Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Decernitur pæna mortis, puta lapidationis, idololatris, consulentibus magos, maledicis in parentes, incestæ et præposteræ libidini; hæ ergo leges sunt judiciales et capitales.
Textus Vulgatae: Leviticus 20:1-27
1. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2. Hæc loqueris filiis Israel: Homo de filiis Israel, et de advenis qui habitant in Israel, si quis dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur; populus terræ lapidabit eum. 3. Et ego ponam faciem meam contra illum; succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch, et contaminaverit Sanctuarium meum, ac polluerit nomen sanctum meum. 4. Quod si negligens populus terræ, et quasi parvipendens imperium meum, dimiserit hominem qui dedit de semine suo Moloch, nec voluerit eum occidere: 5. ponam faciem meam super hominem illum, et super cognationem ejus, succidamque et ipsum, et omnes qui consenserunt ei ut fornicaretur cum Moloch, de medio populi sui. 6. Anima, quæ declinaverit ad magos et ariolos, et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam, et interficiam illam de medio populi sui. 7. Sanctificamini et estote sancti, quia ego sum Dominus Deus vester. 8. Custodite præcepta mea, et facite ea. Ego Dominus qui sanctifico vos. 9. Qui maledixerit patri suo, aut matri, morte moriatur: patri matrique maledixit, sanguis ejus sit super eum. 10. Si mœchatus quis fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum conjuge proximi sui, morte moriantur et mœchus et adultera. 11. Qui dormierit cum noverca sua, et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo: sanguis eorum sit super eos. 12. Si quis dormierit cum nuru sua, uterque moriatur, quia scelus operati sunt: sanguis eorum sit super eos. 13. Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas, morte moriantur: sit sanguis eorum super eos. 14. Qui supra uxorem filiam, duxerit matrem ejus, scelus operatus est: vivus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio vestri. 15. Qui cum jumento et pecore coierit, morte moriatur: pecus quoque occidite. 16. Mulier, quæ succubuerit cuilibet jumento, simul interficietur cum eo: sanguis eorum sit super eos. 17. Qui acceperit sororem suam, filiam patris sui, vel filiam matris suæ, et viderit turpitudinem ejus, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefariam rem operati: occidentur in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem suam mutuo revelaverint, et portabunt iniquitatem suam. 18. Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo, et revelaverit turpitudinem ejus, ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui, interficientur ambo de medio populi sui. 19. Turpitudinem materteræ et amitæ tuæ non discooperies: qui hoc fecerit, ignominiam carnis suæ nudavit, portabunt ambo iniquitatem suam. 20. Qui coierit cum uxore patrui, vel avunculi sui, et revelaverit ignominiam cognationis suæ, portabunt ambo peccatum suum; absque liberis morientur. 21. Qui duxerit uxorem fratris sui, rem facit illicitam, turpitudinem fratris sui revelavit; absque liberis erunt. 22. Custodite leges meas, atque judicia, et facite ea, ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi. 23. Nolite ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim hæc fecerunt, et abominatus sum eas. 24. Vobis autem loquor: Possidete terram eorum, quam dabo vobis in hæreditatem, terram fluentem lacte et melle; ego Dominus Deus vester, qui separavi vos a cæteris populis. 25. Separate ergo et vos jumentum mundum ab immundo, et avem mundam ab immunda; ne polluatis animas vestras in pecore, et avibus, et cunctis quæ moventur in terra, et quæ vobis ostendi esse polluta. 26. Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus, et separavi vos a cæteris populis, ut essetis mei. 27. Vir, sive mulier, in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur: lapidibus obruent eos; sanguis eorum sit super illos.
Versus 2: De semine Moloch dando
Homo de filiis Israel et de advenis, — puta de Gentilibus conversis ad judaismum et circumcisis: hi enim per circumcisionem transierant in legem et Ecclesiam Judæorum, ac consequenter omnibus præceptis cæremonialibus et judicialibus Judæorum obligabantur. Ita Abulensis.
Populus terræ (plebs) lapidabit eum.
Versus 3: Succidam eum
Succidamque eum de medio populi sui. — Si videlicet judices eum plectere et lapidare neglexerint (ut sequitur), tunc ego quasi vigil ultor casuali morte eum plectam et succidam. Vide dicta cap. XVII, 10.
Eo quod dederit de semine suo Moloch, et contaminaverit sanctuarium meum (talis enim tabernaculum et templum meum habuit ut contaminatum, illudque vilipendit, et gravem injuriam et ignominiam illi irrogavit, dum ab eo ejusque cultu ad Moloch et Topheth se convertit), ac polluerit nomen sanctum meum, — nomen Dei dando ipsi idolo Moloch. Quantum peccatum sit profanare nomen Dei, docent Hebræi hisce duobus axiomatibus: Primum: «Quicumque violat nomen Dei in occulto, de illo pæna sumetur in propatulo.» Secundum: «Alia peccata eorumque punitio suspenduntur per pænitentiam et diem expiationis; in quocumque vero inventa fuerit violatio nominis divini, pænitentia, dies expiationis et castigationis suspendunt, mors vero expurgat.»
Versus 4: Si negligens populus terrae
Quod si negligens populus terræ. — Repetit, explicat et inculcat id quod dixit versu præcedenti, q. d. Quod dixi, «succidam eum,» intellige si populus eum punire neglexerit: tunc enim ego id non negligam, sed succidam eum. Ita Vatablus.
Versus 6: Anima quae declinaverit ad magos
Anima (homo) quæ declinaverit ad magos et ariolos, — Hebraice, ad pythones et divinos. Vide dicta cap. XIX, 31.
Et fornicata fuerit cum eis, — eis adhæserit, et per consequens dæmoni, me vero Deo et animæ sponso relicto.
Versus 8: Ego Dominus qui sanctifico vos
Ego Dominus qui sanctifico vos, — qui jubeo et volo vos esse sanctos: ponitur enim hic verbum reale pro mentali, juxta Can. 11.
Versus 9: Qui maledixerit patri
Qui maledixerit patri, sanguis ejus sit super eum. — «Sanguis,» id est reatus et pæna sanguinis, hoc est mortis quam meruit, q. d. Sua culpa pereat, et morte puniatur per judicis sententiam.
Versus 10: Moechus et adultera
Morte moriantur et mœchus et adultera. — Statuitur hic in adulteros pæna mortis, nimirum lapidationis, uti exprimitur Deuter. XXII, 23 et 24. Pœna enim lapidationis quæ in dantes semen Moloch sancitur, vers. 2, utpote primo loco posita, ad alios sequentes casus, et consequenter ad adulteros hos referenda videtur, eo quod alia deinceps non apponatur nec exprimatur, uti clarius ostendam versu ultimo. Et hoc est quod Judæi de adultera dicunt Christo, Joan. VIII, 5: «In lege Moses mandavit nobis hujuscemodi lapidare.» Idem patet Ezech. XVI, 38, juncto cum versu 40. Idque diserte docet Hieronymus Prado ibidem.
Versus 11: Qui dormierit cum noverca sua
Qui dormierit cum noverca sua, et revelaverit ignominiam patris sui. — Turpitudo enim novercæ est turpitudo patris; per matrimonium enim facti sunt quasi una caro. Vide dicta cap. XVIII, 8.
Sanguis, — pæna sanguinis, id est mortis, uti dixi versu 9.
Versus 14: Vivus ardebit
Qui supra uxorem filiam, duxerit matrem ejus, scelus operatus est, vivus ardebit cum eis, — puta cum filia et matre quas duxit, si videlicet utraque consenserit ut altera superinduceretur, vel si simul illi nupserint: nam si una prius nupta repugnasset secundo matrimonio, cum matre vel filia incundo, insons erat, nec puniri poterat. Incendii pæna statuitur huic incestui, cum aliis etiam gravioribus criminibus statuatur tantum pæna lapidationis, quia magis ad hunc incestum proclives erant Judæi: unde ille eis graviori pæna interdicendus erat.
Audi Gentiles virgines, quæ incestum vindicarunt per parricidium: tragœdiam narrat ex Aristide Plutarchus in Parallelis: «Rovace, ait, cum celebrarentur Liberalia, Aruntius, qui ab ortu fuerat abstemius, vim Liberi despicatui habuit. A quo in ebrietatem conjectus, filiæ suæ Medullinæ virginitatem per vim eripuit. Ea ex annulo violatorem agnoscens, majus ætate sua facinus meditata, patrem inebriavit ac coronavit; adductumque ad aram Fulminis, illacrymans interfecit eum qui suæ virginitati insidias struxerat.» Addit Plutarchus similem, imo duplicem tragœdiam: «Cyanippus, ait, Syracusanus ebrius filiam Cyanem compressit. Peste oborta, cum Apollo Pythius respondisset incestum hominem esse diis averruncatoribus malorum immolandum, Cyane sensum oraculi alios fallentem percipiens, crinibus» permisceri: sic enim hæc præcepta permiscentur cap. præced., Exod. vers. 20, et alibi.
Versus 17: Qui acceperit sororem suam
Qui acceperit sororem suam (etiam ex altero tantum parente; hoc enim est quod sequitur) filiam patris sui, vel filiam matris suæ, et viderit turpitudinem ejus, etc., occidentur, — quia ista demonstratio membrorum horum inhonestissima est, et præludium ac incitamentum ad copulam.
Secundo, recte S. Augustinus, Quæst. LXXII, «viderit» explicat per «tetigerit et concubuerit.» Præcedit enim: «Qui acceperit;» et sequitur: «Eo quod turpitudinem suam mutuo revelaverint;» quæ phrasis passim hic et cap. XVIII, non solum aspectum, sed et congressum significat. Vide dicta Exod. XX, 18.
Portabunt iniquitatem suam, — iniquitatis suæ pænam, scilicet lapidationem et mortem.
Versus 18: Congressus in fluxu menstruo
Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo, ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui (id est membrum genitale, per quod sanguis menstruus fluit), interficientur ambo, — quia hic congressus est inhonestus et proli noxius. Nota: Congredi cum menstruata, non videtur ex solo jure naturæ tam grave esse malum et peccatum, nec proli generandæ ita noxium, ut morte plectendum sit. Unde Theologi graviores (licet aliqui contrarium sentiant) docent jam in lege nova non esse mortale peccatum, si maritus congrediatur cum uxore in menstruis constituta. Ita docet Navarrus, cap. XVI Enchiridii, num. 32; idem docent D. Antoninus, Paludanus, Abulensis, Soto, Cajetanus et alii quos citat et sequitur Thomas Sanchez, lib. IX De Matrimonio, disput. 21. Unde sequitur congressum cum menstruata Judæis hic vetari tam severe, lege non tam naturali quam positiva et cæremoniali, perinde ac eadem vetitus fuit eis esus adipis et sanguinis sub pœna mortis, cap. VII, 25 et 27. Pari ergo modo menstruatæ et congredienti cum ea intentatur hic pæna mortis, non tam ob prævaricationem legis naturalis, quam cæremonialis ita rigide hanc immunditiem vetantis, eo quod Deus vellet Judæos corpore esse purissimos.
Dices: Si hæc lex est cæremonialis, cur ergo ponitur hic inter alia naturalia præcepta? Respondeo: Quia hæc omnia congressum et libidinem spectant, et quia congressus hic cum menstruata jure naturæ malus est et vetitus, ac peccatum saltem veniale; accedente vero hoc præcepto Dei positivo, erat peccatum mortale; nec mirum naturale præceptum cum positivo permisceri: sic enim hæc præcepta permiscentur cap. præced., Exod. vers. 20, et alibi.
Versus 19: Ignominia carnis suae
Qui hoc fecerit, ignominiam carnis suæ (consanguineæ suæ, puta materteræ vel amitæ, ut patet ex Hebræo et Chaldæo) nudavit.
Versus 20: Absque liberis morientur
Cognationis suæ, — patrui scilicet vel avunculi, uti præcessit.
Absque liberis morientur. — Hebraice est, orbi morientur, q. d. Hi incestuosi non sinentur in hoc scelere permanere, donec liberos habere possint, sed statim ut scitum fuerit, per judicis sententiam occidentur. Hoc enim significat «portabunt iniquitatem suam,» id est pænam iniquitatis suæ, scilicet mortem; quod versu et casu sequenti, ubi pariter dicitur «absque liberis erunt,» pari modo repetendum est; tam enim illi incestui quam huic decernitur pæna mortis, idque statim, ita ut proles quam quærunt ex eo, non sinatur concipi. Ita Abulensis. Cui adde videri hic Deum peculiariter incestuosis pænam orbitatis intentare, quasi ipse peculiari sua providentia facturus sit, ne ex tali incestu proles succrescat. Sic enim et hodie tales illiberos manere sæpe experimur, idemque se expertum esse asserit S. Gregorius, ad interrogationem S. Augustini Anglorum Episcopi, cap. VI.
Aliter S. Augustinus, Radulphus et Cajetanus explicant «absque liberis erunt,» q. d. Si qui eis nati fuerint filii, spurii reputentur, non filii, et nullo jure parenti succedant.
Versus 21: Rem facit illicitam
Rem facit illicitam. — Hebraice nidda, id est fugiendam, aversandam, abominandam.
Versus 23: Legitima nationum
Nolite ambulare in legitimis nationum (in ritu vivendi Gentium) quas ego expulsurus sum ante vos, — coram vobis, in terram eorum, puta Chanaanæam, subintrantibus.
Versus 24: Terra fluens lacte et melle
Terram fluentem lacte et melle, — terram fertilissimam; est hyperbole.
Versus 25: Separate mundum ab immundo
Separate ergo et vos jumentum (animal vel pecus; ita Hebræa et Chaldæa) mundum ab immundo. — Vide de hac animalium distinctione dicta cap. XI.
Ne polluatis (partim per inobedientiam, partim per irregularitatem legalem) animas vestras, — id est vos ipsos.
Versus 26: Eritis mihi sancti
Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus. — Loquitur hic Deus omnibus Israelitis, non solum sacerdotibus, sed et laicis. Pie hanc sententiam pertractat Adamus Sasbout, homilia 1 et 2, eamque in prima laicis, in secunda sacerdotibus adaptat.
Nota: Sanctus hebraice vocatur cados, id est segregatus ab usibus profanis, et Dei cultui destinatus et quasi consecratus, qui proinde purus a vitiis, castus, incontaminatus et purus a sordibus esse debet. Secundo, sanctus græce dicitur agios, vel osios. Origenes agios dici putat quasi a-ge, id est «sine terra.» Verum a privativum, id est «sine,» caret aspiratione quæ est in agios. Quare melius alii agios deducunt ab agauo, id est veneror, quasi dicas: Ob virtutem et puritatem colendus et venerandus. Tertio, Latini sanctum deducunt a sancio, quod a sanguine dicitur, eo quod mactatæ hostiæ sanguine fœdera solerent sanciri, id est confirmari. Unde Servius explicans illud Æneid. XII: «Audiat hæc genitor, qui fœdera fulmine sancit:» «Sanctum, ait, dicitur, quasi sanguine sancitum et consecratum.» Unde et sanctio vocatur lex, qua violantibus pæna præscribitur. Hinc sanctum dicitur quod religiosum est, ita ut violari non liceat. Sanctum ergo primo dicitur, quod purum est et impollutum. Unde Virgilius, lib. XII Æneid.: «Sancta, ait, ad vos anima, atque istius nescia culpæ descendam.» Et: «Tuque, o sanctissima (id est purissima) conjux.» Secundo, quod religiosum est et divinum, ideoque inviolabile. Tertio, quod firmum est et perpetuum. Inde enim fœdera sanguine sancita habebantur sancta, quod ea usque ad sanguinem et mortem rata et firma, sancte et inviolabiliter essent conservanda.
Sic ergo Judæi, et multo magis Christiani, coram Deo sancti in omnibus actibus et moribus esse debent; sancti, inquam, juxta omnia etyma omnesque modos jam dictos. Tam enim Judæis a Mose dicitur Exod. XIX, 6, quam Christianis a S. Petro, epistola I, cap. II, 9: «Vos genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis.» Sic Christus est Sanctus Sanctorum, Daniel IX, 14. Sic sanctissima, id est purissima fuit B. Virgo Deipara. Sic ait David, Psalm. LXXXV, 2: «Custodi animam meam, quoniam sanctus sum.» Sic Jerem. I, 5, dicitur: «Antequam exires de vulva, sanctificavi te.» Sic S. Joannes Baptista sanctificatus fuit in utero, qui ut hanc sanctitatem illibatam tueretur, secessit in eremum, «ne levi saltem maculare vitam famine posset.» Sic virgo est sancta, id est pura, corpore et spiritu, I Cor. VII, 34. Sic sanctæ, id est castæ fuerunt S. Agnes, Lucia, Agatha aliæque sanctæ virgines. Secundo, sancti, id est a mundo separati, Deoque devoti et consecrati fuerunt S. Eremitæ, Religiosi, Sacerdotes. Tertio, sancti, id est ob pietatem et virtutem venerabiles, fuerunt S. Patriarchæ, Prophetæ, Episcopi. Quarto, sancti, id est Deo fideles usque ad mortem, fuerunt Apostoli et Martyres.
Versus 27: Lapidibus obruent eos
Lapidibus obruent eos. — Probabiliter censet Abulensis pænam hanc lapidationis ad omnes casus et crimina hujus capitis (excepto illo incestus vers. 14, ubi pœna alia, scilicet ignis, assignatur) pertinere, eo quod lapidatio hic ponatur et exprimatur, tam initio capitis, quam in fine. Unde videtur omnes cæteros casus medios (in quibus proinde certum supplicii genus non exprimitur) quasi compendio complecti; idque confirmatur ex vers. 16, collato cum Joannis VIII, 5, ubi adulteræ juxta legem Mosis dicuntur esse lapidandæ. Nec id mirum; omnes enim hi casus, et crimina enormia sunt, ita ut duram lapidationis pænam mereantur.
Nam in minoribus criminibus commune supplicii genus, ubi aliud non exprimitur, fuisse suspendium, sive crucem censet Abulensis, idque innuitur Deuter. XXI, 22. Verum hæc sententia parum est probabilis: crux enim enormium tantum criminum pæna apud Judæos fuisse videtur; nam Deuter. XXI, 23, dicitur maledictus a Deo suspensus. Unde Judæis summe execrabilis erat crux, et crucifixi; ideoque eodem die terra contegi debebant et sepeliri. Hinc et Christus est crucifixus, ob summum crucis tormentum, pariter et infamiam; hoc enim est quod Judæi dicunt Sapient. II: «Morte turpissima condemnemus eum.» Vide Jansenium in cap. CXLIII Concordiæ Evangelicæ.
Verius ergo est minorum criminum commune supplicium fuisse gladii aut securis, licet id nusquam in lege veteri expressum et decretum inveniamus; hoc enim mortis genus levissimum est, et plurimis gentibus usu receptum: et sic Joannes Baptista ab Herode decollatus est. Denique notat Carolus Sigonius, lib. VI De Republica Hebr., cap. ult., lege veteri hæc supplicia decreta inveniri, mulctam, talionem, verberationem, exilium, venditionem et mortem; mortis autem tria tantum genera, scilicet lapidationem hic, combustionem vers. 14, et crucifixionem Deuter. XXI. Sic apud Romanos octo pænarum genera in legibus contineri Tullius scripsit, scilicet damnum, vincula, verbera, talionem, ignominiam, exilium, servitutem et mortem, inquit Isidorus, lib. II Etymologiarum.