, quia, ut sequitur, sanguine victimarum fit expiatio pro animabus vestris: cum ergo sanguis mihi quasi sit sacer, volo vos ob mei reverentiam omni omnino sanguine, etiam non immolatitio abstinere. Vide dicta cap. III, vers. 17. Hac etiam de causa, ait Theodoretus, Quæst. XXIII, vetuit Deus Judæis esum morticinorum, eo quod sanguis ab eis non fuerit separatus; quod intellige de morticinis sponte mortuis: nam alioqui alia etiam morticina, imo omnia cadavera Judæis fuere vetita, verbi gratia, quæ jugulata et occisa in agris projecta jacebant, in quibus non habet locum hæc ratio Theodoreti, cum per jugulationem sanguis eorum effusus sit.
Tropologice, sanguis est cupiditas latens, caro est vitium, quia ex cupiditate omne vitium nascitur et vivit; morticinum est opus externum inde procedens. «Sanguis, ait Radulphus, significat carnalem appetitum: Deus autem non solum quid agam, sed etiam quid appetam discernit; antequam ergo quidquam mali exterius operemur, si sanguinem sorbuimus, si iniquitatem corde concepimus, mente a Deo alienati inimicitias ejus incurrimus, quod est sanguinem comedere.»
Quare prudenter Abbas ille in Vitis Patrum, cap. De Fornicat.: «Cogitatio fornicationis, ait, fragilis est, velut papyrus. Si ergo jactetur in nobis, et non acquiescentes projiciamus illam a nobis, facile rumpitur; iis ergo qui consentiunt ei, non est spes salutis: illis autem qui non consentiunt, reposita est corona.» Optimum ergo remedium concupiscentiæ est, si statim ut advertis, generose eam excutias, et mentem oculosque alio divertas. Hinc vere dixit Abbas Hyperichius: «Sicut leo terribilis est onagris, sic monachus probatus cogitationibus concupiscentiæ.»
In aliarum quoque gentium sacrificiis sanguis et anima confunduntur, ut in illis Virgilii, Æneid. II, 116 seq.: Sanguine placastis ventos, et virgine cæsa, Quum primum Iliacas Danai venistis ad aras; Sanguine quærendi reditus, animaque litandum Argolica. Ad quem locum ita Servius: «Videtur sane peritia Pontificalis animalis hostiæ mentionem fecisse; nam et animam dixit, et litare verbo pontificali usus, pro eo quod est: sacrificiis Deos placare.»
Versus 13: Venatio et aucupium
13. Si venatione atque aucupio ceperit feram vel avem. — Non videntur Judæi, inquit Abulensis, canibus venati, quia si canes in venatione occidissent aut lacerassent feram, illa non potuisset comedi, juxta legem Exodi XXII, vers. ult.: venati ergo sunt retibus, fossis, lanceis, sagittis. Verum hoc de canibus non videtur verum; nam lex illa Exodi XXII non loquitur de canibus, sed de bestiis agri (id est feris), uti habet Chaldæus, Septuaginta et Noster. Captum ergo et laniatum a fera comedere non poterant Judæi; poterant tamen comedere captum a cane.
Versus 14: Anima omnis carnis in sanguine est
14. Anima enim omnis carnis in sanguine est. — Hebraice, anima omnis carnis est sanguis ejus, non quod proprie anima sit ipse sanguis, uti voluerunt nonnulli Philosophi, teste Aristotele, lib. I De Anima; sed causaliter et concomitanter hoc accipi debet, q. d. Vita omnis carnis causatur, sustentatur et declaratur per sanguinem. Unde sequitur in Hebræo, sanguis est (reputatur) pro anima, ut si illum tollas, tollas et animam et vitam. Audi S. Augustinum, lib. II Contra adv. legis et Proph. cap. VI: «Sic, ait, dictum est: Anima omnis carnis est sanguis, quomodo dictum est: Petra erat Christus, scilicet non quia hoc erat, sed quia hoc significabatur: non autem frustra lex animam voluit significare per sanguinem, rem scilicet invisibilem, per rem visibilem, quia sanguis per venas omnes ab ipso corde diffusus, in nostro corpore plus cæteris humoribus principatur: ita ut ubicumque fuerit vulnus inflictum, non humor alius, sed ipse procedat: ita quoque anima, quia omnibus quibus constamus invisibiliter prævalet, illo melius significatur, quod omnibus quibus constamus visibiliter prævalet.» Adde ex sanguine fieri spiritus vitales et animales, ut docent medici. Sanguis ergo spiritui servit, spiritus sensibus, sensus rationi.
Versus 15: De esu morticini et capti a bestia
15. Anima quæ comederit morticinum (per se mortuum), vel captum a bestia — a fera aliqua discerptum et prægustatum: ita enim vertit Noster, Septuaginta et Chaldæa, Exod. XXII, 31. Sed quia ordinarie id quod capiunt feræ, hoc discerpunt et comedunt, hinc idem est captum a bestia, quod a bestia discerptum et prægustatum. Lavabit vestimenta sua, — si ignorans tale quid comederit (nam si sciens comedisset, gravius mulctatus fuisset); insuper offeret sacrificium præscriptum cap. IV, vers. 27.
Et hoc ordine mundus fiet
Et hoc ordine mundus fiet. — Hebraice, et mundus erit, factis scilicet hisce cæremoniis quas hic præscripsi.
Versus 16: Portabit iniquitatem suam
16. Quod si non laverit vestimenta sua, vel corpus, portabit iniquitatem suam, — id est, pœnas iniquitatis et inobedientiæ suæ feret, et dabit, et si quidem omiserit hanc sui expiationem per oblivionem, offeret sacrificium sancitum cap. V, vers. 2; atque hinc dicitur Deus peccatum transferre in victimam, cum pœnam peccati condonat offerenti, eamque in victimam transfert: sin sciens omiserit, graviter peccavit, nec sacrificio expiabitur, sed pœnitentia et satisfactione Deo facta.
Sensus tropologicus: Bestiæ sunt dæmones
Tropologice, bestiæ sunt dæmones et homines ferinis moribus, a cultu pietatis extranei. Capti a bestia sunt ii, qui ab illis sunt decepti et impulsi ad peccatum. Tales non sunt comedendi, id est imitandi, sed arguendi; si comedere, id est imitari, quem contigerit, hic lavet vestes et carnem, id est, per pœnitentiam conversationem purget ab opere, et conscientiam a prava voluntate; atque immundus erit usque ad vesperam, quia, donec æstus tentationis deferbuerit, plenam sui emundationem obtinere non potest: si non laverit se et correxerit, pœnam, quam promeruit, non evadet. Ita Radulphus.
Prudenter dixit Abbas ille in Vitis Patrum, tractatu De Sobrietate, quod tres sint præcursores Satanæ, scilicet oblivio, negligentia et concupiscentia. «Etenim, ait, si oblivio venerit, generat negligentiam; de negligentia vero concupiscentia nascitur; de concupiscentia vero corruit homo. Si enim ita est sobria mens, ut oblivionem respuat, ad negligentiam non venit; et si non neglexerit, concupiscentiam non recipit; si vero concupiscentiam non recipit, nunquam cadet opitulante gratia Christi.» Et Abbas Achilles rogatus: «Quomodo adversum nos pugnant dæmones?» Respondit: «Per voluntates nostras: nam ligna sunt animæ; securis, diabolus; manubrium, voluntas nostra est. Per malas ergo voluntates nostras incidimur.» Abbas vero Pimenius: «Dæmones, ait, nobiscum non pugnant, quia voluntates eorum facimus; sed nostræ nobis voluntates dæmones facti sunt, et tribulant nos.» Ibidem lib. VII, cap. XXV.
Verissimum enim est illud S. Ambrosii, De Vita beata: «Non est quod cuiquam nostram ascribamus ærumnam, nisi voluntati. Voluntarium sibi militem eligit Christus: voluntarium sibi servum diabolus auctionatur. Neminem jugo servitutis astrictum possidet, nisi se ei prius peccatorum ære vendiderit.»
Nota: Apte diabolus vocatur bestia et fera; nam primo, ut S. Petrus ait: «Ipse quasi leo rugiens circuit, quærens quem devoret;» secundo, quia, ut ait S. Basilius, sicut pardalis in hominem ita furit, ut, si vel ejus imaginem pictam videat, eam concerpat et dilaceret: ita diabolus, cum Deo, quem odit, nocere non possit, ejus imaginem, scilicet hominem, insectatur. Tertio, auctor De Simplicitate Prælatorum, apud S. Cyprianum: «Diabolus, ait, dictus est serpens, quia cum latenter obrepit, cum per pacis imaginem fallens occultis accessibus serpit (unde et serpentis nomen accepit), ea est ejus astutia, ea est circumveniendi hominis cæca et laboriosa fallacia, ut asserere videatur noctem pro die, venenum pro salute, desperationem sub obtentu spei, perfidiam sub prætextu fidei, Antichristum sub vocabulo Christi; ut dum verisimilia mentitur, veritatem subtilitate frustretur. Nam transfigurat se in angelum lucis.»
Quarto, S. Martinus, teste Sulpitio in ejus Vita, Cordatensem diœcesim visitaturus profectus, cum discipulis, vidit mergulos in flumine piscari, piscium prædam sequi, et rapacem ingluviem assiduis urgere capturis. Tum dixit: Forma hæc dæmonum est, qui insidiantur incautis, capiunt nescientes, captos devorant, exsaturari non queunt devoratis.