Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Sancit Deus ut sacerdotes abstineant funeribus et planctu, imo ut pontifex nec patrem nec matrem plangat; secundo, ut pontifex non ducat uxorem, nisi virginem et nobilem, vers. 13; tertio, ut sacerdotes careant maculis, id est vitiis corporis, vers. 17.
Textus Vulgatae: Leviticus 21:1-24
1. Dixit quoque Dominus ad Moysen: Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum, 2. nisi tantum in consanguineis ac propinquis, id est, super patre et matre, et filio et filia, fratre quoque, 3. et sorore virgine quae non est nupta viro, 4. sed nec in principe populi sui contaminabitur. 5. Non radent caput, nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras. 6. Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus: incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt. 7. Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam quae repudiata est a marito, quia consecrati sunt Deo suo, 8. et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus, qui sanctifico eos. 9. Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur. 10. Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecratae sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet; 11. et ad omnem mortuum non ingredietur omnino, super patre quoque suo et matre non contaminabitur. 12. Nec egredietur de sanctis, ne polluat Sanctuarium Domini, quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est. Ego Dominus. 13. Virginem ducet uxorem; 14. viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo; 15. ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae, quia ego Dominus qui sanctifico eum. 16. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 17. Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo, 18. nec accedet ad ministerium ejus: si caecus fuerit, si claudus, si parvo vel grandi vel torto naso, 19. si fracto pede, si manu, 20. si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel herniosus. 21. Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo; 22. vescetur tamen panibus qui offeruntur in Sanctuario, 23. ita duntaxat, ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet, et contaminare non debet Sanctuarium meum. Ego Dominus qui sanctifico eos. 24. Locutus est ergo Moyses ad Aaron, et ad filios ejus, et ad omnem Israel, cuncta quae fuerant sibi imperata.
Versus 1: Loquere ad Sacerdotes
Loquere ad sacerdotes filios Aaron — loquere ad minores sacerdotes: nam pontifex neminem omnino, ne patrem quidem poterat plangere, uti dicitur vers. 10, quod tamen hic permittitur minoribus sacerdotibus.
Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum — q. d. Caveat sacerdos ne immunditiam legalem contrahat tangendo cadaver, aut curando funus, aut illud sequendo, aut luctum faciendo, aut domum mortui ingrediendo.
In mortibus. — Hebraice, super anima, id est super cadavere; Chaldaeus, super mortuum: anima enim hic per antiphrasin vocatur cadaver inanime. Aliam hujus nomenclaturae rationem dat S. Augustinus, Quaest. LXXVIII: «Nomen, ait, rectricis animae etiam corpus accepit anima destitutum, quoniam reddendum illi est in resurrectione; sicut aedificium quod appellatur ecclesia, etiam cum inde exierit ecclesia, qui homines sunt, nihilominus ecclesia dicitur,» per metonymiam.
Cives suos hic plangere vetatur sacerdos; ergo multo magis alienigenas et extraneos plangere ei non licebat. Ratio hujus legis est, primo, quia sacerdotum erat tractare divina, et ministeria sanctuarii obire, ac proinde eos longissime abesse decebat ab omni funerum et mortuorum communicatione, impuritate ac irregularitate: illorum enim vetus sanctitas et puritas corporalis erat; jam inter corpora impurissima sunt cadavera, utpote quae in putredinem abeant, fiantque esca vermium, bufonum et serpentum: ergo ab iis remotissimi debebant esse sacerdotes veteres. Secundo, quia sacerdos populo debebat esse exemplar vitae coelestis, et fidem spemque resurrectionis, non lugendo mortuos reipsa ostendere. Tertio, quia sacerdos typus erat Christi, qui mortem dissolvit sui immolatione: Christi ergo unius immolationem, per sua sacrificia adumbrare debebat sacerdos. Ita Cyrillus, lib. XII De Adoratione, pag. 248.
Versus 2: Nisi Tantum in Consanguineis
Nisi tantum in consanguineis. — Excipiuntur hic a lege jam lata pater, mater, filius, filia, frater et soror, si sit virgo: hos ergo defunctos lugere poterat sacerdos, non autem uxorem, nepotem et neptem, quia illi hic non excipiuntur.
Dices: Capite X, versu 6, vetantur Ithamar et Eleazar sacerdotes, lugere Nadab et Abiu fratres suos jam mortuos. Respondeo: Peculiaris fuit illa prohibitio eis facta, eo quod ipsi recenter tum erant consecrati sacerdotes; unde nolebat Deus ut ipsi lugerent fratres suos, a se jure meritoque occisos; alioqui secundum hanc legem lugere potuissent.
Versus 4: Nec in Principe Populi Sui
Sed nec in principe populi sui contaminabitur. — Vatablus et alii ex Hebraeo vertunt: Non contaminetur princeps in populo suo, ut profanet se. Verum non agitur hic de contaminatione principis, sed sacerdotum. Melius ergo Noster Interpres vertit, in principe: recte enim in Hebraeo intelligitur praepositio beth, id est in, uti saepe solet, maxime quia hic aliud a proxime sequitur.
Tropologice, cadavera sunt peccata; tactus cadaverum est communicatio peccatorum: sacerdos ergo cavere debet ne criminum civium suorum particeps efficiatur, et vitam agat popularem, imo neque principi peccanti consentire potest: sed tantum contaminatur in patre et matre, id est offensa primorum parentum, Adae et Evae, et filio ac filia, fratre ac sorore, quia post peccatum originis in multis offendimus omnes: et in his necesse est ut etiam justi excusationem accipiant, sine quibus vivere non possunt, nec ipsi, nec illi qui eis in religione succedunt, ut filii, nec qui cum eis tanquam fratres, viam sanctitatis incedunt. E contrario de summo sacerdote, id est Christo, dicitur, quod in nullo omnino, ne patre quidem et matre contaminabitur, quia nullam Christus vitiatae originis contagionem aut labem aliam sensit. Ita Radulphus.
Versus 5: Non Radent Caput
Non radent caput, nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras. — Haec in luctu faciebant Gentiles, ideoque ea vetita sunt Judaeis, etiam laicis, uti dixi cap. XIX, vers. 27; hic tamen peculiariter eadem vetantur sacerdotibus, quia magis haec eos dedecent.
Tropologice, sacerdotes non debent caput radere, sed tondere tantum, quia cogitationes carnis de vita subditorum et cognatorum (quae capillis significantur), nec a se funditus amputare, nec rursum ad crescendum nimis, ut oculos mentis claudant, relaxare debent, sic ut barbam, id est virtutis speciem, in vultu praeferant; pari modo non facient incisuras in carne, ne ipsi fidem resurrectionis videantur evacuare, si mortuorum suorum luctum non studeant temperare, inquit Radulphus.
Quid jam facient fideles in suorum funeribus? Docebunt te viragines et heroinae. Audi S. Ambrosium, lib. I Officiorum, cap. LI: «Quid de matre Machabaeorum loquar? quae spectabat laeta filiorum quot funera, tot trophaea, et morientium vocibus, tanquam psallentium cantibus delectabatur, pulcherrimam ventris sui citheram in filiis cernens, et pietatis harmoniam omni lyrae numero dulciorem.» Idem dici potest de S. Felicitate spectatrice martyrii septem filiorum, de qua S. Gregorius, homilia 3 in Evangelium; et de S. Symphorosa item septem filiorum Martyrum matre, de qua in Vita S. Getulii Martyris ejus mariti; item de S. Melania juniore, de qua S. Hieronymus, epistola ad Paulam super obitu Blesillae: «Praesentia, ait, exempla sectare. S. Melania nostri temporis inter Christianos vera nobilitas, cum qua tibi Dominus mihique concedat in die sua habere partem, calente adhuc mariti corpusculo, et necdum humato, duos simul perdidit filios. Rem sum dicturus incredibilem, sed, teste Christo, non falsam. Quis illam tunc non putaret more lymphatico, sparsis crinibus, veste conscissa lacerum pectus invadere? Lacrymae gutta non fluxit, stetit immobilis, et ad pedes involuta Christi, quasi ipsum teneret, arrisit. Expeditius, inquit, tibi servitura sum, Domine, quia tanto onere me liberasti. Sed forsitan superatur in casteris? Quinimo, qua illos mente contempserit, in uno postea filio probavit, cui omni quam habebat possessione concessa, ingruente jam hyeme Hierosolymam navigavit.»
Vis exempla Gentilium? audi S. Hieronymum, epistola 3 ad Heliodorum in epitaphio Nepotiani: «Ubi, ait, Anaxagorae ac Telamonis semper laudata sententia: Sciebam me genuisse mortalem;» ita responderant nuntiata morte filii. «Cicero, Plato, Diogenes, Clitomachus, Carneades, Possidonius, proponunt innumerabiles viros, et maxime Periclem et Xenophontem Socraticum, quorum alter amissis duobus filiis coronatus in concione disseruit; alter, cum sacrificans filium in bello audisset occisum, deposuisse coronam dicitur, et eamdem capiti reposuisse, postquam fortiter in acie dimicantem reperit concidisse. Pulvillus Capitolium dedicans, mortuum, ut nuntiabatur, subito filium se jussit absente sepeliri. L. Paulus septem diebus inter duorum exequias filiorum triumphans urbem ingressus est. Praetermitto Maximos, Catones, Gallos, Pisones, Brutos, Scaevolas, Metellos, Scauros, Martios, Crassos, Marcellos atque Aufidos, quorum non minor in luctu, quam in bellis virtus fuit, et quorum orbitates in Consolationis libro Tullius explicavit, ne videar potius aliena, quam nostra quaesisse. Quanquam et haec in flagellationem nostri breviter dicta sint, si non praestet fides, quod exhibuit infidelitas.»
Versus 6: Sancti Erunt Deo Suo
Sancti erunt Deo suo — puta remoti ab omni contaminatione, immunditia, ritu, et caeremoniis turpibus et profanis, quas Gentiles in funeribus adhibent.
Et non polluent nomen ejus — q. d. Itaque non polluent nomen, famam et dignitatem sacerdotalem; ac proinde nec famam Dei, cujus ipsi sunt ministri et sacerdotes.
Incensum (hebraice est ignitiones, quod Septuaginta vertunt sacrificia, Noster vero incensum, quod igne adoletur) et panes (propositionis) Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt. — Hebraice, ideo sanctitas erunt, q. d. Ideo sanctissimi erunt et purissimi, ut videantur esse ipsa sanctitas.
Tropologice, incensum est oratio; panes Dei sunt Sancti, qui fide et bonis operibus Deum pascunt, ac seipsos in Christi corpus trajiciunt: hos sacerdotes Deo offerunt, quia doctrina sua ad credulitatem illos perducunt. Justum ergo est ut ipsi sancti sint, qui alios ad sanctitatem invitant. Ita Radulphus.
Versus 7: Scortum et Vile Prostibulum
Scortum et vile prostibulum non ducent (sacerdotes) uxorem. — «Prostibulum» tam hic, quam Deuter. XXIII, 18, et Joelis III, 3, est meretrix, quae corpus et pudicitiam suam prostituit. Septuaginta vertunt bebēlōmenēn, profanatam, id est violatam et pollutam: hoc enim significat Hebraice chalala. Sic apud Plautum et alios Latinos scriptores, prostibulum non tantum locum turpitudinis, puta lupanar, sed et ipsam meretricem, vilissimam et abjectissimam significat.
Tropologice, uxor est vivendi forma; accipit eam generis sui, qui Deum creatorem, et Patres sanctos respicit, atque ex illorum forma vivit: Scortum vero, vile prostibulum, et repudiatam ducit, qui mundi hujus amatoribus conformatur. Ita Radulphus.
Versus 8: Sint Ergo Sancti
Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus, qui sanctifico eos — qui sanctitatem meam vobis communico, designando et consecrando vos mihi sacerdotes. Secundo, «sanctifico,» id est, jubeo vos esse sanctos.
Versus 9: Sacerdotis Filia
Sacerdotis filia, si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur. — Propter dignitatem patris sacerdotis, punitur fornicatio simplex filiae ejus, morte ignis; non vero punitur fornicatio aliarum: nam filias civium fornicantes non fuisse punitas colligitur Exodi XXII, 16, nisi se venditassent postea ut virgines, et hac ratione sponsum decepissent; tum enim re comperta lapidabantur, sicut adulterae, ut patet Deut. XXII, 20. Hoc discrimen verba legis hujus significant, cum causam afferunt, eo quod «violaverit nomen patris sui,» quasi dicant: Quia fornicatione sua gravem inussit notam et ignominiam patri sacerdoti, ideo comburetur. Sic et Gentiles Romani Vestales virgines in fornicatione deprehensas vivas defodiebant: adulteras autem feminas licet aliqua damnatione, nulla tamen morte plectebant. «Usque adeo gravius putabant adyta divina, quam humana cubilia esse vindicanda,» ait S. Augustinus, lib. III De Civitate Dei, cap. V.
Versus 10: Pontifex Caput Suum Non Discooperiet
Pontifex, super cujus caput fusum est unctionis oleum, caput suum non discooperiet. — Septuaginta: tēn kephalēn ouk apokidarōsei, caput suum non decidarabit, id est, cidari sua non nudabit, scilicet ad plangendum mortuum, ut hac ratione allegorice significet imperturbabile, immobile et aeternum Christi sacerdotium, quod nunquam auferetur, inquit Cyrillus, lib. XII De Adoratione, pag. 249.
Nota: Solus pontifex ungebatur in capite, et ideo non lugebat ullos mortuos, ne quidem parentes. Minores sacerdotes ungebantur tantum in pollicibus manuum et pedum, et super aures, vestesque eorum aspergebantur sanguine arietis immolati, mixto cum oleo sacrae unctionis; et ideo poterant quidem lugere consanguineos designatos, vers. 2, non tamen alios. Reges vero nec in capite, nec in manibus, nec in vestibus ungebantur oleo sacro, sed tantum oleo simplici et vulgari; et ideo poterant lugere omnes mortuos quos volebant.
Versus 11: Ad Omnem Mortuum Non Ingredietur
Ad omnem mortuum non ingredietur. — «Ad omnem non,» id est ad nullum, q. d. Non ingredietur domum in qua est cadaver quodcumque, deserendo, ut super mortuo indecenter plangat. Ita Vatablus.
Rursum «ne polluat,» quia si ipse pollutus super mortuo rediret ad sanctuarium, pollueret illud.
Notat hic Abulensis ab Hebraeis peregrinantibus in deserto per 40 annos non fuisse sacrificatum, nisi in monte Sinai, ac proinde eos deinceps in deserto non fuisse obligatos ullis praeceptis caeremonialibus, sed tantum moralibus et judicialibus. Ratio est, quia caeremonialia praecepta tantum sancita erant in ordine ad sacrificia; cessantibus ergo sacrificiis cessabant et alia caeremonialia. Excipe ea quae Deus specialiter excepit Num. v, 2, videlicet leprosum, seminifluum et immundum super mortuo: hi enim immundi erant, et separandi juxta ritum et caeremoniam praescriptam cap. xiii. Quare ut hi expiarentur, opus erat cinere vitulae rufae, de qua Num. xix; hanc ergo in deserto crematam fuisse dicere necesse est: nam polluti super mortuo hoc cinere expiabantur. Hinc sequitur sacerdotes etiam in deserto debuisse servare legem hic praescriptam, ut scilicet non plangerent mortuos. Pari modo in deserto non servarunt Hebraei festa, nisi sabbatum; nam sabbatum violans lapidatus est in deserto, Num. cap. xv, vers. 35.
Super patre quoque suo et matre non contaminabitur — q. d. Si moriatur pater aut mater, non planget eos pontifex exteriori ritu et signo, nec funus eorum comitabitur. «Postulat enim, ait Philo, libro II De Monarchia, lex in eo viro praestantiorem homine indolem, quippe qui Deo sit familiaris prae caeteris, situs in quodam divinae humanaeque naturae confinio, ut hoc mediatore Deus propitietur hominibus.» Id imitati sunt Gentiles. Unde apud Romanos flamini Diali non licebat locum in quo bustum erat ingredi vel mortuum attingere, teste A. Gellio, lib. X, cap. xv; imo «nec tibias funebres audire,» teste Festo. Quid? quod Flaminicae non licebat habere soleas aut calceos morticinos, id est, factos ex pecudibus sponte mortuis, teste Servio in IV Aeneid.: «Quoniam, ait, sua morte exstincta omnia funesta sunt.» Hinc etiam pontifex si quando funebrem haberet orationem, velum ante mortuum expandebatur, quod oculos ipsius a funere arceret. Audi Senecam, Consolat. ad Martiam, cap. xv: «Tiberius Caesar et quem genuerat, et quem adoptaverat, amisit; ipse tamen pro rostris laudavit filium, stetitque in conspectu posito corpore, interjecto tantum velamento, quod pontificis oculos a funere arceret.»
Idem fecit Augustus Caesar in funere Agrippae, teste Dione, lib. LIV; nam ipsi Caesares erant et pontifices usque ad Constantinum imperatorem, qui se pontificatu hoc gentilitio jam Christianus abdicavit. Idem Dio loquens de Tiberio in funere Augusti: «Tiberio, ait, impunitas data, quod cadaver (prohibitum enim hoc erat) tetigisset, ac comitatus fuisset.»
Allegorice S. Bernardus, serm. 1 De Circumcisione, initio: «Christus, ait, est summus sacerdos, quem nec super patre, nec super matre contaminandum, prophetatum est potius, quam mandatum; est enim illi Pater ab aeterno, sed Deus, in quem peccatum non cadit: est et mater, sed virgo, nec parere potuit incorruptio corruptelam.»
Versus 12: Nec Egredietur de Sanctis
Nec egredietur de sanctis — de sanctuario, si, quando ibi constitutus est, contingat mori etiam patrem aut matrem. Nec enim pontifex domi existens debebat ire ad sanctuarium, si quis suorum moreretur; sed si existeret in sanctuario, non licebat ei ob mortem patris aut matris illud, ejusque sacra munia relinquere, et exire ad funus; ratio subditur:
Ne polluat Sanctuarium Domini — q. d. Ne injuriam et ignominiam inferat sanctuario, illud ob funus deserendo.
Versus 13: Virginem Ducet Uxorem
Virginem ducet (pontifex) uxorem. — Jussit id Deus, ob honestatem et dignitatem summi sacerdotii: idque primo, quia non decuisset summum pontificem ab alio vitiatam et cognitam ducere; secundo, «ut sacrum semen intacta puraque virginis alvo caperetur, nec ullo modo miscerentur hujus natales cum aliis familiis,» inquit Philo, libro II De Monarchia; tertio, ut inita cum nondum depravatis animis consuetudine, facilius eas suis moribus pontifices accommodarent. Sequaces enim et flexiles ad virtutem sunt mentes virginum, et ad disciplinam promptissimae.
Tropologice S. Cyrillus, lib. XII De Adoratione: «Significabatur, ait, per hoc conjugium pontificis cum virgine, quod Christus non cum impiis et corruptis animis, sed cum castissimis et purissimis, tanquam virginibus spiritualiter versaretur, easque fecundas redderet ac sibi genere junctas appellaret.»
Allegorice: Christus, inquit Radulphus, despondit sibi, non Synagogam corruptam, et a se repudiatam, sed Ecclesiam ex Gentibus; quam, cum esset meretrix, adamavit, ut digne eam sibi conjungeret, virginem fecit; nobilem, nunc moribus, postea mansionibus.
Versus 14: Sordidam
Sordidam. — Chald. profanatam, id est, vitiatam et pollutam. Ita Septuaginta; puram enim plane decebat esse uxorem pontificis. Ita Julius Caesar dimisit Pompeiam uxorem, quam corruptam esse a Clodio rumor ferebat, quo nomine cum Clodio esset dictus dies, citatus ipse testis nihil de ea sinistri dixit; et interroganti actori: Cur ergo eam dimisisti? respondit: «Quia Caesaris uxorem ab omni sinistra suspicione liberam planeque puram esse oportet.» Idem dicendum erat hic pontifici. Tertullianus, lib. De Monogamia, hic addit: «Sacerdotes mei non plus nubent;» quasi secundae nuptiae eis hic interdictae fuerint, debuerintque ipsi esse monogami. Forte editio Theodotionis, aut Symmachi aliquid tale habuerit, ut suspicatur Pamelius. Nam nec Septuaginta nec Hebraea id habent: quanquam hic vacillet fides Tertulliani; scripsit enim ipse hunc librum in haeresi: contendit enim ipse hoc libro secundas nuptias Christianis esse illicitas; qui est error exploratus.
Versus 15: Ne Commisceat Stirpem Generis Sui
Sed puellam de populo suo. — Addit Philo pontificem non potuisse ducere uxorem nisi sacerdotalis generis; sed hoc non liquet ex lege divina, imo contrarium potius insinuant historiae: ex iis enim constat solere pontifices ducere filias principum et regum, qui non erant ex Levi, sed ex Juda. Sic Joiadas duxit Josabet filiam Joram regis Juda, ut testatur Josephus, lib. IX Antiquit. vii.
Ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae — q. d. Non accipiat uxorem de vulgo, sed nobilem. Septuaginta vertunt: Non profanabit semen suum in populo suo, idque primo, ob dignitatem sacerdotii; secundo, ut pontifex reges et principes quibuscum affinitate jungitur, tanto liberius et melius cultum Dei, et veram religionem edoceat.
Ego Dominus qui sanctifico eum — qui jubeo eum esse sanctum, et abstinere a contaminatione vulgaris et plebeiae uxoris; ita accipitur «sanctifico» vers. 8 et 23, et cap. praeced. vers. 8.
Versus 17: Homo Qui Habuerit Maculam
Homo de semine tuo qui habuerit maculam (deformitatem talem quales sequuntur), non offeret panes (propositionis, quos minores etiam sacerdotes per singula sabbata offerunt recentes, ablatis prioribus) Deo suo, nec accedet ad ministerium ejus. — Haec verba non sunt in Hebraeo, sed intelliguntur: habentes enim maculam arcebantur tam ab altari holocaustorum, thymiamatis et candelabro, quam a mensa panum propositionis.
Versus 18: Maculae Quae Faciunt Irregularem
Si caecus fuerit (ecce hae sunt maculae quae faciunt irregularem, ut habens aliquam ex eis, sacerdos Aaronicus esse nequeat), si claudus, si parvo, vel grandi, vel torto naso. — Pro si parvo hebraice est חרום charum, quod Hebraei simum vertunt, licet, si originem et radicem spectes, proprie non nasum nec simum, sed excisum significet. Sic pro grandi vel torto naso, hebraice est שרוע sarua, quod proprie significat excrescentem, qualis est grandis vel retortus nasus, cui proinde hoc nomen appropriarunt Hebraei. Hebraei praeter has maculas, assignant alias centum et quadraginta, quae hominem inhabilem faciunt ad sacerdotium: vide libellum Praeceptorum praecepto negativo 308.
Versus 19, 20 et 21: Fracto Pede, Manu, et Aliis Vitiis
Si fracto pede, si manu, si gibbus (gibbosus), si lippus (ita et Septuaginta et Chaldaeus. Hebraice est דק dac, id est qui tenuibus vel tenerioribus est oculis, uti sunt lippi), si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore (impetigo genus est scabiei siccae, per cutem pruritu proserpens), vel herniosus.
Omnis qui habuerit maculam (aliquam ex jam dictis), non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo. — Repetit id quod praecessit; panes ergo hic idem sunt quod hostiae et sacrificia, quae sunt quasi panis, id est cibus Dei. Ita Chaldaeus et Septuaginta. Unde sequitur: «Vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario,» id est, comedet de carnibus et sacrificiis Deo oblatis. Ita Abulensis et alii. Itaque a pari ex phrasi Hebraea, recte caro Christi in Eucharistia Deo oblata vocatur panis a S. Joanne, cap. vi, et a S. Paulo, I Corinth. xi, maxime quia sub speciebus panis delitescit; non autem e contrario, recte ipse panis vocatur corpus et caro, ut de pane dicas: «Hoc est corpus meum,» id est, hic panis est corpus meum. Sic quoque accipitur panis pro victimis, cap. seq. vers. ult.
Versus 22: Vescetur Panibus Sanctissimis
Hebr. est, vescetur ex oblationibus sanctissimis et sanctis. Oblationes sanctissimae dicebantur partes victimarum, panes sacri, donaria farrea, quae sacerdotes tantum in loco sancto comedebant; sancta vero vocabantur decimae et primitiae, quibus et alii praeter sacerdotes vesci poterant.
Versus 23: Intra Velum Non Ingrediatur
Ita duntaxat ut intra velum (intra tabernaculum vel sanctum) non ingrediatur (ut adoleat thymiama, accendat lucernas, et ponat in mensa panes propositionis), nec accedat ad altare — holocaustorum, ut offerat victimas.
Ego Dominus qui sanctifico eos — qui jubeo eos esse sanctos et puros ab omni indecentia et macula. Haec omnia, ait Philo, referenda figurate sunt ad perfectionem animae; nam si mortale corpus sacerdotis inspici oportet, ne quo contactum sit vitio, quanto magis immortalem animam formatam ad Dei imaginem? Ita ipse, lib. II De Monarchia.
Sensus Tropologicus Macularum
Tropologice, S. Gregorius, I part. Pastor. cap. ult., et ex eo Radulphus: «Caecus est, qui tenebris praesentis vitae pressus, quo gressum operis porrigat, nescit; claudus, qui videt quidem, sed per infirmitatem mentis, quae videt, perfecte implere non valet; naso est parvo, cui parva est discretio.» Unde Cantic. VII, dicitur: «Nasus tuus sicut turris quae est in Libano;» quia S. Ecclesia, quae ex singulis causis tentamenta prodeant, per discretionem conspicit, et ventura vitiorum bella ex alto deprehendit; nasus grandis et tortus est discretionis subtilitas immoderata, quae dum plusquam decet excreverit, actionis suae rectitudinem ipsa confundit. Est fracto pede vel manu, qui bonorum operum exsors vacat;» vel, ut S. Cyrillus, lib. XII De Adoratione, qui non integre ad probas actiones graditur, sed opus Dei facit imperfecte et negligenter: «Gibbosus est, quem terrena sollicitudo deprimit, ne unquam superna respiciat; lippus est, cujus sensum et mentem natura exacuit, sed conversationis pravitas confundit; albuginem habet, qui candorem justitiae vel sapientiae sibi tribuens, a luce supernae cognitionis se per arrogantiam excludit; jugem habet scabiem, cui carnis petulantia dominatur; impetiginem, cui avaritia; herniosus est, qui in abditis, id est in mente, pondus turpitudinis gestat.» Ita et Theodoretus, Quaest. XXX, et Cyrillus supra.
Jam, si tantam munditiem exegit Deus a Judaeis bestias immolantibus, quantum exigit a sacerdotibus et Christianis corpus Domini offerentibus et manducantibus? Narrat Joannes Moschus in Prato Spirituali, cap. ci., Episcopum Rumeliae celebrantem coram Agapito Papa, cum sisteret, eo quod de more non videret Spiritum Sanctum in hostiam visibiliter descendere, rogatum ab Agapito morae causam, respondisse: Diaconum qui flabellum tenet, removete ab altari. Eo remoto solita signa apparuerunt, ipseque sacrificium perfecit. Ecce diaconi improbitas retardavit sacrificium tam sancti Episcopi. Idem S. Chrysostomo contigisse, ob diaconum conjicientem oculos in mulierem, narrat Metaphrastes in Vita S. Chrysostomi. Hanc ergo herniam fugiant Christiani.
Narrat Palladius in Lausiaca, cap. xx, presbyterum quemdam in fornicationis statu celebrantem, a Deo fuisse percussum cancro, qui caput ejus ita exederat, ut ipsum os totum appareret in vertice; hunc B. Macarius manus impositione curavit, cum ante spopondisset se non amplius peccaturum, neque altari ministraturum, sed sortem laicam amplexurum.
E contrario, puris et sanctis Christus et angeli in sacrificio assistunt et ministrant, quin et subinde sacram hostiam deferunt.
Ita S. Catharinae Senensi virgini sanctissimae, concupiscenti communionem, nec ob quorumdam murmurationes sumere valenti, Christus ipse particulam hostiae consecratae detulit ex altari, uti testatur Raymundus Capuanus, e cujus manibus sacra hostia erepta est, lib. II Vita ejus, cap. xxxii.
Ita S. Barbarae, inter duos angelos cubiculum intrantis, ductu, Eucharistiam ex ipsorum manibus laetissimus accepit (quod in periculoso morbo maxime concupierat) S. Stanislaus Kostka, novitius nostri Ordinis, uti refert noster Sacchinus in ejus Vita, et P. Ribadeneira, lib. III Vitae Francisci Borgiae, cap. vi.
B. Macarius narravit Palladio, ut ipse ait in Lausiaca, cap. xx, «se observasse tempore communionis, se Marco exercitatori nunquam dedisse oblationem, sed ei angelum dedisse ex ara; solum autem se vidisse digitum manus ejus qui dabat.»
S. Onuphrius in eremo singulis septimanis Eucharistiam ex manibus angelorum percipiebat, indeque tam caelestis et angelicus evasit, ut patet ex ejus Vita. Plura afferam Numer. IV, in fine.
Narrat Palladius in Lausiaca, cap. xx, presbyterum quemdam celebrantem solitum vidisse angelum assistentem ad dexteram altaris.