Cornelius a Lapide

Leviticus XXII


Index


Synopsis Capitis

Praescribitur ut immundi et alienigenae ab esu victimarum abstineant. Secundo, vers. 18, describuntur maculae quibus victima carere debet.


Textus Vulgatae: Leviticus 22:1-33

1. Locutus quoque est Dominus ad Moysen, dicens: 2. Loquere ad Aaron et ad filios ejus, ut caveant ab his quae consecrata sunt filiorum Israel, et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, quae ipsi offerunt; ego Dominus. 3. Dic ad eos, et ad posteros eorum: Omnis homo, qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt, et quae obtulerunt filii Israel Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino, ego sum Dominus. 4. Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi, donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus, 5. et qui tangit reptile, et quodlibet immundum, cujus tactus est sordidus, 6. immundus erit usque ad vesperum, et non vescetur his quae sanctificata sunt; sed cum laverit carnem suam aqua, 7. et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est. 8. Morticinum et captum a bestia non comedent nec polluentur in eis; ego sum Dominus. 9. Custodiant praecepta mea, ut non subjaceant peccato, et moriantur in Sanctuario, cum polluerint illud; ego Dominus qui sanctifico eos. 10. Omnis alienigena non comedet de sanctificatis, inquilinus sacerdotis et mercenarius non vescentur ex eis. 11. Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus ejus fuerit, hi comedent ex eis. 12. Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit, de his quae sanctificata sunt, et de primitiis non vescetur; 13. sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui, sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui: Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem. 14. Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in Sanctuarium. 15. Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israel, quae offerunt Domino; 16. ne forte sustineant iniquitatem delicti sui, cum sanctificata comederint; ego Dominus qui sanctifico eos. 17. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 18. Loquere ad Aaron et filios ejus, et ad omnes filios Israel, dicesque ad eos: Homo de domo Israel, et de advenis qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam, vel vota solvens, vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini, 19. ut offeratur per vos, masculus immaculatus erit ex bobus, et ovibus, et ex capris; 20. si maculam habuerit, non offeretis, neque erit acceptabile. 21. Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret, ut acceptabile sit: omnis macula non erit in eo. 22. Si caecum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem, aut impetiginem, non offeretis ea Domino, nec adolebitis ex eis super altare Domini. 23. Bovem et ovem, aure et cauda amputatis, voluntarie offerre potes; votum autem ex eis solvi non potest. 24. Omne animal, quod vel contritis, vel tusis, vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis. 25. De manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro, et quidquid aliud dare voluerit; quia corrupta et maculata sunt omnia: non suscipietis ea. 26. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 27. Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suae; die autem octavo, et deinceps offerri poterunt Domino. 28. Sive illa bos, sive ovis, non immolabuntur una die cum foetibus suis. 29. Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, ut possit esse placabilis, 30. eodem die comedetis eam, non remanebit quidquam in mane alterius diei; ego Dominus. 31. Custodite mandata mea, et facite ea; ego Dominus. 32. Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israel; ego Dominus qui sanctifico vos, 33. et eduxi de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum; ego Dominus.


Versus 2: Loquere ad Aaron et ad Filios Ejus

Loquere ad Aaron et ad filios ejus, ut caveant (ut abstineant; hebraice, ut separentur, quando videlicet ipsi sunt immundi) ab his quae consecrata sunt, — quae Deo quomodolibet oblata sunt. Secus erat de iis quae nude offerebantur, non Deo in sacrificium, sed Levitis et sacerdotibus in alimoniam, uti erant decimae et primitiae: haec enim Deo solemni ritu non erant oblata, nec eorum pars erat Deo sacrificata; unde iis poterant vesci Levitae etiam immundi, imo poterant ea vendere laicis, et commutare rebus aliis.

Et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, — q. d. Ne contaminent sacra mea, ne mihi sanctificatis et oblatis notam impuritatis aspergant: noster Interpres in Hebraeo legit קדשי kadascai, id est sanctificatorum mihi: jam aliis punctis legunt kodsci, id est sanctitatis meae, q. d. Nomen sanctum meum.

Verum melius Noster legit kadascai, quia sequitur, quae mihi offerunt; haec enim sunt sanctificata Deo.


Versus 3: Dic ad Eos et ad Posteros Eorum

Dic ad eos et ad posteros eorum, — manda ut haec lex servetur apud posteros, maxime quia illi soli eam reipsa implebunt et exsequentur: nam praesentes tantum eam audiunt et recipiunt, non vero eam implebunt. Ratio est, quia caeremoniales hae leges non sunt observatae in deserto, tum quia in eo non erat stabile tabernaculum nec domicilium; tum quia in eo non habebant commercia cum Gentibus, ut emerent thus, vinum, mel, animalia aliaque quae Deus sibi offerri et sacrificari jussit: unde et ex solo manna ibidem vixerunt per quadraginta annos. Vide dicta cap. praeced. vers. 12.

Omnis homo qui accesserit (comedendi causa) ad ea quae consecrata sunt, in quo est immunditia (quae explicatur vers. 4, scilicet si sit leprosus, semine pollutus, si tetigerit mortuum vel reptile, si comederit morticinum), peribit coram Domino. — Hebraice, exscindetur anima illa a facie mea, id est a me, ut vertunt Septuaginta.

Nota: Deus hic tam graviter et severe sancit, ne immundi ad res sacras et sacrificiorum carnes comedendas accederent, partim ob reverentiam sacrorum et sui cultus, partim allegorice ad praesignandum, quam stricte exacturus esset puritatem animae, in sumentibus communionem corporis et sanguinis Domini, quod unicum est sacrificium legis novae, veteribus hisce omnibus adumbratum. Ita Abulensis, de quo vide S. Basilium, serm. 2 De Baptism. cap. II et III.

Merito ergo in impuros sacerdotes et clericos vindicta Dei desaevit. Audi exempla.

Gregorius Turonensis, lib. V Hist. Francorum, cap. V: Cum per mortem, inquit, Sylvestri sedes Ecclesiae Lingonicae vacaret, Lingonici Episcopum flagitantes, Pappolum, qui quondam Archidiaconus Augustodunensis fuerat, accipiunt: qui multa, ut asserunt, egit iniqua, quae a nobis praetermittuntur, ne detractores fratrum esse videamur: tamen qualem habuerit exitum non omittam. Anno octavo Episcopatus sui, dum dioeceses ac villas Ecclesiae circumiret, quadam nocte dormienti apparuit illi B. Tetricus vultu minaci cui ita: « Quid tu, inquit, hic Pappole, ut quid sedem meam polluis? ut quid Ecclesiam pervadis? ut quid oves mihi creditas sic dispergis? Cede loco, relinque sedem, abscede longius a regione. » Et haec dicens, virgam quam habebat in manu, pectori ejus cum ictu valido impulit. In quo ille evigilans, dum cogitat quid hoc esset, fixe in loco illo defigitur ac dolore maximo cruciatur. Abhorret cibum potumque, et mortem jam sibi proximam praestolatur. Quid plura? tertia die cum sanguinem ore projiceret, expiravit. Exinde elatus Lingonas est sepultus.

Audi Petrum Damianum Ostiensem Episcopum, in epist. ad Hildebrandum Papam, tom. III Biblioth. SS. Patrum: « Istud nunc, ait, ad memoriam redit, quod in Beneventana olim urbe constitutum Episcopus hoc tempore oblationis servabat: nunquam eam perficiebat, donec vidisset visionem. Consueveratque praefari verba quaedam, et ei statim revelabatur. Cum itaque aliquando ter dixisset sermonem, nulla ei sese obtulit visio. Cum is autem lugeret, et oraret ut sibi causa significaretur, primus observat diaconum, qui a sinistris tenebat ventilabrum ministratorium. Quem cum observaret, considerat Epiphanius in ejus fronte apparere lepram. Nulli autem erat manifestum diaconum eo morbo laborare; Epiphanius itaque manum extendit, et instrumentum levavit ministratorium, ei benigne dicens: Vade, fili, in domum tuam, et ne modo sumas divina mysteria. Ipse autem statim egressus est, et ivit in domum suam, datque Epiphanius officium alii diacono. Deinde ex priore sciscitatur causam; cumque is diceret quod illa nocte dormierat cum uxore, accersito toto ordine sacrato, eis benigne dixit Epiphanius: Quicumque, o filii, clero digni estis habiti, solvite calceamenta vestra, ut non in iis ingrediamini, et ut colatis virum sanctum, qui » secrete convenit. Inquisitus itaque presbyter si noviter aliquid criminis admisisset, primo quidem perhorrescens, facinus abnegat; deinde male sibi conscius, ac principis auctoritate compulsus, tandem corruisse se nocte praeterita in quamdam ejusdem principis cubiculariam confitetur.

Audi eumdem in epist. ad Taurinensem Episcopum, et ex eo Baronium, tom. XI, anno Christi 1057: « Cum Stephanus Papa, qui zeli Phinees aemulabatur ardorem, omnes clericos Romae, qui post interdictum Papae Leonis incontinentes exstiterant, de conventu clericorum et choro Ecclesiae praecepisset exire, ut quanquam relictis feminis per poenitentiae lamenta se corrigerent, tamen quia sancto viro inobedientes fuerant, et de sacrario ad tempus exirent, et celebrandae Missae licentiam de caetero non sperarent. Juxta Canonicam B. Caeciliae trans Tiberim constitutam presbyter habitabat, qui nec feminam ullo modo acquiescebat abjicere, nec unquam poterat haec statuta nisi vana prorsus et frivola judicare. Quadam itaque die dum incolumis, vegetus ac robustus existeret, vespertinis horis ad quiescendum se in lecto composuit, sed repentina divinae ultionis animadversione percussus. Mane repertum est cadaver exanime. Illico praefatae Canonicae religiosi duos ad me clericos direxerunt, quid tali deberent mortuo consulentes. Nos, si rem recte tenemus, consilium dedimus, ut eum quidem, quia presbyter fuerat, penes ecclesiam sepelirent, sed nullum ei vel hymnorum vel psalmodiae officium redderent, quatenus et incestis terror accresceret, et castitatis gloria germinantius pullularet, et certe dignus videretur ut mortuus (juxta Prophetam) sepulturam possideat asini, qui dum viveret, humana contempsit lege constringi. »

S. Epiphanius (ut ex Metaphraste refert Surius in Vita ejus, cap. XVIII, die 12 maii) « Constantiae me audire contigit. Princeps ejusdem civitatis presbyterum sanctae conversationis virum, et in divinis officiis ac praecipue in solemnitate Missarum indesinenter assiduum excolebat; qui cum quotidie sacris mysteriis reverenter insisteret, angelus Domini ex consuetudine veniebat, et vidente principe sacramentum Dominici corporis ex offerentis manibus assumebat. Sed, o criminalis vitae hujus lubrica et incerta conditio! Nam qui angelicis fruebatur obsequiis, in foedae luxuriae voraginem repente prolapsus est. Quid plura? Peragendi mysterii sacri tempus advenit: consuetudine foris exigente presbyter compellitur, sed graviter intus conscientia remordente torquetur; ornatur, accedit, trepidat, palpitat, tamen offerre praesumit. Jam ecce angelus, ut assuetus fuerat, venit, et inspectante principe spongiam infectam aqua super caput illius expressit, omnesque sordes atque squalores, quos ex corpore illius ante contraxerat, membris ejus omnibus iterum superfudit. Hoc viso princeps admiratus obstupuit, presbyterumque semotis omnibus » cum christiana hostia inspexisset, et simul Episcopum mortuum humi jacentem, alios religiosos viros excitavit, qui ablatum inde Episcopi corpus in agro sepeliverunt.

in Ecclesia praedicat et dicit: « Et habentes uxores tanquam non habentes. » Ex hinc ergo non amplius ordinabat Epiphanius eos qui habent uxorem, sed viros sanctos, qui vitam exercebant monasticam, et viduos viros probatos; licebat tunc vere videre Ecclesiam, tanquam pulchram sponsam ornatam sacerdotio.

Ausculta Willelmum Malmesbur., De Gestis Anglorum, lib. II: « Henricus Imperator habebat clericum in curia sua, qui et litterarum peritiam, et vocis elegantiam vitio corporis deformabat, quod meretriculam villae vehementer ardebat; cum qua nocte solemni volutatus mane ad Missam Imperatoris aperta fronte adstabat. Dissimulata scientia, mandat ei Caesar ut se paret ad Evangelium quod ejus melodia delectaretur; erat enim diaconus. Ille pro peccati conscientia, multis praestigiis subterfugere; Imperator contra nuntiis urgere, ut probaret ejus constantiam; ad extremum prorsus abnuenti: Ego, inquit Caesar, quia non vis parere mihi in tam facili obsequio, extorrem te totius terrae meae praecipio. Clericus amplexus sententiam abscessit continuo; missi pedissequi qui eum persequerentur, ut, si perseverandum putaret, jam urbem egressum revocarent. Ita cunctanter compilatis omnibus suis, et in sarcinulas compositis, jam profectum magnaque violentia retractum Henrici praesentia sustinuit. Qui laetus subridens: Probe, ait, fecisti, et gratulor probitati tuae, quod pluris penderis Dei timorem quam patriam, respectum coelestis irae quam minas meas: quapropter habete Episcopatum, qui primus in imperio meo vacaverit; tantum indecenti amori renunties. »

Denique nota est tragoedia infelix et terribilis Udonis Marpurgensis Episcopi, quam fuse refert S. Antoninus, Nauclerus et Fulgosius: « Cum Udo Episcopus, » inquiunt, « ne signis quidem ac divinis vocibus commonitus, ab impudicitia sibi temperaret, viri religiosi Deum ut Episcopum aut corrigeret, aut tolleret, rogaverunt. Inter eos cum noctu in ecclesia S. Mauritii Fredericus Canonicus ejusmodi precibus operam daret, vehementioris venti afflatu omnia quae in templo erant lumina extingui perspexit; nec multo post, duos juvenes venire duo candelabra accensis cereis ferentes, et Christum cum parente ejus atque Apostolis subsequi. A quibus cum essent vocati sancti homines, quorum corpora in templo quiescebant, visus est inter eos Mauritius venire, qui longa atque gravi oratione Udonem Episcopum accusavit; quem haud multo post Christus nudum adferri a duobus jussit atque damnavit. Is autem pugno ab ipsorum altero, qui eum portarunt, graviter in mediis renibus ictus, christianam hostiam quam in communione ejus diei pridie sumpserat, revomuit in calicem, qui altari impositus fuit, atque securi percusso Udone, rerum illarum omnium visio evanuit. Quare vehementer territus Fredericus, ad altare accessisset, calicemque in eo esse. »


Versus 4: Qui Tetigerit Immundum super Mortuo

Qui tetigerit immundum super mortuo, — q. d. Immundus erit, qui tetigerit immundum propter mortuum, vel qui mortuum, puta cadaver aliquod, tetigit, curavit, sepelivit, aut funeri ejus interfuit. Hic enim immundus erat, et qui sic immundum tetigisset, pariter fiebat immundus, ut carnibus Deo immolatis vesci ei non liceret. Septuaginta vertunt: Qui tetigerit immunditiam animae, id est cadaveris, hoc est, qui tetigerit cadaver; unde aliqui censent solos tangentes cadaver hic arceri ab esu sacrarum carnium, non autem eos qui vicissim hos tangentes tetigissent: nec enim eos suam immunditiam in alios transfudisse. Sed priorem sensum postulat versio nostra, et eodem inclinant Hebraea et Chaldaea, uti fatetur Vatablus; huic etiam favet id quod sequitur:


Versus 5: Qui Tangit Reptile

Qui tangit reptile et quodlibet immundum (Hebraice, qui tangit reptile, et hominem qui contaminare potest, uti est leprosus, menstruata, seminifluous), cujus tactus est sordidus, — quia eum quem tangit, polluit et immundum reddit, ita ut non liceat ei de carnibus sacris comedere.


Versus 7: Quia Cibus Illius Est

Quia cibus illius est, — id est, quia pertinet ad eum comedere de cibis Deo oblatis.


Versus 8: Morticinum et Captum a Bestia Non Comedent

Morticinum et captum a bestia non comedent.Morticinum, ait S. Hieronymus, est corpus in quo moritur sanguis, id est anima, puta quod moritur sine effusione sanguinis; nam sanguis vocatur anima, quia est animae vehiculum et sustentaculum: hac ergo de causa, morticina hac lege censentur immunda, uti et lacerata a bestia.


Versus 9: Custodiant Praecepta Mea

Custodiant praecepta mea, ut non subjaceant peccato, et moriantur in Sanctuario (ne occidantur a me in sanctuario, uti occisi sunt Nadab et Abiu), cum polluerint illud. — Hoc enim ipso quo contra hasce leges comedunt carnes in sanctuario Deo oblatas, cum sunt immundi, et carnes ipsas, et consequenter sanctuarium ipsum in quo illae oblatae sunt, polluunt et contaminant.

Ego Dominus qui sanctifico vos, — qui volo et jubeo eos esse sanctos.


Versus 10: Omnis Alienigena Non Comedet de Sanctificatis

Omnis alienigena non comedet de sanctificatis. — Pro alienigena, hebraice est extraneus, id est, qui non est de genere sacerdotali; nam solis iis qui erant de stirpe Aaron, puta filiis et filiabus, atque eorum servis et vernaculis, licebat comedere carnes Deo oblatas, illas scilicet quae cedebant in jus sacerdotum: nam ex hostia pacifica quae magna ex parte cedebat offerenti, laici quilibet cum eo comedere poterant.

Nota: Alienigena tripliciter sumitur. Primo, alienigena dicitur is, qui non est de genere Judaeorum. Secundo, qui non est de stirpe Levi, Numer. XVIII, 4. Tertio, qui non est de stirpe Aaron. Ita capitur hic.

Inquilinus sacerdotis et mercenarius non vescentur ex eis. — « Inquilinus, » hebraice תושב toscab, vocatur is, qui moratur cum sacerdote, sed non est de stirpe ejus; moratur, inquam, quasi hospes, mercenarius vel peregrinus: hic ergo non poterat edere de sanctificatis, quia non pertinebat ad stirpem sacerdotis vel familiam, uti pertinebant servus et vernaculus, id est servus domi natus, qui cum toti sint sui domini et heri, possunt vesci sanctificatis, uti dominus ipse cum suis filiis.


Versus 12: Si Filia Sacerdotis Nupta Fuerit

Si filia sacerdotis cuilibet de populo nupta fuerit, de his quae sanctificata sunt, et de primitiis non vescetur, — quia per nuptias jam in aliam familiam popularem commigravit; uxor vero sacerdotis iis vesci poterat, quia una caro et una persona censetur cum marito sacerdote.

Nota, primitiae hic vocantur prima et electa, quae Deo offeruntur et sanctificantur, ut patet ex Hebraeo; sic etiam capitur haec vox Exodi XXV, 1.


Versus 13: Sin Autem Vidua vel Repudiata

Sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui, sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. — Talis enim repudiata licet liberos habeat, illi tamen sequuntur patrem: nam matres in lege veteri non succedebant in bona et haereditates parentum: unde nec filii habebant bona materna, utpote quae nulla erant; sed tantum paterna: patri enim soli succedebant; unde et patri incumbebat eorum alimentatio: itaque cum mater repudiata redit ad domum patris, redit sine liberis, et alenda est a patre, perinde uti alita fuit existens puella ante nuptias.

Tropologice S. Cyrillus, lib. XII De Adorat. pag. 245. Si anima, ait, ut damnabilis repudiata fuerit, et destituta viro, id est spirituali sponso, fructumque ex virtute nullum habeat, illico ad priorem statum redeat, celeriterque ad domum patris sui revertatur per poenitentiam, repetatque priorem illam cum Deo cognationem, tum denique vescetur panibus illius.


Versus 14: Qui Comederit de Sanctificatis per Ignorantiam

Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem, pro injuria irrogata tabernaculo vel sacerdoti: debebat etiam dare arietem Deo in sacrificium, uti dictum est cap. V, vers. 15; cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in Sanctuarium, — ut scilicet inferatur in sanctuarium, ad usus vel sacerdotis, vel sanctuarii: si enim sanctificata quae comederat offerens, erant ex partibus quae Deo cedebant, ut si sanguinem, caput, caudam, in hostia pro delicto comedisset, restitutio facienda erat ipsi sanctuario, id est sacerdoti ad usus sanctuarii: sin autem comederat ex iis quae sacerdoti cedebant, restitutio facienda erat ipsi sacerdoti ad ejus usus. Ita Abulensis.


Versus 15: Nec Contaminabunt Sanctificata

Nec contaminabunt sanctificata, — comedendo illa, cum non sint de genere sacerdotali.


Versus 18: Homo de Domo Israel

Homo de domo Israel, — de stirpe et posteris Jacob. Vide dicta Exodi II, 1.

De advenis qui habitant apud vos, — de proselytis, qui ex Gentibus ad vos commigrarunt, ut Deum verum vobiscum colant, ideoque circumcisi sunt et facti Judaei.

Quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini, masculus erit. — Poterat enim offerre aliam victimam non in holocaustum, sed pro peccato, vel pacificam, etiam feminam; sed qui offerebat victimam in holocaustum, debebat offerre masculum. Si quis ergo vovisset feminam in holocaustum, debuisset pro ea dare masculum, si quidem habuisset intentionem absolute vovendi holocaustum: tunc enim debebat in voto suo sequi determinationem legis, quae jubet offerri masculum, non feminam. Sin autem tantum certum hoc animal, puta feminam, ex ignorantia vovisset in holocaustum, nec voluisset aliud vovere, tunc ut summum fuisset obligatus vendere eam, et ex pretio emere masculum in holocaustum. Dico ut summum: nam si vovisset feminam in holocaustum, ex affectu tali, ut feminam determinate, quia bellam, vel pinguem, offerri vellet in holocaustum, ita ut absolute nollet aliud, tunc ad nihil tenebatur — quia hoc ejus votum circa materiam omnino illicitam versabatur, et ipse noluit vovere licitam.


Versus 21: Homo Qui Obtulerit Victimam Pacificorum

Homo qui obtulerit victimam pacificorum. — Describitur hic qualis debeat esse victima pacifica, sicut vers. 18 descripta fuit victima holocausti; omittitur hic victima pro peccato, quia de ea actum est fuse cap. V, praescriptumque quid quisque offerre debeat.

Omnis macula non erit in eo, — id est, nulla erit.

Tropologia harum macularum eadem est quae in maculis sacerdotum cap. XXI, vers. 18. Ita Radulphus.

Si fractum, — si fractos habeat pedes, vel lumbos, vel oculum.


Versus 22: Si Cicatricem Habens

Si cicatricem habens. — Hebr. si incisum, id est, si incisuram cicatrice ostendat. Septuaginta: εί γλωσσότμητον, si lingua truncatum sit. Recentiores vertunt: Si membrum resectum habeat; sed hoc satis vetitum est praecedenti particula: si enim fractum vetitum est, ergo et resectum.

Si papulas, — id est, si verrucas habeat. Ita Vatablus.


Versus 23: Bovem et Ovem Aure et Cauda Amputatis

Bovem et ovem aure et cauda amputatis voluntarie offerre potes. — Pro aure et cauda amputatis, Chaldaeus et recentiores vertunt, superfluum et diminutum, id est, qui enormibus et contractis est membris.

Verum Septuaginta tam hic quam Levit. XXI, 18, vertunt ut Noster, ὠτίτμητος, ἢ κολοβόκερκος, id est, aure vel cauda truncatus. Generalia enim nominum Hebraeorum significata, saepe ex usu ad aliquid particulare determinantur, uti vidimus cap. XXI, vers. 18, ubi nos pisseach, id est saltitans, claudum significat; dac, id est tener, lippum; charum, id est succisum, significat simum, cui quasi incisus est nasus; sic excrescens (si id radix Hebraea, quae alibi non reperitur, significat) significare potest auribus truncum, cui caput eminet et quasi excrescens apparet, vel cui nasus excrescit, quique magno aut retorto est naso, uti Noster vertit cap. XXI, vers. 18; sic diminutus est, qui cauda minutus est: sic enim explicant Septuaginta et Noster. Bos ergo et ovis, aure et cauda amputatis, poterant esse victimae voluntariae sive spontaneae, non autem votivae, ac consequenter nec pro peccato, quia sacrificium pro peccato non erat voluntarium, sed obligatorium, aeque ac votivum: idem dico de aliis ad quae Hebraei stato tempore obligabantur; haec enim non spontanea erant, sed necessaria et lege praescripta.

Ratio est, quia major est obligatio in votivis et praeceptis sacrificiis, quam in spontaneis. Unde in his permittitur major libertas, quam in illis; illis etiam major inerat dignitas; unde purior, et magis integra victima in iis merito exigitur.

Tropologice, in aure obedientia, in cauda signatur perseverantia: sine his opus liberum et supererogationis, puta opus illius, qui non vovit statum perfectionis, placere potest, non autem opus ejus qui vovit. Unde in votis sicut major est reatus, nisi opere consummentur; ita major erit corona, si compleantur, ut utrimque qui voverunt ad profectum constringantur: inquit Radulphus. Praeclare S. Bernardus, homil. De duobus discipulis euntibus in Emmaus: « Patiens, inquit, in tribulatione, et gaudens ad laborem obedientiae, potest dici potens in opere. Videat aliquem frequenter in oratione devotum, cujus oculi sunt sicut piscinae in Hesebon, prae multitudine lacrymarum, sed recusat ferre jugum obedientiae: votum suum offerre se aestimat, offerendo hostiam amputata aure; suam plangit in oratione superbiam, sed hora compunctionis transacta, ita superbus est, sicut ante, etc. Tales potentes videntur in sermone, sed non in opere. In opere et sermone sunt potentes, qui habent in moribus honestatem, in operibus virtutem, in sermone scientiam, devotionem in orationis assiduitate, gravitatem in conversatione, perseverantiam in amore. »

Recte dicebat Chilon tarde quidem esse aggrediendas res magnas; sed cum semel inceperis, constantissime in agendo perseverandum esse. Nihil enim est tam arduum et insolitum, quod non evincat perseverantia. « Perseverantia vi est efficacior, teste Sertorio, multaque quae uno impetu confici non possunt, paulatim absolvuntur. Est enim assiduitatis vis invicta, quae omnem superat exscinditque potentiam; et tempus, quod plurimum auxilii fert iis, qui prudenter occasionem captant, idem infestissimum est iis, qui importuna festinatione utuntur, » inquit Plutarchus in Sertorio.

« Turpe, inquit Seneca, est cedere oneri, et luctari cum officio, quod semel recepisti. Non est vir fortis et strenuus, qui laborem fugit, nec crescit illi animus ipsa rerum difficultate. »

Idem, epist. 1: « Nihil, ait, est quod non expugnet pertinax opera, et intenta ac diligens cura. » Et epist. 16: « Perseverandum est, et assiduo studio robur addendum, donec bona mens sit, quod bona voluntas est. » Et epist. 65: « In excelso est vita beata, sed perseverantia penetrabilis. »


Versus 24: Omne Animal Contritis vel Tusis Testiculis

Omne animal, quod vel contritis, vel tusis (ita legendum cum Romanis; non tunsis, uti legunt Plantiniana), vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis.

Tropologice, testiculis significatur facultas generandi et producendi bona opera, quorum pater est ratio, mater voluntas; quae si effecta sit sterilis aut infecunda, inepta est ad Dominicam oblationem. Ita Radulphus et Cyrillus, lib. XV De Adoratione.


Versus 25: De Manu Alienigenae

De manu alienigenae (Gentilis manentis in sua superstitione; hic enim hebr. vocatur בן נכר ben nechar, id est, filius alieni) non offeretis panes Deo vestro. — « Panes, » id est, sacrificia quae sunt quasi panis, id est, cibus Dei. Unde Septuaginta vertunt δῶρα, id est dona: vide dicta cap. XII, vers. 22; neque enim possunt hic intelligi panes propositionis, quia eos conficiebant sacerdotes, non laici, multo minus alienigenae, ut patet cap. XXIV, vers. 5.

Et quidquid aliud dare voluerit, — alienigena scilicet, ut offeratur immediate et adoleatur Domino, uti thus, oleum, vinum; haec enim ab eo accipi non poterant, caetera vero accipi poterant. Unde non vetatur hic ne sacerdotes a Gentilibus accipiant pecuniam ad emendas victimas: eas enim tum ab aliis acceperunt, tum a Seleuco rege Asiae, II Machab. III, 3.

Quia corrupta et maculata sunt omnia, — puta munera et victimae Gentilium, eo quod ipsi offerentes corrupti, id est idololatrae, sunt. Rursum, quia ipsi apud Judaeos immundi censebantur; unde arcebantur a sacris, et non poterant ingredi Sanctuarium, quia haec erant propria status Judaici, ad quem ipsi non pertinebant: sicuti nunc illi qui non sunt baptizati, non admittuntur ad sanctam communionem, ad templa et sacrificia Christianorum. Ita Abulensis.


Versus 27: Bos, Ovis et Capra

Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suae; die autem octavo et deinceps offerri poterunt Domino, — quia septem primis diebus foetus est nimis tener. Vide dicta Exodi XXII, 30, ubi idem dicitur de primogenitis.

Tropologice Radulphus: Septem diebus, id est, quamdiu quis non aliud nisi res hujus mundi, et temporalia cogitare potest, tamdiu doctrina simplici nutriatur; die vero octava, id est, cum fuerit spiritualis effectus et spiritu renovatus, Domino poterit praesentari.

Allegorice, septem diebus hujus vitae sub Ecclesia matre sumus; octava vero die resurrectionis sistemur Domino in gloria. Ita Radulphus.


Versus 28: Non Immolabuntur Una Die cum Foetibus Suis

Sive illa bos, sive ovis, non immolabuntur una die cum foetibus suis, — quia hoc crudele videtur. Voluit Deus hac lege Judaeos docere humanitatem, ut scilicet in bestias praemeditata humanitas, in hominum refrigeria erudiretur, inquit Tertullianus, lib. II Contra Marcion. XVII. Eadem de causa Deut. XXII, 7, vetatur is qui nidum invenit, accipere matrem cum pullis.

Tropologice Radulphus: « Mater, ait, est voluntas, quae foetus suos Deo immolat, cum in exterioribus actibus quidquid legi Dei contrarium est, pro posse suo trucidat; sed tunc circa seipsam gravis ei labor est, quia voluptatum memoriam quibus sponte se subdidit cum ad Deum ascendere nititur, etiam invita gemensque molestam sentit: non ergo terreatur, quia fieri nequit, ut una die mater cum foetibus immoletur, id est, ut praescindatur actus simul et affectus, incitans et lentans ad actum. »

Hoc enim sensim fit per exercitium. Hinc ait Apostolus, I Timoth. IV, 7: « Exerce teipsum ad pietatem. » Huic exercitio vacantes monachi dicti sunt Ascetae, id est exercitantes; unde S. Basilius suas constitutiones monasticas vocavit Ascetica, id est, exercitamenta. « Omnis enim res, » inquit S. Ambrosius, lib. I De Officiis, « propriis ac domesticis exercitiis augetur. Quomodo sine exercitio doctrina, aut sine usu profectus? Qui disciplinam bellicam vult assequi, quotidie exercitatur armis, et tanquam in procinctu positus praeludit praelium. Et qui viribus corporis, legitimoque luctandi certamine coronam petunt, quotidiano usu palaestrae durantes membra, nutrientes patientiam, labori assuescunt. » Aristoteles dicebat, « ad sapientiam parandam tria requiri, naturam, doctrinam, exercitationem. » Idem est de virtute, quae est sapientia practica. Plato monebat, « ut neque corpus sine animo exerceamus, neque animum sine corpore; ut pariter utriusque curam habeamus. Nam alterum athletarum est, alterum inertium. » Ita Laertius, lib. III. Hercules ad laborum patientiam quotidianis exercitationibus se confirmabat, sentes omnes, qui pullularent eo in loco, vellere ac eradere solitus. Ita Pausanias, lib. VI.

Lycurgus, quaerenti cur corpora virginum cursu, lucta, jaculatione fatigaret: Ut, inquit, assuescant pati dolores partus aliosque, et pugnare pro patria, si opus sit.

Cato aiebat, « hominis ingenium esse simile ferro quod ex usu splendescit, in otio rubigine obducitur; exercendum autem esse eruditione et virtute. »

Sic et Plutarchus: « Uti aes, » ait, « usu fulgescit, sic exercendis negotiis enitescit animi vigor, qui otio hebetatur et obscuratur. »

S. Chrysostomus, homil. 3 in Matth.: « Sicut, ait, omne artificium corporea usitatione servatur et augetur: sic et gratia omnis per exercitationem augetur, et per desidiam minoratur. »

Pius Pontifex in epist.: « Caeca, inquit, est sine disciplina natura; utraque parum habet momenti, si subtraxeris exercitium; sed hisce tribus absolutio comparatur. »


Versus 32: Ne Polluatis Nomen Meum

Ne polluatis nomen meum, — ne per inobedientiam et infamem vitam faciatis, ut Gentes blasphement nomen meum.

Ego Dominus qui sanctifico vos, — qui jubeo vos esse sanctos.

Vide hic ut Deus sacerdotibus inculcet sanctitatem, jubeatque eos esse sanctos. Idque primo, quia ipsi in terris Dei personam repraesentant. Dei ergo sanctitatem in se exprimere et referre debent: hoc est enim quod ait Deus, Levit. XX: « Sancti estote, quia ego sanctus sum. » Hac de causa summus sacerdos in tiara inscriptum gestabat: « Sanctum Domino. » Hinc et Deus ipse ait Psalm. CXXXI, 16: « Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti ejus exultatione exultabunt. »

Secundo, quia sacerdotes comparantur angelis, imo officio eos superant; nec enim angelus potest peccata condonare, aut consecrare corpus Christi, uti possunt sacerdotes novae legis. « Labia sacerdotis, » ait Malachias cap. II, « custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus; quia angelus Domini exercituum est. »

Tertio, quia ipsi alios omnes sanctificare debent. « Vos estis sal terrae, et lux mundi, » ait Christus. Unde S. Dionysius docet sacerdotes debere esse instar crystalli pellucidi et radiantis, in quod radii solis incidentes, in caetera quae vicina sunt refunduntur; et S. Chrysostomus ait sacerdotem caeteris tanta virtute praestare debere, ut sit quasi homo inter bruta, quasi vir inter pueros, imo quasi angelus inter homines. S. Hilarius et Gregorius asserunt sacerdotes debere esse satores aeternitatis.

Quarto, quia ipsi mediatores sunt inter Deum et homines, ideoque populi peccata comedunt et consumunt. Hinc olim sacerdos acturus cum Deo, nomina duodecim tribuum inscripta rationali gestabat in pectore, cum urim et tummim, id est, doctrina et veritate. Merito ergo eis dicitur: « Vos genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. »

Quinto, quia eorum munia sunt sanctissima, scilicet baptizare, a peccatis absolvere, sacrificare, consecrare, inungere, etc. « Quadripartitum, » ait S. Bernardus in Sentent., « est officium sacerdotale: primo, vivam carnem immolare, quod Leviticum est; secundo, virtutum chrismata Deo offerre, quod est incendere aromata, et filiorum Aaron est; tertio, cum fervore martyrii coelum intrare, quod est introire cum sanguine Sancta sanctorum; quarto, gratiae et precum vota coelo transmittere, quod est panem et vinum Deo offerre. »

Sanctissima est caro et humanitas Christi, quam sacerdotes ore consecrant, manibus tangunt, oculis aspiciunt, licet velatam speciebus panis et vini. Unde S. Chrysostomus, hom. 60 ad Populum, sic infert: « Quo igitur non oportet esse puriorem tali fruentem sacrificio? quo solari radio non splendidiorem manum, carnem hanc dividentem? os quod igni spiritali repletur? linguam quae tremendo nimis sanguine rubescit? »

Hinc viri sancti sacerdotium, quasi eo indigni, tantopere refugerunt. S. Franciscus nunquam sustinuit fieri sacerdos, dicebatque: Si hinc angelus, inde sacerdos mihi occurreret, relicto angelo ad sacerdotem accederem, ejusque manus oscularer: ille enim et panem, et verba vitae mihi ministrat. Idem scribens ad sacerdotes sui Ordinis (quae epistola exstat tom. V Biblioth. SS. Patrum, in fine): « Videte, » ait, « dignitatem vestram, sacerdotes, et estote sancti, quia ipse sanctus est. Magna miseria, et miseranda infirmitas, quando ipsum sic praesentem habetis, et aliquid aliud in toto mundo curatis. Totus homo paveat, totus mundus contremiscat, et coelum exultet, quando super altare in manibus sacerdotis est Christus Filius Dei vivi. O admiranda altitudo, o stupenda dignatio, o sublimitas humilis, quod Dominus universitatis, Deus et Dei Filius, sic se humiliat, ut pro nostra salute sub modica panis formula se abscondat! Videte, fratres, humilitatem Dei, et effundite coram illa corda vestra, et humiliamini, ut et vos exaltemini ab eo. Nihil ergo de vobis retineatis vobis, ut totos vos recipiat, qui se vobis exhibet totum. » S. Marcus, non Evangelista, sed Anachoreta, pollicem sibi abscidit, ne fieret sacerdos; ita sacerdotium detrectavit S. Antonius, S. Hilarion, et plurima monachorum millia, adeo ut in multis Aegypti coenobiis ne unus quidem monachus inveniretur qui esset sacerdos, ut patet ex Vitis Patrum.

Sexto, quia propria sacerdotis dos est sanctitas: inde enim dicitur sacerdos, quasi sacer et sanctus; secundo, quia sancta consecratione Deo consecratus et sanctificatus est; tertio, quia caeteri laici et profani sunt, ipse vero sanctus est, et quasi divinus, quem tangere et violare non licet: hinc rursum sanctus, id est, integer et illibatus ab omni vitio, praesertim libidinis et gulae, sit oportet. Sanctitas enim, ait S. Dionysius, est ab omni inquinatione libera, incontaminatissima et perfectissima puritas. Et Origenes: ἅγιος, ait, id est sanctus, dicitur quasi ἀγῆ, id est sine terra, qui scilicet a terrenis faecibus est secretus, purus, coelestis, ac Deo cohaerens et addictus: talis sit sacerdos, ut ejus conversatio sit in coelis, cum Angelis et Sanctis. Hac de causa pene quotidie in Horis canonicis, Martyris alicujus, aut Sancti illo die occurrentis sancta et heroica facta perlegit Ecclesia, ut eadem imitetur, etiam usque ad mortem et martyrium.

Dicat ergo sacerdos cum S. Augustino: Da, Domine, ut illic tenear mente, ubi vera haberi gaudia certissimum est; tene cor meum apud te, quia sine te ad altiora non rapitur. Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: suscipe propitius meum populique, imo Christi tui juge sacrificium. Da ut in praesenti vita nullam recipiam consolationem, donec ad tuum regnum perveniam, ubi exultans dicam: Illi sum junctus in coelis, quem in terra tota virtute dilexi.