Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Praescribit Deus festa Hebraeis: primo, Sabbatum, vers. 3; secundo, Pascha et festum Azymorum, vers. 5; tertio, Pentecosten, vers. 15; quarto, festum Tubarum, vers. 24; quinto, Expiationis, vers. 27; sexto, Tabernaculorum, vers. 34; septimo, Coetus sive Collecta, vers. 36.
Textus Vulgatae: Leviticus 23:1-44
1. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2. Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis sanctas. 3. Sex diebus facietis opus: dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus; omne opus non facietis in eo. Sabbatum Domini est, in cunctis habitationibus vestris. 4. Hae sunt ergo feriae Domini sanctae, quas celebrare debetis temporibus suis. 5. Mense primo, quarta decima die mensis ad vesperam, phase Domini est; 6. et quinta decima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis, 7. dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque; omne opus servile non facietis in eo: 8. sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus: dies autem septimus erit celebrior et sanctior, nullumque servile opus facietis in eo. 9. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 10. Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestrae, ad sacerdotem; 11. qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis altero die sabbati, et sanctificabit illum. 12. Atque in eodem die quo manipulus consecratur, caedetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini. 13. Et libamenta offerentur cum eo, duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum: liba quoque vini quarta pars hin. 14. Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Praeceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris. 15. Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas, 16. usque ad alteram diem expletionis hebdomadae septimae, id est, quinquaginta dies; et sic offeretis sacrificium novum Domino, 17. ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae, quos coquetis in primitias Domini. 18. Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domino. 19. Facietis et hircum pro peccato, duosque agnos anniculos hostias pacificorum. 20. Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum ejus. 21. Et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum: omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris. 22. Postquam autem messueritis segetem terrae vestrae, non secabitis eam usque ad solum: nec remanentes spicas colligetis, sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester. 23. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 24. Loquere filiis Israel: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum: 25. omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino. 26. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 27. Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus, affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino. 28. Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus, quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester. 29. Omnis anima, quae afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis; 30. et quae operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo. 31. Nihil ergo operis facietis in eo; legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris: 32. sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis. A vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra. 33. Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 34. Loquere filiis Israel: A quinto decimo die mensis hujus septimi, erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino. 35. Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus: omne opus servile non facietis in eo. 36. Et septem diebus offeretis holocausta Domino; dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino: est enim coetus atque collectae: omne opus servile non facietis in eo. 37. Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei, 38. exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et quae offeretis ex voto, vel quae sponte tribuetis Domino. 39. A quinto decimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae, celebrabitis ferias Domini septem diebus: die primo et die octavo erit sabbatum, id est requies. 40. Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae; spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et laetabimini coram Domino Deo vestro; 41. celebrabitisque solemnitatem ejus septem diebus per annum: legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis, 42. et habitabitis in umbraculis septem diebus: omnis, qui de genere est Israel, manebit in tabernaculis, 43. ut discant posteri vestri, quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israel, cum educerem eos de terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester. 44. Locutusque est Moyses super solemnitatibus Domini ad filios Israel.
Versus 2: Hae sunt feriae Domini
2. HAE SUNT FERIAE DOMINI, — haec sunt festa, quibus vacandum est ab omni opere servili, et insistendum cultui divino. Hebraice est, haec stata festa, quae vocabitis mikrae kodesh (Septuaginta: kletas hagias), id est, convocationes sanctas; hisce enim festis convocabatur populus ad audiendam legem, et ad sacrificia ac preces.
Unde de his dixerunt Hebraeorum sapientes: «Qui contemnit solemnitates, seu publicos Ecclesiae conventus, is non habebit partem futuri saeculi.»
Hinc Ecclesia ex institutione S. Sylvestri Pontificis omnes dies vocat ferias: primo, quia Christiano omni die a vitiis feriandum et cessandum est; secundo, quia quantum ad officia Ecclesiastica et Ecclesiae ministros, omnes dies feriae, id est, festa sunt; illis enim non alteri rei, quam divino cultui vacandum est. Ita Abulensis. Sicut ergo Gentiles dies nuncuparunt a planetis septem, quasi unus ex iis cuilibet diei dominaretur, ut dicant dies Solis, Lunae, Martis; Judaei vero hosce dies indigitarunt a sabbato, ut dicant primam, secundam, tertiam, quartam sabbati, pro prima, secunda, tertia, quarta die hebdomadae: ita Christiani suos dies vocant ferias, ut dicant feria prima, secunda, tertia, quarta.
Simili modo Diogenes, videns hospitem se tanto studio parantem ad quoddam festum: «Annon, inquit, vir probus quemvis diem festum censet? et quidem, si sobrie vivimus admodum illustrem. Est enim sanctissimum templum ac divinissimum hic mundus; in hunc inducitur homo cum nascitur, ut jugiter spectet, non muta simulacra, sed vivas et mobiles effigies, puta solem, lunam, sidera, fluvios, plantas, animalia,» etc. Testis est Plutarchus, lib. De Animi tranquillitate.
Quam ergo a scopo festorum aberrant Christiani, qui Gentilium more in festis a labore feriantur, et luxui vacant! Vidit hoc sapiens Epaminondas, Gentilis licet, qui, civitate festum agente, omnibusque vino et conviviis deditis, occurrit cuidam, squalidus et cogitabundus; rogatus cur: «Ut vobis, inquit, liceat otio et symposiis vacare.» Testis est Plutarchus in ejus Vita.
Praeclare S. Nazianzenus, orat. 44: «Feriari, inquit, nostrum, non est aliud quam animae aliquid eorum aggerere, quae firma et stabilia sunt.» Et S. Hieronymus, epist. ad Eustochium: «Nobis, ait, sollicitius providendum est, ut solemnem diem non tam ciborum abundantia, quam spiritus exultatione celebremus; quia valde absurdum est, nimia satietate velle honorare Martyrem, quem scias Deo placuisse jejuniis.» Vide S. Bernardum, serm. 3 De Adventu. Denique audi Isaiam, cap. LVIII, vers. 13: «Si averteris, inquit, a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo, et vocaveris sabbatum delicatum,» etc. «dum non facis vias tuas, et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem, tunc delectaberis super Domino,» etc. Ethnici ergo festa colunt ventre, Christiani mente, colentes Deum in spiritu et veritate. Merito Ethnicus Antisthenes rogatus, «Quid est festum?» respondit: «Est, inquit, gulae irritamentum, et luxuriae occasio;» testis est Maximus serm. 27.
Nota: Feriae sive festa Judaeorum fuerunt duplicia: alia enim instituta sunt a Deo, alia ab ipsis Judaeis. A Deo instituta sunt septem festa: primo, sabbatum; secundo, pascha; tertio, pentecoste; quarto, festum tubarum; quinto, festum propitiationis, sive expiationis; sexto, festum tabernaculorum; septimo, festum coetus sive collectae. Omittitur hic octavum festum Neomeniae, de quo Num. XXVIII, 11. A Judaeis instituta sunt quatuor festa: primo, festum sortium, 13 Adar, sive februarii, in memoriam liberationis Judaeorum per Esther, Esther IX, 17, 26, 28, 29; secundo, festum encaeniorum, seu purgationis templi, quae facta est sub Juda Machabaeo, I Machab. IV, 49; tertio, festum recepti e coelo ignis sacri, II Machab. I, 18; quarto, festum ob caesum Nicanorem, I Machab. VII, 49, et II Machab. XV. vers. 37: de quibus vide Riberam, lib. V De Templo, cap. XVII et seq. et Genebrardum in Calendario Hebraico.
Nota: Festa a Deo instituta habebant haec tria: primo, vacationem a laboribus; secundo, oblationem sacrificiorum festis singulis propriam, et ab aliis diversam, atque a Deo praescriptam, ut patet Numer. XXVIII et XXIX; tertio, caeremonias cuique festo peculiares, ut in festo paschae sive azymorum fiebat oblatio manipuli spicarum: in pentecoste fiebat oblatio novorum panum: in festo tubarum, erat clangor tubarum: in die expiationis, indicebatur afflictio et jejunium: in festo tabernaculorum, habitabant in tabernaculis, ibique exultabant cum ramis et fructibus.
Versus 3: Dies septimus sabbati requies est
3. DIES SEPTIMUS SABBATI REQUIES EST. — Hebraice, dies septimus est sabbat sabbati, id est, requies quietis, q. d. Summa quies et cessatio ab opere erit die septimo, indeque hic dies vocabitur sabbatum, id est requies. Ita Plato dicebat Deos, miseratos labores hominum, instituisse festa, ut iis a laboribus quietem et relaxationem aliquam obtinerent. Hoc primum et summum fuit festum Judaeorum, cujus causas et significationes afferam Deut. V, 12.
VOCABITUR SANCTUS, — id est, erit sanctus hic dies sabbati, ita ut jure sanctus, id est meo cultui dicatus, vocari possit. Sic saepe vocari, pro esse sumitur, ut Isaia IX, 6: «Vocabitur (id est erit) admirabilis.» Rom. IX, 25 et 26: «Vocabo non plebem, plebem meam,» q. d. Gentiles qui antehac non fuerunt plebs mea, erunt deinceps plebs mea, quia erunt Christiani: unde eos habebo et fovebo ut plebem meam.
OMNE OPUS NON FACIETIS IN EO, — id est, nullum omnino. Unde sabbato non licebat accendere ignem, nec coquere cibos, nec aliud quidquam operis facere, uti nec in die expiationis, uti dicitur vers. 31; in aliis autem festis omnibus ista licebant. Unde de iis hic dicitur: «Omne opus servile non facietis in eis;» de sabbato autem et de festo expiationis absolute et generatim dicitur: «Omne opus non facietis in eo.» Poterant tamen Judaei in sabbato edere, bibere, adaquare jumenta, uti asserit Christus Lucae XIII, 15, facere medicinas, et in necessitate colligere et parare cibum: quia ista necessaria sunt.
SABBATUM DOMINI EST. — «Domini,» id est Domino dicatum; vel secundo, «Domini,» id est quo Dominus requievit in prima rerum omnium creatione; tertio, «Domini,» quo scilicet quiescendum est in honorem et ad cultum Domini Dei, idque in cunctis habitationibus vestris, quia in tabernaculo sive templo die sabbati non erat quies; tunc enim sacerdotes ibidem sacrificabant, id est victimas mactabant, excoriabant, secabant, coquebant, et hoc est quod Christus Judaeis objicit Matth. XII, 5: «Non legistis in lege, quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant (materialiter), et sine crimine sunt?»
Versus 5: Quarta decima die mensis, phase Domini
5. Mense primo (Nisan, qui partim martio, partim aprili nostro respondet), QUARTA DECIMA DIE MENSIS AD VESPERUM, PHASE DOMINI EST. — Pro ad vesperum, hebraice est inter duas vesperas, id est inter occasum solis et noctem, puta in crepusculo vespertino, antequam oriatur stella, quae Vesper, sive hesperus dicitur; nam ab ortu hujus stellae incipit nox, et dies 15; agnus autem paschalis debebat immolari ante 15 diem, in fine 14 diei: ergo 14 dies non erat festus, sed tantum ejus vespera, in qua phase immolabatur. Hoc secundum est festum, puta Paschae et Azymorum, quod ob sui celebritatem celebrabatur per septem dies, idque in memoriam magni illius beneficii, quo Deus Hebraeos ex Aegypto liberarat et eduxerat.
Phase Domini est. — Paschae festum est Domino dicatum. Phase enim hebraice transitum vel potius transcensum significat: inde secundo, phase significat agnum paschalem, qui pro transitu angeli percutientis immolabatur. Denique tertio, phase significat ipsum festum quo agnus hic immolabatur. Vide dicta Exodi XII, 11.
Hoc ergo Paschae festum celebre fuit apud Judaeos; celebrius est apud Christianos, qui in eo non a servitute Pharaonis, sed diaboli et mortis per Christum resurgentem liberati sunt. Hinc Deus illud magnis illustravit miraculis. Refertur in Vita S. Marcellini Ebredunensis Episcopi, cujus meminit Ado in Martyrol. 12 kalend. maii, baptisterium quod ipse juxta Ebredunum condidit, in sanctis paschae vigiliis, Dei virtute singulis annis aquis subitis inundari, idque per septem ejusdem solemnitatis dies continuari solitum. Atque ex hoc miraculo collegerunt pascha non esse celebrandum ipsa 14 luna cum Judaeis, uti volebant Quartodecimani, sed in Dominica sequente. Tunc enim contingebat hoc miraculum.
Pari modo anno Domini 417, cum erratum fuisset in die Paschatis celebrando, error hic a Deo per miraculum declaratus est; nam nocte vera paschali, ipsa baptizandi hora, baptisterium ecclesiae per miraculum aqua repletum est, uti testatur Paschasius Episcopus Lilybaei, apud S. Leonem post epist. 63, et ex eo Baronius, anno Christi 417, qui et in alio fonte Lucaniae idem miraculum fieri solitum ex Cassiodoro docet. Et in alio fonte Lusitaniae idem fieri solere testatur Gregorius Turonensis, lib. I De Gloria Martyr. cap. XXIV et XXV. Idem in fonte Lyciae fieri, aquamque in eo usque ad pentecosten perseverare tuncque evanescere docet Sophronius in Prato Spirituali cap. CCXIV.
Sic et Brittonum error de die paschatis, per miraculum, quo S. Augustinus Anglorum Episcopus caecum illuminavit, confutatus est, ut refert Venerabilis Beda, lib. II Historiae Anglorum, cap. II. In Vita S. Maurilii Andegavensium Episcopi (qui fuit discipulus S. Martini) 5 septembris narratur de quodam, cui nomen erat Belgicus: hic die paschae mandaverat servis, ut segetes mundarent; replicant illi esse diem paschae; ipse urget, et invitos cogit; sed cum illi segetes sarrire tentarent, mox Belgicus oculorum caecitate percussus, clamavit ut cessarent. Cum autem tres annos in ea caecitate permansisset, tandem tangens S. Maurilii pertranseuntis vestes, sanatus est.
In Vita S. Mauritii narratur, ipsa nocte resurrectionis, tres servos ex ejus monasterio piscationi vacasse, atque cepisse quidem piscium copiam, sed duos ex ipsis manuum et pedum officio privatos, toto corpore contritos fuisse: tertium vero et claudum et surdum effectum esse, qui tandem in nocte resurrectionis visitans monasterium S. Bertini, eumque cum lacrymis invocans, per ejus merita sanitati restitutus est.
Hinc et imperatores diem paschae magnis privilegiis celebrarunt, et reos libertate donarunt. Anno Christi 367, Valentinianus, Valens et Gratianus Augusti sanxerunt, et ad Lampadium urbis praefectum ita rescripserunt: «Ob diem paschae, quem intimo corde celebramus, omnibus quos reatus astringit, carcer inclusit, claustra dissolvimus; ubi primum dies paschalis exstiterit, nullum teneat carcer inclusum, omnium vincula solvantur.» Exstat hoc rescriptum lib. VIII De Indulg. crimin. C. Theodosii. Eamdem indulgentiam reis eodem festo dedit in Oriente Theodosius Imperator, uti testatur S. Chrysostomus, orat. De Flaviano Episcopo.
Versus 6: Solemnitas azymorum
6. ET QUINTA DECIMA DIE MENSIS HUJUS (primi et paschalis, puta Nisan) SOLEMNITAS AZYMORUM DOMINI EST. — Nota: Dies azymorum incipiebant cum paschate, videlicet 14 die mensis primi ad vesperam secundam, id est, initio 15 diei: durabant autem per 7 dies, qui proinde paschales dicebantur, quibus pane, non fermentato, sed azymo vescebantur. Unde finiebantur hi dies vigesima prima die mensis primi ad vesperam secundam; quaeque enim dies festa duplicem habebat vesperam, scilicet primam et secundam, sive inchoantem et finientem, excepto festo paschae: hoc enim unam tantum habebat vesperam, scilicet secundam 14 diei. Itaque 14 die ad vesperam immolabatur phase, sive agnus paschalis, quem nocte comedebant cum azymis: postero mane, quod erat mane 15 diei, erat solemnitas azymorum, quia illo die azymorum esus incipiebat; nam nox praecedens ad hanc 15 diem, non autem ad 14 pertinebat. Eadem 15 die immolabant victimas alias paschales, quae proinde etiam pascha dicebantur, Joan. XVIII, 28: ideo solemnis erat hic dies.
Nota: Horum 7 dierum azymorum quatuor erant observantiae. Primo enim per omnes hos septem dies comedebant azyma. Secundo, cessabant ab omni opere servili, sed primo tantum et septimo die: reliquis enim quinque intermediis operari et laborare poterant. Unde sequitur ex dictis vers. 1, solum primum diem et ultimum proprie fuisse festa, non autem quinque medios. Tertio, singulis diebus offerebantur sacrificia, holocausta videlicet, ut vertunt Septuaginta, quae noster Interpres vocat sacrificia in igne: Hebraice enim vocantur ignitiones, id est, sacrificia quae tota per ignem in honorem Dei consumuntur. Victimae ergo quotidianae hisce diebus erant duo vituli, unus aries, agni anniculi septem, et unus hircus pro peccato, ut patet Numer. XXVIII, 19; quibus adde agnum alium, qui die secundo cum spicis immolabatur, ut patet vers. 12. Quarto, offerebantur spicae hordei maturescentes, idque tantum fiebat secundo die, non aliis. Ita Abulensis, Ribera et alii.
Versus 7: Dies primus erit celeberrimus
7. DIES PRIMUS ERIT VOBIS CELEBERRIMUS. — Ex his 7 diebus azymorum, celebriores erant prima et septima, erantque hae duae aeque celebres. Nam quod noster Interpres diem primum vocat celeberrimum, septimum vero celebriorem, eodem recidit: sicut et quod septimum vocat sanctiorem, primum vero sanctum. Tantum enim vult dicere primum diem et septimum celebres et valde sanctos prae caeteris fuisse. Unde in Hebraeo utrobique est eadem vox, videlicet mikra kodesh, id est, «convocatio sancta.» Sic apud Latinos comparativus subinde non habet vim comparationis, sed pro positivo, vel superlativo ponitur, ut: «Tristior, et lacrymis oculos suffusa nitentes.»
Versus 10-11: Feretis manipulos spicarum ad sacerdotem
10 et 11. Cum ingressi fueritis terram quam EGO DABO VOBIS (Chanaan: hinc patet hasce leges caeremoniales, et haec festa non obligasse Judaeos, nec ab eis servata fuisse in deserto), ET MESSUERITIS SEGETEM, FERETIS MANIPULOS SPICARUM, PRIMITIAS MESSIS VESTRAE, AD SACERDOTEM: QUI ELEVABIT FASCICULUM CORAM DOMINO. — «Spicarum,» scilicet hordei, quod illo tempore, puta in martio vel aprili, sub pascha maturescit in Palaestina.
Nota: Non erant istae spicarum primitiae universales, ita ut omnes obligarentur earum manipulum offerre, sed offerebant quotquot volebant offerre sponte sua, et ex devotione. Ex quibus omnibus sacerdos accipiebat unum, quem Deo offerebat, oblatum torrebat et siccabat, siccatum excutiebat, granaque excussa comminuebat, atque ex farina comminuta, imposito simul thure et oleo, pugillum accipiebat, quem cremabat et adolebat Domino; reliqui vero manipuli spicarum, earumque grana et farina, cedebant in jus et usum sacerdotum.
Tropologice, manipulus spicarum significat Christi resurrectionem: unde et altero sabbati, puta post immolatum phase offertur, quia duo hi fuere Christi dies, unus passionis, alter resurrectionis. Unde et Christus, qui fasciculus est myrrhae propter passionis amaritudinem, ipse idem et botrus Cypri dicitur, propter resurrectionis dulcedinem, ait Rupertus. Dum ergo Christum resurrexisse credimus, in fide et spe nostra quasi spicas recentes Domino offerimus. Ita Hesychius et Radulphus.
Altero die sabbati
11. ALTERO DIE SABBATI, — q. d. Altero, sive secundo die azymorum, offeretur hic manipulus spicarum; sabbatum enim hic non significat sabbatum proprie dictum, uti putavit Hesychius et Rupertus: nec rursum significat omnes dies azymorum et festa paschalia, uti aliqui opinati sunt; sed tantum significat ipsum festum primi diei azymorum, quia in eo indicta erat plena quies (hinc enim hebraice vocatur sabbatum) ob solemnitatem festi; hoc ergo festum, quia tam solemne erat, hinc vocatur sabbatum: sabbatum enim primum et summum erat festorum. Censet Abulensis non primo, sed secundo die oblatum fuisse hunc manipulum spicarum, eo quod primo die, utpote solemni, non liceret eas metere, ne quidem ad sacrum hunc usum oblationis: potius dixerim primam diem sua solemnitate, et sacrificiis paschalibus ita impeditum fuisse, ut non vacaret, nec deceret eo spicas has torrere.
Et sanctificabit illum, — manipulum spicarum consecrabit Domino, eo ritu, qui praescriptus et explicatus est cap. II, vers. penult.
Versus 12-13: Caedetur agnus et libamenta offerentur
12 et 13. Atque in eodem die quo manipulus consecratur, caedetur agnus, et libamenta (Hebraice mincha, id est, sacrificium farreum) offerentur.
13. Liba (id est, libamina) quoque vini quarta pars hin, — id est, tres sextarii. Nam hin continebat duos congios, sive duodecim sextarios, ut dixi cap. XIV, vers. 10. Quod hic de vino dicitur, tantumdem de oleo intellige, scilicet quartam partem hin ex oleo ad mincha hoc additum fuisse. Nam oleum in omni mincha addi debuisse patet cap. II, vers. 1; unde et Num. XV semper eadem mensura olei et vini sacrificiis quibusque adjungitur. Porro liba, puta vina ipsa, effundebantur in honorem Domini, uti hic dicitur; oleum vero cum farina mixtum per ignem Deo adolebatur, quod intellige de pugillo, qui ex farina hac oleata Deo cremabatur: reliqua enim farinae vel minchae pars cedebat sacerdoti, uti dictum est cap. XXIII, et cap. VI, vers. 16. Ita Abulensis.
Versus 14: Panem et polentam et pultes non comedetis
14. Panem et polentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro — manipulum spicarum jam dictum; eum enim quasi primitias frugum sibi deposcit Deus.
Nota: «Polentam,» id est, tostum far sive hordeum. Ita Septuaginta et Hebraei. Pro pultes, hebraice est spicas; sed certum est spicas non puras et crudas hic intelligi: illae enim comedi non solent; nec etiam spicas tostas, sive far tostum aut tusum et formatum in panem, quia panis hic praecessit. Apte ergo noster Interpres spicas hic accepit tusas, puta farinam in pultes diductam et coctam: agitur enim hic de farina non cruda, sed cocta; haec enim sola comedi solet, coquitur autem farina vel in panem, vel in polentam, vel in pultes.
Versus 15-16: Quinquaginta dies Pentecostes
15 et 16. Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum (spicarum) septem hebdomadas plenas, usque ad alteram diem expletionis hebdomadae septimae, id est quinquaginta dies, et sic offeretis sacrificium novum Domino. — Describitur hic tertium festum, scilicet Pentecoste, quod celebrabatur quinquagesimo die a paschate. Itaque ab altero sabbati, non proprie dicti, sed sabbati, id est paschatis, et solemnitatis azymorum, hoc est, a secundo die azymorum (uti paulo ante dixi), quo obtulerant manipulum spicarum, numerabant Hebraei septem hebdomades, id est 49 dies, ita ut sequens, puta quinquagesimus, dies esset pentecoste. Id ita esse patet primo, ex Josepho, qui id clare docet, libro III Antiq. cap. X; secundo, idem patet ex praxi Judaeorum, et ex prima pentecoste, quam celebrarunt Hebraei die sexto tertii mensis, uti ostendi Exodi XIX, 11. Nam a secundo die azymorum, qui erat dies secundus ab egressu ex Aegypto, eratque decimus sextus mensis primi, usque ad diem sextum mensis tertii, qui fuit dies pentecostes, numerantur 50 dies. Unde et in Judaeorum Calendariis adhuc hodie consignatur pentecoste die sexto mensis tertii. Ita Abulensis, Cajetanus, Oleaster, Ribera, libro V De Templo, cap. VII, et Genebrardus in Calendario Hebraeorum, quod Psalmis praefixit.
Ubi nota Judaeos habere statum pascha et pentecosten: nam cum utantur mensibus lunaribus, celebrentque pascha 15 die mensis primi lunaris, puta in plenilunio, hinc numerando 50 dies, necessario celebrant pentecosten sexto die mensis tertii. Christiani vero, quia non lunares, sed solares habent menses, hinc uti pascha habent mobile, ita et pentecosten, ut eam jam celebrent decima maii, jam vigesima, jam trigesima, jam decima junii, jam duodecima.
Ex dictis patet hosce dies 50 pentecostes numerandos esse a secundo die azymorum, non exclusive, ut vult Radulphus et Ribera, lib. V De Templo, cap. VII: sic enim non 50, sed 49 essent dies, sed inclusive. Si enim a 16 die mensis primi inclusive, numeres reliquos 15 dies ejusdem mensis, mensis vero secundi numeres dies 29 (Hebraeorum enim menses, utpote lunares, alternatim erant 29 et 30 dierum), his denique addas sex dies mensis tertii (sexto enim die erat pentecoste), praecise reperies dies 50.
Nota: Nos Christiani, uti non celebramus pascha eo die quo Judaei, scilicet 14 die mensis Nisan, sed Dominica eam sequente, idque in memoriam resurrectionis Christi, quae in Dominica facta est: ita consequenter non celebramus pentecosten eo die quo Judaei, sed quinquagesimo die a Dominica paschatis, sive resurrectionis Christi, qui necessario pariter incidit in Dominicam: die enim Dominica, quae fuit pentecoste, sive quinquagesima dies a paschate, descendit Spiritus Sanctus in Apostolos, et lex nova promulgata est in Sion, Actor. II, uti lex vetus olim in Sina, eadem die quinquagesima a paschate promulgata fuit. Hinc S. Augustinus, serm. 154 De Tempore; Clemens Romanus, lib. V Constitut. cap. ultim.; Isidorus, Albinus et alii qui scribunt de officiis Ecclesiae, atque S. Leo, serm. 1 De Pentecoste, numerant dies 50 pentecostes, non a paschate Judaeorum, nec a die passionis Christi (sic enim non 50, sed 52 essent dies); sed ab ipsa Dominica resurrectionis Christi. Ulterius, ne coincideret pentecoste Christianorum cum pentecoste Judaeorum, ne scilicet videremur nos Christiani antiquam servare Judaeorum pentecosten, hac de causa prima pentecoste Christiana, qua descendit Spiritus Sanctus in Apostolos, non videtur coincidisse cum pentecoste Judaeorum. Quod probatur: nam eo anno quo Christus est passus et resurrexit, pascha Judaeorum incidebat in diem Jovis, et prima azymorum in diem Veneris, qua passus est Christus; ac consequenter secunda azymorum incidebat in diem sabbati: jam numera ab hac die sabbati 50 dies, et invenies diem 50, sive pentecosten Judaeorum tunc pariter in sabbatum incidisse, quod proxime praecedebat Dominicam pentecostes Christianae, qua Spiritus Sanctus descendit. Tunc ergo pentecosten celebrarunt Judaei in sabbato, Apostoli vero et Christiani in Dominica. Ita Hugo, Lyranus, Abulensis, Cajetanus vel hic, vel Actor. II, Josephus, lib. III Antiq. cap. XIII, et Franciscus Suarez, III part., Quaest. LIII, disp. 46, sect. 1; idem docent Rabbini.
Dices: Actor. II, 4, dicitur: «Dum complerentur,» vel ut Graece est, «dum compleretur, dies pentecostes, factus est repente de coelo sonus, tanquam advenientis spiritus vehementis.» Atqui S. Lucas ibi omnino videtur loqui de pentecoste tunc communi, puta Judaeorum; necdum enim eousque Christiana pentecoste instituta aut celebrata fuerat: ergo Spiritus Sanctus descendit in pentecoste Judaeorum, ac consequenter prima pentecoste Judaeorum et Christianorum fuit eadem, puta Dominica. Ob hoc argumentum, revera eandem tunc fuisse utrorumque pentecosten censent nonnulli. Unde putant eo anno quo passus est Christus, primum diem azymorum incidisse quidem in diem Veneris, sed translatum fuisse ex 15 die mensis in 16, puta in sabbatum, idque ne duo festa, puta primus azymorum et sabbatum, quibus operari non licebat, simul concurrerent, ac consequenter putant secundam azymorum eo anno incidisse in Dominicam paschae, a qua usque ad Dominicam pentecostes praecise sunt quinquaginta dies.
Verum haec translatio festorum solide ex Scriptura aut Patribus probari nequit; imo repugnat Evangelistis, qui asserunt Christum cum Judaeis celebrasse pascha secundum legem, puta quarta decima luna ad vesperam, ita ut quinta decima, quae fuit prima azymorum, puta die Veneris, passus sit Christus, ac consequenter secunda azymorum, a qua numerandi sunt dies 50 pentecostes, inciderit in sabbatum.
Alii censent quod eo anno quo passus est Christus, oblatio haec spicarum, a qua numerandi erant dies 50 pentecostes, translata sit a secunda die azymorum in tertiam, idque ea de causa, quod secunda azymorum incideret in sabbatum, quo spicas metere non licebat: messes ergo et oblatas eas fuisse die tertia, puta Dominica paschatis, a qua usque ad Dominicam pentecostes praecise sunt 50 dies.
Verum idem huic sententiae objici potest quod priori. Adde fundamentum ejus, scilicet sabbato non licuisse metere has spicas, non videri verum; nam sabbato licebat mactare, excoriare, secare, cremare agnum mane et vespere, aliasque victimas: ergo multo magis licebat metere aliquot spicas, ad oblationem et sacrificium. Secundo, si non licuit eas metere sabbato, poterant et debebant eas metere uno vel altero die ante, potius quam transferrent festum et sacrificium hoc a die ex lege praescripto, puta a sabbato, in alium, puta Dominicum. Tertio, obstat quod Judaei celebrarint suam pentecosten, adinstar primae illius qua legem acceperunt in Sina, Exod. XIX, 11; illa enim prima fuit norma et exemplar sequentium omnium, quae ad primae hujus memoriam et formam institutae et conformatae sunt. Atqui prima illa celebrata est die 50 a secunda azymorum, quae tunc incidebat in sabbatum; nam prima azymorum, qua egressi sunt ex Aegypto, incidebat in diem Veneris, uti ostendi Exod. XII, 41: ergo secunda azymorum tunc incidebat in sabbatum.
Si enim ab hac secunda azymorum, sive a decimo sexto die primi mensis, quae tunc incidebat in sabbatum, numeres 50 dies, incides in sextam diem tertii mensis, qua celebrarunt pentecosten. Jam si tunc a sabbato numerare potuerunt 50 dies primae pentecostes, ergo et deinceps aliis annis idipsum facere potuerunt.
Respondeo ergo et dico S. Lucam loqui de pentecoste Christiana, non Judaica. Christiana enim a Christianis colebatur, et vigebat, non tantum cum S. Lucas haec scribebat, sed etiam a sui initio, puta mox a prima pentecoste, quae fuit quinquagesima die a resurrectione Christi. Id ita esse probatur: Primo, quia S. Lucas Christianus scribit Christianis, non Judaeis (unde scribit graece, non hebraice), originem Christianismi, ejusque sacrorum et festorum: ergo agit de pentecoste Christiana, non Judaica. Secundo, quia cap. 1, plane ostendit se tractare de mysteriis et gestis Christi, quae Christiani in paschate, pentecoste aliisque festis recolunt et celebrant. Legatur attente cap. 1, et ita esse deprehendetur: ergo sicut cap. 1 a resurrectione Christi usque ad ejus ascensionem numerat 40 dies, ita mox, cap. II, ab eadem resurrectione, non autem a paschate Judaeorum, numerat 50 dies pentecostes. Tertio, quia Christiani suam pentecosten celebrant ad imitationem primae, quam describit Lucas Act. II; ergo ea fuit Christiana. Quarto, quod S. Lucas describat hic originem Christianae pentecostes, sentit Ecclesia, quae hanc ejus de pentecoste narrationem quotannis in festo pentecostes legit et recolit. Sensus ergo ejus est: Dum complerentur dies pentecostes, id est, dum compleretur dies quinquagesima, quae a Christo Christianis instituenda et sancienda erat pentecoste Christiana, per missionem Spiritus Sancti, quem ipse promiserat, Act. I, et per promulgationem legis novae. Alludit enim S. Lucas ad figuram, puta ad institutionem pentecostes Mosaicae, Exod. XIX, 16, ubi de ea dicitur: «Jamque advenerat dies tertius (qui erat quinquagesimus a paschate, puta pentecoste), et ecce coeperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinae vehementius perstrepebat.» Pari enim modo de antitypo, puta de pentecoste Christiana, ait S. Lucas: «Dum (advenirent, sive) complerentur dies pentecostes, etc., factus est repente de coelo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis, etc. Et apparuerunt illis dispertitae linguae tanquam ignis, seditque supra singulos eorum.» Sicut ergo Moyses, Exod. XIX, loquitur de pentecoste Judaica, ejusque institutione, ita S. Lucas loquitur hic de Christiana ejusque institutione. Quinto, quia mox ab hac ejus institutione coepit coli a Christianis Christiana pentecoste, uti mox ostendam: ergo de ea agit Lucas, non de Judaica.
Fundamentum horum omnium est, quod Christus per legem novam voluerit legem veterem cum suis sacris et festis abolere, ac pro eis nova et christiana surrogare. Unde et voluit ut pentecoste prima Christiana postero die succederet Judaicae, ut significaretur quod, ea exclusa et abolita, ex tunc ipse novam institueret et sanciret. In prima enim pentecoste, puta quinquagesima die a Christi resurrectione, misit Spiritum Sanctum in Apostolos, ac per eos eodem die promulgavit legem suam evangelicam, quod nimirum abolita jam lege Mosis, lex evangelica ab omnibus ex tunc acceptanda et servanda foret. Quare tunc pariter abolito paschate, pentecoste aliisque festis Judaeorum, tacite suum pascha, pentecosten et festa instituit, ac mox per Apostolos particulatim et expresse, eadem ubique terrarum sanciri et institui voluit.
Porro Christianos jam inde ab initio, puta a prima hac pentecoste Christiana, coepisse quotannis eam, non Judaicam, colere et nominare, uti eam hic nominat Lucas, dicens: «Dum complerentur dies pentecostes,» probatur primo, quia in prima hac pentecoste facta est abrogatio legis veteris, omniumque ejus sacrorum et festorum, et facta est publica promulgatio legis novae ejusque sacrorum, consequenter et festorum: ergo Apostoli et Christiani huic promulgationi obedientes, deinceps coluerunt pascha et pentecosten Christianam, non Judaicam; alioqui enim peccassent in legem Evangelicam. Simili modo, eodem anno quo in die quinquagesima a paschate primo data est Hebraeis a Deo lex in Sina, ex praecepto Dei hoc loco Levitici edito, sancita et deinceps a Judaeis culta fuit pentecoste. Hoc enim hujus capitis praeceptum editum est eodem anno quo data est lex, ut patet ex dictis Exod. XIX, initio capitis et prooemio in Leviticum. Secundo, quia Apostoli euntes praedicatum Gentibus, mox iis conversis instituebant et tradebant sacra et festa Christi (nec enim religio christiana, ut nec quaevis alia, potest esse sine festis et sacris); non enim poterant eis tradere pascha et pentecosten Judaicam. Sic enim Gentes coegissent judaizare, et pro christianismo tradidissent eis judaismum; quod fuisset grande peccatum, pugnans ex diametro cum eorum officio, ad quod a Christo missi et legati erant. Rursum, quis dubitet Apostolos et primos Christianos amore Christi fervidos, quotannis diem ejus resurrectionis, ascensionis et missionis Spiritus Sancti, tantaque ejus in Ecclesiam merita et beneficia, anniversaria memoria recoluisse? Colebant ergo pascha et pentecosten Christianam, non Judaicam. Tertio, quia Apostoli mox post Christi ascensionem mutarunt sabbatum in diem Dominicum, eumque colere coeperant in honorem resurrectionis Christi (Christus enim in Dominica resurrexit): ergo multo magis pascha Moysis statim in pascha Christi, id est in diem Dominicum transtulerunt; pascha enim Christianum proprie est dies resurrectionis Christi, magis quam Dominicus: si pascha transtulerunt, ergo et pentecosten; haec enim illud sequitur, et ab illo supputandum est. Antecedens probatur primo, ex Apocal. I, 10, ubi Joannes ait: «Fui in spiritu in Dominica die;» ergo tunc a Christianis colebatur Dominica dies, non sabbatum. Secundo, Apostolus, I Cor. XVI, 2, jubet fieri collectas eleemosynarum «per unam sabbati,» id est prima die septimanae, puta die Dominica: ergo tunc fiebant conventus Ecclesiastici in Dominica. Porro Apostolus loquitur de hac die, non quasi nova, aut a se recenter instituta, sed quasi de usitata, et apud Christianos celebri: ergo jam diu ante coeperat a Christianis pro sabbato coli Dominica; epistola autem I ad Corinthios scripta est anno Christi 57, puta 23 annis post mortem Christi. Ergo mox post Christum Christiani pro sabbato celebrarunt Dominicum. Sic et Act. XX, 7, dicitur quod una sabbati, id est Dominico, Paulus magnum egerit Christianorum conventum, in quo protrahens concionem, obdormiscentem et corruentem juvenem ac exanimatum in vitam revocavit.
Denique S. Paulus insectatur neomeniam, sabbatum aliaque festa judaica, Galat. IV, 9, dicens: «Convertimini demum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? dies (judaicos) observatis, et menses, et tempora, et annos.» Et Coloss. II, 16: «Nemo vos judicet in cibo et potu (a quo ex lege abstinent Judaei), aut in parte diei festi, aut neomeniae aut sabbatorum, quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi.» Ergo non judaica, sed christiana festa a Christianis celebrari voluit jam inde a Christianismi initio.
Denique pascha ab initio per Apostolos translatum esse in Dominicum, ac consequenter et pentecosten, patet ex haeresi Quartodecimanorum, qui volebant pascha cum Judaeis servari quarta decima luna, sive die primi mensis, non autem in Dominico. Hos enim damnavit Ecclesia, et Victor Pontifex, definiens ex traditione apostolica pascha Christianis celebrandum esse, non quarta decima lunae, sed Dominica eam sequente, uti illud primitus celebrarunt Christiani et Apostoli, teste Eusebio, lib. V Histor. cap. XXII. Sic et pascha die Dominico celebrandum esse S. Petrum Romae docuisse, et idem ab eo acceptum S. Marcum Aegyptiis tradidisse, testatur Protherius apud Bedam, lib. De Ratione temporis, cap. XLII; et S. Ignatius, qui vixit tempore Apostolorum, epist. ad Magnesianos, ait, «colendum diem Dominicum, ut dierum principem, et resurrectioni Domini consecratum.» Et epist. ad Philip.: «Si quis, ait, cum Judaeis celebrat pascha, particeps est eorum qui Dominum occiderunt et Apostolos ejus.» Cum ergo constet ab initio a Christianis cultam fuisse pentecosten Christianam, quis dubitet S. Lucam de ea loqui, non de Judaica? Itaque S. Lucas nominans pentecosten, non tantum respicit ad tempus quo ipse haec scribebat (non enim dubium est quin tunc culta et nominata fuerit pentecoste Christiana, non Judaica), sed etiam proprie respicit tempus ipsum, quo haec ipsa quae scribit et enarrat contigerunt, quasi dicat: «Dum compleretur dies pentecostes,» id est dies quinquagesima a resurrectione Christi et primo paschate Christiano, qua pro veteri nova a Christo instituenda et sancienda, aeque ac nominanda erat pentecoste, cujus originem et institutionem hic enarro, quae caeterarum sequentium foret exordium, exemplar et causa, eisque nomen suum inderet, ut ab ea pariter vocaretur pentecoste, id est dies quinquagesima a resurrectionis die Christi.
Denique, si quis omnino velit S. Lucam respexisse quoque ad pentecosten Judaeorum, quae tunc vigebat et erat in communi usu; respondeo idipsum hoc sensu admitti posse, quasi dicat S. Lucas: «Dum compleretur,» id est, dum pridie completa esset et transacta pentecoste Judaeorum, ita ut compleretur, id est, compleri inciperet ei succedens pentecoste Christianorum. Vox enim compleretur, quatenus respicit pentecosten Judaeorum, in actu perfecto accipienda est; quatenus vero respicit, terminatur et desinit in pentecosten Christianorum, in actu inchoato sumenda est. Utrumque enim innuit et obiter perstringit, ideoque uno verbo complectitur et convolvit S. Lucas; atque hic sensus videtur plenior, quasi dicat: «Cum complerentur dies pentecostes,» tam veteris quam novae, ut veteri pridie completa et transacta, postridie compleri inciperet nova. Fuit enim vetus et nova quasi una eademque pentecoste; illa enim in hanc desiit et transiit, sicut typus in antitypum desinit et transit, ne proinde cum eo unum idemque esse censetur. Haec mea est de pentecoste sententia salva meliori; non enim video quid probabilius solide dici possit. Nam quod Gabriel Vasquez, III part. tom. III, disput. 172, cap. XII, cum Radulpho et Ribera, τὸ ab altero die Sabbati exclusive accipit, non inclusive, plane repugnat computui Mosis et omnium Hebraeorum, uti paulo ante ostendi; idque satis insinuat τὸ ab altero die. Cum enim tempus exclusive describere volumus, non solemus dicere: Ab altero die (hoc ipsum enim praecedentis diei exclusio est), sed, a tali die, v. g. primo, secundo, tertio, etc. Res ergo ipsa docet non a primo die paschatis exclusive, sed a secundo die inclusive, inchoandos fuisse quinquaginta dies pentecostes.
Sacrificium novum Domino — panes primitiarum duo
16 et 17. Et sic offeretis (in pentecoste) sacrificium novum Domino, ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos. — Pro sacrificium, hebraice est mincha, id est oblationem, a radice nacha, id est, adduxit, obtulit; neque enim haec panum oblatio proprie erat sacrificium. Nam hi panes fiebant ex simila fermentata, quae sacrificari non poterat, ut patet capite II, vers. 11, unde nec ulla libamina cum hisce panibus offerebantur. Erant ergo hi panes tantum primitiae messis triticeae, quae dabantur sacerdotibus, et in eorum esum et usum cedebant.
Nota: Singulae familiae hasce panum primitias in pentecoste offerre debebant, uti hic dicitur: secus erat de manipulo spicarum in paschate, et licet Abulensis id ita intelligat, non quod singuli ex proprio agro, vel domo hosce panes afferrent Hierosolymam, sed quod singuli Hierosolymae duos panes tales emerent, eosque in templo offerrent, sicut et columbas et victimas alias (unde horum omnium erant venditores Hierosolymae, quos Christus ejecit e templo), tamen Scriptura Hebraea hic contrarium docet; sic enim habet: Ex omnibus habitaculis vestris adducetis panes elevationis duos; quae verba satis significant quemque proprios panes ex sua domo adducere debuisse ad templum, ut videlicet singuli suarum frugum primitias, in gratiarum actionem Deo dependerent. Haec enim una fuit causa cur festum pentecostes sit institutum, scilicet ut in eo primitias panum Deo offerrent. Ita Josephus, libro III Antiq. cap. X. Altera causa fuit, ut Hebraei recordarentur legis datae in pentecoste, pro eaque Deo gratias agerent, legemque illam recolerent, ut exactius eam observarent. Ita S. Hieronymus ad Fabiolam, de 42 mansionibus, in 12: «Dedicatio, inquit, legis est Pentecoste.» Idem docet S. Augustinus, Quaest. XCV in Quaest. ex Novo Testamento.
Ingens enim Dei beneficium est lex, festoque celebrandum: est enim ipsa radius legis aeternae manans a rationibus ideisque aeternis, quae vivunt in mente Dei, quibus ipse omnia regit et moderatur. «Duo sunt, inquit Nazianzenus, quibus regimur, natura et lex;» et S. Augustinus, lib. IX De Civitate: «Omnium legum, inquit, inanis est censura, nisi divinae legis imaginem gerat.» Plato dicebat, «necesse esse leges hominibus ponere, ut secundum eas vivant, alioqui nihil a feris discreparent. Causam esse, quod nullius hominis ingenium ita a natura institutum est, ut quae ad publicum humanae vitae commodum conferent, sufficienter cognoscat; et si cognovit, ut optimum id quod novit, semper agere possit ac velit.» Ita ipse, lib. IV De Legibus.
Demosthenes aiebat, «civitatis animam esse leges.» Heraclitus dicebat, «cives non minus oportere pugnare pro legibus, quam pro moenibus, quod absque legibus nullo pacto possit esse civitas incolumis, absque moenibus possit.» Ita Laertius, lib. IX, cap. 1. Archidamus, roganti «quinam essent Spartanae urbis praefecti: Leges, inquit, ac legitimi magistratus.» Graviter censuit in republica bene instituta auctoritatem supremam legibus esse deferendam; nec ulli magistratui fas esse quidquam contra leges publicas tentare. Ita Plutarchus in Lacon.
Agesilaus, roganti «quid Spartae contulissent Lycurgi leges: Voluptatum, ait, contemptum.» Plutarchus ibidem.
Cyrus, rogatus «quosnam putaret esse injustos: Lege, inquit, non utentes.» Ita Maximus, serm. 50.
Barbari Brasilii in sua lingua carent tribus litteris, scilicet F, L, R, idque apposite; nam carent fide, lege, rege. Testis est Osorius et Maffeius in Historia Indica.
Philo, lib. De Josepho: «Quod medicus, ait, est aegro, hoc lex est civitati.» Corona priscis fuit hieroglyphicum legis, quia certis est vinculis complicata, quibus vita nostra velut religata coercetur. Ita Pierius, hierogl. 41.
Denique, «lex est lux vitae.» «Lucerna, inquit Psaltes, pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis,» Psalm. CXVIII; qui psalmus non est aliud quam legis elogium. Rursum: «Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum,» Psalm. XI, vers. 7.
Porro, «lex non est aliud, nisi recta, et a numine deorum ratio, imperans honesta, prohibensque contraria,» inquit Cicero, Philip. I; et pro Cluent.: «Fundamentum, ait, libertatis, fons aequitatis, mens, et animus, et consilium, sententiaque civitatis, posita sunt in legibus.» Peculiare vero fuit Dei erga Hebraeos beneficium, quod eis ipsemet legem dederit, idque primo, et ante leges aliarum gentium. Primus enim in orbe legislator fuit Moyses, id est, Deus per Mosen. Eum secuti, leges dedere Indis Gymnosophistae, Aegyptiis sacerdotes, Babyloniis Chaldei, Persis Magi, Gallis Druidæ, Locrensibus Zaleucus, Atheniensibus Solon, Lacedaemoniis Lycurgus, Cretensibus Minos, Corinthiis Philo, Getis Zamolxis, Rheginis Androdamus, Milesiis Hippodamus, Thuriis Charondas, Thebanis Philolaus, Carthaginensibus Phaleas. Apud Romanos primus P. Papirius regias leges in unum contulit. Deinde Appius Claudius decemvir duodecim tabularum leges conscripsit. Hunc secuti sunt Appius Claudius Caecus, Sempronius Sophus, Scipio Nasica, Q. Fabius, M. Cato et alii.
Panes primitiarum duos de duabus decimis
— Ex dictis cap. XIV, vers. 10, et dicendis cap. seq. vers. 5, patebit duas decimas similae, et duos panes inde confectos, fuisse quasi tredecim librarum cum dimidia.
Versus 18: Septem agni immaculati cum panibus
— scilicet in holocaustum, quia hoc, quasi praecipuum, semper intelligitur, cum nominatur sacrificium, nisi alia ejus species exprimatur. Ita Abulensis.
Nota: Numer. XXVIII, 27, adduntur et aliae victimae, hoc festo pentecostes offerri solitae, ob festi solemnitatem: videlicet vituli duo, aries unus, agni septem, hircus unus pro peccato. Nam diversas esse illas ab hisce quas hic praescribit, tum aliunde patet, tum ex eo quod ibi duo vituli, hic tantum unus praecipiatur: quia illae victimae praescriptae erant propter ipsum festum praecise, hae vero hic praescribuntur tantum propter oblationem primitiarum cohonestandam, ut simul cum primitiarum oblatione Deo hae victimae in sacrificium darentur. Ipsius ergo festi pentecostes aeque ac caeterorum festorum, victimae, non hoc capite, sed Num. cap. XXVIII et XXIX (ut patet intuenti), recensentur. Ita Abulensis. Unde Josephus, lib. III, cap. X, omnes pentecostes victimas enumerans sic ait: «Holocausta faciunt e tribus vitulis, arietibus duobus (S. Scriptura tres arietes numerat: videtur ergo in Josephi numerum irrepsisse error, ut pro duobus reponendi sint tres), agnis quatuordecim, haedisque pro peccato duobus.» Omittit Josephus duos agnos oblatos in hostias pacificas. Radulphus tamen censet easdem esse victimas, quae hic, et quae Numer. XXVIII praescribuntur: antilogiam vero jam allatam ipse per mysterium solvere conatur. «Non interest, inquit, an duo vituli cum uno ariete, an unus vitulus cum duobus arietibus in holocaustis esse dicatur, cum tam pastores, quam doctores (qui mystice sunt arietes et vituli) unum sint propter fidei pacisque concordiam, et duo intelligantur, si duorum populorum, quibus praelati sunt, respiciamus distantiam.» Verum haec litterae non satisfaciunt, neque sensui litterali, quem Radulphus saepe, quasi judaicum, tollere et impugnare videtur instar Origenis, et aliorum qui toti sunt in tropologiis. Porro haec sacrificia et victimae non erant privati cujuspiam, uti panes primitiarum: sed erant communes toti populo, et pro eo toto offerebantur ex aerario, et sumptu communi.
Et erunt in holocaustum cum libamentis suis. — Hebraice, cum suo mincha et libamine; libamenta ergo hic vocat Noster quidquid cum victima offerebatur, ut oleum, vinum, farina, thus, sal.
Versus 19: Hircus pro peccato
19. Facietis et hircum pro peccato. — «Facietis,» id est sacrificabitis. Pro hircum, hebraice est hircum caprarum, id est hircum novellum, vel haedum. Vide dicta cap. IV, vers. 23.
Versus 20: Cedent in usum sacerdotis
20. Cum elevaverit eos sacerdos cum panibus, etc., cedent in usum ejus, — q. d. Cum hostiae pacificae (de his enim solis hic agit, non de holocaustis; haec enim tota Deo cremabantur) immolatae et consecratae fuerint Domino, cedent sacerdoti; licet enim hae hostiae alias magna ex parte cederent offerentibus, quia tamen totus populus eas hic offerebat, nec potuissent eae in totum populum distribui, hinc dantur hic sacerdotibus.
Nota, quod hic dicitur, panes primitiarum in pentecoste oblatos cedere sacerdoti, non ita intelligendum esse, quasi sacerdos ministrans tabernaculo in pentecoste, solus per se reciperet omnes hosce panes; hi enim cum a singulis offerrentur, erant innumeri; sed tantum quod ipse reciperet eos, quos elevasset et obtulisset Domino, puta tres aut quatuor: reliqui enim cedebant in jus omnium, et aequaliter per omnes sacerdotes dividebantur, uti et aliae primitiae.
Versus 21: Vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum
21. Et vocabitis hunc diem (pentecostes) celeberrimum atque sanctissimum. — «Celeberrimum,» id est valde celebrem et festum, ut ab omni opere servili in eo cessetis; «sanctissimum,» quia mihi, meis sacrificiis et cultui dicatus est. Hebraice est, vocabitis os (id est substantiam) hujus diei, id est diem hanc, compositionem sanctitatis, id est festam et solemnem; nam, ut docet Josephus, lib. III, cap. X, nullum festum apud Judaeos agebatur sine holocautomate, et laborum vacatione: et hac respectu noster Interpres hoc festum vocat celeberrimum et sanctissimum, uti jam explicui.
Allegorice, pentecoste Hebraeorum significabat pentecosten Apostolorum, qua Spiritus Sanctus in eos per linguas igneas descendit, legemque novam promulgavit in Sion, quo recepto statim metere coeperunt regiones albas ad messem, ut inquit S. Chrysostomus, homil. 2 in Acta, et offerre Domino duos panes primitiarum, de duobus populis Judaeorum et Gentium, tumque Deo immolati sunt multi Martyres, partim agni, id est innocentes; partim arietes, id est Doctores et principes Ecclesiae; partim vituli, qui scilicet olim superbi fuerant in saeculo; partim haedi, qui videlicet prius in sordibus et faetore peccatorum vixerant.
Tropologice, quinquagenarius numerus pentecostes index est et symbolum perfectae paenitentiae, ac remissionis peccatorum, uti fuse docet S. Hieronymus sub initium libri II in Isaiam. Unde et psalmus L maxime est paenitentialis. Idem patet in anno 50 sive jubilei, qui est annus plenae remissionis: tunc ergo offerimus duos panes, id est, amorem Dei et proximi. Jam ergo pascha, pentecosten aliaque festa celebramus, non judaice, sed christiane, id est non tantum littera, sed et spiritu. Audi Nazianzenum, orat. 4 in Julianum: «Festa, inquit, celebremus non corporis nitore, non vestitus mutatione ac magnificentia, non comessationibus et ebrietatibus, quorum fructum cubilia et impudicitias esse didicistis, etc., sed animi puritate, et mentis hilaritate, et lucernis totum Ecclesiae corpus illustrantibus, hoc est, divinis contemplationibus, quae super sanctum candelabrum excitentur, atque universum terrarum orbem luce perfundant.» Et S. Gregorius, hom. 33 in Evang.: «Quid prodest, ait, interesse festis hominum, si contingat deesse festis angelorum?» Idem in Registro: «Dominico, ait, die a labore terreno cessandum est, atque omnimodo orationibus insistendum, ut, si quid negligentiae per sex dies agitur, per diem resurrectionis Dominicae precibus expietur.» Et Origenes, homil. 69 in Exod.: «Si desinas, ait, ab omnibus saecularibus operibus, et nihil mundanum geras, sed spiritualibus operibus vaces, ad Ecclesiam convenias, lectionibus divinis aurem praebeas, de coelestibus cogites, de futura spe sollicitudinem geras, venturum judicium prae oculis habeas, non respicias ad praesentia et visibilia, sed ad invisibilia et futura: haec est observatio sabbati Christiani.» B. Thomas Morus tanta religione colebat festa, ut iis etiam, dum in carcere solus degeret, vestibus melioribus sibi allatis indueretur; mirantibus vero cur, solus cum esset, id faceret, respondit: «Non ad conspectum populi, sed ad Dei honorem festa colo, et honeste induor.» Idem accepta mortis sententia, cum diutius quam vellet, ejus executio differretur, tandem instante festo Translationis S. Thomae Cantuariensis: «Cras, aiebat in vigilia festi, vehementer gestio ad Deum migrare; esset enim ille dies mihi admodum conveniens;» eumque quem optabat diem, Martyri suo congrue concessit Deus, in quo et patroni, cujus nomen gerebat, simili de causa martyrio laureati; et S. Apostoli (incidit enim illud festum in octavam SS. Petri et Pauli), pro cujus primatu sanguinem fundebat, celebris memoria fit in Ecclesia. Ita Stapletonius in ejus Vita.
Anagogice, pentecoste, sive hebdomada et sabbatum (id est festum) hebdomadarum, significabat universalem requiem sanctorum omnium in coelo, ut sicut secundo die azymorum praecessit oblatio manipuli spicarum, id est Christi resurrectio, ita septima exinde hebdomada, et die quinquagesima, omnes qui per fidem et dilectionem Christo adhaeserunt, ad eum quasi ad caput suum congregentur, aeternam cum illo requiem habituri, tuncque offerent duos panes primitiarum, gloriam scilicet animae et corporis, eaque Deo Deique laudibus aeternis consecrabunt. Ita Radulphus.
Versus 22: Non secabitis eam usque ad solum
22. NEC SECABITIS EAM (terram) USQUE AD SOLUM, — non omnino eam demetetis, ut aliquid pauperibus colligendum relinquatis. Vide dicta cap. XIX, vers. 9.
Versus 24: Festum Tubarum
24. MENSE SEPTIMO PRIMA DIE MENSIS ERIT VOBIS SABBATUM (id est festum solemne) MEMORIALE, CLANGENTIBUS TUBIS. — Quartum est hoc festum, scilicet Tubarum, prima die mensis Tisri, id est septembris.
Nota: Septenarius erat sacer apud Hebraeos. Nam primo, septimus dies erat festus, eratque sabbatum; secundo, septima hebdomada dierum erat pentecoste; tertio, septimus mensis magna ex parte erat sacer, et, ut inquit Origenes, hom. 23 in Numer., erat quasi sabbatum mensium, sicut septimus dies erat sabbatum dierum: mense enim septimo quatuor, imo quinque celebrabantur festa, scilicet Neomeniae, Tubarum, Expiationis, Tabernaculorum, idque per septem dies; et Coetus sive Collectae. Quarto, septimus annus erat annus sacer libertatis et remissionis, ac quietis terrae. Quinto, septima hebdomada annorum, puta annus quinquagesimus totus erat festus, eratque jubilaeum.
PRIMA DIE MENSIS, — erat ergo illo die duplex festum, primo, neomeniae sive novilunii, a quo ipsi mensem inchoabant: primus enim dies mensis erat novilunium; secundo, tubarum. Unde et duplicia illo die offerebant sacrificia, scilicet tam neomeniae quam tubarum, ut patet Numer. XXIX, 1 et seq.
MEMORIALE CLANGENTIBUS TUBIS. — Hebraice, memoriale clangoris, vel, ut Septuaginta, tubarum. Tradunt Hebraei et Latini festum tubarum institutum fuisse in memoriam Isaac patriarchae, ab immolatione et gladio patris sui Abrahae liberati, ac pro eo surrogati arietis, Genes. XXII, 11, ideoque eo die cornibus arietinis clangere solitos, licet insuper et tubis argenteis eodem die clangerent ob neomeniam et sacrificia, uti praecipitur Numer. X, 10. Imo tradunt Hebraei Isaac eodem die, videlicet primo mensis septimi, ab hac immolatione fuisse liberatum. Clangor ergo hic memoriale erat liberationis Isaac, simulque erat oratio tacita, ut Deus eorum etiam recordaretur, atque sicut liberaverat Isaac, ita et posteros ejus a mortis periculis liberaret.
Mystice, septimus mensis est tempus gratiae, puta legis novae, in quo septem spiritus Dei missi sunt in omnem terram, Apocal. V, quoque septiformem Spiritus Sancti gratiam et spiritum recipimus: prima ejus festivitas est laetitia clangoris et tubarum, id est praedicationis Apostolorum (hi enim quasi coelestes quaedam tubae toto orbe insonuerunt) et conversionis Gentium. Ita Origenes, Radulphus et Hesychius. Hos enim Christus ex hoc mundo ad Patrem iturus, in totum orbem buccinatum misit, dicens: «Ite in mundum universum, et praedicate Evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit,» Matth. cap. ult. Hujus praecepti memores S. Petrus et Joannes, dum jubentur silere, respondent: «Si justum est in conspectu Dei, vos potius audire quam Deum, judicate. Non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui,» Act. IV.
Benjamin diaconus in carcere biennium detentus, dum ea lege solutus esset, ne amplius Dei Evangelium praedicaret, memor suae vocationis dicebat: «Neque possum, neque debeo talentum fidei meae commissum in terram abscondere;» testis est Theodoretus, lib. V, cap. XXVIII.
S. Franciscus suos rogavit: «Quid vobis consultius videtur, an quod orationi, an vero quod praedicationi vacem?» Enumeratis utrinque commodis, conclusit tandem: «Attamen praedicationis officium suis potissimum commendare voluit Redemptor noster, dum ipse cum peccatoribus conversatus est; cujus vestigio cum nobis insistendum sit, utilius Deoque gratius erit, si intermissa quiete foras egrediamur ad laborem;» quod et praestitit. Ita Bonaventura in Vita ejus, lib. I, cap. XII.
Hinc S. Thomas, III part., Quaest. LXVII, art. 1: «Praedicare, inquit, est principalissimus actus, et proprius Episcopi, et dignior quam baptizare.» Idem in I ad Corinth. cap. IX: «Praedicator, ait, in Scriptura habet octo nomina, scilicet Miles, Vinitor, Pastor, Bos, Arator, Triturator, Seminator et Architectus templi.»
Hinc et Isaias, cap. LII, ait: «Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona!» S. Augustinus praedicatorem vocat Angelum. S. Gregorius, hom. 3 in Ezech.: «Vita, inquit, praedicantium et sonat et ardet. Ardet desiderio, sonat verbo. Aes ergo candens est praedicatio accensa; sed de candenti aere scintillae prodeunt, quia de eorum exhortationibus verba flammantia ad aures audientium procedunt. Recte ergo verba praedicatorum appellata sunt scintillae, quia eos quos in corde tetigerint, incendunt.»
Idem, lib. XXX Moral., explicans illud Job XXXIX, 1: Numquid nosti tempus partus ibicum in petris? «Oportet, ait, ut praedicatores sint fortes in praeceptis, compatientes infirmis, terribiles in minis, in exhortationibus blandi, in ostendendo magisterio humiles, in rerum temporalium contemptu dominantes, in tolerandis adversitatibus rigidi.»
S. Clemens, lib. VIII Recognit., praedicatores comparat radiis solaribus, qui orbem illuminant, omnesque videre faciunt.
Porro qualis debeat esse haec tuba et concio docet ipse Ecclesiastes, cap. XII, 11: «Verba, ait, sapientum sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi;» ubi Olympiodorus: «Sicut stimuli, inquit, boves pungunt, urgentque aratro sulcum proscindere: ita et Theologorum verba excitant nos, qui spe bona aramus, proscindere sulcum spiritualem, ut, cum purgatus fuerit ager cordis nostri, pulchros in eo virtutis surculos conseramus. Similia quoque sunt clavis ignitis atque candentibus, qui altius ac facilius lignis infiguntur: ita enim et sapientum verba in penitissimos sinus intellectus nostri altius figuntur.» Et S. Hieronymus: «Verba, ait, sapientum pungere dicuntur, non palpare, nec molli manu attrahere lacrymam; sed errantibus tardis poenitentiae dolores et vulnus infligere. Si cujus ergo sermo non pungit, sed oblectationem facit audientibus, iste sermo non est sapiens.» Idem ad Nepotianum: «Docente te, inquit, in Ecclesia, non clamor populi, sed gemitus suscitetur: lacryma auditorum laudes tuae sint.» Et alibi: «Ille est doctor Ecclesiasticus, qui lacrymas, non risum movet; qui corripit peccatores, qui nullum beatum, nullum dicit esse felicem.»
Quisquis ergo praedicator es, quisquis es tuba, imo os Dei, «clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum,» Isai. LVIII, vers. 1.
Versus 27: Dies expiationum
27. DECIMO DIE MENSIS HUJUS SEPTIMI DIES EXPIATIONUM ERIT. — Quintum est hoc festum, kippurim, id est expiationis sive propitiationis, quo fiebat expiatio peccatorum populi toto anno commissorum, per jejunium et sacrificia, ideoque pontifex non tantum populum expiabat, sed et ipsum Sanctum, et Sanctum sanctorum, iis caeremoniis quae praescriptae fuerunt cap. XVI. Vide ibi dicta. Erat hic dies sanctissimus: unde nec cibos in eo, sicut nec in sabbato, coquere licebat, ut colligitur ex vers. 30.
AFFLIGETIS ANIMAS VESTRAS, — per jejunia aliaque dicta cap. XVI, 29.
Versus 32: Sabbatum requietionis — a vespera usque ad vesperam
32. Sabbatum requietionis est, — q. d. Festum est, et requies omnimoda, quo omnino ab omni opere, etiam non servili, uti est coquere cibos, cessandum est.
AFFLIGETIS ANIMAS VESTRAS DIE NONO MENSIS. — Scilicet a vespere, sive ab occasu solis diei noni, usque ad vesperam diei decimi; nam, ut sequitur:
Vers. 33. A VESPERA USQUE AD VESPERAM CELEBRABITIS SABBATA (festa) VESTRA, — puta ab uno solis occasu usque ad alterum, cum scilicet apparere incipit stella Veneris (uti Hebraei tradunt), quae vesper, vesperugo et hesperus dicitur. Unde et vespera ab hac stella nomen accepit, ait Isidorus, lib. V Etymolog., cap. III, q. d. Ne afflictio haec die expiationis, quasi ingrata et molesta differenda putetur in ipsum diem decimum, hinc edico et jubeo ut illam inchoetis, uti et alia festa, a vespera praecedentis noni diei. Id clarius significant Hebraea, Chaldaea et Septuaginta, in quibus est apertior distinctio, uti et in Romanis et aliis correctionibus Latinis. Unde et Ecclesia christiana quoad officium ecclesiasticum festa celebrat a vespera in vesperam; hoc enim est quod sancitur cap. I De feriis, in Decretal.: «Omnes dies Dominicos a vespera in vesperam, omni veneratione decernimus observari;» populo tamen festa a media nocte in mediam noctem celebranda, indicta sunt.
Versus 34: Festum Tabernaculorum
34. A QUINTO DECIMO DIE MENSIS HUJUS SEPTIMI ERUNT FERIAE TABERNACULORUM SEPTEM DIEBUS DOMINO. — Sextum est hoc festum, scilicet Tabernaculorum per septem dies, quod graece dicitur scenopegia, a figendis tabernaculis; σκηνὴ enim est tabernaculum, πηγὴ est fixio sive compactio. Ridiculum enim est, quod putant Abulensis et Radulphus, scenopegiam dici a φαγία, id est comestio, et κοινὴ, id est communis, quod hoc festo Judaei comederent in publico sive loco communi.
Institutum est hoc festum in memoriam protectionis divinae, quae Hebraeos in deserto ita protexit, ut sine domibus in tabernaculis per quadraginta annos hieme et aestate vixerint. Quare in deserto nunquam celebratum est hoc festum, quia ibi agebatur ipsa rei veritas, et continuum quasi festum tabernaculorum; sed postea in ejus memoriam quotannis celebratum est in Chanaan, ita ut partim in urbe, puta in atriis, foris, plateis, hortis, quin et domatibus, id est tectis domorum, ut patet Nehem. VIII, 16, partim extra urbem, cum tutum esset, tabernacula construerent ex lignis sive palis, quibus alii ramos, alii pelles et lintea circumducebant, uti fit in tentoriis castrensibus, in iisque ad septem dies habitarent. Cum enim ex tota Judaea Hebraei Hierosolymam convenirent hoc festo, et singulae familiae singula tabernacula construerent, ut ait Josephus, lib. III Antiquit., cap. X, nequaquam tot in urbe construi poterant, quot omnibus sufficerent. Estque verisimile ita fuisse disposita tabernacula, ut quasi urbs quaedam fieret, et singulae familiae seorsim, omnesque per vicos et plateas distinctae et ordinatae habitarent; ita enim faciebant, cum per desertum peregrinabantur, cujus rei memoriam tunc recolebant.
Secundo, hoc festum institutum est in fine anni, puta in septembri, post collectas omnes fruges, ut de iis gratias agerent Domino, ideoque omnes masculi hoc festo templum adire, suaque dona offerre debebant, ut praescribitur Exod. XXIII, 14 et seq. De holocaustis et victimis, quae singulis hisce septem diebus mactabantur, vide Numer. XXIX, 12. Denique Hebraei septimo die hujus festi circumeunt altare septies, portantes ramos, in memoriam expugnatae Jericho a Josue septemplici circuitu, Josue VI, 16.
Versus 36: Dies octavus — Coetus atque Collectae
36. DIES QUOQUE OCTAVUS ERIT CELEBERRIMUS: EST ENIM COETUS ATQUE COLLECTAE. — Septimum est hoc festum Coetus atque Collectae, quod erat quasi octava festi Tabernaculorum. Erat hoc festum solemne, unde a S. Joanne, cap. VII, 37, vocatur «dies magnus festivitatis.»
Nota hoc festum dici coetus et collectae, non tam pecuniarum aut eleemosynarum, uti volunt Abulensis, Lyranus, Cajetanus, Oleaster, quam hominum et populi, qui congregabatur octavo die in tabernaculo, et postea in templo, ut simul adunatus gratias ageret Deo solemnibus sacrificiis, quod post longam illam in deserto peregrinationem, omnes tribus salvae venissent in terram promissam, quasi terminum et sedem suam, eamque quiete possiderent. Simili ratione dies septimus azymorum vocatur dies coetus et collectae, eo quod omnes eo die simul convenirent ad agendum gratias Deo, quod eos in Aegyptiaca servitute dispersos adunasset, et simul inde eduxisset. Quod autem de collecta, non pecuniae, sed populi hic agatur, indeque festo inditum sit nomen coetus sive collectae, patet primo, quia in Hebraeo hoc festum vocatur atseret, quod significat coetum sive congregationem, non pecuniae, sed populi; secundo, quia Chaldaeus apertissime hanc vocem atseret vertit kenisin tehon, id est collecti eritis; tertio, quia Septuaginta semper hanc vocem vertunt exodion: exodium autem, teste Theodoreto, Quaest. XXXII, finem festorum indicat; et exodium apud Livium, lib. VII, Juvenalem, satyr. 6, Pollucem, lib. IV, Suidam et alios, carmen erat, quod in exitu alicujus rei, maxime comoediae aut scenae, canebatur. «Juventus, inquit Livius, histrionibus fabellarum actu relicto, ipsa inter se more antiquo, ridicula intexta versibus jactare coepit, quae inde exodia appellata, consertaque fabulis, potissimum Atellanis sunt.» Unde eo alludentes Septuaginta, festum hoc exodium vocarunt, eo quod clauderet solemnitatem festi Tabernaculorum publica et communi gratiarum actione et plausu, quo peracto tabernaculis exeuntes, quisque ad suas sedes et urbes remeabat. Quarto, quia similem collectam fecit rex Salomon, non pecuniae, erat enim ipse ditissimus et liberalissimus, sed populi in octava dedicationis templi, II Paralip. VII, 9. Non nego tamen potuisse hoc festo fieri collectam pecuniae pro templo et ministris Dei ante discessum populi; sed illa poterat fieri et aliis festis, et maxime septimo die azymorum. Verum non inde vocatur hoc festum Coetus vel Collectae, neque hic fuit praecipuus festi hujus finis.
Versus 37-38: Exceptis sabbatis Domini
37 et 38. Offeretisque in eis oblationes Domino HOLOCAUSTA, EXCEPTIS SABBATIS DOMINI, DONISQUE VESTRIS, — q. d. Haec quae descripsi sacrificia offeretis singulis festis, praeter sacrificia quae sabbato offeruntur, videlicet quatuor agnorum, quorum bini mane, et bini vespere offeruntur in holocaustum die sabbati, ut patet Num. XXVIII, 9; item praeter dona et vota vestra, id est, praeter victimas quas sponte aut ex voto offertis.
Versus 40: Fructus, palmae, rami et salices
40. SUMETISQUE VOBIS DIE PRIMO (festi Tabernaculorum, uti praecessit) FRUCTUS ARBORIS PULCHERRIMAE, SPATULASQUE PALMARUM, ET RAMOS LIGNI DENSARUM FRONDIUM, ET SALICES DE TORRENTE, ET LAETABIMINI CORAM DOMINO. — Nota: In festo Tabernaculorum jubentur Judaei manibus gestare quatuor arborum ramos, vel fructus: primo, «arboris pulcherrimae,» id est citri. Ita Chaldaeus. Unde et Josephus fructus hujus arboris vocat mala Persica; mala enim citria, auctore Dioscoride, vocantur Persica et Medica, quia ex Persia et Media in Italiam sunt advecta, teste Plinio. Citrum fuisse hanc arborem docet etiam R. Moses Aegyptius, lib. III Moral., cap. XLIV.
Dices: S. Hieronymus in cap. XIV Zachar. dicit fuisse cedrum. Respondeo: Per cedrum, citrum intelligit; nam mala citria etiam cedromela, quasi mala cedri vocantur, teste Dioscoride supra.
Secundo, «spatulas,» id est ramos palmarum. Ita Septuaginta.
Tertio, «ramos ligni densarum frondium,» id est myrti. Ita Josephus, Chaldaeus, et R. Moses supra.
Quarto, «ramos salicis.» Harum ergo quatuor arborum pulchrarum, diuque virentium atque odoratarum (citrus enim et myrtus boni odoris sunt) ramos in festo tabernaculorum gestare debebant Hebraei, ut recordarentur se a solitudine in terram feracem et arboribus optimis abundantem translatos esse; gestare, inquam, non tantum primo die festi, ut censuit Abulensis, sed per septem continuos festi dies; hoc est enim quod hic dicitur: «Celebrabitis solemnitatem septem diebus.» Et ita intellexit R. Moses, Burgensis, Ribera et alii; idque ut per septem dies significaretur Hebraeos multis annis commoratos fuisse in deserto, indeque plenum gaudium in terra promissa eis obvenisse; hoc est enim quod sequitur:
ET LAETABIMINI CORAM DOMINO, — q. d. Gestantes ramos hos et fructus, saltabitis in sanctuario coram Domino. Tripudiis enim solebant veteres celebrare sua festa, ut patet II Regum VI, 14, Exodi XXXII, 19, Exodi XIX, 20. Ita Abulensis, qui et addit: «Dicunt aliqui quod, quando Judaei habebant istos ramos in manu, habebant cum eis colligatos et fructus, et sic saliebant elevantes et deprimentes illos fructus ad omnem differentiam positionis; quo significabant id esse ad laudem Dei, qui erat Dominus omnium positionum mundi.» Simile fiebat in theruma, sive oblatione sacerdotum, uti dixi Exodi XXIX, 24, Levit. VII, 30.
Interpretatio mystica festorum
Mystice, septimus mensis est tempus gratiae; primum ejus festum est Tubarum, id est, praedicatio Apostolorum; secundum Expiationis, id est poenitentiae et contemptus illecebrosarum voluptatum, cui studere debent omnes vere ad Deum conversi; tertium Tabernaculorum, quia tertius vitae Christianae gradus est vivere hic uti in tabernaculo per septem dies, id est tota vita, ita scilicet ut utamur rebus hujus saeculi quantum necesse est, non amplius, et tota mente per desertum hujus mundi festinemus ad coelestes mansiones, ut dicamus cum Psalte: «Incola ego sum et peregrinus, sicut omnes patres mei;» «in casulis enim habitavit Abraham, cum Isaac et Jacob cohaeredibus repromissionis ejusdem.» Vide dicta Hebr. XI, 9 et 10. Celebratur 15 die, cum luna decrescere incipit, quia qui bona saeculi fluxa et caduca (quorum luna est symbolum) esse cognoscit, hic festinat ad aeterna. Septem ejus diebus continue offerimus holocausta, quia totos nos nostraque omnia Deo consecramus.
Gestamus primo, citrum, qui colore est aureo, id est ardentem charitatem, qua toti Dei gloriae, et fratrum utilitati incumbimus; secundo, spatulas palmarum, quia quasi victores terrena omnia calcamus, dum nostra conversatio in coelis est; tertio, lignum densarum frondium, puta myrtum, id est, odoriferam virtutum omnium densitatem, et continuum earum exercitium; quarto, ramos salicis virentis, quia stabili firmitate in nostro virtutum statu et virore perseverare debemus; hi de torrente sumuntur, quia nisi crebro in lege Dei meditemur, Deique gratiam imploremus, marcescet in nobis ille animi vigor. Vide Psalm. I, 3. Haec qui fecerit laetabitur coram Domino, et hilarem semper in eodem vitam aget.
Rursum S. Hieronymus in cap. XIV Zachariae, per lignum pulcherrimum accipit sapientiam, per palmas victoriam, per myrtum mortificationem, per salices castitatem. Nam «medici, inquit, et physici tradunt quod, si quis salicis florem mixtum aqua biberit, omnis in eo frigescat calor, et libidinis vena siccetur, ut ultra filios generare non possit.» Hisce ornati in tabernaculis hujus vitae, pariter et armati, tendimus ad domum nostram paratam in coelis. Salices ergo, aeque ut lactucae, agnus castus, etc., humorem venereum minuunt, et castitatem fovent ac accendunt.
Quartum festum sequens et finiens festum Tabernaculorum, puta ejus octava, est festum Coetus et Collectae; hoc significat octavam resurrectionis, quando ex tabernaculis hisce exeuntes colligemur ad concilium et congregationem Sanctorum in coelis, de qua canit Psaltes: «Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te.» Tunc nullum opus servile faciemus, quia tunc cessabit omne peccatum, omnis etiam labor et dolor; offeremus holocaustum Domino, quia totis viribus, totaque contentione animae, Deum speculabimur et amabimus: ibi enim implebimus illud: «Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota fortitudine tua;» et illud: «Benedic, anima mea, Domino, et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus.» Ita Radulphus, et ex parte Hesychius atque ex iis Ribera, lib. V De Templo, cap. X et seq.
Applicatio allegorica ad Nativitatem Christi
Allegorice etiam Rupertus apposite et eleganter haec accommodat festis natalitiis Christi Domini. Sicut enim pascha et pentecoste Judaeorum, inquit, significabat pascha et pentecosten Christianorum: ita festum Tabernaculorum, quod in exitu anni celebrabatur, significabat festum Natalis Domini, quod in fine anni celebratur. Tum enim laetabundi terrae nostrae virgineae, puta B. Mariae, fructum, scilicet Christum in Bethlehem colligimus, et fructum arboris pulcherrimae, id est Virginis intemeratae Filium, in Eucharistia, ter offerimus et sumimus. Christus enim in stabulo et hospitio natus est, ut hic nobiscum quasi in tabernaculo versaretur, nosque ex eo ad patriam coelestem deduceret; adsunt et palmae: hoc enim Christi festum comitatur et sequitur S. Stephani martyrium et victoria; adest et lignum densarum frondium, videlicet S. Joannes densa et altissima mysteria eructans; adsunt et parvuli innocentes, qui quasi salices de torrente fructum operum non habentes, subito per solam Dei gratiam ad viriditatem salierunt aeternae patriae, et paradisi coelestis.